<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:3</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:3</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="Book"><head> AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM</head><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae vel ex. a. <date when="-0053">701 (53)</date> vel in. 702 (52).</seg><seg rend="salute">CICERO APPIO IMP. S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>si</reg> ipsa res p. tibi narrare posset, quo modo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses quam ex liberto tuo
Phania; ita est homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet; curiosus.  <reg>quapropter</reg> ille tibi omnia explanabit; id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius.  <reg>de</reg> mea autem benevolentia erga te etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam
aliquae meae partes; sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingeni, offici, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima.  <reg>quod</reg> cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum; quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum <foreign xml:lang="grc">Πολιάδα</foreign>, sed etiam
<foreign xml:lang="grc">Ἀππιάδα</foreign> nominabo.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum.  <reg>iucunda</reg> mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes cotidie, mihi narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus.  <reg>quem</reg> cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, mandata
des velim.


</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus; melius enim ei cavere volo quam ipse aliis solet.  <reg>valde</reg> hominem diligo; est ex meis domesticis atque intimis familiaribus.  <reg>omnino</reg>
tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras. <reg>id</reg> eum ne fallat, etiam atque
etiam rogo.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae circ. m. Mart. a. <date when="-0051">703 (51)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PVLCHRO IMP.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum et contra voluntatem meam et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci
necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere.  <reg>quod</reg> si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet.  A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto ut, quibuscumque rebus poteris
(poteris autem plurimis), prospicias et consulas rationibus meis.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>vides</reg> ex senatus consulto provinciam esse habendam.  <reg>si</reg> eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis.  <reg>quid</reg> in eo genere efficere possis, tui consili est; ego te, quod tibi veniet in mentem mea interesse, valde rogo.  <reg>pluribus</reg> verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac
non pro se ipsa loqueretur. <reg>hoc</reg> velim tibi persuadeas, si rationibus meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam voluptatem esse capturum.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisii ex. mense Maio a. <date when="-0051">703 (51)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO S. D. APPIO PVLCHRO</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>A. d. <date>xi K. Iun.</date> Brundisium cum venissem, Q. Fabius Vergilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere,
ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur. <reg>id</reg> cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus.  <reg>nunc</reg>, quod a te petii litteris iis, quas Romae
tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intellegant nec
me benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse provinciam tradere.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ex</reg> iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse.  <reg>id</reg> si ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minime imminueris.  <reg>qua</reg> de re senatus consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror.  <reg>equidem</reg> pro eo, quanti te facio, quicquid feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelleges maxime esse accommodata. <reg>ego</reg> C. Pomptinum, legatum meum, Brundisi exspectabam eumque ante K. Iun. Brundisium venturum arbitrabar. <reg>qui</reg> cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur.
</p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. <date when="-0051">703 (51)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO S. D. AP. PVLCHRO</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>pridie</reg> Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles.  Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem.  <reg>meum</reg> studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. <reg>mihi</reg> et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti.
<reg>mea</reg> in te omnia summa necessitudinis officia constabunt. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nam</reg> cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum), conlegique coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. <reg>sed</reg> et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam.
<reg>quod</reg> scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Trallibus a. d. <date>vi K. Sext.</date> a. 703 (51).</seg><seg rend="salute">CICERO S. D. APPIO PVLCHRO</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Trallis veni a. d. <date>vi K. Sext.</date>
                        <reg>ibi</reg> mihi praesto fuit 
L. Lucilius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem prudentioremve mittere.  <reg>ego</reg> autem et tuas litteras legi
libenter et audivi Lucilium diligenter. <reg>nunc</reg>, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum
supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias; animadverti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres restitueresque et parares quodam modo omnia, quo mea ratio facilior et solutior esse posset.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> 
tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum.  <reg>quod</reg> quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non intellegere videntur; sed profecto intellegent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur.  <reg>sed</reg> haec fieri melius quam dici aut scribi volo.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> itinerum meorum ratio te non nullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea res sic se habet: Brundisi cum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse venturum, quo te maxime velle arbitrarer. <reg>tunc</reg> mihi ille dixit, quod classe tu velles decedere, per fore accommodatum tibi si ad illam maritimam partem provinciae navibus accessissem. <reg>dixi</reg> me esse facturum itaque fecissem, nisi mi L. Clodius noster Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laudiceae fore ad meum adventum.  <reg>erat</reg> id mihi multo brevius multoque commodius, cum praesertim te ita malle

arbitrarer.  <reg>tua</reg> ratio postea est commutata. 
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: Pr. K. Sextilis puto me Laudiceae fore.  <reg>perpaucos</reg> dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor.  <reg>deinde</reg> iter faciam ad exercitum, ut circiter <reg>id</reg>. Sext. putem me ad Iconium fore. <reg>sed</reg>, si quid nunc me fallit in scribendo (procul enim aberam ab. re ipsa et a locis), simul ac progredi coepero, quam
celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. <reg>oneris</reg> tibi imponere nec audeo quicquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest ut te videam ante quam decedas.  <reg>quam</reg> facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras quam desperaro coram me tecum agere posse.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu abesses, ante adventum meum provinciae praeesset, eum ego Ephesi vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quicquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret.  <reg>ac</reg> sane vellem potuisset
obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse.
</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris <date>prid. K. Sept.</date> a. 703 (51).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. APPIO PVLCHRO</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo
magis meo facto delector quam tuo.  <reg>ego</reg> enim Brundisi quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem. Cum ille mihi respondisset
nihil me tibi gratius facere posse quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>idem</reg> ego cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem. <reg>tunc</reg> ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me petivit ut Laudiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor
essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse; quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere. <reg>respondi</reg> Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae.  <reg>itaque</reg> et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras misi; quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> ego meo facto valde delector; nihil enim potuit fieri amantius.  <reg>considera</reg> nunc vicissim tuum.  <reg>non</reg> modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum, qui quo animo inter nos simus ignorent, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ac</reg> mihi tamen, ante quam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi adferebas, cum interea, credo equidem, malevoli
homines (late enim patet hoc vitium et est in multis),
sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem meam; qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, cum posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne
ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent. 

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
Horum ego sermone non movebar, quin etiam, credas mi velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensuum provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset; illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tris cohortis, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod te ubi visurus sim nescio; coque ad te tardius scripsi, quod
cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem.  <reg>itaque</reg> virum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortis traderes, ut, dum tempus
anni esset idoneum, aliquid negoti gerere possem; in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero. <reg>sed</reg> plane, quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>ego</reg>, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intellegant, curabo; de tuo in me animo iniquis secus
existimandi videris non nihil loci dedisse.  <reg>id</reg> si correxeris, mihi valde gratum erit.  <reg>et</reg> ut habere rationem possis, quo
loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni <date>pridie K. Sextilis</date>, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio <date>pridie K. Septembris.</date>
                        <reg>nunc</reg> tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri
possit et quo die.
</p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae circiter Id. Febr. a. <date when="-0050">704 (50)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO S. D. APPIO PVLCHRO</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>pluribus</reg> verbis ad te scribam, cum plus oti nactus ero; haec scripsi subito, cum Bruti pueri Laudiceae me convenissent et se Romam properare dixissent.  <reg>itaque</reg> nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>legati</reg> Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod corum aedificationem litteris meis impedissem.  <reg>eadem</reg> autem epistula petebas ut cos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos tributa exigere vetarem prius quam ego re cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non <add>possem</add>, nisi cum ad hiemem me ex

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Cilicia recepissem.  <reg>ad</reg> omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae.  <reg>primum</reg>, cum ad me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis me scribere, ne facerent, ante quam ego rem causamque cognossem? <reg>non</reg> poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis.  <reg>quasi</reg> vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint.  '<reg>tam</reg> longe?' inquis.  <reg>quid</reg>? cum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me venturos arbitrabare? <reg>tametsi</reg> id quidem fecerunt ridicule; quas enim litteras adferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt.  <reg>sed</reg> scito et multo pluris esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse facturum.  <reg>de</reg> Appianis hactenus.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
A Pausania, Lentuli liberto, accenso meo, audivi, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam non prodissem.  <reg>scilicet</reg> contempsi te, nec potest fieri me quicquam superbius! Cum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi.  <reg>mandavi</reg> utrique eorum, ut tante ad me excurrerent, ut tibi obviam prodire possem.  <reg>currens</reg> Lepta venit mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse.  <reg>confestim</reg> Iconium veni. <reg>cetera</reg> iam tibi nota sunt.  <reg>an</reg> ego tibi obviam non prodirem, primum Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput est, amico, cum in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus et dignitas postulat?  <reg>sed</reg> haec hactenus.  

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>illud</reg> idem
Pausania dicebat te dixisse: '<reg>quidni</reg>? Appius Lentulo, Lentulus Ampio processit obviam, Cicero Appio noluit ?' <reg>quaeso</reg>, etiamne tu has ineptias, homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu, addo urbanitatem, quae est virtus, ut Stoici rectissime
putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem valere apud me plus quam ornamenta virtutis existimas?  Cum ea consecutus nondum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam sum admiratus; viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar.  <reg>postea</reg> vero quam ita et cepi et gessi maxima
imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam adquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum.  <reg>nec</reg> mehercule aliter vidi existimare vel Cn. Pompeium, quem omnibus, qui
umquam fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono; tu si aliter existimas, nihil errabis, si paulo diligentius, ut, quid sit <foreign xml:lang="grc">εὐγένεια</foreign>, quid sit nobilitas, intellegas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat, attenderis.

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam amicissimum existimes velim.  <reg>profecto</reg> omnibus officiis meis efficiam, ut ita esse vere possis iudicare.  <reg>tu</reg> autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura;
<quote xml:lang="grc"><l>pa/r' e)/moige kai\ a)/lloi</l><l>oi(/ ke/ me timh/sousi, ma/lista de\ mhti/eta *zeu/s.</l></quote>
                        <reg>si</reg> autem natura es <foreign xml:lang="grc">φιλαίτιος</foreign>, illud non perficies, quo minus tua causa velim; hoc adsequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem.  <reg>haec</reg> ad te scripsi liberius fretus conscientia offici mei benevolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo.

</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d. <date>viii Id. Oct</date> a. 703 (51).</seg><seg rend="salute">CICERO S. D. APPIO PVLCHRO</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg>, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, esse lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi responderem. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodam modo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque, pro tribunali cum aliquid ageretur, et non nullis in conviviis intellegi potuisse.  <reg>hoc</reg> totum nihil esse possum intellegere; sed, cum sit nihil, ne quid dicatur quidem intellego; illud quidem scio, meos multos et inlustris et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna <del>sollicitudine</del> significatione nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri.  <reg>nam</reg> quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat.  Apameae cum
essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum solvendo civitates non essent.  <reg>hic</reg> ego multa simul cogitavi. 
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>primum</reg> te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc
loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse, primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio (in ea enim civitate mentio facta est), sed sua sponte esse laudatum; deinde
me ista vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi corum placere, quod in te bene merito grati essent; consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare
in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito.  <reg>quid</reg> enim reprehendi potest ? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum.  <reg>iam</reg> non tantum mihi videntur iniuriam facere ii
qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent. 

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
Romae composui edictum; nihil addidi,
nisi quod publicani me rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis transferrem in meum. <reg>diligentissime</reg> scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus civitatum.  <reg>quo</reg> in capite sunt quaedam nova salutaria civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid in quo te offenderem, tralaticium est.  <reg>neque</reg> enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi ne quis iniussu meo proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum persequi non possent. <reg>nam</reg> id est maxime in tuis litteris inridendum.  <reg>quid</reg> enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laudicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium, quae eis Taurum sunt, omniumque carum civitatum magistratus legationesque convenirent? 

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
nisi forte postea coeperunt legare quam ego
Taurum transgressus sum; quod certe non ita est.  Cum enim Laudiceae, cum Apameae, cum Synnadis, cum Philomeli, cum Iconi essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes crant constitutae.  <reg>atque</reg> hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii.  <reg>ego</reg> autem, cum hoc suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut levarem miseriis perditas civitates et perditas maxime per magistratus suos, non potui in illo sumptu non necessario neglegens esse.  <reg>tu</reg>, si istius modi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem veniant, aliis attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime
liberale. <reg>ego</reg>, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non         tuum libertum Brundisi neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in locum me venire velles, rettulissem.  <reg>qua</reg> re potes doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime
scripti libri, genus hoc totum orationis tollere: '<reg>disputabant</reg>, ego contra disserebam; dicebant, ego negabam.' 

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>an</reg> mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc quidem, quod, cum me Laudiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti? quod isdem diebus meus conventus crat Apameae, Synnade,
Philomeli, tuus Tarsi?  <reg>non</reg> dicam plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari; illud dicam ut sentio:
<reg>si</reg> ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis, tua summa culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa non nulla est.  <reg>mea</reg> ratio in tota amicitia
nostra constans et gravis reperietur.  <reg>quod</reg> si qui me astutiorem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem semper defenderem, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me
absentem deserere posses?  

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>unum</reg> genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si
aut legatorum tuorum quoipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur; quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut gravius diceretur aut in pluris, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse.  <reg>hos</reg> ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde repressi.  <reg>si</reg> quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non

curo. 
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>liberalitas</reg> tua ut hominis nobilissimi latius in provincia patuit; nostra si angustior est (etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii moventur, isdem ego movear, 'med esse acerbum sibi, uti sim dulcis mihi.'

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>de</reg> rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore.  <reg>in</reg> quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum conlegam et familiarem, roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>de</reg> nostris rebus quod scire vis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie eius dici, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae  si quid egero, scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi velim.
<reg>de</reg> Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qui fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum. <reg>tu</reg> velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu; de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.
</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae paulo post <date>x K. Mart.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">CICERO APPIO PVLCHRO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>vix</reg> tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, offici, diligentiae.  <reg>aspectus</reg> videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit; nam quas ex itinere ante quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de
Appianorum aedificatione impedita, legi perinvitus; itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus.  Iis vero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nollent, ad urbem
vero ut accesseris vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. <reg>itaque</reg> quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum? <reg>tu</reg> vero facile facies; nihil est enim quod studio et benevolentia vel amore potius effici non possit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg>, etsi ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer (nam id quidem <foreign xml:lang="grc">Ἐπικούρειον</foreign> est), sed mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se.  <reg>qua</reg> re, quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris. '<reg>longi</reg> subselli,' ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius?), tua tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia adficiar, mittito.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>et</reg> velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persolvas.  Cum ipsam cognitionem iuris auguri consequi cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector.  <reg>quod</reg> autem a me tale quiddam desideras, sane mihi considerandum est, quonam te remunerer potissimum genere. <reg>nam</reg> profecto non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere ut neglegens in scribendo fuisse videar, praesertim cum id non modo neglegentis, sed etiam ingrati animi crimen futurum sit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>verum</reg> haec videbimus.  <reg>illud</reg>, quod polliceris, velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inveterata amicitia cures, enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque decernatur.  <reg>omnino</reg> serius misi litteras quam vellem (in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras), sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo idque a me recte factum puto, quod non
statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque confectis litteras miserim. <reg>haec</reg> igitur tibi erunt curae, quem ad modum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis.
</p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae m. April a. <date when="-0050">704 (50)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO APPIO PVLCHRO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum est ad nos adlatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere
potuit, tamen, ut me conlegi, cetera mi facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, multaque mihi veniebant in mentem, quam ob rem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum
triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam.  <reg>quod</reg> tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum.  <reg>ego</reg> enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos
tuos paeniteat intemperantiae suae.  <reg>de</reg> me tibi sic contestans omnis deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate (malo enim dicere quam 'pro salute') in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates,
gravitate imperatoris suscepturum officia atque partis. <reg>omnia</reg> volo a me et postules et exspectes; vincam meis officiis cogitationes tuas.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Q. Servilius perbrevis mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt; iniuriam enim mihi
fieri putabam, cum rogabar.  <reg>nollem</reg> accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem
unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies); sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus
confitebor. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet.  <reg>qui</reg> cum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laudiceam revertit.  <reg>talia</reg> te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero efficis ut censores creentur, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum.  <reg>illud</reg> pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam navare possimus.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quae</reg> de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis.  <reg>itaque</reg> capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortis et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et vigiliarum mearum.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>illud</reg> vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem in duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur prope omnium fortunarum ac 
rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa dessent.  <reg>cuius</reg> sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item
sermone multa scripta sunt abs te.  <reg>ego</reg> autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem quam novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum
expostulandi, purgandi autem mei necessarium.  Ubi enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam
odissem, minus quod tibi obesset facere, si clam, magis aperte inimicus esse?  <reg>quod</reg> si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem
nocendi.  <reg>ad</reg> me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos sumptus legatis decerni.  <reg>quibus</reg> ego non tam imperavi quam censui sumptus legatis quam maxime ad legem Corneliam decernendos; atque in eo ipso me non perseverasse testes sunt rationes
civitatum, in quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum. induxit.  
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>te</reg> autem quibus mendaciis homines levissimi onerarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam
a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse.
<reg>quererer</reg> tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse rectius.  <reg>itaque</reg> nihil de te, quod credideris, de me, quam ob rem non debueris credere, pauca dicam.  <reg>nam</reg> si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere.

</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum? <reg>quid</reg> erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem? Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea

</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>
vicerim? <reg>quod</reg> si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum. <reg>quid</reg>? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores! <reg>atque</reg> haec domestica; quid illa tandem popularia, reditus inlustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi
sacerdota collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne coptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus?

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>quae</reg> ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego Cn.
Pompeium, socerum tuae filiae? <reg>etenim</reg> si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?. si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem
meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? <reg>quibus</reg> quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut
Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet.  <reg>huius</reg> igitur filius cum sit gener tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intellegam, quo tandem animo in te esse debeo?
cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem nutumque converterem.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>sed</reg> haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt.  <reg>nunc</reg> ea, quae a me
profecta quaeque instituta sunt cognosce <gap reason="omitted"/>
                        <reg>atque</reg> haec

agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo. <reg>te</reg> enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos
de te agimus, cogitanda esse censeo. 

</p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris ad Pyramum post Id. Iun. <date when="-0050">704 (50)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO APPIO PVLCHRO VT SPERO, CENSORI S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me
Q. Servilius Tarso miserat.  <reg>earum</reg> in altera dies erat ascripta Nonarum Aprilium, in altera, quae mihi recentior
videbatur, dies non erat.  <reg>respondebo</reg> igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. <reg>de</reg> qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius; non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>complexus</reg> igitur sum cogitatione te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto. <reg>nec</reg> tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar.  '<reg>de</reg> ambitu vero quid interest,' inquies, 'an de maiestate?' <reg>ad</reg> rem nihil; alterum enim non attigisti, alteram auxisti.  †<reg>verum</reg> tamen

<pb/>
est maiestas, etsi Sulla voluit, ne in quemvis impune declamari liceret; ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur.  <reg>quid</reg> enim? facta necne facta largitio, ignorari potest? tuorum autem honorum
cursus cui suspectus umquam fuit?
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>me</reg> miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem!  <reg>sed</reg> de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia
tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas. <reg>laetor</reg> virtute et officio quom tuorum necessariorum,
meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis. <reg>de</reg> mercennariis testibus a suis civitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> ad alteram epistulam venio.  <reg>quod</reg> ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae misisti
expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata; video enim et pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes vires civitatis
se ad Pompei ductum applicaverunt; tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te notum esse voluisti.  <reg>nam</reg> auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva.
<reg>ego</reg> enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui.  '<reg>stomachosiores</reg>' meas litteras quas dicas esse, non intellego.  Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses.  <reg>quod</reg> genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. <reg>sed</reg> si, ut scribis, eae litterae non fuerunt 'disertae,' scito meas non fuisse.  <reg>ut</reg> enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. <reg>vale</reg> et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.
</p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Sidae a. d. iii aut <date>prid. Non. Sext.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">CICERO APPIO PVLCHRO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>gratulabor</reg> tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me convertar.  <reg>ego</reg> vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet.  <reg>non</reg> horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego.  <reg>si</reg> facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae.  <reg>ego</reg> vero velim mihi Tulliaeque meae,
sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut agerentur eo tempore! <reg>spero</reg> omnino cum aliqua felicitate et opto, verum tamen plus me in hac spe tua sapientia
et humanitas consolatur quam opportunitas temporis. <reg>itaque</reg>, quem ad modum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quicquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis prosequeris, neque non me tamen mordet aliquid.  <reg>in</reg> quo unum non
vereor, ne tu parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent; agerent, quod probassent.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>in</reg> hoc autem mihi illud occurrit: '<reg>quid</reg> tu igitur, si adfuisses?'  <reg>rem</reg> probassem, de tempore nihil te invito,
nihil sine consilio egissem tuo.  <reg>vides</reg> sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam.  <reg>leva</reg> me igitur hoc onere; numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem. <reg>sic</reg> habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia cum summa
tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>decedenti</reg> mihi et iam imperio annuo terminato ante 4
d. III Nonas Sext., cum ad Sidam navi accederem et mecum Q. Servilius esset, litterae a meis sunt redditae. <reg>dixi</reg> statim Servilio (etenim videbatur esse commotus), ut omnia a me maiora exspectaret.  <reg>quid</reg> multa? benevolentior tibi quam fui nilo sum factus, diligentior ad declarandam benevolentiam multo.  <reg>nam</reg>, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte
reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.
</p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Rhodi circ. <date>iv Id. Sext.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">CICERO APPIO PVLCHRO S. </seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quasi</reg> divinarem tali in officio fore mihi aliquando ex petendum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo; dicam tamen vere:
<reg>plus</reg> quam acceperas reddidisti.  <reg>quis</reg> enim ad me non perscripsit te non solum auctoritate orationis, sententia tua, quibus ego a tali viro contentus eram, sed etiam opera, consilio, domum veniendo, conveniendis meis nullum onus offici cuiquam reliquum fecisse?  <reg>haec</reg> mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec laborantur.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>insignia</reg> enim virtutis multi etiam sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest. <reg>itaque</reg> mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum devinctus est. <reg>nam</reg> tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in cotidiana vita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. <reg>vellem</reg> ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnis tuos facio, tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione non despero.  <reg>sed</reg> hoc nihil ad te; nostrum est onus.  <reg>illud</reg> velim sic habeas, quod intelleges hac re novata additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse detractum  Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam.  <reg>eo</reg> brevior est epistula et ut adversus magistrum morum modestior.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>