<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:92-96</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:92-96</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p><reg>cum</reg> autem omnium rerum simulatio vitiosa
est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum
amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem,
sine qua nomen amicitiae valere non potest. <reg>nam</reg>
cum amicitiae vis sit in eo ut unus quasi animus
fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno
quidem quoque unus animus erit idemque semper,
sed varius commutabilis multiplex?</p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p><reg>quid</reg> enim

<pb n="p.200"/>

potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus
eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?

<quote rend="blockquote">negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi
omnia assentari,</quote>

ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona,
quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
</p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p><reg>multi</reg> autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum<note>quorum <hi rend="italics">Reid;</hi> horum <hi rend="italics">MfSS.</hi>
                  </note> est assentatio molesta,
cum ad vanitatem accessit auctoritas.</p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><reg>secerni</reg>
autem blandus amicus a vero et internosci tam potest
adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata
a sinceris atque veris. <reg>contio</reg>, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit
inter popularem, id est assentatorem et levem civem,
et inter constantem et verum et gravem.</p></div><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><reg>quibus</reg>
blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
<reg>dissuasimus</reg> nos, sed nihil de me, de Scipione
dicam libentius. <reg>quanta</reg> illi, di immortales, fuit
gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile
ducem populi Romani, non comitem diceres. <reg>sed</reg>
affuistis, et est in manibus oratio. <reg>itaque</reg> lex
popularis suffragiis populi repudiata est.</p><pb n="p.202"/><p><reg>atque</reg>, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo
fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam
popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. (Atque is primus instituit in
forum versus agere cum populo.) Tamen illius
vendibilem orationem religio deorum immortalium
nobis defendentibus facile vincebat. <reg>atque</reg> id actum
est praetore me, quinquennio ante quam consul sum
factus. <reg>ita</reg> re magis quam summa auctoritate causa
illa defensa est.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>