<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:51-55</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:51-55</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis
causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum
amicitiae tollere. <reg>non</reg> enim tam utilitas parta per
amicum quam amici amor ipse delectat, tumque
illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum,
si cum studio est profectum. <reg>tantumque</reg> abest ut
amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui
opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum
est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis
simi sint et beneficentissimi. <reg>atque</reg> haud sciam an
ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse
amicis. <reg>ubi</reg> enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec
militiae Scipio eguisset? <reg>non</reg> igitur utilitatem
amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="15"/><reg>non</reg> ergo erunt homines deliciis diffluentes
audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec
ratione habent cognitam, disputabunt. <reg>nam</reg> quis
est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit,
ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur,
circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum
abundantia vivere? <reg>haec</reg> enim est tyrannorum
vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla

<pb n="p.164"/>

stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia
semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>quis</reg> enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum,
a quo se metui putet? <reg>coluntur</reg> tamen simulatione
dumtaxat ad tempus. <reg>quod</reg> si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. <reg>quod</reg> Tarquinium dixisse ferunt
exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos
habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam
referre posset.</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> miror, illa superbia et importunitate, si
quemquam amicum habere potuit. <reg>atque</reg> ut huius,
quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt,
sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias
fidelis. <reg>non</reg> enim solum ipsa fortuna caeca est, sed
eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa
est; itaque efferuntur fere fastidio et contumacia,
nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri
potest. <reg>atque</reg> hoc quidem videre licet, eos, qui
antea commodis fuerint moribus, imperio potestate
prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><reg>quid</reg> autem stultius quam,
cum plurimum copiis facultatibus opibus possint,
cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos
vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare,
optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? <reg>etenim</reg> cetera cum parant, cui parent

<pb n="p.166"/>

nesciunt nec cuius causa laborent; eius enim est
istorum quidque qui vicit viribus; amicitiarum sua
cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam
si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen
vita inculta et deserta ab amicis non possit esse
iucunda. <reg>sed</reg> haec hactenus.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>