<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:56-60</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:56-60</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="16"/><reg>constituendi</reg> autem sunt, qui sint in amicitia
fines et quasi termini diligendi. De quibus tris video
sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut
eodem modo erga amicum affecti simus quo erga
nosmet ipsos; alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter
aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti
quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><reg>harum</reg>
trium sententiarum nulli prorsus assentior. <reg>nec</reg>
enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se
quisque, sic in amicum sit animatus. <reg>quam</reg> multa
enim, quae nostra causa numquam faceremus,
facimus causa amicorum! <reg>precari</reg> ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique
vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste,
in amicorum fiunt honestissime; multaeque res
sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa
detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius
quam ipsi fruantur.</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>altera</reg> sententia est quae definit amicitiam pari-

<pb n="p.168"/>

bus officiis ac voluntatibus. <reg>hoc</reg> quidem est nimis
exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut
par sit ratio acceptorum et datorum. <reg>divitior</reg> mihi
et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare
restricte ne plus reddat quam acceperit: neque
enim verendum est ne quid excidat aut ne quid
in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam
congeratur.</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>tertius</reg> vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque
se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. <reg>saepe</reg> enim
in quibusdam aut animus abiectior est aut spes
amplificandae fortunae fractior. <reg>non</reg> est igitur
amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed
potius eniti et efficere ut amici iacentem animum
excitet inducatque spem cogitationemque meliorem.
<reg>alius</reg> igitur finis verae amicitiae constituendus est,
si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus
sit, dixero. <reg>negabat</reg> ullam vocem inimiciorem
amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset
ita amare oportere ut si aliquando esset osurus;
nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum
putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens
habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut
ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis

<pb n="p.170"/>

esse sententiam. <reg>quonam</reg> enim modo quisquam
amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse
posse? <reg>quin</reg> etiam necesse erit cupere et optare
ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det
sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum
autem recte factis commodisque amicorum necesse
erit angi dolere invidere.</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam
valet: illud potius praecipiendum fuit, ut eam
diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis,
ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. <reg>quin</reg> etiam si minus
felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio
potius quam inimicitiarum tempus cogitandum
putabat.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>