<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:81-85</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:81-85</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus
agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant—id enim pariter cum omni animante nascitur
—deinde, ut requirant atque appetant ad quas se
applicent eiusdem generis animantis—idque faciant
cum desiderio et cum quadam similitudine amoris
humani—quanto id magis in homine fit natura, qui
et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum
ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex
duobus!</p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="22"/><reg>sed</reg> plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi
esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis,
haec ab eis desiderant. <reg>par</reg> est autem primum ipsum
esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere.
<reg>in</reg> talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas

<pb n="p.190"/>

amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri
serviunt imperabunt; deinde aequitate iustitiaque
gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet; neque
quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab
altero postulabit, neque solum colent inter se ac
diligent, sed etiam verebuntur. <reg>nam</reg> maximum
ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.</p></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> in eis perniciosus est error, qui
existimant libidinum peccatorumque omnium patere
in amicitia licentiam. <reg>virtutum</reg> amicitia adiutrix
a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam
solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt
pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. <reg>quae</reg> si quos inter societas aut est aut fuit
aut futura est, eorum est habendus ad summum
naturae bonum optimus beatissimusque comitatus.
</p></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p><reg>haec</reg> est, inquam, societas, in qua omnia insunt,
quae putant homines expetenda—honestas gloria
tranquillitas animi atque iucunditas; ut et, cum
haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit</p><p><reg>quod</reg> cum optimum maximumque sit, si id volumus
adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere
arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum
eos gravis aliquis casus experiri cogit.</p></div><div type="textpart" n="85" subtype="section"><p><reg>quocirca</reg>,
dicendum est enim saepius, cum iudicaris, diligere

<pb n="p.192"/>

oportet; non, cum dilexeris, iudicare. <reg>sed</reg> cum
multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime
in amicis et diligendis et colendis; praeposteris
enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur
vetere proverbio. <reg>nam</reg>, implicati ultro et citro vel
usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio
cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>