<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:86-91</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:86-91</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="86" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="23"/><reg>quo</reg> etiam magis vituperanda est rei
maxime necessariae tanta incuria. <reg>una</reg> est enim
amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes
uno ore consentiunt; quamquam a multis virtus
ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos
parvo contentos tenuis victus cultusque delectat;
honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius,
nihil esse levius existiment! <reg>itemque</reg> cetera, quae
quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui
pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem
sentiunt; et ei qui ad rem publicam se contulerunt,
et ei qui rerum cognitione doctrinaque delectantur,
et ei qui suum negotium gerunt otiosi; postremo
ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia

<pb n="p.194"/>

vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte
liberaliter vivere.</p></div><div type="textpart" n="87" subtype="section"><p><reg>serpit</reg> enim nescio quo modo per
omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae
rationem patitur esse expertem sui.</p><p><reg>quin</reg> etiam si quis asperitate ea est et immanitate
naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit,
qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat
aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
<reg>atque</reg> hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit
contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum
frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret
atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura
desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino
aspiciendi potestatem eriperet—quis tam esset
ferreus qui eam vitam ferre posset cuique non auferret
fructum voluptatum omnium solitudo?</p></div><div type="textpart" n="88" subtype="section"><p><reg>verum</reg> ergo
illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici
solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis
senibus auditum: si quis in caelum ascendisset
naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore,
quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret
habuisset. Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod
in amicissimo quoque dulcissimum est.</p><pb n="p.196"/><p><milestone unit="chapter" n="24"/><reg>sed</reg> cum tot signis eadem natura declaret
quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus
nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur,
audimus. <reg>est</reg> enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque
dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre
sapientis est. <reg>una</reg> illa subeunda<note>subeunda <hi rend="italics">edd.;</hi> sublevanda <hi rend="italics">aMSS.</hi>
                  </note> est offensio ut et
utilitas in amicitia et fides retineatur; nam et
monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec
accipienda amice, cum benevole fiunt.</p></div><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p><reg>sed</reg> nescio
quo modo verum est, quod in Andria familiaris
meus dicit:

<quote rend="blockquote"><l>obsequium amicos, veritas odium parit.</l></quote>

                  <reg>molesta</reg> veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod
est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum
ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur.</p><p><reg>omni</reg> igitur hac in re habenda ratio et diligentia
est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat. <reg>in</reg> obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter utimur, comitas adsit,
assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae
non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
aliter enim cur tyranno, aliter cum amico vivitur.

<pb n="p.198"/>

                  <milestone unit="section" n="90?"/>Cuius autem aures clausae veritati sunt, uta ab amico
verum audire nequeat, huius salus desperanda est.
<reg>scitum</reg> est enim illud Catonis, ut multa: melius
de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos
amicos, qui dulces videantur; illos verum saepe
dicere, hos numquam. <reg>atque</reg> illud absurdum, quod
ei, qui monentur, eam molestiam quam debent
capere non capiunt, ear capiunt qua debent vacare.
<reg>peccasse</reg> enim se non anguntur, obiurgari moleste
ferunt; quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.</p></div><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="25"/><reg>ut</reg> igitur et monere et moneri proprium
est verae amicitiae, et alterum libere facere, non
aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter,
sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse
maiorem quam adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc
vitium notandum levium hominum atque fallacium,
ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>