<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat1:5.111-5.112</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat1:5.111-5.112</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="111" subtype="section"><p>'etiamne, si sensibus
carebit oculorum, si aurium?'<note>aurum K</note> etiam; nam ista ipsa
contemnit. primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam
disputent<note>disputarent H disputent
<hi rend="italics">ex</hi> -em] G<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus,
quae autem aspectu percipiantur, ea non versari<note>non versari V<hi rend="sup">3 et b</hi> 
                        <hi rend="italics">ut</hi> X conversari V<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> in
oculorum ulla iucunditate,<note>iocunditate HV<hi rend="sup">b</hi>
                     </note> ut ea, quae gustemus<note>gestemus V<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus,
parte versentur. in oculis tale nil<note>nihil tale H<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </note> fit; animus accipit,
quae videmus. animo autem multis modis variisque <pb n="p.454"/>
delectari<note>dilectari GV<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor
enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.

</p></div><div type="textpart" n="112" subtype="section"><p>etenim<note><w>etenim</w> est enim V<hi rend="sup">1</hi>
                     </note> si nox non
adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat?<note>iam ... 454, 5 adimat H</note>
nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem<note><add>id</add> quidem
<hi rend="italics">Sey.</hi> (<hi rend="italics">sed cf. exempla ap. Kühner-Stegmann II, 118, 8.</hi> absurda sent. <hi rend="italics">in v. 7 nominativus est</hi>).</note> paulo obscenius, sed<note><w>sed</w> si V</note> non absurda sententia est; cuius caecitatem
cum mulierculae lamentarentur, <quote>quid agitis?</quote> inquit,
<quote>an vobis nulla<note>ulla KR</note> videtur voluptas esse nocturna?</quote> Appium quidem veterem illum, qui caecus annos multos<note>multos annos KV<hi rend="sup">b</hi>
                     </note>
fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus
in illo suo casu<note>casu <hi rend="italics">add.</hi> K<hi rend="sup">c</hi>
                     </note> nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi<note>G. Drusi <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                        <hi rend="italics">V</hi>
                        <hi rend="sup">b</hi>
                     </note>
                     <note>Gatrusi GRV Gratusi KH</note> domum compleri a consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non
videbant, caecum adhibebant ducem.<note>Appium ... 15 ducem</note> pueris nobis Cn.
Aufidius<note>GN. autfidius X (G.N. G) Gn. Aufifidius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>V<hi rend="sup">b</hi>
                     </note> praetorius et in senatu sententiam dicebat
nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat
historiam et videbat in litteris.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>