<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:97-101</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1:97-101</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat1"><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="26"/><reg>quod</reg> si in scena, id est in contione, in
qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est,
tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota
veritate perpenditur? <reg>in</reg> qua nisi, ut dicitur,
apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil
fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem
aut amari, cum id quam vere fiat ignores. <reg>quamquam</reg> ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere
tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque
ea delectatur. <reg>ita</reg> fit ut is assentatoribus patefaciat
auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se
maxime ipse delectet.</p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p><reg>omnino</reg> est amans sui virtus; optime enim se
ipsa novit quamque amabilis sit intellegit: ego autem

<pb n="p.204"/>

non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione.
<reg>virtute</reg> enim ipsa non tam multi praediti esse quam
videri volunt. <reg>hos</reg> delectat assentatio, his fictus
ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur,
orationem illam vanam testimonium esse laudum
suarum putant. <reg>nulla</reg> est igitur haec amicitia,
cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. <reg>nec</reg> parasitorum in comoediis
assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites
gloriosi.

<quote rend="blockquote"><l>magnas vero agere gratias Thais mihi?</l></quote>

                  <reg>satis</reg> erat respondere <quote>magnas.</quote> 
                  <quote><reg>ingentis</reg>,</quote> inquit
Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, volt esse magnum.</p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem,
quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui
ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores
constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant
ne callida assentatione capiantur.</p><p><reg>aperte</reg> enim adulantem nemo non videt, nisi qui
admodum est excors: callidus ille et occultus ne se
insinuet studiose cavendum est. <reg>nec</reg> enim facillime
agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe
assentetur et litigare se simulans blandiatur atque
ad extremum det manus vincique se patiatur, ut
is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. <reg>quid</reg> autem
turpius quam illudi? <reg>quod</reg> ut ne accidat magis
cavendum est:

<pb n="p.206"/>

                  <quote rend="blockquote"><l>ut me hodie ante omnis comicos stultos sense</l><l>versaris atque illusseris lautissime!</l></quote>

               </p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><reg>haec</reg> enim etiam in fabulis stultissima persona est
improvidorum et credulorum senum.</p><p><reg>sed</reg> nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum
hominum, id est sapientium—de hac dico sapientia,
quae videtur in hominem cadere posse—ad levis
amicitias defluxit oratio. <reg>quam</reg> ob rem ad - illa
prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.</p><p><milestone unit="chapter" n="27"/><reg>virtus</reg>, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci,
et conciliat amicitias et conservat. <reg>in</reg> ea est enim
convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia;
quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem
aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo
exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim
dictum<note>dictum <hi rend="italics">edd.;</hi> ductum <hi rend="italics">PDE.</hi>
                  </note> est ab amando, Amare autem nihil est
aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla
indigentia, nulla utilitate quaesita. <reg>quae</reg> tamen
ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus
secutus sis.</p></div><div type="textpart" n="101" subtype="section"><p><reg>hac</reg> nos adulescentes benevolentia
senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Gallum,
P. Nasicam, Ti. Gracchum Scipionis nostri socerum
dileximus. <reg>haec</reg> etiam magis elucet inter aequalis,

<pb n="p.208"/>

ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium,
Sp. Mummium; vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in
Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A. Vergini familiaritate delector.
<reg>quoniamque</reg> ita ratio comparata est vitae naturaeque
nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem,
ut dicitur, pervenire.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>