<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:31-35</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:31-35</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><reg>ut</reg> enim benefici liberalesque sumus,
non ut exigamus gratiam—neque enim beneficium
faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem
sumus—sic amicitiam non spe mercedis adducti,
sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest,
expetendam putamus.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p><reg>ab</reg> his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia
referunt, longe dissentiunt; nec mirum; nihil enim
altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt,
qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam
humilem tamque contemptam. <reg>quam</reg> ob rem hos
quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem
intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis,
quam qui appetiverunt, applicant sese et propius
admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt,
fruantur et moribus, sintque pares in amore et
aequales propensioresque ad bene merendum quam
ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta

<pb n="p.144"/>

certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae
capientur, et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. <reg>nam</reg> si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; sed
quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae
sempiternae sunt.</p><p><reg>ortum</reg> quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec
forte vultis.</p><p>FANNIUS. Tu vero perge, Laeli! <reg>pro</reg> hoc enim,
qui minor est natu, meo iure respondeo.</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>SCAEVOLA. Recte tu quidem: quam ob rem
audiamus.</p><p><milestone unit="chapter" n="10"/>LAELIUS. Audite vero, optimi viri, ea quae
saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. <reg>quamquam</reg> ille quidem nihil difficilius esse
dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae
diem permanere: nam vel ut non idem expediret
incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat,
alias adversis rebus, alias aetate ingravescente.
<reg>atque</reg> earum rerum exemplum ex similitudine
capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum
amores saepe una cum praetexta toga deponerentur;
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi
tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis
vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque

<pb n="p.146"/>

non posset. <reg>quod</reg> si qui longius in amicitia provecti
essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem
esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et
gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter
amicissimos exstitisse.</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p><reg>magna</reg> etiam discidia et plerumque iusta nasci,
cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent
ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste
id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur
ab eis, quibus obsequi nollent; illos autem, qui
quidvis ab amico auderent postulare, postulatione
ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos.
<reg>eorum</reg> querella inveterata non modo familiaritates
exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna.
<reg>haec</reg> ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut
omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam
felicitatis diceret sibi videri.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>