<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:76-80</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:76-80</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><reg>atque</reg> in omni re considerandum est
et quid postules ab amico et quid patiare a te
impetrari.</p><p><milestone unit="chapter" n="21"/><reg>est</reg> etiam quaedam calamitas in amicitiis
dimittendis non numquam necessaria—iam enim a
sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias
oratio nostra delabitur. <reg>erumpunt</reg> saepe vitia
amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos,
quorum tamen ad amicos redundet infamia. <reg>tales</reg>
igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et,
ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam
discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis
iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum
sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.</p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem aut morum aut studiorum commutatio
quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae
partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam,

<pb n="p.186"/>

ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum
amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae
videantur. <reg>nihil</reg> enim est turpius quam cum eo
bellum gerere, quocum familiariter vixeris. <reg>ab</reg>
amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut
scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae
erat in re publica, alienatus est a collega nostro
Metello; utrumque egit graviter ac moderate<note>graviter ac moderate <hi rend="italics">Reid;</hi> graviter auctoritate <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> et
offensione animi non acerba.</p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem primum
danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin
tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae
quam oppressae esse videantur. <reg>cavendum</reg> vero
ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae
ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur.
<reg>quae</reg> tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et
hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa
sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.</p><p><reg>omnino</reg> omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne
nimis cito diligere incipiant neve non dignos.</p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><reg>digni</reg>
autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur
diligantur. <reg>rarum</reg> genus! et quidem omnia praeclara,
rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit
omni ex parte in suo genere perfectum. <reg>sed</reg> plerique
neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi

<pb n="p.188"/>

quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos
potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum
fructum esse capturos.</p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><reg>ita</reg> pulcherrima illa et
maxime naturali carent amicitia per se et propter
se expetita,nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis
amicitiae et qualis et quanta sit. <reg>ipse</reg> enim se
quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem
exigat caritatis suae, sed quod per se quisque sibi
carus est; quod nisi idem in amicitiam transferetur,
verus amicus numquam reperietur: est enim is
qui est tamquam alter idem.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>