<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:71-75</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:71-75</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p><reg>fructus</reg> autem senectutis est, ut saepe dixi, ante
partorum bonorum memoria et copia. <reg>omnia</reg> autem,
quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis;
quid est autem tam secundum naturam quam senibus
emori? <reg>quod</reg> idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. <reg>itaque</reg> adulescentes
mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine
flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua
sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix<note>vix <hi rend="italics">edd.;</hi> vi <hi rend="italics">most Mss.</hi>
                  </note> 
evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam
adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae
quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad
mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse
venturus.</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="20"/><reg>senectutis</reg> autem nullus est certus terminus,
recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi
et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut
animosior etiam senectus sit quam adulescentia et
fortior. <reg>hoc</reg> illud est, quod Pisistrato tyranno a

<pb n="p.84"/>

Solone responsum est, cum illi quaerenti qua tandem
re fretus sibi tam audaciter obsisteret respondisse
dicitur <quote>senectute.</quote> 
                  <reg>sed</reg> vivendi est finis optimus,
cum integra mente certisque sensibus opus ipsa
suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit.
<reg>ut</reg> navem, ut aedificium idem destruit facillime qui
construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit. <reg>iam</reg> omnis conglutinatio
recens aegre, inveterata facile divellitur.</p><p><reg>ita</reg> fit ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit;
</p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p>vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei,
de praesidio et statione vitae decedere. Solonis
quidem sapientis est elogium, quo se negat velle
suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare.
<reg>volt</reg>, credo, se esse carum suis. <reg>sed</reg> haud scio an
melius Ennius:

<quote rend="blockquote"><l>nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu faxit.</l></quote>

                  <reg>non</reg> censet lugendam esse mortem, quam immortalitas
consequatur.</p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p><reg>iam</reg> sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad
exiguum tempus, praesertim seni: post mortem
quidem sensus aut optandus aut nullus est. <reg>sed</reg>
hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem

<pb n="p.86"/>

ut neglegamus; sine qua meditatione tranquillo
animo esse nemo potest. <reg>moriendum</reg> enim certe
est, et incertum an hoc ipso die. <reg>mortem</reg> igitur
omnibus horis impendentem timens qui poterit
animo consistere?</p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p> De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor<note>recordor <hi rend="italics">Reid;</hi> recorder <hi rend="italics">Mss.</hi>
                  </note> non L. Brutum,
qui in liberanda patria est interfectus, non duos
Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum
incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est
profectus ut fidem hosti datam conservaret, non
duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis
obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum,
qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne
crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere
passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in
Originibus, in eum locum saepe profectas alacri
animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. <reg>quod</reg> igitur adulescentes, et ei quidem non
solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti
senes extimescent?</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>