<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat1:4</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat1:4</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><head>LIBER QUARTUS</head><milestone unit="chapter" n="1"/><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu,
inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa<note>ut tam multa BE vitam multa AR
in tam multa NV</note> memoriter,
ut tam obscura,<note>ut tam obscura <hi rend="italics">Mdv.</hi> vitam obscura BER
in tam obscura ANV</note> dilucide. itaque aut omittamus contra
omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum;
<pb n="p.120"/>
 tam enim diligenter, etiam si minus vere—
nam nondum id quidem audeo dicere—, sed tamen<note><w>sed tamen</w> sed tam <hi rend="italics">Dav.</hi> sed tamen tam <hi rend="italics">Lamb.</hi>
                     </note>
accurate non modo fundatam, verum etiam extructam
disciplinam non est facile perdiscere.</p><p>Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova
lege videam eodem die accusatori respondere et tribus
horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae
sunt, quas interdum optines. quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso
saepe, ut tibi deesse non possit oratio.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Tum ego:

Non mehercule, inquam, soleo temere<note>soleo temere <hi rend="italics">dett.</hi> sole te temere A sole temere BE solere temere
RV, N (re temere <hi rend="italics">in ras., in qua post prius</hi> re <hi rend="italics">cognoscitur</hi> e)</note>
contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed
pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam.</p><p>Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen
ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis
obscuritas.</p><p>Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur?</p><p>Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis
Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia
dissidere?</p><p>Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me
ad te totum licebit.</p><p>Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare
ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea.</p><p>Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque,<note>quidque <add>visum fuerit</add> 
                        <hi rend="italics">sive</hi> 
                        <add>occurrerit</add> 
                        <hi rend="italics">Mdv., cf. F. Leo
ind. lect. Gotting. aest. 1892 p. 10 sq.</hi>
                     </note> nisi
iniquum postulo, arbitratu meo.</p><p>Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum
cuique concedere.
</p><milestone unit="chapter" n="2"/></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>

Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis
auditores,<note>auditores Platonis BE</note> Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde <pb n="p.121"/>
eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et
eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset
causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo
ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum
putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te<note>a te <hi rend="italics">ed. princ. Rom.</hi> ante</note>
dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota
vestra confligendum puto.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>qui cum viderent ita nos
esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem—quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem
partem et tractatione differunt—, easque ipsas virtutes
viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius<note>insitam quandam vel potius <hi rend="italics">dett.</hi> insitamque quandam velut (<hi rend="italics">etiam</hi> A, velud BEN)
potius (pocius) (insitam quasi quandam <hi rend="italics">cod. Glogav.</hi>)</note> innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam
philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem
a Zenone esse retentam videmus.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>quarum cum una
sit, qua mores conformari<note>confirmari ('<hi rend="italics">emendqvisse videtur A, Man.' Mdv.</hi>)</note> putantur, differo eam partem,
quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim
finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus
Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci <foreign xml:lang="grc">πολιτικόν</foreign>, graviter et copiose
esse tractatum.</p><milestone unit="chapter" n="3"/><p>Quam multa illi de re publica scripserunt, quam
multa de legibus! quam multa non solum praecepta
in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum
definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos <pb n="p.122"/>
squalidius, illorum vides quam niteat oratio.

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>deinde ea,
quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam
magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! de iustitia,
<add>de temperantia,</add> de fortitudine, de amicitia, de aetate<note><hi rend="italics">add. Mdv.</hi></note>
degenda, de philosophia, de capessenda re publica, <del>de<note><hi rend="italics">del. Mdv.</hi></note>
temperantia de fortitudine</del> hominum non<note>non <hi rend="italics">Mdv.</hi> de</note> spinas<note>spinis RNV</note> vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. itaque quae
sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae
etiam monita et consilia scripta ad summos viros! erat
enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. nam, quicquid quaeritur, id
habet aut generis ipsius sine personis temporibusque
aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam.
ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit<note>effecit <hi rend="italics">edd.</hi> efficit</note>
tantam illorum utroque in genere dicendi copiam.

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt <add>tueri</add> aut noluerunt, certe reliquerunt.<note><hi rend="italics">add. Cobet Mnemosyn. nov. ser. III p. 99</hi></note> quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus
etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil
aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur.
nova verba fingunt, deserunt usitata.</p><p>At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum
esse nostrum! incendi<note>incendi ABERN<hi rend="sup">1</hi> incendit N<hi rend="sup">2</hi>V</note> igitur<note><w>igitur</w> ergo BE</note> eos, qui audiunt, vides.
quantam rem agas,<note><w>quantam rem agas</w> = quid efficere quis possit, quod (ut illi Stoicorum conatus) tantum sit, ut Circeiis qui habitet <hi rend="italics">cet.</hi>
                     </note>
                     <note>agat (t <hi rend="italics">ab alt. m. in ras.</hi>) N</note> ut Circeiis qui habitet totum hunc
mundum suum municipium esse existimet?</p><p>Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem
acceperit. Ista ipsa,<note><w>ista ipsa</w><hi rend="italics">p. 118, 29 sqq.</hi></note> quae tu breviter: regem, dictatorem,
divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac
rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero
ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam volunt
<pb n="p.123"/>
 esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt
quasi<note>pungunt enim quasi BE</note> aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam
qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem
abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe
graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius.
</p><milestone unit="chapter" n="4"/></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>
Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae;

nam
de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. in his
igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. res enim se praeclare habebat,<note>habebat <hi rend="italics">Bai.</hi> habeat ABERN<hi rend="sup">1</hi>
habent N<hi rend="sup">2</hi> habet V</note> et quidem
in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere,
quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et
definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat
traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt,
deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.

</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>quanta autem ab illis
varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid,
quod plurimis<note>plurimis ABENV pluribus R</note> locis quasi denuntiant, ut neque sensuum
fidem sine ratione nec rationis <add>sine</add> sensibus exquiramus,<note><hi rend="italics">add. dett.</hi></note> atque ut eorum alterum ab altero <add>ne</add> separemus?<note><hi rend="italics">add. Lamb.</hi></note> Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta aut<note>aut <hi rend="italics">Se.</hi> sunt ABER <hi rend="italics">om.</hi> NV</note> inventa sunt? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a
Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem
quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino
relicta.

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Cumque duae sint artes, quibus perfecte<note>perfectā B perfecta E</note> ratio
et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, <pb n="p.124"/>
hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem
illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta
depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem
res<note>res <hi rend="italics">om.</hi> A ars <hi rend="italics">Mdv.</hi>
                     </note> efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi
dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque
eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere
semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis
magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione
consequuntur, ars<note><w>ars</w> res R</note> tamen est dux certior quam natura.
aliud est enim poe+tarum more verba fundere, aliud ea,
quae dicas, ratione et arte distinguere.
</p><milestone unit="chapter" n="5"/></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>
Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et
hi<note>qua et hij V quae (<hi rend="italics">compend. scr.</hi>) hic A que hic BER qua hic N</note> utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas,
quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio
rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam
apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem
animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam,
cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas;

cuius ad
naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.

</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua
una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste
ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota
de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et
deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent.
cum autem quaereretur res admodum difficilis, num
quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et
intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis
<pb n="p.125"/>
 essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non
nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maxima autem
re eodem modo, divina mente atque natura mundum
universum et<note>et <hi rend="italics">etiam</hi> A</note> eius maximas partis administrari. Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud
illos uberrimam reperiemus.

</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere,
ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis,
quae gignuntur e terra! quam multae quamque de
variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni
copia plurima et certissima argumenta sumuntur<note>sumentur R</note> ad
cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur,
idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum,<note>Epicurum <hi rend="italics">edd.</hi> epicurorum</note>
in physicis quidem, Democriteum<note>Democriteum (Democritium) <hi rend="italics">Vict.</hi> democritum
('<hi rend="italics">potuitne Cicero scribere</hi>: Epicuro erum, in ph. q., Democritum
puto?' <hi rend="italics">Mdv.</hi>)</note> puto. pauca mutat
vel plura sane; at cum de plurimis<note>de plurimis <hi rend="italics">P. Man.</hi> e plurimis</note> eadem dicit, tum
certe de maximis. quod idem<note>idem <hi rend="italics">Ern.</hi> item</note> cum vestri faciant, non
satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.
</p><milestone unit="chapter" n="6"/></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>

Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo
bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato,
diligenter est explicatum, finis hic bonorum <del>qui continet<note><hi rend="italics">del. Bentl., Ern.</hi></note> philosophiam</del> et quis<note>quis ARV quid (d <hi rend="italics">ab alt. m. in ras.</hi>) N qui BE</note> a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit
allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse
dixissent,<note>dixissent <hi rend="italics">edd.</hi> dixisset</note> his verbis tria significari<note>significari BE significare</note> Stoici dicunt, unum <pb n="p.126"/>
eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum,
quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse
finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.

</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>alterum significari idem, ut
si diceretur, officia media omnia<note>omnia media BE</note> aut pleraque servantem
vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud
enim rectum est—quod <foreign xml:lang="grc">κατόρθωμα</foreign> dicebas—contingitque<note>contigitque AV</note> sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii
est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes
potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis,
quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non
est positum in nostra actione. completur enim et ex
eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus,
quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra
potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono
degitur, quia coniuncta ei virtus est,<note>est virtus BE</note> in sapientem solum
cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum
videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus
est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae,<note>nature N (e <hi rend="italics">ab alt. m.
in ras.</hi>), V natura</note> a qua
tu quoque ordiebare,<note><w>ordiebare</w><hi rend="italics">p. 93, 25 sqq.</hi></note> his prope verbis exponitur:
</p><milestone unit="chapter" n="7"/></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>

Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva
sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt
artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in
quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi<note>quaest viden A <hi rend="italics">In his syllabis desinit</hi> A <hi rend="italics">additis verbis</hi> Multa desunt</note>
                     <note>videndi N</note> ars,
ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum
et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum
esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se
expetendas esse dicebant, <add>et</add> cum animum infinita<note><hi rend="italics">add. Lamb.</hi></note>
quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque
animi bonis corporis anteponebant.

</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Sed cum sapientiam <pb n="p.127"/>
totius hominis custodem et procuratricem esse vellent,
quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae
munus esse dicebant, ut, <add>cum</add> eum tueretur, qui constaret<note><hi rend="italics">add. Mdv.</hi></note> ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac
contineret. atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse<note>inesse R in esse NV esse BE</note> in
iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis
natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum
ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum
natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur
amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti
omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat,
qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod
maximae res essent in potestate sapientis. varietates
autem iniuriasque fortunae facile veterum philosophorum praeceptis instituta vita superabat.

</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Principiis autem
a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum,<note>occultorum R</note> quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo
etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctionum<note>coniunctionum RNV coniunctium (coniunct<hi rend="overline">iu</hi>
                        <hi rend="italics">pro</hi> coniunct<hi rend="overline">iu</hi>m = coniunctionum) BE</note> hominum ad<note>ad R et B ac ENV</note> societatem<note>societatem R societatum BENV <hi rend="italics">cf. III 66</hi> inter nos
natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus
<hi rend="italics">et p. 128, 15 sq., ubi</hi> de cognitione rerum <hi rend="italics">respicit ad p. 127,23</hi> (erat
insitus menti cognitionis amor) <hi rend="italics">et</hi> de coniunctione generis humani <hi rend="italics">ad p. 127, 26 sq.</hi> (coniunctionum hominum ad societatem)</note> animadvertensque in omnibus rebus, quas ageret aut<note>aut RN<hi rend="sup">2</hi> ut BEN<hi rend="sup">1</hi>V</note> diceret, ut ne quid ab eo
fieret nisi honeste ac<note>ac BER et NV</note> decore, his initiis, ut ante dixi, <pb n="p.128"/>
                     <add>et</add>
                     <note>et V <hi rend="italics">om.</hi> BERN (<hi rend="italics">ad</hi> initiis, ut ante dixi, et seminibus <hi rend="italics">cf.
p. 127, 14 et 9</hi>)</note> seminibus a natura datis temperantia, modestia,
iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est.
</p><milestone unit="chapter" n="8"/></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>

Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae
causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne
omnem naturam conservatricem sui dixerint,<note>dixerunt RV</note> an quod
omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et<note>et (<hi rend="italics">post</hi> genere) <hi rend="italics">cod.
Leid. Madvigii, om.</hi> BERNV</note> salvum
in suo genere et incolume<note>incolume <hi rend="italics">cod. Leid. Madvigii</hi>
incolumē BE incolum<gap reason="illegible"/> RN incolumemque V (et incolume =
<hi rend="italics">p. 126, 22</hi> ut et salva sit; et salvum in suo genere = <hi rend="italics">126, 23</hi> et
in genere conservetur suo)</note> vellet, an <add>quod</add>,<note>quod <hi rend="italics">add. Dav.</hi>
                     </note> cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod,
cum ex animo constaremus et corpore, et haec<note>hec V hac</note> ipsa et
eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum,
de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem<note>eisdem RNV hisdem BE</note>
de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de
omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni
desciscendi fuisse.

</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Alia quaedam dicent, credo, magna
antiquorum esse peccata, quae ille veri<note>veri (<hi rend="italics">corr., ut videtur,
ex</hi> vere) N vere BEV vero R</note> investigandi
cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in
bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res
iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi
bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa,
quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse
per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda.
<pb n="p.129"/>
 ea denique omni vita, quae in una virtute<note>virtute una BE</note> consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae
essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa
virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non
possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum
sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores,
morbos, debilitates repellant.
</p><milestone unit="chapter" n="9"/></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>

O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova
existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea,
quae tu scientissime complexus es,<note><w>complexus es</w> p.<hi rend="italics"> 107, 17-30</hi>
                     </note> omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe
ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti
essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam
et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut
Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius
quam quivis improbissimus nec beatius<note>beatius <hi rend="italics">dett.</hi> beatus</note> vixerit. haec
videlicet est correctio<note>correctio V correptio</note> philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum<note>nullum habere BE</note> potest in urbem,
in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter
agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem
vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo
mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?

</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>patronusne
causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum
exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse,
non fugienda?<note>fugienda <hi rend="italics">cod. Leidens. Madvigii</hi>; facienda</note> nec misericordem iudicem esse oportere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad
portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret
esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere?
an senatus, cum triumphum Africano decerneret, <quote>quod
eius virtute</quote> aut <quote>felicitate</quote> posset dicere, si neque virtus
<pb n="p.130"/>
 in ullo<note>ullo <hi rend="italics">edit. princ. Rom.</hi> nullo</note> nisi in<note>in V <hi rend="italics">om.</hi> BERN</note> sapiente nec felicitas vere dici potest? quae est igitur ista philosophia, quae communi
more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum,
quod illi suis<note>suis N<hi rend="sup">2</hi>V sui</note> verbis significent,<note>significant <hi rend="italics">C. L. Kayser in Bai. ed. min.</hi>
                     </note> in eo nihil novetur,<note>novetur <hi rend="italics">P. Faber</hi> movetur</note> 
                     <del>de<note><hi rend="italics">del. P. Man.</hi></note>
ipsis rebus nihil mutetur</del> eaedem<note>eedem V adem B eadem ERN</note> res maneant alio
modo.

</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>quid enim interest, divitias, opes, valitudinem
bona dicas<note>bona (<hi rend="italics">ante</hi> dicas) NV bonam</note> anne praeposita, cum ille, qui ista bona
dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa
praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus
et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii,
Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo
scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset,
nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid
esset et quale, quantumque in eo inesset<note>inesset RV in esset N esset BE</note> alieni, deinde
quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam
Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse
inanitas<note>inanitas BEV inmanitas RN</note> ista verborum.
</p><milestone unit="chapter" n="10"/></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>

Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te<note>a te <hi rend="italics">dett.</hi> antea BE at ea R ad ea N <hi rend="italics">om.</hi> V</note> dicta
sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum
iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur
communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi
concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si
placet, disseramus.</p><p>Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti,
pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego
autem a te elegantiora<note>a te elegantiora NV elegantiora a te R eleganciora (<hi rend="italics">om.</hi> a te) BE</note> desidero.</p><p>A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus
multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia.

</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>sed
primum positum sit<note>positum sit primum BE</note> nosmet ipsos commendatos esse
nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, <pb n="p.131"/>
ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur
illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales
oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex
animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi,
nosque oportet, ut prima appetitio<note>apetitio N<hi rend="sup">2</hi> petitio</note> naturalis postulat,
haec diligere constituereque ex his finem illum summi
boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum
naturam, quam plurima et quam maxima adipisci.

</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>hunc
igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis,
illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum
videbatur<note>videbatur <hi rend="italics">Wes. apud Mdv.</hi>; videatur</note> extremum.</p><milestone unit="chapter" n="11"/><p>Age nunc isti doceant, vel tu potius—quis enim
ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere—id est enim vel e
virtute vel naturae congruenter vivere—summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito
deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum
sint,<note>secundum naturam cum sint BE cum secundum
naturam sint N<hi rend="sup">2</hi> secundum naturam sint (<hi rend="italics">om.</hi> cum) RN<hi rend="sup">1</hi>V</note> absint a nostra potestate, ipsum denique officium.
quaero igitur, quo modo hae<note><w>hae</w> hec BE hee RV ee N</note> tantae commendationes
a natura profectae subito a sapientia relictae sint.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>

quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed
cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus
—liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum
facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic
vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem
doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque
rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum
naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae
secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima.

</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>cuiuscumque enim modi animal constitueris,
necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus,
tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae <pb n="p.132"/>
sunt in corpore, ut nullo<note><w>ut nullo</w> et nullo BE</note> modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore
excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium<note>animantium BE animā<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> R ani-
mantis NV</note> statui deceat extremum. cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere<note>excellere BER excelleret NV</note> animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur. 
	<milestone unit="chapter" n="12"/>uno autem modo in virtute sola summum
bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod
totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea
mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut valitudo est.

</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>sed id ne<note>ne id BE</note> cogitari quidem potest
quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.</p><p>Sin dicit<note>dicit <hi rend="italics">etiam</hi> BE</note> obscurari quaedam nec apparere, quia valde
parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates,
eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere
tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter
eorum<note>eorum <hi rend="italics">P. Man.</hi> earum</note> exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne
sint, ut in sole,<note>sole V solem</note> quod<note><w>quod</w> qui BE</note> a te dicebatur,<note><w>dicebatur</w><hi rend="italics">p. 106, 17sqq.</hi></note> lucernam adhibere
nihil interest aut<note>aut RN ut BE A V</note> teruncium adicere Croesi pecuniae.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>

quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit,<note>fit R <hi rend="italics">Mdv.</hi> sit</note> fieri
tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit
magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si
aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum
aliquod habeat ad iucundum accessio,<note>ad iucundum accessio
<hi rend="italics">Lamb.</hi> ad iocundum accessionem RN<hi rend="sup">1</hi> ad iocundi accessionem
N<hi rend="sup">2</hi>V ad iocundam accessionem BE</note> bonum sit; si <pb n="p.133"/>
autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius
posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in
qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur
interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum
virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta
sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.

</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>hoc
simile tandem est? non risu potius quam oratione
eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non<note>non <hi rend="italics">dett., om.</hi> BERNV</note> iure
optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate<note>pravitate <hi rend="italics">R. Bentl.</hi> (<hi rend="italics">ad Tusc.
III 1</hi>); gravitate</note> membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille<note>ille RNV <hi rend="italics">om.</hi> BE</note> sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum
et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile
certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes
fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud
difficile,<note>difficile illud BE</note> ut dixi, magnumque proelium. deinde non
quaerimus,<note>quaerimus <hi rend="italics">ed. princ. Romana</hi>; quaeremus (quer.)</note> quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam.
una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria,
sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae,
quae posita est in voluptate. nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare
obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse
dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.
</p><milestone unit="chapter" n="13"/></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>

Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam
sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa<note><w>aliquae summa</w> aliqua e summa BERN aliqua summa V</note>
facienda. quo constituto tum licebit otiose ista
quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta
in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus,
<pb n="p.134"/>
 quae propter exiguitatem vix aut ne
vix quidem appareant. quid, de quo nulla<note>nulla BE multa RNV</note> dissensio
est? nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium
naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur,<note>referrentur E referentur B re-
feruntur RNV</note>
quod est ultimum rerum appetendarum. omnis enim
est natura diligens sui. quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis
habitum aut vim aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? quae
autem natura suae primae institutionis oblita est?
nulla profecto <add>est</add>,<note><hi rend="italics">add. Mdv.</hi> (nulla est profecto <hi rend="italics">Gz.</hi> est
nulla profecto <hi rend="italics">Bai.</hi>)</note> quin suam vim retineat a primo
ad extremum. quo modo igitur evenit, ut hominis
natura sola esset, quae hominem relinqueret, quae
oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in
toto homine, sed in parte hominis poneret?

</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>quo
modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter
omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarum<note>naturarum <hi rend="italics">dett.</hi> naturale</note>
illud ultimum, de quo quaeritur? tum enim esset
simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset
ultimum, quod in quaque excelleret. tale enim visum
est<note>est <hi rend="italics">Mdv.</hi>
esset</note> ultimum<note>ultimum BN<hi rend="sup">2</hi>V ultimi ERN<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> Stoicorum.

</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Quid dubitas igitur mutare
principia naturae? quid enim dicis<note>dicis BERN <hi rend="italics">om.</hi> V</note> omne animal,
simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? quin
potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id,
quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum
esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere,
nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit?
quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum
est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod
est ultimum rerum appetendarum,<note>appetendarum V appetendum BER appeten-
tium N</note> id non aut ex <pb n="p.135"/>
omnium<note>omni BE</note> earum aut ex plurimarum et maximarum
appetitione concluditur? ut Phidias potest a primo
instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est sapientia similis;<note>similis est sapientia BE</note> non enim ipsa genuit hominem, sed accepit
a natura inchoatum. hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere.
</p><p>Qualem igitur hominem natura inchoavit?

</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>et quod
est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab
ea absolvi et perfici debeat? si est<note>si est <hi rend="italics">Se.</hi> sic (<hi rend="italics">pro</hi> si ē) BE sit RN<hi rend="sup">1</hi>V si N<hi rend="sup">1</hi> eo <hi rend="italics">gen. neutr.</hi>
                     </note> nihil in eo, quod
perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id
est rationem, necesse est huic ultimum esse ex<note><w>ex</w> e R</note> virtute
agere;<note>agere BE R vitam augere NV</note> rationis enim perfectio est virtus; si est<note>si est <hi rend="italics">Se.</hi> sic BE sit RNV</note> nihil nisi
corpus, summa erunt<note><w>erunt</w> erit N esset V</note> illa: valitudo, vacuitas doloris,
pulchritudo, cetera.
	<milestone unit="chapter" n="14"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>nunc de hominis summo bono
quaeritur;<note>queritur bono BE</note> quid igitur<note>igitur BERNV</note> dubitamus in tota eius natura
quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter
omnes omne officium munusque sapientiae in hominis
cultu esse occupatum, alii—ne me existimes contra
Stoicos solum dicere—eas sententias afferunt, ut
summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra
nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo<note>inanimo aliquo <hi rend="italics">Mdv.</hi> in animali quo B in annali quo E
animali quo R inanimali quo N inanimato aliquo V</note> loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis,
ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse
quoque animus non inane nescio quid sit—neque
enim<note>enim <hi rend="italics">om.</hi> BER</note> id possum intellegere—, sed in quodam genere
corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit,
sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utrique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent,
dexteram<note>dextram RN</note> tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus,
<pb n="p.136"/>
 cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent.
eorum enim omnium multa praetermittentium, dum
eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia;
at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de
hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque
animi neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt.
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>

Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur,
altissimum locum in homine et maxime excellentem
tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et
perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. in omni enim animante
est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in
canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et
valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. itaque mihi non satis videmini considerare
quod iter sit<note>iter sit N inter sit V intersit BE interfit R</note> naturae quaeque progressio. non enim,
quod<note>non enim quod RNV quod (<hi rend="italics">om.</hi> non enim) BE</note> facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit
ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam,
idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum
perduxit.<note>perduxit <hi rend="italics">Mdv.</hi> perduxerit</note> semper enim ita adsumit aliquid, ut ea,
quae prima dederit, non<note><w>non</w> ne R</note> deserat.

</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>itaque sensibus
rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit.<note>relinquit NV</note> Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut
efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus<note>omnibus partibus suis BE</note> quam
optime se habeat—, sed sic intellegamus—licet enim,
ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa—:
si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera,
credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut
antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius<note>melius esse BE</note> in vite quam se. similiter
sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, <pb n="p.137"/>
sed etiam se tuetur; cum autem assumpta<note>autem hijs assumpta N</note> ratio est,<note>est ratio BE</note>
tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae huius tutelae subiciantur.

</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p>itaque non discedit
ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem
debet gubernare, ut mirari satis istorum<note>istorum <hi rend="italics">Wes. apud Mdv.</hi> eorum</note> inconstantiam non possim.<note>possim <hi rend="italics">marg. ed. Cratandr.</hi> possum BE possimus RNV</note> naturalem enim appetitionem, quam
vocant <foreign xml:lang="grc">ὁρμήν</foreign>, itemque officium, ipsam etiam virtutem
tuentem<note>tuentem <hi rend="italics">om.</hi> BE (<hi rend="italics">cf. p. 136, 33
sqq. et p. 138, 4 sqq.</hi> 11 expetamus <hi rend="italics">Bai.</hi> ea petamus BEV
ea p<gap reason="illegible"/>utamus R earum petamus N<hi rend="sup">1</hi> earum apetamus N<hi rend="sup">2</hi>
                     </note> volunt esse earum rerum, quae secundum
naturam sunt. cum autem ad summum bonum volunt
pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro
uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus,
potius quam uno fine utrumque concluderent.
</p><milestone unit="chapter" n="15"/></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>

At enim iam dicitis<note>iam dicitis R nam dicitis BEN<hi rend="sup">1</hi>V natura (<hi rend="italics">comp. scr.</hi>) dicitis N<hi rend="sup">2</hi>
                        <del>nam</del> dicitis <hi rend="italics">Mdv.</hi> (<hi rend="italics">an fuit</hi> at enimuero dicitis? <hi rend="overline">ua</hi> 
                        <hi rend="italics">pro</hi> 
                        <hi rend="overline">uo</hi>)</note> virtutem non posse constitui,
si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum
pertineant. quod totum contra est. introduci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur<note>referentem R</note> ad summam. nam si
†omnino nos†<note>'<hi rend="italics">potest ad hanc formam scriptum fuisse</hi>:
omnino omnia praeter animos negl. <hi rend="italics">aut similem' Mdv.</hi>
                     </note> neglegemus,<note>neglegemus <hi rend="italics">Lamb.</hi> negligemus R negligimus BENV</note> in Aristonea vitia incidemus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi
principia dederimus; sin ea non neglegemus<note>negligemus B intelligemus E negligimus RNV</note> neque
tamen ad finem summi boni referemus, non multum
ab Erilli levitate aberrabimus.<note>aberrabimus NV aberravimus</note> duarum enim vitarum
nobis erunt instituta capienda. facit enim ille duo
seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, coniungi debuerunt; nunc ita<note>ita <hi rend="italics">P.Man.</hi> ista</note> separantur, ut disiuncta<note>disiuncta RNV se-
iuncta BE</note> 
                     <pb n="p.138"/>
sint, quo nihil potest esse perversius.

</p></div><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>Itaque contra
est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest,
nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam<note>ad summam <hi rend="italics">A.Man.</hi>(?); ad summum (assummum V)</note> pertinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae
relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut
vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit.</p><p>Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc
diceret, primos suos quasi coeptus<note><w>coeptus</w> ceptus RN conceptus V</note> appetendi fuisse,
ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset.
nondum autem explanatum satis erat, quid maxime
natura vellet. explanetur igitur. quid ergo<note><w>ergo</w> g<gap reason="illegible"/> (= igitur) R</note> aliud intellegetur<note>intelligetur <hi rend="italics">dett.</hi> intelligeretur</note> nisi uti ne quae<note><w>uti ne quae</w> ut ineque BER ut
eque NV</note> pars naturae neglegatur?
in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute
finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio
naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.

</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti,
cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem
aspexissent, omnia, quae praeter<note>praeter RV propter BEN</note> virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret<note>permanaret <hi rend="italics">edd.</hi> permaneret BERN perveniret V</note> ad fines,<note>finem NV</note> neque intellegunt se rerum illarum
pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.
</p><milestone unit="chapter" n="16"/></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>

Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse,
qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed
alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute
constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus,
introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret <pb n="p.139"/>
aliquid, quodcumque<note>quodcumque (<hi rend="italics">ante</hi> in) N quod cuique BEV cuique R</note> in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. is hoc melior quam
Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior
quam ceteri, quod penitus a<note>a N<hi rend="sup">2</hi> (<hi rend="italics">in ras. in fine versus</hi>), <hi rend="italics">om.</hi> BERV</note> natura<note>natura (<hi rend="italics">in marg.
ad initium versus add.</hi>) N<hi rend="sup">2</hi>
                     </note> recessit. Stoici
autem, quod finem bonorum in una virtute ponunt,
similes sunt illorum; quod autem principium officii
quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea,
quae<note>que (<gap reason="illegible"/>q B) et ad BE</note> ad naturam accommodata et per se assumenda
esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles
Aristonis. ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae,
sed ea seiungunt a finibus et a<note>a (<hi rend="italics">post</hi> et) <hi rend="italics">om.</hi> BE</note> summa bonorum; quae
cum praeponunt,<note>praeponunt <hi rend="italics">A.</hi> (?) <hi rend="italics">Man.</hi> proponunt</note> ut sit aliqua rerum selectio, naturam
videntur sequi; cum autem negant ea quicquam ad
beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>

Atque adhuc ea dixi, causa cur<note>cur N<hi rend="sup">2</hi> 
                        <hi rend="italics">in ras.,</hi> cum BERV. <hi rend="italics">Recte interpr. C. F. W. Mue.</hi>: Quae
adhuc dixi, ea erant, ex quibus appareret, cur causa non fuisset</note> Zenoni non fuisset,
quam ob rem a superiorum auctoritate discederet.
nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere
aliquid vis aut nos iam longiores sumus.</p><p>Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam
disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri
potest.</p><p>Optime, inquam. quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de
virtutibus disputare?

</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae familiam ducit,
honestum quod sit, id esse bonum solum<note>bonum solum BERNV</note> honesteque
vivere bonorum finem, communem fore vobis cum <pb n="p.140"/>
omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum,
quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur
ab illis, modo quos<note>modo quos BERNV</note> nominavi. mihi autem aequius
videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a
quo quae essent principia naturae acceperat,<note>acceperat V accederat R ac-
cederet BE concederat N</note> a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae nasceretur, non
stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa
bona esse a<note>a N<hi rend="sup">2</hi>V <hi rend="italics">om.</hi> BERN<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> natura profecta, uti isdem argumentis,
quibus illi uterentur, isdemque sententiis.
</p><milestone unit="chapter" n="17"/></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>

Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut
vobis videmini, bonum solum<note>bonum solum BERV solum bonum N</note> esse, quod honestum sit,
tum rursum<note>rursus RV</note> dicitis initia proponi necesse esse apta<note>esse apta NV est acta BER</note>
et accommodata naturae, quorum ex selectione<note>ex selectione <hi rend="italics">Ald. nepos,</hi> ex
electione RN exelectione BEV</note> virtus possit existere. non enim in selectione virtus
ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid<note>aliquod BE</note> adquireret. nam omnia, quae
sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse
debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus
sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa
est in voluptate, perspicuum sit quid iis<note>iis <hi rend="italics">edd.</hi> his</note> faciendum sit
aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia
officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant?
sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur;
apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis
autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum
atque honestum, unde officii, unde agendi principium
nascatur non reperietis.

</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>Hoc igitur quaerentes<note>quaerentes (queretes <hi rend="italics">cod. Spir.</hi>) <hi rend="italics">Gz.</hi> queritis</note> omnes,
et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam <pb n="p.141"/>
revertemini.<note>revertemini N revertimini</note> quibus natura iure responderit non esse
verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei
gerendae peti; esse<note>peti esse N<hi rend="sup">2</hi>V petiisse RN<hi rend="sup">1</hi>
peciisse BE</note> enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas
praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino
interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in
virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret
et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera
haberent,<note>cetera haberent <hi rend="italics">Brem.</hi> (ceterae res haberent <hi rend="italics">Dav.</hi>)
ea res haberet BER</note> ad appetitionem tamen<note>tamen <hi rend="italics">Dav.</hi> autem BER</note> rerum esse in iis
momenta diceret;<note>et cum ad ... momenta diceret (<hi rend="italics">v. 13</hi>) <hi rend="italics">om.</hi>
NV</note> quasi vero haec appetitio non ad
summi boni adeptionem pertineret! Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo
bono reverti se ad naturam, ut ex<note>ex BE ab</note> ea petant agendi
principium, id est officii?

</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt,
petenda,<note><w>petenda</w> appetenda <hi rend="italics">dett.</hi>
                     </note> sed ab iis et appetitio et actio commovetur.</p><milestone unit="chapter" n="18"/><p>Nunc venio ad tua illa<note>tua illa BENV
illa tua R <hi rend="italics">cf. p. 62, 14</hi>
                     </note> brevia, quae consectaria esse
dicebas,<note><w>dicebas</w><hi rend="italics">p. 98, 21</hi></note> et primum illud, quo nihil potest brevius:
Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum,<note><w>autem honestum</w> autem omne honestum <hi rend="italics">dett.</hi>
                     </note>
bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem!
quis enim tibi primum illud concesserit?—quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne
bonum laudabile est,

</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>omne honestum est—quis tibi
ergo<note>tibi ergo RNV <hi rend="italics">cf. p. 31, 18; 43, 20</hi>; igitur tibi BE</note> istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia<note>illa natura familia R</note> non dabit, quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse <pb n="p.142"/>
dicant, laudabilia non dicant. et hi quidem ita non
sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus
tamen omnibus virtutem anteponant; quid censes eos
esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine
segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si
qui Carneadeum finem tueri volunt?

</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p>iam aut Callipho
aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere,
qui ad honestatem aliud adiungant,<note>adiungunt BE</note> quod ex eodem
genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res
sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis?
Iam ille sorites <add>est</add>, quo nihil putatis esse vitiosius:<note><hi rend="italics">add. Kayser apud Bai.</hi><hi rend="sup">2</hi></note>
quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id
expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde<note>deinde N dein (= deinde) V dein BE</note>
reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo
enim<note>modo enim BNV enim modo E</note> tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id<note>id laudabile ... expetendum sit id (<hi rend="italics">v. 15</hi>) <hi rend="italics">om.</hi> R</note> esse
laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in
primis hebes,<note>hebes RB habes ENV</note> illorum scilicet, non tuum,<note>non tuum <hi rend="italics">Mdv.</hi> non tum BER
nominum N (<hi rend="italics">ab alt. m. radendo et corrigendo effectum</hi>), V</note> gloriatione
dignam esse beatam vitam, quod non possit<note>(18 quod non possit = nec id posse <hi rend="italics">cf. p. 99,5</hi>)</note> sine
honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.

</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p>dabit
hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa
gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo
anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in
bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione,
ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix
possit, et beatus esse poterit<note>(25 poterit, <hi rend="italics">sc. non Polemo, sed</hi> qui virtute una praeditus est, caret
ceteris)</note> virtute una praeditus
carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur,<note>concedetur <hi rend="italics">Se.</hi> concedet</note> praeter
virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem,
quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt
fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit<note>possit iure BE</note> gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum
<pb n="p.143"/>
 gloriosas.
	<milestone unit="chapter" n="19"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p>vides igitur te aut ea sumere, quae
non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil
iuvent.</p><p>Equidem in omnibus istis conclusionibus<note>conclusionibus istis B (<hi rend="italics">non</hi> istis conclusionibus istis), E</note> hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum
summum bonum quaereremus, vitam nostram, consilia, voluntates, non verba corrigi. quis enim potest
istis, quae te, ut ais, delectant, brevibus<note>te ut ais delectant brevibus <hi rend="italics">edit. Ascens.</hi> tu ut ais (ars V)
brevibus delectant (delectari N<hi rend="sup">2</hi>)</note> et acutis
auditis de sententia decedere? nam cum expectant<note>expectant <hi rend="italics">'alii' in mary.
Lamb. secondd. Mdv.</hi>); ea spectant</note>
et avent<note>avent <hi rend="italics">A. Man.</hi> habent</note> audire cur dolor malum non sit, dicunt illi
asperum esse dolere,<note>dolere BE dolore R dolorem NV</note> molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore
nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec
turpitudo, non esse illud malum. haec qui audierit,
ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad
dolorem ferendum, quam venerat.

</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p>tu autem negas<note><w>negas</w><hi rend="italics">p. 99, 12 sqq.</hi></note>
fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum
putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis,
asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim
timiditas, non ex vocabulis nascitur.</p><p>Et ais,<note><w>ais, 25 aiebas</w><hi rend="italics">p. 118, 22 sqq.</hi></note> si una littera commota sit, fore tota ut labet
disciplina. utrum igitur tibi litteram videor<note>videor litteram BE</note> an totas
paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod
est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia
inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen
persequi non debemus,<note>debeamus BE</note> si a falsis principiis profecta
congruunt<note>congruunt <hi rend="italics">Ascens.</hi> congruenti
BER congruent N congruerunt V</note> ipsa sibi et a proposito non aberrant.

</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p>in
prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit,
cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia,
<pb n="p.144"/>
 quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum esse<note>bonum esse RN esse bonum BE bonum V</note> dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia. recte dicis; negare
non possum. sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur,
ut illa, e<note>ilia e N<hi rend="sup">2</hi>
ille BER illa N<hi rend="sup">1</hi>V</note> quibus haec nata sunt, vera esse non possint.
</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p>

docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem
aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse,
quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera,
sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem
reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc;
igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sublatis prima tolluntur.<note>tolluntur BE tollantur</note> quae sequuntur igitur? omnes,
qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes
omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabantur.<note>probabantur <hi rend="italics">Grut.</hi> probantur</note> sensus enim
cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat
quodam modo non posse <add>se</add> adduci, ut inter eas res,<note><hi rend="italics">add. Se.</hi></note>
quas Zeno exaequaret, nihil interesset.
</p><milestone unit="chapter" n="20"/></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p>

Postea tuus ille Poenulus—scis enim Citieos,<note>Citieos <hi rend="italics">Gz. <gap reason="illegible"/>cum Mar-
so<gap reason="illegible"/>,</hi> Citiaeos <hi rend="italics">edd.</hi>; cicius BEN<hi rend="sup">1</hi> pitius R citius N<hi rend="sup">2</hi>V</note>
clientes tuos, e<note>e <hi rend="italics">P. Man.</hi> a Phoenica <hi rend="italics">Camer.</hi> poenica BE poetica RNV</note> Phoenica profectos—, homo igitur
acutus, causam non optinens repugnante natura verba
versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas
ducimus,<note>ducimus RN<hi rend="sup">1</hi>V dicimus BEN<hi rend="sup">2</hi>
                     </note> concessit, ut haberentur aestimabiles<note>aestimabiles <hi rend="italics">0. Heinius</hi> (<hi rend="italics">Fleckeis.
ann. phil. XCIII 1866 p. 245</hi>); apte habiles</note> et ad
naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc
est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae
accommodata esse concedit, negatque Platonem, si
sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum <pb n="p.145"/>
Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem vivere. peccata<note>partim autem peccata BE</note>
autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo,
propterea quod alia peccata plures, alia pauciores
quasi numeros officii praeterirent. iam insipientes
alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent
pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam
consequi.

</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p>hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat<note>sentiebat <hi rend="italics">edd.</hi> sentiebant
(sencieb.)</note> idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda
ducebat ea, quae ipse<note><w>ipse</w> i<hi rend="overline">pe</hi> (ē <hi rend="italics">ex corr. in ras.</hi>) N ipsa</note> bona negaret esse, quam illi,
qui ea bona esse dicebant.<note>quam
illi ... dicebant (<hi rend="italics">v. 11</hi>) <hi rend="italics">om.</hi> E</note>
                     <note>dicebant esse B</note> quid igitur voluit sibi,
qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam
Peripatetici, ut sentire quoque aliud,<note>aliud quoque BE</note> non solum dicere
videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia
referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus,<note>hijs rebus omnibus BE</note> quas natura desideret,
totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis
controversia aut de re soleat aut de nomine esse,
utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut
erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera
danda est,<note>est (<hi rend="italics">post</hi> danda)
<hi rend="italics">om.</hi> BE</note> ut verbis utamur quam usitatissimis et
quam maxime aptis, id est rem declarantibus.

</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p>num
igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur
a superioribus, verbis illi commodius utantur? videamus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus.</p><milestone unit="chapter" n="21"/><p>Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid
ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae
secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna
eaque pro eo, quantum in quoque<note>quoque <hi rend="italics">P. Man.</hi> quaque</note> sit ponderis, esse
aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim
nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe <pb n="p.146"/>
iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae
sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa
autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta
cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt.
</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p>

omnium autem eorum commodorum, quibus non illi
plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno,
qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valitudine, alterum cum
morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos
ipsa deductura sit. sed tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et
excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri<note><w>opteri</w> obteri <hi rend="italics">A. Man., marg. Crat.</hi>; optari RNV aptari
BE</note>
posse, non faciles illas quidem <add>res</add> nec contemnendas<note><hi rend="italics">add. Camerarius</hi></note>
—quid enim esset in virtute tantum?—, sed ut hoc
iudicaremus, non esse in iis<note>iis <hi rend="italics">C. F. W. Mue.</hi> his</note> partem maximam positam
beate aut secus vivendi.

</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p>Ad summam ea, quae Zeno
aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit,
eadem illi bona appellant, vitam autem beatam illi
eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut plurimis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod
propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id
solum bonum appellat, beatam autem vitam eam
solam, quae cum virtute degatur.</p><milestone unit="chapter" n="22"/><p>Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato,
potest esse dissensio. nihil est enim, de quo aliter tu
sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res
conferamus. nec hoc ille non vidit, sed verborum magnificentia est et gloria delectatus. qui si ea, quae dicit, <pb n="p.147"/>
ita sentiret, ut verba significant, quid inter eum et<note>et <hi rend="italics">om.</hi> BE</note>
vel<note>vel (<hi rend="italics">prius</hi>) <hi rend="italics">om.</hi> RV uulpurronem N (<hi rend="italics">puncta
ab alt. m.</hi>)</note> Pyrrhonem vel Aristonem interesset? sin autem
eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum<note>quibus|cum N quibus cum V quibus eum R cum (<hi rend="italics">om.</hi> quibus) BE cum quibus <hi rend="italics">Non.</hi>
                     </note> re
concinebat,<note>re concinebat N<hi rend="sup">1</hi>V reconcinebat R recontinebat BE
re concinebatur <hi rend="italics">Non.</hi> re conveniebat N<hi rend="sup">2</hi>
                     </note> verbis discrepare?<note>cum iis ... discrepare <hi rend="italics">Non. p. 43 </hi>
                     </note>

                  </p></div><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p>quid, si reviviscant
Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt,
et tecum ita loquantur? <quote>Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres,
qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc
Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis,
quae prima specie admirationem, re explicata risum
moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non
propriis verbis ea<note>ea NV eas R illa BE</note> tenebas? sin te auctoritas commovebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem
illum anteponebas? praesertim cum in re publica princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua
dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses.
<add>a</add> nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata,<note><hi rend="italics">add. Lamb.</hi></note>
praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionis<note>rectionis <hi rend="italics">Mdv.</hi> rectiones BERN rectores V</note> genera, status, mutationes, leges etiam et<note>leges etiam et ERN leges et etiam B et etiam leges
et V</note> instituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae
vero, quae et principibus maximo ornamento<note>maximo ornamento RV maximo e ornamento B maximo
cornamento E maxime (e <hi rend="italics">ex corr. m. alt.</hi>) ornamento N</note> est, et
qua te audimus<note>audivimus RV</note> valere plurimum,<note>et qua te ... plurimum <hi rend="italics">om.</hi> N</note> quantum tibi ex
monumentis<note>monimentis RV</note> nostris addidisses!</quote> Ea cum dixissent,
quid tandem talibus viris responderes?
</p></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p>

Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui
illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi, <pb n="p.148"/>
ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem
et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum
scilicet, cum tibi.</p><milestone unit="chapter" n="23"/><p>Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant
dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis
homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse,
quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas
a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum<note>cum BN tum ERV</note>
acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius,
quippe qui primum valitudinem bonam expetendam
negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit
valere, sed quia sit non nihilo aestimandum—neque
tamen pluris<note>pluris N<hi rend="sup">2</hi> plures</note> 
                     <del>quam</del> illis videtur, qui illud non dubitant<note><hi rend="italics">del. Gz.</hi></note> bonum dicere—; hoc vero te ferre non potuisse,
quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris
solemus dicere, crediderint,<note>crediderunt RNV</note> eius, qui honeste viveret,
si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus
esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis
expetendam quam illius, qui aeque vir bonus <quote>multis
modis</quote> esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo,
</p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p>
exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute
optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in
seligendo,<note>seligendo <hi rend="italics">edd.</hi> se legendo</note> non quo beatior ea<note>ea V ex</note> vita sit, sed quod ad
naturam accommodatior.</p><p>Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse<note>esse <hi rend="italics">om.</hi> BE</note> miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id
fugerat superiores, qui <add>non</add> arbitrabantur homines<note><hi rend="italics">add. Se.</hi></note>
sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores
esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam<note>illam perfectam BE</note> sapientiam essent consecuti.

</p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p>atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent,
dissimillimas proferebas.<note><w>proferebas</w> p. <hi rend="italics">107, 23 sqq.</hi>
                     </note> quis enim ignorat, si plures <pb n="p.149"/>
ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad
respirandum, qui ad summam iam aquam<note>aquam iam BE</note> adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui
sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et
progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante
quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil
adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi<note>dispecturi NV despecturi</note> sunt,
caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque
necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam,
aeque caecum<note><w>caecum</w> ceco R</note> animo ac<note>ac RNV et BE</note> Phalarim fuisse?
	<milestone unit="chapter" n="24"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p>ista similia
non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris
tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis,
donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam
emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt,<note>dispexerunt <hi rend="italics">Lamb.</hi> despexerunt RNV depexerunt BE</note>
ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes<note>hebes NV habes BER</note>
acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;<note>senescit <hi rend="italics">Mdv.</hi> nescit ERN<hi rend="sup">1</hi> nestit B languescit N<hi rend="sup">2</hi>V</note>
hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus
cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti
student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte
censes Ti.<note><w>censes Ti.</w> censesti N consesti R censes <hi rend="overline">ca</hi> (= causa) V censes (<hi rend="italics">om.</hi>
ti) BE</note> Gracchum patrem <add>non</add> beatiorem fuisse<note><hi rend="italics">'Aldus primus addidisse videtur' Mdv.</hi></note>
quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens—
quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed
quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.

</p></div><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p>conferam avum<note>avum BE autem avum N avū aut R avum autem V</note> tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera
inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam
miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes
insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est
tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui <pb n="p.150"/>
illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna
fit in<note>in E <hi rend="italics">om.</hi> BRNV</note> iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.

</p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p>vestri autem progressionem ad virtutem
fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo<note>at quo RN<hi rend="sup">2</hi>a quo N<hi rend="sup">2</hi> ad quod BEV</note>
utantur<note>utantur <hi rend="italics">Lamb.</hi> utuntur BENV uta|entur (<hi rend="italics">tertia litt. utrum</hi> a <hi rend="italics">an</hi>
u <hi rend="italics">sit discerni nequit</hi>) R</note> homines acuti argumento ad probandum,
operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium
summae crescere<note>summa ecrescere BE summa crescere R</note> possunt, earum etiam contrariorum<note>summae ... contrariorum <hi rend="italics">om.</hi> N</note>
                     <note>contrariorum <hi rend="italics">Lamb.</hi> contrariarum BEV contrarium R</note>
summa poterit augeri; ad virtutis autem summam
accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere
poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur
tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia
<del>in</del> aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum<note><hi rend="italics">del. Lamb.</hi></note> bonum dicitis, ecquaenam possit fieri<note>fieri possit BE</note> accessio.
vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare,
dubiis perspicua conamini tollere.

</p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p>itaque<note><w>itaque</w> atque BE</note> rursus<note>rursus <hi rend="italics">cod. Glogav.</hi> usus BERN<hi rend="sup">1</hi>V usi N<hi rend="sup">2</hi>
                     </note> eadem
ratione, qua sum paulo ante<note><w>paulo ante</w><hi rend="italics">p. 144,5-14</hi></note> usus, haerebitis. si enim
propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne
ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia
non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus
est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens
aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens<note>id consequens (d <hi rend="italics">ex corr. alt. m.</hi>) N inconsequens BER consequens V</note> sit, non
posse esse verum.</p><milestone unit="chapter" n="25"/><p>Quae est igitur causa istarum angustiarum?<note>illarum BE</note> gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. cum
enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum <pb n="p.151"/>
negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est.
quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae',<note>fallaciloquae <hi rend="italics">P. Man.</hi> fallaci loquele BE facili loquele RN fa-
cili al' fallaci loquele V fallaciloquentiae <hi rend="italics">Non. p. 113</hi>
                     </note> ut ait
Accius,<note>accius
BRN actius E acrius V</note> 
                     <quote>malitiae</quote> natae sunt.

</p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p>quod enim sapientia,
pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu<note>dilectu RV delectu N delecto BE</note> omni et discrimine remoto, quae esse <add>non</add> poterant rebus omnibus<note><hi rend="italics">add. Mdv.</hi></note> sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex
his<note><w>his</w> istis BE</note> angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis.
illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris,
divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt
his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil
interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus,
vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo,
magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum
ages, numquam angere, numquam cupies, numquam
timebis.

</p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p>Quid Zeno? Portenta haec<note>haec <hi rend="italics">om.</hi> BE</note> esse dicit,<note>dicis BE</note> neque
ea ratione ullo modo posse vivi; se<note>se <hi rend="italics">Mdv.</hi> sed</note> dicere inter
honestum et turpe nimium quantum, nescio quid
inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse.

idem adhuc;

</p></div><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p>audi reliqua et risum contine, si potes:
Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius
modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda,
alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis,
alia nolis, alia non cures.—At<note>At N<hi rend="sup">2</hi> ac</note> modo dixeras nihil
in istis<note><w>istis</w> his V</note> rebus<note>rebus <hi rend="italics">om.</hi> BE</note> esse, quod interesset.—Et nunc idem
dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse. <pb n="p.152"/>
—
	<milestone unit="chapter" n="26"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p>Quis istud, quaeso,<note>quaeso <hi rend="italics">Man., Lamb.</hi>; quasi</note> nesciebat? verum audiamus.—
Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non
dolere, bona non dico, sed dicam Graece <foreign xml:lang="grc">προηγμένα</foreign>,
Latine autem producta—sed praeposita<note>proposita RNV</note> aut
praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa
autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello
mala, sed, si libet,<note>si libet BE, N (libet <hi rend="italics">ab alt. m. in ras.</hi>); si lilibet R scilicet V</note> reiectanea. itaque illa non
dico me expetere, sed legere, nec optare, sed
sumere, contraria autem non fugere, sed quasi
secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis
alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint,
bona appellare, quae autem contra, mala.</p><p>Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis
concinere,<note>concinere <hi rend="italics">C. F. W. Mue.</hi> consistere</note> re<note>re N<hi rend="sup">2</hi> 
                        <hi rend="italics">om.</hi> BERN<hi rend="sup">1</hi>V</note> dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare?<note>discrepare BE disceptare</note> cur igitur, cum de re conveniat, non malumus<note>malimus NV</note> usitate loqui? aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam
in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra<note><w>perpessu et contra</w> perpessi contra BE</note> naturam esse quam si
malum dixero.

</p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p>Facete M. Piso, familiaris noster, et
alia multa et hoc loco<note><w>loco</w> modo BE</note> Stoicos irridebat: <quote>Quid enim?</quote>
aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse
dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo?
si verbum sequimur, primum longius verbum praepositum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne
sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod
praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque
dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse
divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae <pb n="p.153"/>
rectis honestisque contemnendum ac despiciendum
nec magnopere<note>magno opere N</note> expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat,<note>disputabat R<hi rend="sup">2</hi>N<hi rend="sup">2</hi> disputabant</note> et, quae
bona negarentur ab eo esse<note>ab eo esse BERNV</note> et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a<note>a <hi rend="italics">om.</hi> RNV</note> nobis, haec
tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis
finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia
respondere, quae a te dicta sunt.
</p><milestone unit="chapter" n="27"/></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p>

Nam ex eisdem verborum praestrigiis<note>praestrigiis BEN praestigiis</note> et regna nata
vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem,
ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis.
solum praeterea formosum, solum liberum, solum
civem, <add>stultos</add> omnia contraria,<note><hi rend="italics">add. hoc loco Mdv., post</hi> contraria <hi rend="italics">Morel.</hi>
                     </note> quos etiam insanos
esse vultis. haec <foreign xml:lang="grc">παράδοξα</foreign> illi, nos admirabilia
dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope
accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem
subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria
dicitis. non ego tecum iam ita iocabor,<note>Jocabor N locabor RB locabar E letabor V</note> ut isdem his
de<note>his de <hi rend="italics">edd.</hi> is de ER</note>
                     <note>ijs de V de B <hi rend="italics">om.</hi> N</note> rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem.
apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata
paria.

</p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p>—Quonam modo?—Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam
de isto magna dissensio est. illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in
fidibus pluribus, nisi<note>nisi <hi rend="italics">Se.</hi> si</note> nulla earum <add>non</add> ita contenta<note><hi rend="italics">add. Se.</hi></note>
nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur.
aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae
sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio <pb n="p.154"/>
igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias
si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam
aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile.

</p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p>Ut
enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum
navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.—Hoc non videre,
cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris
artem nil<note>nil <hi rend="italics">om.</hi> R</note> pertinere! itaque aurum paleamne<note>paleamne V paleam ne RN paleamve BE</note> portet,
ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse!
at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi
et potest et debet. ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. et si
in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa,
maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus
enim artibus volumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique<note><w>qui cuique</w> cuicumque <hi rend="italics">Mdv.</hi>
                     </note>
artificio praesunt, debent habere. ita ne hoc quidem
modo paria<note>quidem modo paria <hi rend="italics">Lamb.</hi> modo paria quidem</note> peccata sunt.
</p><milestone unit="chapter" n="28"/></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p>

Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt,
omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec
autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt,
necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia,
et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum
fuisse, qua<note>qua BE quam</note> illum, cuius is condemnatus est rogatione,
P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas,
in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut
</p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p>
maiora sint aut minora! Itaque—iam enim concludatur oratio—hoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias
sententias optinere. quid enim est tam repugnans
quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id
bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum
<pb n="p.155"/>
 accommodatarum<note>accomodatarum N<hi rend="sup">2</hi>V accomodarum RN<hi rend="sup">1</hi> accommodare
BE</note> 
                     <add>a</add> natura profectam? ita cum<note><hi rend="italics">add. P. Man.</hi></note>
ea volunt retinere, quae superiori sententiae conveniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re
eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mordicus. quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt,
horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione
et moribus.

</p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p>quam illorum tristitiam atque asperitatem
fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec
disserendi spinas probavit fuitque in altero genere
mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore
Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum,
Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. quos quidem
tibi studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam
revertendum est, nunc quidem hactenus;

</p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p>verum hoc
idem<note><w>idem</w> quidem NV</note> saepe faciamus.<note>faciamus sepe BE</note>
                  </p><p>Nos vero, inquit ille; nam quid possumus facere
melius? et hanc quidem primam exigam a te operam,
ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed
memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi<note>nisi <hi rend="italics">cod. Glogau., P. Man.</hi> ni BEN in R vi V</note>
quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil
probari.</p><p>Scrupulum, inquam, abeunti; sed videbimus.</p><p>Quae cum essent dicta, discessimus.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>