<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:61-65</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:61-65</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="17"/>His igitur finibus utendum arbitror, ut,
cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos
omnium rerum consiliorum voluntatum sine ulla
exceptione communitas, ut etiam si qua fortuna
accident ut minus iustae amicorum voluntates
adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur
aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa
turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae
dari venia possit. <reg>nec</reg> vero neglegenda est fama,
nec mediocre telum ad res gerendas existimare
oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et
assentando colligere turpe est; virtus, quam sequitur
caritas, minime repudianda est.</p><pb n="p.172"/></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p><reg>sed</reg>—saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis
sermo erat de amicitia—querebatur quod omnibus
in rebus homines diligentiores essent; capras et
ovis quot quisque haberet dicere posse, amicos quot
haberet non posse dicere; et in illis quidem parandis
adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse
nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus
eos, qui ad amicitiam essent idonei, iudicarent.
<reg>sunt</reg> igitur firmi et stabiles et constantes eligendi,
cuius generis est magna penuria; et iudicare difficile
est sane nisi expertum, experiendum autem est in
ipsa amicitia: ita praecurrit amicitia iudicium
tollitque experiendi potestatem.</p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p><reg>est</reg> igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia,
aliqua parte periclitatis moribus amicorum. <reg>quidam</reg>
saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves;
quidam autem, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. <reg>sin</reg> vero erunt aliqui reperti
qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus
imperia potestates opes amicitiae non anteponant,
ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera
ius amicitiae, non multo illa malint? <reg>imbecilla</reg> enim
est natura ad contemnendam potentiam, quam
etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum

<pb n="p.174"/>

iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta
amicitia.</p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> verae amicitiae difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur.
<reg>ubi</reg> enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? <reg>quid</reg>? haec ut omittam, quam graves,
quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant.
<reg>quamquam</reg> Ennius recte:

<quote rend="blockquote"><l>amicus certus in re incerta cernitur;</l></quote>

tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque
convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in
malis deserunt. <reg>qui</reg> igitur utraque in re gravem
constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc
ex maxime raro genere hominum iudicare debemus
et paene divino.</p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="18"/><reg>firmamentum</reg> autem stabilitatis constantiaeque est eius quam<note>quam <hi rend="italics">MSS.,</hi> quem <hi rend="italics">Reid.</hi>
                  </note> in amicitia quaerimus
fides est; nihil est enim stabile, quod infidum est.
<reg>simplicem</reg> praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est;
quae omnia pertinent ad fidelitatem. <reg>neque</reg> enim
fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum,
neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque

<pb n="p.176"/>

consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. <reg>addendum</reg> eodem est, ut ne criminibus aut inferendis
delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia
ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. <reg>ita</reg>
fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter
bonos esse non posse.</p><p><reg>est</reg> enim boni viri, quem eundem sapientem licet
dicere, haec duo tenere in amicitia: primum, ne
quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel
odisse magis ingenui est quam fronte occultare
sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas
criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse
suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico
esse violatum.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>