<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:102-104</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:102-104</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quoniam res humanae fragiles caducaeque
sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus
et a quibus diligamur; caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas.
<reg>mihi</reg> quidem Scipio, quamquam est subito ereptus,
vivit tamen semperque vivet; virtutem enim amavi
illius viri, quae exstincta non est. <reg>nec</reg> mihi soli
versatur ante oculos, qui illam semper in manibus
habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. <reg>nemo</reg>
umquam animo aut spe maiora suscipiet qui sibi
non illius memoriam atque imaginem proponendam
putet.</p></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p><reg>equidem</reg> ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna
aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia
Scipionis possim comparare. <reg>in</reg> hac mihi de re
publica consensus; in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit.
<reg>numquam</reg> illum ne minima quidem re offendi, quod
quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse quod nollem;

<pb n="p.210"/>

una domus erat, idem victus isque communis, neque
solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes.</p></div><div type="textpart" n="104" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quid ego de studiis dicam
cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus
remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus? <reg>quarum</reg> rerum recordatio et memoria
si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem.
<reg>sed</reg> nec illa exstincta sunt alunturque potius et
augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis
plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi
aetas ipsa solacium; diutius enim iam in hoc desiderio esse non possum; omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiam si magna sunt.</p><p><reg>haec</reg> habui de amicitia quae dicerem; vos autem
hortor ut ita virtutem locetis (sine qua amicitia esse
non potest) ut ea excepta nihil amicitia praestabilius
putetis.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>