<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:66-70</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:66-70</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p><reg>accedat</reg> huc suavitas quaedam
oportet sermonum atque morum, haudquaquam
mediocre condimentum amicitiae. <reg>tristitia</reg> autem
et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem,
sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior
et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.</p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="19"/><reg>exsistit</reg> autem hoc loco quaedam quaestio
subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros
anteponere solemus. <reg>indigna</reg> homine dubitatio;
non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum
rerum, satietates; veterrima quaeque, ut ea vina
quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima,
verumque illud est, quod dicitur, multos modios
salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum

<pb n="p.178"/>

sit.</p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p><reg>novitates</reg> autem, si spem afferunt, ut tamquam
in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt
illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco
conservanda; maxima est enim vis vetustatis et
consuetudinis. <reg>quin</reg> in ipso<note>quin in ipso <hi rend="italics">Bennett from Cornell MS.;</hi> qui in ipso <hi rend="italics">P;</hi>
quin et in ipso <hi rend="italics">GBESV; Reid has</hi> ipso equo.</note> equo, cuius modo feci
mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo,
quo consuevit, libentius utatur quam intractato et
novo; nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis
etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum
locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.</p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p><reg>sed</reg> maximum est in amicitia superiorem parem
esse inferiori. <reg>saepe</reg> enim excellentiae quaedam
sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam,
grege. <reg>numquam</reg> se ille Philo, numquam Rupilio,
numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris
ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium
virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is
anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis per se posse esse ampliores volebat.</p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><reg>quod</reg>
faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam
praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt,
impertiant ea suis communicentque cum proximis;
ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos
habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum
augeant opes eisque honori sint et dignitati. <reg>ut</reg>
in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem

<pb n="p.180"/>

stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti
sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent
tamen caritatem in pastores, quos patres multos
annos esse duxerunt. <reg>quod</reg> est multo profecto
magis in veris patribus certisque faciendum. <reg>fructus</reg>
enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum
maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>