<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1:6.42-6.46</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1:6.42-6.46</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="42" subtype="section"><quote rend="blockquote" xml:lang="greek">ὅτι μόνος ὁ σοφὸς πλούσιος</quote><quote rend="blockquote"><del>Quod solus sapiens dives.</del></quote><milestone unit="chapter" n="1"/><p>quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? solusne tu dives? pro di inmortales!
egone me audisse aliquid et didicisse non gaudeam? solusne dives? quid, si ne dives quidem? quid, si pauper
etiam? quem enim intellegimus divitem aut hoc verbum
in quo homine ponimus? opinor in eo, cui tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit,
qui nihil quaerat, nihil adpetat, nihil optet amplius. </p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p> animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum 
sermo, neque possessiones tuae. nihil sibi deesse putat,
nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est. sin autem propter aviditatem
pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini
ne honestus quidem possit esse ullus; si cotidie fraudas,
decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium  expilas, si testamenta amicorum <hi rend="italics">ne</hi> exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt? </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p> animus hominis dives, non
arca appellari solet. quamvis ilia sit plena, dum te
inanem videbo, divitem non putabo; etenim ex eo, quantum

<pb n="p.1014"/>

cuique satis est, metiuntur homines divitiarum modum. filiam quis habet, pecunia est opus; duas, maiore;
pluris, maiore etiam; si, ut aiunt Danao, quinquaginta
sint filiae, tot dotes magnam quaerunt pecuniam: quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante
dixi, divitiarum modus. qui igitur non filias pluris, sed
innumerabilis cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego
appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat? </p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p> multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi
qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus
Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest:
ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi
ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex
legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis.
iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit,
ut expleas id quod exoptas. itaque istam paupertatem vel potius egestatem  ac mendicitatem  tuam numquam
obscure tulisti.</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="2"/>nam ut iis, qui honeste rem quaerunt
mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis,
intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae
pariter accusatorum atque indicum consociatos greges,
qui nocentis et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientis, qui tuas mercedum pactiones
in patrociniis, † intercidas pecuniarum in coitionibus
candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas
diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui
latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum
clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cladis municipiorum, qui
illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique
omnia venalia, edictum, decretum, alienam suam sententiam, forum, domum, vocem, silentium: quis hunc non
putet confiteri sibi quaesito opus esse? cui quaesito autem opus sit, quis umquam hunc vere dixerit divitem? </p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>