<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:71-75</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:71-75</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="20"/><reg>ut</reg> igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum
inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a
suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari.
<reg>quorum</reg> plerique aut queruntur semper aliquid aut
etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant
quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo
factum queant dicere. <reg>odiosum</reg> sane genus hominum
officia exprobrantium, quae meminisse debet is,
in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.
</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere
se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores
extollere. <reg>sunt</reg> enim quidam qui molestas amicitias
faciunt cum ipsi se contemni putant—quod non
fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se
arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed
etiam opera<note>opera <hi rend="italics">Reid;</hi> opere <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> levandi sunt.</p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><reg>tantum</reg> autem cuique
tribuendum, primum quantum ipse efficere possis,
deinde etiam quantum ille, quem diligas atque

<pb n="p.182"/>

adiuves, sustinere. <reg>non</reg> enim neque tu possis,
quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos
perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem
efficere, fratrem eius Lucium non potuit. <reg>quod</reg> si
etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum
est tamen quid ille possit sustinere.</p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p><reg>omnino</reg> amicitiae corroboratis iam confirmatisque
et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui
ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt,
eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. <reg>isto</reg> enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. <reg>qui</reg> neglegendi quidem non sunt, sed alio
quodam modo aestimandi<note>aestimandi <hi rend="italics">Mommsen's conjec. for</hi> est <hi rend="italics">or</hi> est. et <hi rend="italics">Mss.</hi>
                  </note> ; aliter amicitiae stabiles
permanere non possunt. <reg>disparis</reg> enim mores disparia
studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis,
improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod
tanta est inter eos, quanta maxima potest esse,
morum studiorumque distantia.</p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p><reg>recte</reg> etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit,
impediat magnas utilitates amicorum. <reg>nec</reg> enim,
ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere

<pb n="p.184"/>

potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus,
multis cum lacrimis iter suum impedientem audire
voluisset. <reg>et</reg> saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire volt,
quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est
mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia
parum iustus.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>