<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="Book"><head>AD M. BRVTVM ET CETEROS</head><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date>xvii K. Apr.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS BRVTO SVO ET CASSIO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Qvo in statu simus cognoscite.  <reg>heri</reg> vesperi apud me  Hirtius fuit ; qua mente esset Antonius demonstravit, pessima scilicet et infidelissima.  <reg>nam</reg> se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum ; adeo esse militum concitatos animos et plebis.  <reg>quod</reg> utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae
habuissemus, nullae partes iis in re p. relinquerentur. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Cum a in his angustiis versarer, placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur.  <reg>haec</reg> se impetraturum
pollicitus est, nec tamen impetraturum confido ; tanta est hominum insolentia et nostri insectatio. <reg>ac</reg> si dederint quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur.  </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
'<reg>quid</reg> ergo a est' inquis 'tui consili?'  <reg>dandus</reg> est locus fortunae,
cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror.  <reg>si</reg> melior casus fuerit, revertemur Romam ; si mediocris, in exsilio vivemus ; si pessimus, ad novissima

auxilia descendemus. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>succurret</reg> fortasse hoc loco alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius quam nunc aliquid moliamur.  <reg>quia</reg> ubi consistamus non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium ; qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores futuri. <reg>satis</reg> tempore ad eos accedemus, ubi quid valeant scierimus.  <reg>pro</reg> Cassio et te si quid me velitis recipere recipiam ; postulat enim hoc Hirtius ut faciam. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>rogo</reg> vos quam primum mihi rescribatis (nam non dubito quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus) ; quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire rescribite.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>post</reg> novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postulare ut liceret nobis Romae esse publico praesidio. <reg>quod</reg> illos nobis concessuros non puto ; magnam enim invidiam iis faciemus.  <reg>nihil</reg> tamen non postulandum putavi quod aequum esse statuerem.
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Lanuvi ex. m. Mai. a. <date when="-0044">710 (44)</date>.</seg><seg rend="salute">BRVTVS ET CASSIVS PRAETORES M. ANTONIO COS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg> tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non scripsissemus haec tibi ; quae profecto, quoniam istum animum habes, in optimam partem accipies.  <reg>scribitur</reg> nobis magnam veteranorum multitudinem Romam convenisse iam et ad K. Iun. futuram multo maiorem.  <reg>de</reg> te si dubitemus aut vereamur, simus nostri dissimiles ; sed certe, cum ipsi in tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios neque solum edicto sed etiam litteris id fecerimus, digni sumus quos habeas tui consili participes, in ea praesertim re quae

ad nos pertinet. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re petimus a te facias nos certiores
tuae voluntatis in nos, putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus ; quod velle et probare vix quisquam posse videtur qui nos salvos et honestos velit.  <reg>nos</reg> ab
initio spectasse otium nec quicquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat.  <reg>fallere</reg> nemo nos potest
nisi tu, quod certe abest ab tua virtute et fide ; sed alius 
nemo facultatem habet decipiendi nos ; tibi enim uni credidimus et credituri sumus. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>maximo</reg> timore de nobis adficiuntur amici nostri ; quibus etsi tua fides explorata est,
tamen illud in mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis quolibet quam a te retineri posse. <reg>rescribas</reg> nobis ad omnia rogamus ; nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses.  <reg>quem</reg>
enim impedimento futurum putas, cum de nobis certum sit nos quieturos?  <reg>non</reg> debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.

</p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Neapoli <date>prid. Non. Sext.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">BRVTVS ET CASSIVS PR. S. D. ANTONIO COS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>S. v. b. Litteras tuas legimus simillimas edicti tui, contumeliosas, minacis, minime dignas quae a te nobis mitterentur. <reg>nos</reg>, Antoni, te nulla lacessiimus iniuria neque miraturum credidimus, si praetores et ea dignitate homines
aliquid edicto postulassemus a consule.  <reg>quod</reg> si indignaris ausos esse id facere, concede nobis ut doleamus ne hoc quidem abs te Bruto et Cassio tribui. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nam</reg> de dilectibus

habitis et pecuniis imperatis, exercitibus sollicitatis et nuntiis
trans mare missis quod te questum esse negas, nos quidem tibi credimus optimo animo te fecisse, sed tamen neque
agnoscimus quicquam eorum et te miramur, cum haec reticueris, non potuisse continere iracundiam tuam quin
nobis de morte Caesaris obiceres. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>illud</reg> vero quem ad modum ferendum sit tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure decedere quin consul arma minetur.  <reg>quorum</reg> fiducia nihil est quod nos terreas ; neque enim decet aut convenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum neque est Antonio postulandum ut iis imperet quorum opera liber est.  <reg>nos</reg> si alia hortarentur ut bellum civile suscitare vellemus, litterae tuae nihil proficerent; nulla enim minantis auctoritas apud liberos est ; sed pulchre intellegis non posse nos quoquam impelli et fortassis ea re minaciter agis ut iudicium
nostrum metus videatur. 
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>nos</reg> in hac sententia sumus, ut te cupiamus in libera re p. magnum atque honestum esse, vocemus te ad nullas inimicitias, sed tamen pluris nostram libertatem quam tuam amicitiam aestimemus.  <reg>tu</reg> etiam atque etiam vide quid suscipias, quid sustinere possis, neque quam diu vixerit Caesar sed quam non diu regnarit fac cogites.  <reg>deos</reg> quaesumus consilia tua rei p. salutaria sint ac tibi ; si minus, ut salva atque honesta re p. tibi quam minimum noceant optamus.  Pr. <reg>non</reg>. Sext.
</p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Gallia citeriore inter med. m. Oct. et ex  Nov. a. <date when="-0044">710 (44)</date>.</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>si</reg> de tua in me voluntate dubitarem, multis a te verbis peterem ut dignitatem meam tuerere, sed profecto est ita ut mihi persuasi, me tibi esse curae.  <reg>progressus</reg> sum ad Inalpinos cum exercitu non tam nomen imperatorium captans quam cupiens militibus satis facere firmosque eos

ad tuendas nostras res efficere ; </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
quod mihi videor consecutus ; nam et liberalitatem nostram et animum sunt experti.  Cum omnium bellicosissimis bellum gessi ; multa castella cepi, multa vastavi.  <reg>non</reg> sine causa ad senatum litteras misi.  <reg>adiuva</reg> nos tua sententia ; quod cum facies,
ex magna parte communi commodo inservieris.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae paulo post <date>v Id. Dec.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Lupus familiaris noster cum a te venisset cumque Romae quosdam dies commoraretur, ego eram in iis locis in quibus
maxime tuto me esse arbitrabar.  <reg>eo</reg> factum est ut ad te Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen curasset tuas ad me perferendas.  Romam autem veni a. d. <date>v Idus Dec.</date> nec habui quicquam antiquius quam ut Pansam statim con-venirem ; ex quo ea de te cognovi quae maxime optabam.
<reg>qua</reg> re hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti ; </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
illud tamen breviter significandum

videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in
te aliquando reciperandae libertatis omnem spem ponere. <reg>tu</reg> si dies noctesque memineris, quod te facere certo scio,
quantam rem gesseris, non obliviscere profecto quantae tibi etiam nunc gerendae sint.  <reg>si</reg> enim iste provinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui, ante quam illum intellexi non modo aperte sed etiam libenter cum
re p. bellum gerere, spem reliquam nullam video salutis.
<reg>quam</reg> ob rem te obsecro iisdem precibus quibus senatus

populusque Romanus ut in perpetuum rem p. dominatu regio liberes, ut principiis consentiant exitus. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>tuum</reg> est hoc munus, tuae partes, a te hoc civitas vel omnes potius
gentes non exspectant solum sed etiam postulant.  <reg>quamquam</reg>, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar
ea pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt.  <reg>quam</reg> ob rem velim tibi ita persuadeas, me cum rei p. causa, quae mihi vita mea est carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, <del>me</del> tuis optimis consiliis
amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.

</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date>xiii K. Ian.</date> a. 71O (44).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Lupus noster cum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit ; tua mihi mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit.  <reg>quod</reg> mihi tuam dignitatem commendas, eodem tempore existimo te mihi meam dignitatem commendare, quam me hercule non habeo tua cariorem. <reg>qua</reg> re mihi gratissimum facies, si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium nec studium meum defuturum.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Cum tribuni pl. edixissent senatus adesset a. d. xiii
K. Ian., haberentque in animo de praesidio consulum designatorum referre, quamquam statueram in senatum ante K. Ian. non venire, tamen, cum eo die ipso edictum tuum propositum esset, nefas esse duxi aut ita haberi senatum ut de tuis divinis in rem p. meritis sileretur (quod factum esset, nisi ego venissem), aut etiam, si quid de te honorifice diceretur, me non adesse.  <reg>itaque</reg> in senatum veni mane.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> cum esset animadversum, frequentissimi senatores convenerunt.  <reg>quae</reg> de te in senatu egerim, quae in contione maxima dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere ; illud tibi persuadeas velim, me omnia quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima, summo semper studio suscepturum et defensurum. <reg>quod</reg> quamquam intellego me cum multis esse facturum, tamen appetam huius rei principatum.
</p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae xiii K. bu a. 710 (44),.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum adhibuisset domi meae Lupus me et Libonem et Servium, consobrinum tuum, quae mea fuerit sententia cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit ; reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est subsecutus,
tamen ex Graeceio poteris cognoscere. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>caput</reg> autem est hoc, quod te diligentissime percipere et meminisse volo, ut ne in libertate et salute p. R. conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi, ne et tuum factum condemnes (nullo enim publico consilio rem p. liberavisti,
quo etiam est res illa maior et clarior) et adulescentem vel puerum potius Caesarem iudices temere fecisse, qui tantam causam publicam privato consilio susceperit, denique homines rusticos, sed fortissimos viros civisque optimos, dementis fuisse iudices, primum milites veteranos commilitones tuos, deinde legionem Martiam, legionem quartam,
quae suum consulem hostem iudicaverunt seque ad salutem rei p. defendendam contulerunt.  <reg>voluntas</reg> senatus pro auctoritate haberi debet, cum auctoritas impeditur metu.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>postremo</reg> suscepta tibi causa iam his est, ut non sit integrum, 
primum Idibus Martiis, deinde proxime exercitu novo et copiis comparatis. <reg>quam</reg> ob rem ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut nihil facias nisi iussus, sed ut ea geras quae ab omnibus summa cum admiratione laudentur.
</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae circ. <date>ix K. Febr.</date> a. 711 (4;).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>eo</reg> tempore Polla tua misit ut ad te si quid vellem darem litterarum, cum quid scriberem non habebam ; omnia enim erant suspensa propter exspectationem legatorum, qui quid egissent nihildum nuntiabatur. <reg>haec</reg> tamen scribenda existimavi, primum senatum populumque R. de te laborare non solum salutis suae causa sed etiam dignitatis tuae.  <reg>admirabilis</reg> enim est quaedam tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium ; ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege sic hoc tempore regno

te rem p. liberaturum. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Romae dilectus habetur totaque Italia, si hic dilectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes tantus ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutinae servitutis.  <reg>de</reg> reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus ; quos spero brevi tempore societate victoriae tecum copulatos fore.  <reg>reliquum</reg> est ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuae.
</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris Regi <date>iii K. Mai.</date> a. 711 (43). </seg><seg rend="salute">D. BRVTVS S. D. M. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Pansa amisso quantum detrimenti res p. acceperit non te praeterit.  <reg>nunc</reg> auctoritate et prudentia tua prospicias oportet, ne inimici nostri consulibus sublatis sperent se convalescere posse.  <reg>ego</reg> ne consistere possit in Italia Antonius dabo operam ; sequar eum confestim. <reg>utrumque</reg> me praestaturum spero, ne aut Ventidius elabatur aut Antonius in Italia moretur. <reg>in</reg> primis rogo te ad hominem ventosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum nobis redintegrare possit Antonio sibi coniuncto.  <reg>nam</reg> de Pollione Asinio puto te perspicere quid facturus sit.  <reg>multae</reg> et bonae et firmae sunt legiones Lepidi et Asini. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>neque</reg> haec

idcirco tibi scribo, quod te non eadem animadvertere sciam, sed quod mihi persuasissimum est Lepidum recte facturum numquam, si forte vobis id de hoc dubium est.  Plancum quoque confirmetis oro ; quem spero pulso Antonio rei p. non defuturum.  <reg>si</reg> se Alpis Antonius traiecerit, constitui praesidium in Alpibus conlocare et te de omni re facere
certiorem.  <date>iii K. Mai.</date> ex castris Regio.

</p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. hi castris Dertonae <date>iii Non. Mat</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS S. D. M. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> mihi rem p. plus debere arbitror quam me tibi. <reg>gratiorem</reg> me esse in te posse, quam isti perversi sint in
me, exploratum habes †sit an hoc temporis videatur dici causat, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis ; quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur. <reg>interpellent</reg> me quo minus honoratus sim,
dum ne interpellent quo minus res p. a me commode administrari possit.  <reg>quae</reg> quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam.
<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>primum</reg> omnium quantam perturbationem rerum

urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem
hominibus iniciat vacuitas non te fugit.  <reg>satis</reg> me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror ; scio enim cui scribam.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>revertor</reg> nunc ad Antonium. <reg>qui</reg> ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. <reg>hoc</reg> accessit manus Ventidi, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit.  <reg>est</reg> numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>consilia</reg>
Antoni haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca in quae incurrerit, aut rusus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est.  <reg>quod</reg> si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur. <reg>sed</reg> neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est  Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio.  <reg>haec</reg> quem ad modum explicari possint aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur timeo.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>alere</reg> iam milites non possum.  Cum ad rem p. liberandam accessi, HS mihi fuit pecuniae <num n="400">cccc</num> amplius.  <reg>tantum</reg> abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim.  <reg>septem</reg> numerum nunc legionum alo, qua difficultate tu arbitrare ; non, si Varronis thensauros haberem, subsistere sumptui possem.  Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem.  <reg>tu</reg> me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris.  III <reg>non</reg>. Mai. ex castris Dertona.
</p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris in finibus Statiellensium <date>prid. Non. Mai.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>eodem</reg> exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt.  <reg>tantum</reg> me tibi debere existimo, quantum
persolvere difficile est.  <reg>scripsi</reg> tibi quae hic gererentur.
<reg>in</reg> itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur ; ne de
Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ; in quibus, quos ad
Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat.  <reg>ego</reg> tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto ; quos confirmatos domum remittam. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tu</reg>

quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua
voluntate reique publicae commodo fiant.  <reg>malevolentiae</reg> hominum in me, si poteris, occurres ; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt.  Pr. <reg>non</reg>. Mai. ex castris finibus Statiellensium.
</p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae circ. <date>iii Id. Mai.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DES.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tris</reg> uno die a te accepi epistulas, unam brevem quam Flacco Volumnio dederas, duas pleniores, quarum alteram tabellarius T. Vibi attulit, alteram ad me misit Lupus.  <reg>ex</reg>
tuis litteris et ex Graecei oratione non modo non restinctum bellum sed etiam inflammatum videtur.  <reg>non</reg> dubito autem pro tua ,singulari prudentia quin perspicias, si aliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia tua illa praeclara in rem p. merita ad nihilum esse ventura.  <reg>ita</reg> enim
Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis
inermis, perterritis metu, fracto animo fugisse Antonium.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qui</reg> si ita se habet ut, quem ad modum audiebam de
Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi mutasse.  <reg>itaque</reg> homines alii facti sunt ; non nulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis ; opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset, existimant.  <reg>omnino</reg> est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate per quem eam consecutus sit ; sed tamen providendum est ne quae iusta querela esse possit. <reg>res</reg> se sic habet : <reg>is</reg> bellum confecerit, qui Antonium oppresserit. <reg>hoc</reg> quam vim habeat te existimare malo quam me apertius scribere.

</p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris Pollentiae chr. <date>iv Id. Mai.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>iam</reg> non ago tibi gratias ; cui enim re vix referre possum, huic verbis non patitur res satis fieri.  <reg>attendere</reg> te volo quae in manibus sunt ; qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris.  <reg>sequi</reg> confestim Antonium his de causis, Cicero, non potui : <reg>eram</reg> sine equitibus, sine iumentis ; Hirtium perisse nesciebam, Aquilam perisse nesciebam ; Caesari non credebam prius quam convenissem et conlocutus essem.  <reg>hic</reg> dies hoc modo

abiit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>postero</reg> die mane a Pansa sum accersitus Bononiam. Cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse.  <reg>recurri</reg> ad meas copiolas ; sic enim vere eas appellare possum ; sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae.  <reg>biduo</reg> me Antonius antecessit, itinera fecit multo maiora fugiens quam ego sequens ; ille enim iit passim, ego ordinatim.  <reg>quacumque</reg> iit, ergastula solvit,
homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit ; quem locum volo tibi esse notum.  <reg>iacet</reg> inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Cum

abessem ab eo milia passuum xxx et se iam Ventidius
coniunxisset contio eius ad me est adlata, in qua petere coepit a militibus ut se trans Alpis sequerentur ; sibi cum
M. Lepido convenire.  <reg>succlamatum</reg> est ei frequenter a militibus Ventidianis (nam suos valde quam paucos habet) sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare
coeperunt ut Pollentiam iter facerent.  Cum sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>hac</reg>

re mihi nuntiata statim quinque cohortis Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli.  Hora ante praesidium meum Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus.
<reg>sane</reg> quam sum gavisus ; in hoc enim victoriam puto consistere  <gap reason="omitted"/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="13a" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Cularone in Allobrogibus circ. <date>iv Id. Iun.</date>  a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">PLANCVS ET D. BRVTVS SENA TVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE</seg></label><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><gap reason="omitted"/> in spem venerant, quod neque Planci quattuor legiones omnibus suis copiis paris arbitrabantur neque ex Italia tam celeriter exercitum traici posse credebant.  <reg>quos</reg> ipsi adhuc satis adroganter Allobroges equitatusque omnis,
qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustineri facilius posse confidimus.  <reg>tamen</reg> si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei p. iniungant summa a nobis dabitur opera. 

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>vos</reg> magnum animum optimamque spem de summa re p. habere volumus,
Cum et nos et exercitus nostros singulari concordia coniunctus ad omnia pro vobis videatis paratos.  <reg>sed</reg> tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam ut quam paratissimi et ab exercitu reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus ; qui quidem eas copias, quas diu simulatione rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum converterunt.
</p></div></div><div type="textpart" n="13b" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris Parmae ex. m. Apr. a. <date when="-0043">711 (43)</date>.</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS COS. DESIG. M. CICERONI S. D.</seg></label><p>Parmensis miserrimos  <gap reason="omitted"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae iv Kal. Iun. a. <date when="-0043">711 (43)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO D. BRVTO COS. DESIG. S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>mirabiliter</reg>, mi Brute, laetor mea consilia measque sententias a te probari de decem viris, de ornando adulescente. <reg>sed</reg> quid refert? <reg>mihi</reg> crede, homini non glorioso, plane iam, Brute, frigeo ; <foreign xml:lang="grc">ὄργανον</foreign> enim erat meum senatus ; id iam est dissolutum.  <reg>tantam</reg> spem attulerat exploratae victoriae tua praeclara Mutina eruptio, fuga Antoni conciso exercitu, †ut omnium animi relaxati sint, meaeque illae vehementes contentiones tamquam <foreign xml:lang="grc">σκιαμαχίαι</foreign> esse videantur†.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant qui illas norunt ulla condicione ad te posse perduci ; pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi, eaque habebitur. <reg>de</reg> Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium tenendo valde tibi adsentior ; sed, ut scribis, habes obtrectatores ; quos equidem facillime sustineo, sed
a impediunt tamen. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ex</reg> Africa legiones exspectantur ; sed

bellum istuc renatum mirantur homines.  <reg>nihil</reg> tam praeter spem umquam ; nam die tuo natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem p. liberatam, hi novi timores retexunt superiora.  <reg>scripsisti</reg> autem ad me litteris iis, quas Idibus . Maus dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido.  <reg>id</reg> si ita est, omnia faciliora ; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum non extimesco.  <reg>tuae</reg> partes sunt ; ego plus quam feci facere non possum. <reg>te</reg> tamen, id quod spero, omnium maximum
et clarissimum videre cupio.
</p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae inter viii et <date>iii K. Quint.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">M. CICERO D. BRVTO COS. DES. S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco conlegae
mandasti ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter.  <reg>mihi</reg> autem nihil amabilius officio tuo et diligentia.  <reg>coniunctio</reg> tua cum conlega concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> superest, perge, mi 
Brute, et iam non cum aliis sed tecum ipse certa.  <reg>plura</reg> scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito.  Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto.  <reg>vale</reg>.            .
</p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae inter ex. m. Apr. et in. Quint. a. <date when="-0043">711 (43)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO D. BRVTO COS. DES. S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>permagni</reg> interest quo tibi haec tempore epistula
reddita sit, utrum cum sollicitudinis aliquid haberes an cum ab omni molestia vacuus esses.  <reg>itaque</reg> ei praecepi,
quem ad te misi, ut tempus observaret epistulae tibi reddendae.  <reg>nam</reg> quem ad modum coram qui ad nos intempestive adeunt molesti saepe sunt, sic epistulae offendunt non loco redditae.  <reg>si</reg> autem, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille cui mandavi satis scite et commode tempus ad te cepit adeundi, confido me quod velim facile a te impetraturum.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
L. Lamia praeturam petit. <reg>hoc</reg> ego utor uno omnium plurimum ; magna vetustas, magna consuetudo intercedit, quodque plurimum valet, nihil mihi eius est familiaritate iucundius.  Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus.  <reg>nam</reg> Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini.  <reg>hoc</reg> cum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse
turpissimum est. <reg>quapropter</reg> persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam. 
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. <reg>nunc</reg> si me tanti facis quanti certe facis, quoniam equitum centurias tenes, in quis regnas, mitte ad Lupum nostrum ut is nobis eas centurias conficiat.  <reg>non</reg> tenebo te pluribus ; ponam in extremo quod sentio : <reg>nihil</reg> est, Brute, cum omnia a te exspectem, quod mihi gratius facere possis.
</p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. ibidem eodem tempore quo ep. 16.</seg><seg rend="salute">M. CICERO D. BRVTO S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>L. Lamia uno omnium familiarissime utor.  Magna sunt eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt populo Romano notissima.  <reg>is</reg> magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam ; sed is ambitus excitari videtur ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>in</reg> ea re quantum me 
possis adiuvare facile perspicio nec vero quantum mea causa velis dubito.  <reg>velim</reg> igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuveris.  <reg>quod</reg> ut facias vehementer
te rogo.

</p></div></div><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae x<date>iiii K. Iun.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur quam erat dignum tua populique
Romani victoria.  <reg>senatus</reg> autem, mi Brute, fortis est et habet fortis duces.  <reg>itaque</reg> moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>etenim</reg> cum te incluso spem 
maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato? <reg>nec</reg> vero Lepidum timebamus.  <reg>quis</reg> enim esset qui illum tam furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei p. indiceret? </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nec</reg> dubito quin tu plus provideas ; sed tamen 
tam recenti gratulatione quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam adferebat.  <reg>qua</reg> re velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius ; sin aliquid virium forte conlegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei p. te vivo imperatorem. x<date>iiii K. Iun.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Vercellis <date>xii K. Iun.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ad</reg> senatum quas litteras misi velim prius perlegas et si qua tibi videbuntur commutes.  <reg>necessario</reg> me scripsisse ipse animadvertes ; nam cum putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso Paulloque placuerat vobis adsentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi ; nunc vero, cum sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et vestram vicem timeam necesse est.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Vicetini me et M. Brutum praecipue observant.  <reg>his</reg> ne quam patiare iniuriam fieri in senatu vernarum causa a te peto.  <reg>causam</reg> habent optimam, officium in re p. summum, genus hominum adversariorum seditiosum et incertissimum. <date>xii K. Iun.</date> Vercellis.

</p></div></div><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Eporediae <date>ix K. Iun.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS S. D. M. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quod</reg> pro me non facio, id pro te facere amor meus in te tuaque officia cogunt, ut timeam.  <reg>saepe</reg> enim mihi cum esset dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse multumque sermonem de te habitum esse.  <reg>ipsum</reg> Caesarem nihil sane de te questum, nisi dictum quod diceret te dixisse 'laudandum adulescentem, ornandum, tollendum' ; se non esse commissurum ut tolli possit. <reg>hoc</reg> ego Labeonem credo illi rettulisse aut finxisse dictum,
non ab adulescente prolatum.  <reg>veteranos</reg> vero pessime loqui volebat Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum maximeque indignari, quod in decem viris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia ad vestrum
arbitrium essent conlata. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>haec</reg> cum audissem et iam iri

itinere essem, committendum non putavi prius ut Alpis
transgrederer quam quid istic ageretur scirem ; nam de tuo periculo crede mihi iactatione verborum et denuntiatione periculi sperare eos te pertimefacto, adulescente impulso, posse magna consequi praemia, et totam istam cantilenam ex hoc pendere ut quam plurimum lucri faciant. <reg>neque</reg> tamen non te cautum esse volo et insidias vitantem ; nihil enim tua mihi vita potest esse iucundius neque carius.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>illud</reg> vide ne timendo magis timere cogare et quibus rebus a
potest occurri veteranis occurras, primum quod desiderant de decem viris facias, deinde de praemiis, si tibi videtur, agros eorum militum qui cum Antonio veterani fuerunt iis dandos censeas ab utrisque nobis ; de nummis lente ac ratione habita pecuniae senatum de ea re constituturum.
<reg>quattuor</reg> legionibus iis, quibus agros dandos censuistis, video facultatem fore ex agris Sullanis et agro Campano ; aequaliter aut sorte agras legionibus adsignari puto oportere.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>haec</reg> me tibi scribere non prudentia mea hortatur sed
amor in te et cupiditas oti, quod sine te consistere non
potest.  <reg>ego</reg>, nisi valde necesse fuerit, ex Italia non excedam.  <reg>legiones</reg> armo, paro.  <reg>spero</reg> me non pessimum exercitum habiturum ad omnis casus et impetus hominum. <reg>de</reg> exercitu quem Pansa habuit legionem mihi Caesar non remittit.  <reg>ad</reg> has litteras statim mihi rescribe tuorumque
aliquem mitte, si quid reconditum magis erit meque scire opus esse putaris.  <date>viiii K. Iun.</date> Eporedia.
</p></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date>prid. Non. Iun.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO IMR COS. DESIG.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>dei</reg> isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium,

qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt!  <reg>quid</reg>? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit.  <reg>te</reg> tamen, mi Brute, sic amo ut debeo, quod istud quicquid esset nugarum me scire voluisti ; signum enim magnum
amoris dedisti. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quod idem Segulius, veteranos queri, quod tu et Caesar in decem viris non essetis, utinam ne ego quidem essem! quid enim molestius? <reg>sed</reg> tamen, cum ego sensissem de iis qui exercitus haberent sententiam

ferri oportere, idem illi qui solent reclamarunt ; itaque excepti etiam estis me vehementer repugnante.  Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem scribis te, quod pro te
ipso non facias, id pro me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime, Brute, de me metu libero ; ego enim quae provideri poterunt non fallar in iis, quae cautionem non habebunt de iis non ita valde laboro.  <reg>sim</reg> enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis ; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere.  <reg>quam</reg> ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia.  <reg>sed</reg> vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam.  <reg>tuis</reg> enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi.
<reg>consiliis</reg> tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior. <reg>itaque</reg> cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi.  <reg>si</reg> quid erit occultius et, ut scribis, 'reconditum,' meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. <reg>non</reg>. Iun.

</p></div></div><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae cire. <date>prid. Id. Quint.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. <reg>peto</reg> a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut
eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis.  <reg>volo</reg> te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari.  Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum ;
cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re etsi minus veram causam habebis, tamen

vel probabilem aliquam poteris inducere.  <reg>nutus</reg> tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa
virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere.  <reg>quod</reg> ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.
</p></div></div><div type="textpart" n="23" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Eporediae <date>viii K. Iun.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS S. D. M. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nos</reg> hic valemus recte et quo melius valeamus operam dabimus.  Lepidus commode nobis sentire videtur. <reg>omni</reg> timore deposito debemus libere rei p. consulere.  <reg>quod</reg> si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus, propriis rei p. valentibus magnum animum habere debebas ; quem et semper habuisti et nunc fortuna adiuvante augere potes.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quae</reg> tibi superioribus litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquuntur. <reg>si</reg> frenum momorderis, peream si te omnes quot sunt conantem loqui ferre poterunt. <reg>ego</reg>, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te litterae veniant, in Italia morabor.  <date>viii K. Iunias</date> Eporedia.
</p></div></div><div type="textpart" n="24" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date>viii Id. Iun.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>narro</reg> tibi : antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ; te igitur imitabor. <reg>quam</reg> multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere.  <reg>si</reg> timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses ; sed, ut mones, 'frenum momordi' ; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? <reg>cupio</reg> iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim

constantiae meae. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius.  <reg>pecunia</reg> expeditissima quae erat tibi
decreta est.  <reg>habes</reg> amantissimum Servium ; nos non desumus.  <date>viii Idus Iunias.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="25" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date>xiv K. Quint.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. D. BRVTO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>exspectanti</reg> mihi tuas cotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem.  <reg>ego</reg> autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro. <reg>scito</reg> igitur in te et in conlega spem omnem esse.  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
Bruto autem nihil adhuc certi ; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino.  <reg>qui</reg> utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus: <reg>sed</reg> quid ago'?
non imitor <foreign xml:lang="grc">λακωνισμὸν</foreign> tuum ; altera iam pagella procedit. <reg>vince</reg> et vale.  x<date>iiii K. Quintil.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="26" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris in itinere Cularonem <date>iii Non. Iun.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">D. BRVTVS S. D. M. CICERONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>maximo</reg> meo dolore hoc solacio utor, quod intellegunt homines non sine causa me timuisse ista quae acciderunt. <reg>deliberent</reg> utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum accersant necne, et mihi stipendium dent an decernant. <reg>ad</reg> senatum litteras misi. <reg>crede</reg> mihi,
nisi ista omnia ita fiant quem ad modum scribo, magnum
nos omnis adituros periculum.  <reg>rogo</reg> te, videte quibus hominibus negotium detis qui ad me legiones adducant. <reg>et</reg> fide opus est et celeritate.  <date>iii Non. Iun.</date> ex castris.
</p></div></div><div type="textpart" n="27" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano inter x et <date>iii K. Sept.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">M. CICERO MATIO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nondum</reg> satis constitui molestiaene plus an voluptatis attulerit mihi Trebatius noster, homo cum plenus offici tum utriusque nostrum amantissimus.  <reg>nam</reg> cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore cum esset, mane venit.  <reg>quem</reg> cum obiurgarem quod parum valetudini parceret, tum ille nihil sibi longius fuisse quam ut me videret.  <reg>num</reg> quidnam inquam 'novi?' <reg>detulit</reg> ad me querelam tuam.  <reg>de</reg> qua prius quam respondeo pauca proponam.   

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quantum</reg> memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior. <reg>sed</reg> vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet.  <reg>dilexi</reg> te quo die cognovi meque a te diligi iudicavi.  <reg>tuus</reg> deinde discessus isque diuturnus ambitio nostra et vitae dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari ; tuum tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum Caesar esset in Gallia. <reg>quod</reg> enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis.  <reg>multa</reg> praetereo quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt ; graviora enim consecuta

sunt. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>et</reg> initio belli civilis cum Brundisium versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum.  <reg>primum</reg> hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum
me putas consili, sermonis, humanitatis tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium.  <reg>nec</reg> vero sum oblitus litterarum tuarum quas ad me misisti, cum Caesari obviam
venisses in agro, ut arbitror, Trebulano. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>secutum</reg> illud 
tempus est, cum me ad Pompeium proficisci sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna.  <reg>quod</reg> officium tuum, quod studium vel in absentem me vel in praesentis meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et sibi te amiciorem iudicaverunt? <reg>veni</reg> Brundisium.  <reg>oblitumne</reg> me
putas qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua fuerit adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu? </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>tandem</reg> aliquando Romae esse coepimus.  <reg>quid</reg> defuit nostrae familiaritati?  <reg>in</reg> maximis rebus quonam modo gererem me
adversus Caesarem usus tuo consilio sum, in reliquis officio. <reg>cui</reg> tu tribuisti excepto Caesare praeter me ut domum ventitares horasque multas saepe suavissimo sermone consumeres, tum cum etiam, si meministi, ut haec <foreign xml:lang="grc">φιλοσοφούμενα</foreign> scriberem tu me impulisti?  <reg>post</reg> Caesaris reditum quid
tibi maiori curae fuit quam ut essem ego illi quam familiarissimus? quod effeceras.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>quorsum</reg> igitur haec oratio longior quam putaram?

<reg>quia</reg> sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quicquam
a me commissum, quod esset alienum nostra amicitia, credidisse.  <reg>nam</reg> praeter haec quae commemoravi, quae testata
sunt et inlustria, habeo multa occultiora, quae vix verbis exsequi possum.  <reg>omnia</reg> me tua delectant sed maxime maxima cum fides in amicitia, consilium, gravitas, constantia tum lepos, humanitas, litterae.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>quapropter</reg> (redeo nunc ad querelam) ego te suffragium

tulisse in illa lege primum non credidi ; deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te fecisse.  <reg>dignitas</reg> tua facit ut animadvertatur quicquid
facias, malevolentia autem hominum ut non nulla durius quam a te facta sint proferantur. <reg>ea</reg> tu si non audis, quid dicam nescio ; equidem, si quando audio, tam defendo quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. <reg>defensio</reg> autem est duplex ; alia sunt quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio, alia quae defendam a te
pie fieri et humane, ut de curatione ludorum. 
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>sed</reg> te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit (quod mihi quidem videtur), in utramque partem de tuo officio
disputari posse, vel in eam qua ego soleo uti, laudandam esse fidem et humanitatem tuam, qui amicum etiam mortuum diligas, vel in eam qua non nulli utuntur, libertatem patriae vitae amici anteponendam.  <reg>ex</reg> his sermonibus utinam essent delatae ad te disputationes meae!  <reg>illa</reg> vero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius is quam ego commemorat aut saepius, te et non suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem fuisse et moderandae victoriae? in quo qui mihi non adsentiretur inveni neminem.  <reg>qua</reg> re habeo gratiam Trebatio, familiari nostro, qui mihi dedit causam harum litterarum ; quibus nisi credideris, me omnis offici et humanitatis expertem iudicaris ; quo nec mihi gravius quicquam potest esse nec te alienius.
</p></div></div><div type="textpart" n="28" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae paulo post ep. 27.</seg><seg rend="salute">MATIVS CICERONI S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>magnam</reg> voluptatem ex tuis litteris cepi, quod quam speraram atque optaram habere te de me opinionem cognovi ; de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi aestimabam ut incorrupta maneret laborabam.  <reg>conscius</reg> autem mihi eram nihil a me commissum esse quod boni cuiusquam offenderet animum.  <reg>eo</reg> minus credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quicquam
persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa et

perpetua fuisset atque esset benevolentia.  <reg>quod</reg> quoniam ut volui scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra,
saepe restitisti.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nota</reg> enim mihi sunt quae in me post Caesaris mortem
contulerint.  <reg>vitio</reg> mihi dant quod mortem hominis necessari graviter fero atque eum quem dilexi perisse indignor ;
aiunt enim patriam amicitiae praeponendam esse, proinde ac si iam vicerint obitum eius rei p. fuisse utilem.  <reg>sed</reg>
non agam astute ; fateor me ad istum gradum sapientiae non pervenisse ; neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus sed amicum ; quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam
dissensionis probavi, quam etiam nascentem exstingui summe studui.  <reg>itaque</reg> in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi. <reg>atque</reg> etiam res familiaris mea lege Caesaris de
minuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur remanserunt, in civitate. <reg>civibus</reg> victis ut parceretur aeque ac pro mea salute laboravi.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>possum</reg> igitur qui omnis voluerim incolumis eum a quo
id impetratum est perisse non indignari? cum praesertim
idem homines illi et invidiae et exitio fuerint.  '<reg>plecteris</reg> ergo' inquiunt 'quoniam factum nostrum improbare audes.' O superbiam inauditam alios in facinore gloriari, aliis ne dolore quidem impunite licere! <reg>at</reg> haec etiam servis semper libera fuerunt, ut timerent, gauderent, dolerent suo potius
quam alterius arbitrio ; quae nunc, ut quidem isti dictitant, 'libertatis auctores' metu nobis extorquere conantur. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg>

nihil agunt ; nullius umquam periculi terroribus ab officio
aut ab humanitate desciscam ; numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi.  <reg>sed</reg> quid mihi suscensent, si id opto ut paeniteat eos sui facti? <reg>cupio</reg> enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam.

<milestone unit="unit"/>'<reg>at</reg> debeo pro civili parte rem p. velle salvam.' <reg>id</reg> quidem me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes
tacente me probat, dicendo vincere non postulo.  </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re maiorem in modum te rogo ut rem potiorem oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam communionem cum improbis esse posse. <reg>an</reg> quod adulescens praestiti, cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata commutem ac me ipse retexam? <reg>non</reg> faciam neque quod displiceat committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem casum.  <reg>quod</reg> si aliter essem animatus, numquam quod facerem negarem, ne et in peccando improbus et in dissimulando timidus ac vanus existimarer.

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>
'<reg>at</reg> ludos quos Caesaris victoriae Caesar adulescens fecit curavi.' <reg>at</reg> id ad privatum officium, non ad statum rei p. pertinet ; quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimae spei adulescenti ac dignissimo Caesare petenti
negare non potui.  
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>veni</reg> etiam consulis Antoni domum saepe salutandi causa ; ad quem qui me parum patriae amantem esse existimant rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentis ventitare reperies.  <reg>sed</reg> quae haec est adrogantia, quod Caesar numquam interpellavit quin quibus vellem atque etiam quos ipse non diligebat tamen iis uterer, eos qui mihi amicum eripuerunt carpendo me efficere
conari ne quos velim diligam?

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>sed</reg> non vereor ne aut meae vitae modestia parum valitura sit in posterum contra falsos rumores aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam.sui similis amicos habere. <reg>mihi</reg>
quidem si optata contingent, quod reliquum est vitae in otio Rhodi degam ; sin casus aliquis interpellarit, ita ero Romae ut recte fieri semper cupiam. Trebatio nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum, quem semper libenter dilexi, quo magis iure colere atque observare deberem fecit. <reg>bene</reg> vale et me dilige. 
</p></div></div><div type="textpart" n="29" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. vel ex. m. Iun. vel in. Quint. a. 710(44). .</seg><seg rend="salute">CICERO OPPIO S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>dubitanti</reg> mihi, quod scit Atticus noster, de hoc toto consilio profectionis, quod in utramque partem in mentem multa veniebant, magnum pondus accessit ad tollendam dubitationem iudicium et consilium tuum ; nam et scripsisti aperte quid tibi videretur et Atticus ad me sermonem
tuum pertulit.  <reg>semper</reg> iudicavi in te et in capiendo consilio prudentiam summam esse et in dando fidem maximeque sum expertus, cum initio civilis belli per litteras te consuluissem quid mihi faciendum esse censeres, eundumne ad Pompeium an manendum in Italia.  <reg>suasisti</reg> ut consulerem
dignitati meae ; ex quo quid sentires intellexi et sum admiratus fidem tuam et in consilio dando religionem, quod, cum aliud malle amicissimum tuum putares, antiquius tibi
officium meum quam illius voluntas fuit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>equidem</reg> et ante
hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi et,
cum abessem atque in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentis a te cultos et defensos esse memini et, post meum reditum quam familiariter mecum vixeris quaeque ego de te et senserim et praedicarim, omnis qui solent haec animadvertere testis habemus.
<reg>gravissimum</reg> vero iudicium de mea fide et constantia fecisti, cum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti ; quod tuum iudicium nisi mea summa bene
volentia erga te omnibusque meritis comprobaro, ipse me

hominem non putabo. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>tu</reg>, mi Oppi, conservabis amorem
tuum (etsi more magis hoc quidem scribo quam quo te admonendum putem) meaque omnia tuebere ; quae tibi ne ignota essent Attico mandavi ; a me autem, cum paulum oti nacti erimus, uberiores litteras exspectato.  <reg>da</reg> operam ut valeas.  <reg>hoc</reg> mihi gratius facere nihil potes.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>