<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><head>AD C. CVRIONEM ET CETEROS</head><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. <date when="-0053">701 (53)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. CVRIONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim quom, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. <reg>equidem</reg> neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis
est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas perbrevis accepi.  <reg>qua</reg> re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>sed</reg> de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus
quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit.  <reg>breve</reg> est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit. <reg>tanta</reg> est exspectatio vel animi vel ingeni tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos conformatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis; et, quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses.  <reg>qua</reg> re hoc animo in nos esse debebis, ut, aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. <date when="-0053">701 (53)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. C. CVRIONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>gravi</reg> teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo viro.  <reg>qui</reg> cum suis laudibus tum vero te filio superasset omnium fortunam, si ei contigisset ut te ante videret, quam a vita discederet.  <reg>sed</reg> spero nostram amicitiam non egere testibus.  <reg>tibi</reg> patrimonium dei fortunent; me certe habebis, cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.
</p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. <date when="-0053">701 (53)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. C. CVRIONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>rupae</reg> studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri, quod tibi, cum venisses, non esset
integrum.  <reg>meam</reg> quidem sententiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad eam meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te ad meam sententiam adducam aut certe testatum
apud animum tuum relinquam, quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari.  <reg>brevi</reg> tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis, quae tibi natura, studio, fortuna data sunt, facilius omnia, quae sunt
amplissima in re publica, consequi possis quam muneribus. <reg>quorum</reg> neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis), neque quisquam est quin satietate
iam defessus sit.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> aliter atque ostenderam facio, qui  ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re
omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. <reg>summa</reg> scito te in exspectatione esse eaque a te exspectari, quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. <reg>ad</reg> quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis
tuos universos et rem publicam adficies.  <reg>illud</reg> cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.
</p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. <date when="-0053">701 (53)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO S. D. C. CVRIONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>epistularum</reg> genera multa esse non ignoras, sed unum  illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis, si quid esset, quod eos scire aut
nostra aut ipsorum interesset.  <reg>huius</reg> generis litteras a me profecto non exspectas; tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi.  <reg>reliqua</reg> sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave.  <reg>utro</reg> me minus deceat uti, non intellego. <reg>iocerne</reg> tecum per litteras? <reg>civem</reg> mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit.  <reg>an</reg> gravius aliquid scribam? <reg>quid</reg> est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? <reg>atqui</reg> in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea, quae sentio, audeam neque ea,
quae non sentio, velim scribere.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula, qua soleo, teque ad studium summae laudis cohortabor.  <reg>est</reg> enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse laborandum.  <reg>in</reg> hanc. sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem; et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa, sed testificandi amoris mei.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. <date when="-0053">701 (53)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO S. D. C. CVRONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>haec</reg> negotia quo modo se habeant, ne epistula quidem narrare audeo.  <reg>tibi</reg>, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen, quod abes, gratulor, vel quia
non vides ea quae nos, vel quod excelso et inlustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu, quae ad nos nec obscuro nec vario sermone, sed et clarissima et una omnium voce perfertur.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>unum</reg> illud nescio, gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui, non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed me hercule ne, cum veneris, non habeas iam, quod cures; ita sunt omnia debilitata et iam prope exstincta.  <reg>sed</reg> haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa; qua re cetera cognosces ex aliis.  <reg>tu</reg> tamen, sive
habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita, quae esse in eo civi ac viro debent, qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem
vindicaturus.
</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. <date when="-0053">701 (53)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. C. CVRIONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nondum</reg> erat auditum te ad Italiam adventare, cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris
misi.  <reg>sed</reg> tamen, cum adpropinquare tuus adventus putaretur, et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit, ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus. <reg>ego</reg>, si mea in te essent officia
solum, Curio, tanta, quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem; grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam
rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare
videatur.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg>, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium.  <reg>neque</reg> enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam, quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque
inlustrare posset. 

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere; neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi.  <reg>huic</reg> te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego, ut nihil sit praeterea nobis requirendum.  <reg>habemus</reg> haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>dux</reg> nobis et auctor opus est et eorum ventorum, quos proposui, moderator quidam et quasi gubernator.  <reg>qui</reg> si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus non haberemus. <reg>quam</reg> ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum 
vel ex hoc ipso, quod tam vehementer de Milone laborem, existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium dices.  <reg>de</reg> ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem; mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile adgnoscam fuisse in laude mea, qui fueris
in salute.  <reg>ego</reg> ni te videre scirem, qua mente haec scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset
in hac petitione Milonis omni non modo contentione, sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem; nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque
trado.  <reg>unum</reg> hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum; non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda; eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido.
</p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris ad Pindenessum a d. <date>xiv K. Ianuar.</date> a. 703 (51).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. C. CVRIONI TR. PL.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>sera</reg> gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est; longe enim absum, audio
sero; sed tibi et gratulor et, ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus, exopto teque hortor, ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. <reg>nemo</reg> est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere, si te audies.  <reg>non</reg> scribo hoc temere; cui

scribam, video; novi animum, novi consilium tuum; non vereor ne quid timide, ne quid stulte facias, si ea defendes,
quae ipse recta esse senties.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> in rei publicae tempus non incideris, sed veneris (iudicio enim tuo, non casu in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum), profecto vides; quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. <reg>sed</reg>, amabo te, cura et cogita, Curio,—nihil novi, sed illud idem, quod initio scripsi : tecum o loquere, te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. <reg>alteri</reg> qui melius consilium dare possit quam tu, non facile. inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit.  Dii immortales! cur ego absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? tametsi  hoc minime. tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei, consilio te ut possem luvare.


<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>scribam</reg> ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem.  <reg>de</reg> sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa, cognosces ex iis litteris, quas Thrasoni, liberto
tuo, dedi.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>te</reg>, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro, ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari.  <reg>praesens</reg> tecum egi, cum te tr. pl. isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum quasi a †senatuore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a tr. pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi, quod solet esse difficilius, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati consultum et leges defendas, eaque mihi condicio maneat, qua profectus sum.  <reg>hoc</reg> te
vehementer etiam atque etiam rogo.

</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Athenis <date>prid. Non. Quint.</date> 0.703 (51).</seg><seg rend="salute">M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quid</reg>? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus,
narrare nemo audeat? <reg>vide</reg>, quantum tibi meo iudicio tribuam (nec me hercule iniuria;<foreign xml:lang="grc">πολιτικώτερον</foreign> enim te adhuc neminem cognovi).  <reg>ne</reg> illa quidem curo mihi scribas, quae maximis in rebus rei publicae geruntur cotidie, nisi
quid ad me ipsum pertinebit; scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor.  <reg>qua</reg> re ego nec praeterita nec praesentia abs te, sed ut ab homine longe in posterum prospiciente futura exspecto, ut, ex tuis litteris cum formam rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit
scire possim.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>neque</reg> tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus providere posses
quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum; quae nec possunt scribi nec scribenda sunt;
tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia, quae providenda sunt in re publica, et animo et consilio paratum. <reg>qua</reg> re da te homini; complectetur, mihi

crede.  <reg>iam</reg> idem illi et boni et mali cives videntur, qui nobis videri solent.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde pridie Nonas Quintilis, cum hoc ad te litterarum dedi. <reg>tibi</reg> cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur; in eo mihi sunt omnia.  <reg>quod</reg> quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime constitues.</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris ad Pindenissum vel ex m. Oct.  vel in. Nov. a. <date when="-0051">703 (51)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AEDILI CVR. DESIGNATO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>primum</reg> tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur.  <reg>et</reg> cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quem semper ridere possemus.  <reg>itaque</reg>, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis, quos ille iactitat.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>difficile</reg> est loqui ; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer:


<quote><l><reg>non</reg> e/depol, quantam rem e/geris neque qua/ntum facinus fe/ceris;</l></quote>
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:

<quote><l>I/ncredibile hoc fa/ctu obicitur;</l></quote>


repente vero <quote>incessi omnibus laetitiis laetus.</quote>
                        <reg>in</reg> quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam

<quote><l>E/go voluptatem a/nimi nimiam—.</l></quote>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quid</reg> quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. <reg>sed</reg> haec pluribus multaque alia et de te et ad te, quom  primum ero aliquid nactus oti.  <reg>te</reg> vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
</p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris ad Pindenissum a. d. <date>xvii K. Decembr.</date> a. 703 (51).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI  DESIGNATO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tu</reg> vide, quam ad me litterae non perferantur; non enim possim adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae
gratulationis, de te, quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum), quod non putaram.  <reg>atqui</reg> sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras.  <reg>equidem</reg> numquam domum misi unam
epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius.  <reg>sed</reg> (balbi non sumus) ad rem redeamus.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ut</reg> optasti, ita est; velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti, quod esset ad laureolam satis, Parthos times, quia diffidis copiis nostris.  <reg>ergo</reg> ita accidit; nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et
natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos, qui me non norant, nominis nostri; multum est enim in his locis: '<reg>hicine</reg> est ille, qui urbem? quem senatus?' nosti cetera.  Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem re iecerat, Bibulus provinciam acceperat.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>interea</reg> cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos; multi occisi, capti, reliqui dissipati; castella munita improviso adventu capta et incensa.  <reg>ita</reg> victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem.  <reg>ibi</reg> quintum et vicesimum iam diem aggeribus, viniis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg>
si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam; haec ad te in praesenti scripsi, ut sperares te adsequi id, quod optasses.  <reg>sed</reg> ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae sequitur, magno est in timore.  <reg>qua</reg> re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur ; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur.  <reg>de</reg> re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia
tum etiam futura magis exspecto.  <reg>qua</reg> re, ut ad me omnia quam diligentissime perscribas, te vehementer rogo.


</p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae <date>prid. Non. Apr.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>putaresne</reg> umquam accidere posse, ut mihi verba dessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam levia nostratia?  <reg>desunt</reg> autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis decernatur. <reg>mirum</reg> me desiderium tenet urbis, incredibile meorum
atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor
impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.


<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea
provincia nisi sibi fiat.  <reg>itaque</reg> constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere.  <reg>sed</reg> tamen sedulo fit et in primis a Patisco.  <reg>quicquid</reg> erit, tibi erit, sed quid esset plane nesciebamus.  <reg>mihi</reg> me hercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me admonebat; scripsi enim
haec ipsis Megalensibus.  <reg>tu</reg> velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.
</p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris in Cilicia paulo ante <date>vi K. Quint.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. M CAELIO AEDILI CVRVLI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>sollicitus</reg> equidem eram de rebus urbanis; ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur (nam citeriora nondum audiebamus); sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in iis molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo scribere.  <reg>illud</reg> moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum.  <reg>qua</reg> re etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae, quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane veniam.  <reg>hoc</reg> melius quam tu facere nemo potest.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinunte discessit.  <reg>iter</reg> habebant ad Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. <reg>urbem</reg>, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive; omnis peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordidast iis, quorum industria Romae potest inlustris esse. <reg>quod</reg> cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una me hercule ambulatiuncula atque uno sermone
nostro omnis fructus provinciae non confero.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>spero</reg> me integritatis laudem consecutum; non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia.  '<reg>spem</reg> triumphi?' inquis.  <reg>satis</reg> gloriose triumpharem; non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum.
<reg>sed</reg>, ut spero, propediem te videbo; tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.
</p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae inter K. et Non. Maias a. <date when="-0050">704 (50)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>raras</reg> tuas quidem (fortasse enim non perferuntur), sed suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et offici et consili!  <reg>etsi</reg> omnia sic constitueram mihi agenda, ut tu admonebas tamen conio firmantur nostra consilia, cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse, ut simultatem deposuimus, sensi; nam et honorificus in me cos. fuit et suavis amicus et studiosus
studiorum etiam meorum; mea vero officia ei non defuisse tu es testis, quoi iam <foreign xml:lang="grc">κωμικὸς μαρτύς</foreign> ut opinor, accedit Phania, et me hercule etiam pluris eum feci, quod te amari ab eo sensi.  <reg>iam</reg> me Pompei totum esse scis; Brutum a me amari intellegis.  <reg>quid</reg> est causae cur mihi non in optatis
sit complecti hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus, amicis, conlegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et scientia studiosum mei?  <reg>haec</reg> eo pluribus scripsi, quod non nihil significabant tuae litterae subdubitare, qua essem erga illum
voluntate.  <reg>credo</reg> te audisse aliquid.  <reg>falsum</reg> est, mihi crede, si quid audisti.  <reg>genus</reg> institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione provinciae; ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione me
ab eo discrepare; nihil autem feci umquam neque dixi,
quod contra illius existimationem esse vellem, post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>erat</reg> in eadem epistula 'veternus civitatis.'  <reg>gaudebam</reg> sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. <reg>extrema</reg> pagella pupugit me tuo chirographo.  <reg>quid</reg> ais? Caesarem nunc defendit 'Curio? quis hoc putaret praeter me? nam, ita vivam, putavi.  <reg>di</reg> immortales, quam ego risum nostrum desidero!  <reg>mihi</reg> erat in animo, quoniam iuris dictionem confeceram, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Nonis Mais et, cum prima aestiva attigissem militemque conlocassem, decedere ex senatus consulto.  <reg>cupio</reg> te aedilem videre, miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.

</p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae m. Febr. a. <date when="-0050">704 (50)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. M CAELIO AEDILI CVRVLI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>M. Fadio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam.  <reg>eius</reg> negotium sic velim suscipias, ut si esset res mea  Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit.  <reg>sed</reg> in hoc homine nullam accipio excusationem.  <reg>omnia</reg> relinques, si me amabis, cum tua opera Fadius uti volet.
<reg>ego</reg> res Romanas vehementer exspecto et desidero in
primisque quid agas scire cupio; nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.

</p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Sidae iii aut <date>prid. Non. Sext.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de supplicatione, et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate, tum quod is, qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei, qui ornavit res nostras divinis laudibus. <reg>qua</reg> re scito me sperare
ea, quae sequuntur; ad quae tu te para.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Dolabellam a te  gaudeo primum laudari, deinde etiam amari; nam ea, quae
speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant.  <reg>quid</reg>, si meam legas, quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? <reg>sed</reg> quid agas?
sic vivitur.  <reg>quod</reg> actum est, di adprobent.  <reg>spero</reg> fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>res</reg> publica me valde sollicitat. <reg>faveo</reg> Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum; sed
tamen ipsa re publica nihil mihi est carius, in qua tu non valde te iactas; districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ego</reg> de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae.  '<reg>puerum</reg>?' inquis. <reg>at</reg> quaestorem, at nobilem
adulescentem, at omnium fere exemplo.  <reg>neque</reg> erat superiore honore usus, quem praeficerem.  Pomptinus multo ante discesserat; a Quinto fratre impetrari non poterat; quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse,
quoniam alterum me reliquissem.  <reg>fortasse</reg> etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse, qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse. <reg>denique</reg> nunc sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia timerem.  <reg>postremo</reg> non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui.  <reg>hoc</reg> tu meum consilium laudes necessest, mutari enim non potest.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>de</reg> Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat.  <reg>tuae</reg> res gestae ita notae sunt, ut trans montem
Taurum etiam de Matrinio sit auditum.  <reg>ego</reg>, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.
</p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano <date>iv Non. Mai.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Magno dolore me adfecissent tuae litterae, nisi iam et ratio ipsa depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum.  <reg>sed</reg> tamen, qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id
suspicarere, quod scribis, nescio; quid enim in illis fuit praeter querelam temporum? quae non meum animum
magis sollicitum habent quam tuum.  <reg>nam</reg> non eam cognovi aciem ingeni tui, quod ipse videam, te id ut non putem videre; illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum, qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem, aut tam inconstantem, ut conlectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem.  <reg>quod</reg> est igitur meum 'triste consilium'?  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ut</reg> discederem fortasse in aliquas solitudines.  Nosti enim non
modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium.  <reg>accedit</reg> etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi, quo appellor.  <reg>eo</reg> si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem; sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum.  <reg>quod</reg> cum ita esset, nil
tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi.  <reg>sed</reg> mea praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim.  <reg>quod</reg> autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis suspicionem velle me navigare; quod tamen fortasse non nollem, si possem
ad otium; nam ad bellum quidem qui convenit? praesertim contra eum, cui spero me satis fecisse, ab eo, cui iam satis fieri nullo modo potest.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore, cum in Cumanum mihi obviam venisti.  <reg>non</reg> enim te celavi sermonem T. Ampi; vidisti, quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem; nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum?  <reg>quid</reg> ergo accidit, cur consilium mutarem? nonne omnia potius, ut in sententia permanerem?  <reg>credas</reg>
hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia.  <reg>huius</reg> me constantiae puto fore ut numquam paeniteat.  <reg>etenim</reg> memini in hoc genere
gloriari solitum esse familiarem nostrum, Q Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset; hoc nostra laus erit inlustrior, quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>nec</reg> me ista terrent, quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur. <reg>nulla</reg> est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur; quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime vel istis ipsis, quae tu me mones ut caveam,
redemissem.  

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>filio</reg> meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis civibus.  <reg>nam</reg> quod rogas ut respiciam generum meum, adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet, et eo magis, quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis, quas liberalitate sua contraxerat, liberum? <reg>velim</reg> quaeras, quos ille dies sustinuerit, in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipse socero non
honestos. 

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse, ut tu scribis, neque quicquam astute cogito.  <reg>si</reg> quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies, in quibus nos consedisse audies.  <reg>sed</reg> ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus.  <reg>recordor</reg> enim desperationes eorum, qui senes erant adulescente me.  Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio.  <reg>velim</reg> ita sit; sed tamen—.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>togam</reg> praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. <reg>hoc</reg> aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere. 
<reg>de</reg> re Dolabellae quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur. <reg>extremum</reg> illud erit: <reg>nos</reg> nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut
amicitia nostra et tua fides postulabit.
</p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Tarsi a. d. <date>xvi K. Sext.</date>, vel paulo post a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMR S. D. †CANINI SALVSTIO PROQ.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Litteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a. d. <date>xvi  K. Sextilis.</date>
                        <reg>his</reg> ego ordine, ut videris velle, respondebo.
<reg>de</reg> successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror.  <reg>quin</reg> ad diem decedam, nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. <reg>commoraturum</reg> me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum.  <reg>ad</reg> urbem volo
quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit.  <reg>successor</reg> tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis convenire.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> rationibus referendis non erat incommodum
te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare
molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse.  Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem.  <reg>itaque</reg> omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio
sermone dimisi.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>rationes</reg> mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere, nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere cogitabamus.  <reg>de</reg> praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est quisquam.  Laudiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo.  <reg>quod</reg> scribis ad me de drachmum <num n="100,000">ccciↃↃↃ</num>, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda a praefectis, quae autem mihi
attributa est, a quaestore curetur.  

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> quaeris, quid existimem de legionibus quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint; Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit,
ut cum legionibus iret.  

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>uni</reg> epistulae respondi; venio ad alteram.

<milestone unit="para"/>
Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem.  <reg>in</reg> quo mihi voluntas non dest, sed locus esse videtur tecum expostulandi.  <reg>solus</reg> enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti, quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret.  <reg>permulti</reg> enim ad me detulerunt, quom magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo; quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam.  <reg>ille</reg> autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere; tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem. 

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>ille</reg> si in omnis est malevolus,
quod numquam existimavi, minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt; nam, ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune, sibi soli attribuit: se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur;
quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse scribit; quod vero illius erat solius, id mecum communicat: 'equitibus auxiliariis,' inquit, 'cum amplius frumenti postularemus.' <reg>illud</reg> vero pusilli animi et ipsa malevolentia ieiuni atque
inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non regem, sed regis Ariobarzanis filium appellat.  <reg>hoc</reg> animo qui sunt, deteriores fiunt rogati.  <reg>sed</reg> tibi morem gessi; litteras ad eum scripsi, quas cum acceperis, facies quod voles.
</p></div></div><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae in. m. Maio a. <date when="-0050">704 (50)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. Q THERMO PROPR.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>officium</reg> meum erga Rhodonem ceteraque mea studia, quae tibi ac tuis praestiti, tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae
esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> mihi magis magisque cotidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium, quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias, si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset.  <reg>et</reg> hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. <reg>nocere</reg> tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratres summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>tempora</reg> autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore.  <reg>cur</reg> ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre?  <reg>qui</reg> si dignum se maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>quae</reg> mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere; tu quod egeris, id velim di adprobent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.

</p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris in Cilicia a. d. <date>x K. Quint.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">M. TVLLIVS M. F. M. N. CICERO IMP. S. D. C. COELIO L. F. C. N. CALDO Q.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses; magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuisset, consuetudinem quoque accedere.  <reg>postea</reg>, quom mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de
adventu tuo scriberetur, verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem.  <reg>accepi</reg> autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. <date>x K. Quintilis</date>
scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset, sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is, qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem, quo ex loco aut quo tempore essent datae.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quae</reg> cum essent 
incerta, existimavi tamen faciundum esse ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem.  <reg>quas</reg> si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris, si ad me in Ciliciam quam primum veneris.  <reg>nam</reg>, quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius,
quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis.
<reg>mihi</reg> quaestor optatior obtingere nemo potuit.  <reg>quam</reg> ob rem, quaecumque a me ornamenta †ad te proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis.  <reg>sed</reg> id facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris; quod ego et mea et rei publicae et
maxime tua interesse arbitror.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>