<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:46-50</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:46-50</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p><reg>alios</reg> autem dicere aiunt multo etiam inhumanius,
quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi
adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis
amicitias esse expetendas; itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita
amicitias appetere maxime: ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam
viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei

<pb n="p.158"/>

qui putentur beati.</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p> O praeclaram sapientiam!
<reg>solem</reg> enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius
habemus, nihil iucundius. <reg>quae</reg> est enim ista
securitas? <reg>specie</reg> quidem blanda, sed reapse multis
locis repudianda. <reg>neque</reg> enim est consentaneum
ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis,
aut non suscipere aut susceptam deponere. <reg>quod</reg>
si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse
est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur
atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia
libidinem, ignaviam fortitudo. <reg>itaque</reg> videas rebus
iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. <reg>ergo</reg> hoc proprium est animi bene
constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem si cadit in sapientem animi dolor,
qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam
humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter
eam suscipiamus molestias? <reg>quid</reg> enim interest
motu animi sublato, non dico inter pecudem et
hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum
aut quidvis generis eiusdem? <reg>neque</reg> enim sunt
isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream
esse quandam volunt; quae quidem est cum multis
in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis,
ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis

<pb n="p.160"/>

contrahatur. <reg>quam</reg> ob rem angor iste, qui pro
amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut
tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes,
quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.</p><p><milestone unit="chapter" n="14"/><reg>cum</reg> autem contrahat amicitiam, ut supra
dixi, si qua<note>si qua <hi rend="italics">M;</hi> si quasi <hi rend="italics">Reid;</hi> sic quasi <hi rend="italics">GBS;</hi> si qua quasi D.</note> significatio virtutis eluceat, ad quam se
similis animus applicet et adiungat, id cum contigit,
amor exoriatur necesse est.</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p><reg>quid</reg> enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore,
ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis,
animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut
ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? <reg>nihil</reg> est enim remuneratione benevolentiae,
nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><reg>quid</reg>? si illud etiam addimus, quod recte addi potest,
nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam
trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur
profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque
natura. <reg>nihil</reg> est enim appetentius similium sui nec
rapacius quam natura. <reg>quam</reg> ob rem hoc quidem,
Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter
bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est
amicitiae fons a natura constitutus. <reg>sed</reg> eadem
bonitas etiam ad multitudinem pertinet. <reg>non</reg> enim
est inhumana virtus neque immunis neque superba,
quae etiam populos universos tueri eisque optime

<pb n="p.162"/>

consulere soleat, quod non faceret profecto, si a
caritate volgi abhorreret.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>