<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:16-20</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:16-20</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est.
<reg>sed</reg> quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus
otiosi, pergratum mihi feceris—spero item Scaevolae
—si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex
te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias,
qualem existimes, quae praecepta des.</p><p>SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum, atque id ipsum

<pb n="p.126"/>

cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. <reg>quam</reg>
ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="5"/>LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse
confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut
dixit Fannius, otiosi. <reg>sed</reg> quis ego sum aut quae
est in me facultas? <reg>doctorum</reg> est ista consuetudo
eaque. Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent
quamvis subito. <reg>magnum</reg> opus est egetque exercitatione non parva. <reg>quam</reg> ob rem quae disputari
de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista
profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut
amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis;
nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens
ad res vel secundas vel adversas.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><reg>sed</reg> hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam
esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut illi,
qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad
communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. <reg>sit</reg> ita
sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam
adhuc mortalis nemo est consecutus. <reg>nos</reg> autem
ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae
finguntur aut optantur, spectare debemus. <reg>numquam</reg> ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti.
Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. <reg>qua</reg> re

<pb n="p.128"/>

sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et
obscurum, concedant ut viri boni fuerint. <reg>ne</reg> id
quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse
concedi.</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p><reg>agamus</reg> igitur pingui, ut aiunt, Minerva.
<reg>qui</reg> ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur
fides integritas aequitas<note>aequitas <hi rend="italics">edd.;</hi> aequalitas <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> liberalitas, nec sit in eis
ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros
bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus,
quia sequantur, quantum homines possunt, naturam
optimam bene vivendi ducem.</p><p>Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse
nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior
autem, ut quisque proxime accederet. <reg>itaque</reg> cives
potiores quam peregrini, propinqui quam alieni;
cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed
ea non satis habet firmitatis. <reg>namque</reg> hoc praestat
amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata
enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><reg>quanta</reg> autem vis amicitiae sit
ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita
societate generis humani, quam conciliavit ipsa
natura, ita contracta res est et adducta in angustum,
ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos
iungeretur.</p><pb n="p.130"/><p><milestone unit="chapter" n="6"/><reg>est</reg> enim amicitia nihil aliud<note>nihil aliud <hi rend="italics">Müller;</hi> nil unquam <hi rend="italics">Reid;</hi> quicquam <hi rend="italics">Halm's MSS. </hi>
                  </note> nisi omnium
divinarum humanarumque rerum cum benevolentia
et caritate consensio, qua quidem haud scio an
excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a
dis immortalibus datum. <reg>divitias</reg> alii praeponunt,
bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores,
multi etiam voluptates. <reg>beluarum</reg> hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita
non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. <reg>qui</reg> autem in virtute summum bonum ponunt,
praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam
et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse
ullo pacto potest.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>