<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:1</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:1</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="1"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date when="-0065">m. Quint. a. 689 (65)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>petitionis</reg> nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est
            quod adhuc coniectura provideri possit. <reg>prensat</reg> unus P.
              Galba. <reg>sine</reg> fuco ac fallaciis more maiorum negatur. ut opinio
            est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio.
              <reg>nam</reg> illi ita negant vulgo ut mihi se debere dicant. <reg>ita</reg> quiddam
            spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri.
              <reg>nos</reg> autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum
            puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis
            tribuniciis <date>a. d. <pb n="147"/> xvi Kalend. Sextilis</date>.
              <reg>competitores</reg>, qui certi esse videantur, Galba et
              Antonius et Q. Cornificius. <reg>puto</reg> te in
            hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium
            putent. Aquilium non arbitrabamur, qui denegavit et iuravit morbum et illud
            suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non
            lucere, certus erit competitor. <reg>de</reg>
            Aufidio et de Palicano <pb n="148"/> non puto te exspectare dum scribam.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> iis qui nunc petunt Caesar certus putatur.
              Thermus cum Silano contendere existimatur; qui sic inopes et
            ab amicis et existimatione sunt ut mihi videatur non esse <foreign xml:lang="grc">ἀδύνατον</foreign>
            Curium obducere. <reg>sed</reg> hoc praeter me nemini videtur.
              <reg>nostris</reg> rationibus maxime conducere videtur Thermum fieri cum
              Caesare. <reg>nemo</reg> est enim ex iis qui nunc petunt qui, si in
            nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea quod curator est
            viae Flaminiae † que cum erit absoluta sane facile eum libenter
            nunc ceteri consuli acciderim†. <pb n="149"/>
                        <reg>petitorum</reg> haec est adhuc informata
            cogitatio. <reg>nos</reg> in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus
            diligentiam et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia,
            cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense
              Septembri legati ad Pisonem ut Ianuario
            revertamur. <reg>cum</reg> perspexero voluntates nobilium, scribam ad te.
              <reg>cetera</reg> spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus.
              <reg>illam</reg> manum tu mihi <pb n="150"/> cura ut praestes, quoniam propius abes,
              Pompei, nostri amici. <reg>nega</reg> me ei iratum fore si ad mea comitia
            non venerit. <reg>atque</reg> haec huius modi sunt. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus
            tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum
            eius fratre A. Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo
            mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in
            quibus erat <hi rend="italic">L.</hi>
            Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum
            fore si bona venirent, L. Pontius. <reg>verum</reg> hoc ridiculum
            est de magistro. <reg>nunc</reg> cognosce rem. <reg>rogavit</reg> me
              Caecilius ut adessem contra Satyrum. <reg>dies</reg>
            fere nullus est quin hic Satyrus domum meam ventitet; observat
              L. Domitium maxime, me habet proximum; fuit et mihi et
              Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sane</reg> sum perturbatus cum ipsius Satyri familiaritate tum
              Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur. <reg>demonstravi</reg>
            haec Caecilio simul et illud ostendi, si ipse unus cum illo uno
            contenderet, me ei satis facturum fuisse; nunc in causa universorum creditorum, hominum
            praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhiberet
            facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori.
              <reg>durius</reg> accipere hoc mihi visus est quam vellem et quam homines belli <pb n="151"/>
            solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe
            refugit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>abs</reg> te peto ut mihi hoc ignoscas et
            me existimes humanitate esse prohibitum <hi rend="italic">ne contra</hi> amici summam
            existimationem miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et officia in me
            contulisset. <reg>quod</reg> si voles in me esse durior, ambitionem putabis mihi
            obstitisse. <reg>ego</reg> autem arbitror, etiam si id sit, mihi ignoscendum esse,
              <quote xml:lang="grc">ἐπεὶ οὐχ ἱερήϊον οὐδὲ βοεΐην.</quote>
                        <reg>vides</reg> enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas verum
            etiam acquirendas putemus. <reg>spero</reg> tibi me causam probasse, cupio quidem certe.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
            Hermathena <pb n="152"/> tua valde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium
            eius <foreign xml:lang="grc">ἀνάθημα</foreign> esse videatur. <reg>multum</reg> te
            amamus. </p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="2"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae paulo post ep. 1 a. <date when="-0065">689 (65)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><date when="-0065">L. Iulio
              Caesare, C. Marcio
              Figulo consulibus</date> filiolo me auctum scito salva
              Terentia. <reg>abs</reg> te tam diu nihil litterarum! <reg>ego</reg> de
            meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. <reg>hoc</reg> tempore
              Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus. <reg>iudices</reg>
            habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate. <reg>spero</reg>, si absolutus erit,
            coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter
            feremus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tuo</reg> adventu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos
            familiaris nobilis homines adversarios honori nostro fore. <reg>ad</reg> eorum
            voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. <reg>qua</reg> re
              Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis. </p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="3"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ex. a. <date when="-0067">687 (67)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>aviam</reg> tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne
              Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias
            non adducerent. <reg>eius</reg> rei consolationem ad te L. Saufeium
            missurum esse arbitror. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nos</reg> hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an
            ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. <reg>signa</reg>
            quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. <reg>nos</reg> ea non
            vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. <reg>misimus</reg>
            qui pro vectura solveret. <reg>te</reg> multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque
            curata sunt. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum
            omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. <reg>quibus</reg> de suspicionibus
            etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium
            praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui. <reg>hoc</reg> ad te scripsi
            quod is me accusare de te solebat. <reg>in</reg> se expertus est illum esse minus
            exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam
            C. Pisoni
            L. f.
            Frugi despondimus. </p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="4"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae in a. <date when="-0066">688 (66)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>crebras</reg> exspectationes nobis tui commoves. <reg>nuper</reg> quidem cum iam te
            adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus.
              <reg>nunc</reg> vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod
            scribis; obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris,
            Acutilianam controversiam transegeris. <reg>hoc</reg> me etiam Peducaeus ut
            ad te scriberem admonuit. <reg>putamus</reg> enim utile esse te aliquando iam rem
            transigere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>mea</reg> intercessio parata et est et fuit. <reg>nos</reg> hic incredibili ac
            singulari populi voluntate de C. Macro transegimus. <reg>cui</reg>
            cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato
            cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est.
              <reg>est</reg> ornamentum Academiae proprium meae, quod et
              Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius
            gymnasi. <reg>qua</reg> re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum
            locum ornes. <reg>quae</reg> mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in
              Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. <reg>illa</reg> omnia
            in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero,
            ornabo. <reg>libros</reg> tuos conserva et noli desperare eos <hi rend="italic">me</hi>
            meos facere posse. <reg>quod</reg> si adsequor, supero Crassum divitiis
            atque omnium vicos et prata contemno. </p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="5"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae initio anni <date when="-0067">687 (67)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quantum</reg> dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et
            domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu
            existimare potes. <reg>nam</reg> mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et
            moribus homini accidere possunt ex illo accidebant. <reg>qua</reg> re non dubito quin
            tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque
            ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae
            fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet.
              <reg>quem</reg> cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et
            placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem. <reg>itaque</reg>
            ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat
            et velimus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg> litterarum missione sine causa abs te accusor. <reg>numquam</reg> enim a
              Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro
            autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum
            te Athenis esse audiebamus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu
              Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et
            ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi
            consilium per litteras quam me dare. <reg>etenim</reg> cum multos dies auris meas
              Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non
            mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat
            subodiosum, leve putassem. <reg>sed</reg> abs te ipso qui me accusas unas mihi scito
            litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem
            habueris. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis, etiam si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi
            oportere, <hi rend="italic">teneo</hi> quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam
            modo adfectus. <reg>ego</reg> autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem
            contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere. <reg>quam</reg> si ad
            me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque
            neglegentiorem fore quam tu velis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>de</reg> Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil
            esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. <reg>id</reg> mirabamur te
            ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>
            Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. <reg>quae</reg> tibi mandavi et
            quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures,
            quod sine molestia tua facere poteris. <reg>nam</reg> nos ex omnibus molestiis et
            laboribus uno illo in loco conquiescemus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>
            Quintum fratrem cotidie exspectamus. Terentia magnos
            articulorum dolores habet. <reg>et</reg> te et sororem tuam et matrem maxime diligit
            salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola deliciae nostrae.
              <reg>cura</reg> ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari. </p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="6"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ex. m. Ian. a. <date when="-0067">687 (67)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> committam posthac ut me accusare de epistularum neglegentia possis; tu
            modo videto in tanto otio ut par in hoc mihi sis. <reg>domum</reg>
            Rabirianam
            Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M.
              Fontius emit HS <num n="130,000">CCCIↃↃↃ X_X_X_</num>.
              <reg>id</reg> te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo est in
              Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et
            secum habebat hominem <foreign xml:lang="grc">χρηστομαθῆ</foreign>
            D. Turranium. <reg>pater</reg> nobis decessit a. d. <date>iv Kal.
              Dec.</date>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> habebam fere quae te scire vellem.
              <reg>tu</reg> velim, si qua ornamenta <foreign xml:lang="grc">γυμνασιώδη</foreign>
            reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.
              <reg>nos</reg>
            Tusculano ita delectamur ut nobismet ipsis tum denique cum illo venimus
            placeamus. <reg>quid</reg> agas omnibus de rebus et quid acturus sis fac nos quam
            diligentissime certiores. </p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="7"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ante Id. Febr. <date when="-0067">687 (67)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>apud</reg> matrem recte est, eaque nobis curae
            est. L. Cincio HS <num n="20,400">X_X_CD</num> constitui me
            curaturum Idibus Febr. <reg>tu</reg> velim ea quae nobis emisse <hi rend="italic">te</hi> et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim
            cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis.
              <reg>omnem</reg> spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere
            volumus, in tua humanitate positam habemus. </p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="8"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae post Id. Febr. a. <date when="-0067">687 (67)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>apud</reg> te est ut volumus. <reg>mater</reg> tua et soror a me
              Quintoque fratre diligitur. <reg>cum</reg>
            Acutilio sum locutus. <reg>is</reg> sibi negat a suo procuratore quicquam
            scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare
            amplius abs te non peti. <reg>quod</reg> te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego
              Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. <reg>ille</reg>
            noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est.
              <reg>hoc</reg> si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire
            possim. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            L. Cincio HS <num n="20,400">CCIↃↃ CCIↃↃ
              CCCC</num> pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi.
              Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me
            scripsisti iam nunc me admodum delectant. <reg>qua</reg> re velim et eos et signa et
            cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam
            plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
              <reg>nam</reg> in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope
            reprehendendi simus. <reg>si</reg>
            Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem
            appellat; mi autem abiurare certius est quam dependere. </p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="9"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae m. Mart. aut Apr. a <date when="-0067">687 (67)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nimium</reg> raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius
            reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et
            certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis.
              <reg>itaque</reg> propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod,
            cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus
            devenire. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>signa</reg>
            Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer
            exspecto. <reg>quicquid</reg> eiusdem generis habebis dignum Academia tibi
            quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. <reg>genus</reg> hoc est
            voluptatis meae; quae <foreign xml:lang="grc">γυμνασιώδη</foreign> maxime sunt, ea
            quaero. Lentulus navis suas pollicetur. <reg>peto</reg> abs te ut haec
            diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu <foreign xml:lang="grc">Εὐμολπιδῶν πάτρια</foreign>. </p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="10"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano ante m. Quintil. a. <date when="-0067">687
              (67)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cum</reg> essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo:
                <quote><reg>cum</reg> essem in Ceramico</quote>) verum tamen cum ibi
            essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit
            nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur.
              <reg>eo</reg> factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam
            pauca cogerer scribere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>primum</reg> tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor.
              <reg>quod</reg> ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et
            contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam
            perspicere videor. <reg>hoc</reg> te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum;
            sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio
            et in nostra potestate. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>signa</reg> nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris velim
            imponas, et si quod aliud <foreign xml:lang="grc">οἰκεῖον</foreign> eius loci quem non
            ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique videbuntur esse.
              <reg>etenim</reg> ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret.
              <reg>praeterea</reg> typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et
            putealia sigillata duo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>bibliothecam</reg> tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris;
            nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>de</reg> fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi. <reg>multa</reg>
            signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnas est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>de</reg> comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc
            communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed
            prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc
            tempore quam mea te adesse comitiis. <reg>proinde</reg> eo animo te velim esse quasi mei
            negoti causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies quasi
            mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint.
              Tulliola tibi diem dat, sponsorem <hi rend="italic">me</hi> appellat.
          </p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="11"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae m. Quint. ante Sext. a. <date when="-0067">687
              (67)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>et</reg> mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in
            eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. <reg>eo</reg> accedebat hortator
            adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio
            de vestra vetere gratia reconcilianda. <reg>sed</reg> cum omnia fecissem, non modo eam
            voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere
            immutatae voluntatis. <reg>tametsi</reg> iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea
            quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto
            quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam
            potest facile delere. <reg>quam</reg> tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo
            familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae
            constare voles, certe putabis. <reg>ac</reg> ne illud mirere cur, cum ego antea
            significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem
            videar diffidere, incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in
            hac iracundia offirmatior. <reg>sed</reg> haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta
            erunt in utro culpa erit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito
            nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus
            nec quando futura sint comitia sciri. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>verum</reg> haec audies de Philadelpho. <reg>tu</reg> velim quae
              Academiae nostrae parasti quam primum mittas. <reg>mire</reg> quam illius
            loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. <reg>libros</reg> vero tuos cave
            cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. <reg>summum</reg> me eorum
            studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi
            tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="12"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae In Ian. a. <date when="-0061">693 (61)</date>
                     </seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad
              Terentiam postea rediit. <reg>opinor</reg> ad Considium,
              Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui
            minore centesimis nummum movere non possunt. <reg>sed</reg> ut ad prima illa redeam,
            nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. <quote><reg>libertum</reg> mitto,
                Tito mandavi.</quote>
                        <foreign xml:lang="grc">σκήψεισ</foreign> atque <foreign xml:lang="grc">ἀναβολαί</foreign>; sed nescio an <foreign xml:lang="grc">ταὐτόματον</foreign>. <reg>nam</reg> mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte
              Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore
            aget praetor ad populum. <reg>res</reg> eius modi est ut ego nec per bonorum nec per
            popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel
            maximum est. <reg>etenim</reg> accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut
            perspicias. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>libertum</reg> ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico,
            ratiocinatorem et clientem tuum. <reg>de</reg> eo mihi Valerius interpres
            nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum
              Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare
            partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum.
              <reg>non</reg> sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid
            sermonis fuit. <reg>totum</reg> investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo
            pacto potes, ex istis locis amove. <reg>huius</reg> sermonis Valerius
            auctorem Cn. Plancium nominabat. <reg>mando</reg> tibi plane totum
            ut videas cuius modi sit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/>Pompeium nobis amicissimum constat esse.
              <reg>divortium</reg>
            Muciae vehementer probatur. P. Clodium
            Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C.
              Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae <pb/> servatum et
            eductum; rem esse insigni infamia. <reg>quod</reg> te moleste ferre certo scio.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quid</reg> praeterea ad te scribam non habeo, et me hercule eram in scribendo
            conturbatior. <reg>nam</reg> puer festivus anagnostes noster Sositheus
            decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat. <reg>tu</reg> velim
            saepe ad nos scribas. <reg>si</reg> rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito.
              <date>Kal. Ianuariis</date>
            M. Messalla, M. Pisone coss. </p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="13"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date>vi K. Febr.</date> a. 695 (61).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>accepi</reg> tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam
              Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi
              Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta
            de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis
            sparsae sale tum insignes amoris notis. <reg>quibus</reg> epistulis sum equidem abs te
            lacessitus ad rescribendum; sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem
            tabellarium. <reg>quotus</reg> enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre
            possit nisi eam pellectione relevarit? <reg>accedit</reg> eo quod mihi non†
            ut quisque in Epirum proficiscitur. <reg>ego</reg> enim te arbitror caesis
            apud Amaltheam tuam victimis statim esse ad Sicyonem
            oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo quando ad Antonium
            proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. <reg>ita</reg> neque
              Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores
            litteras committere audeo. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sunt</reg> autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non
            committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint.
              <reg>primum</reg> igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque
            esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me
            invito esse factum. <reg>sum</reg> enim et ab observando homine perverso liber et ad
            dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus
            in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam
            beneficio consulis. Tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc
            quaeris, Hortensius. <reg>consul</reg> autem ipse parvo animo et pravo
            tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam
            facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil
            speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet.
              <reg>eius</reg> autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor
            bonarum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>qui</reg> nunc leviter inter se dissident. <reg>sed</reg> vereor ne hoc quod
            infectum est serpat longius. <reg>credo</reg> enim te audisse, cum apud
              Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque
            sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio
            in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex
            senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse
            decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori
              Caesarem nuntium remisisse. <reg>in</reg> hac causa Piso
            amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et
            fert ex senatus consulto et de religione antiquetur. Messalla vehementer
            adhuc agit severe. <pb/>
                        <reg>boni</reg> viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur,
            nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cotidie demitigamur,
            instat et urget Cato. <reg>quid</reg> multa? vereor ne haec neglecta a
            bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>tuus</reg> autem ille amicus (scin quem dicam?), de quo tu ad me scripsisti, postea
            quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit,
            amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet.
              <reg>nihil</reg> come, nihil simplex, nihil <foreign xml:lang="grc">ἐν τοῖς              πολιτικοῖσ</foreign> inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum.
              <reg>sed</reg> haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota
            sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>provincias</reg> praetores nondum sortiti sunt. <reg>res</reg> eodem est loci quo
            reliquisti. <foreign xml:lang="grc">τοποθεσίαν</foreign> quam postulas
              Miseni et Puteolorum includam orationi meae. <quote>A. d.
                <date>iii Non. Decembr.</date>
                        </quote> mendose fuisse animadverteram.
              <reg>quae</reg> laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non
            audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi <foreign xml:lang="grc">Ἀττικώτερα</foreign> videntur. <reg>in</reg> illam orationem
              Metellinam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te
            amor nostri <foreign xml:lang="grc">φιλορήτορα</foreign> reddidit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>novi</reg> tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul
              Autronianam domum emit HS † <num>C_X_X_X_I_I_I_I_ZZZ</num>
            †. <quote><reg>quid</reg> id ad me?</quote> inquies. <reg>tantum</reg> quod
            ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere
            amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris
            illa lentum negotium est sed tamen est in spe. <reg>tu</reg> ista confice. a nobis
            liberiorem epistulam exspecta. <date>vi Kal. Febr.</date>
            M. Messalla, M. Pisone coss. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="14"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae Id. Febr. a. <date when="-0061">693 (61)</date>
                     </seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>vereor</reg> ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita
            distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis
            occupationibus. <reg>prima</reg> contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te
            antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque
            frigebat. <reg>tum</reg>
            Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in
            contionem producit Pompeium. <reg>res</reg> agebatur in circo
              Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum <foreign xml:lang="grc">πανήγυρισ</foreign>. <reg>quaesivit</reg> ex eo placeretne ei iudices a
            praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. <reg>id</reg> autem erat de
              Clodiana religione ab senatu constitutum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tum</reg>
            Pompeius
            <foreign xml:lang="grc">μάλ᾽ ἀριστοκρατικῶσ</foreign> locutus est senatusque
            auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id
            multis verbis. <reg>postea</reg>
            Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de
            religione et de promulgata rogatione sentiret. <reg>locutus</reg> ita est in senatu ut
            omnia illius ordinis consulta <foreign xml:lang="grc">γενικῶσ</foreign> laudaret mihique,
            ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam <quote>de istis rebus</quote> esse
            responsum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod
            †hi† suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit
            ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod
            civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens
            domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. <reg>quid</reg>
            multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu <pb/>
            Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas <foreign xml:lang="grc">ληκύθουσ</foreign>), valde graviter pertexuit. <reg>proximus</reg>
            Pompeium sedebam. <reg>intellexi</reg> hominem moveri <del>verum</del>
              Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res
            nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo
            minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus
            esset. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>hic</reg> dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte
            quicquid est datum, libenter accepi. <reg>ego</reg> autem ipse, di boni! quo modo
              <foreign xml:lang="grc">ἐνεπερπερευσάμην</foreign> novo auditori Pompeio!
              <reg>si</reg> umquam mihi <foreign xml:lang="grc">περίοδοι</foreign>, si <foreign xml:lang="grc">καμπαὶ</foreign>, <foreign xml:lang="grc">ἐνθυμήματα</foreign>, si
              <foreign xml:lang="grc">κατασκευαὶ</foreign> suppeditaverunt, illo tempore.
              <reg>quid</reg> multa? clamores. <reg>etenim</reg> haec erat <foreign xml:lang="grc">ὑπόθεσισ</foreign>, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione
              Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio.
              <reg>nosti</reg> iam in hac materia sonitus nostros. <reg>tanti</reg> fuerunt ut ego
            eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
            Romanae autem se res sic habent. <reg>senatus</reg>
                        <foreign xml:lang="grc">Ἄρειοσ πάγοσ</foreign>; nihil constantius, nihil severius,
            nihil fortius. <reg>nam</reg> cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae,
            concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola
              Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem
            consul lator rogationis idem erat dissuasor. <reg>operae</reg>
            Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur
              <quote>uti rogas.</quote>
                        <reg>hic</reg> tibi <hi rend="italic">in</hi> rostra <pb/>
            Cato advolat, convicium Pisoni consuli mirificum facit, si id
            est convicium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis.
              <reg>accedit</reg> eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni;
            insignis vero opera Favoni fuit. <reg>hoc</reg> concursu optimatium comitia
            dimittuntur, senatus vocatur. <reg>cum</reg> decerneretur frequenti senatu, contra
            pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio,
            ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim
              Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt; ex altera parte
            facile cccc fuerunt. <reg>acta</reg> res est. Fufius tribunus tum
            concessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus
              Lucullum, Hortensium, C. Pisonem,
              Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum
              <quote>comperisse</quote> omnia criminabatur. <reg>senatus</reg> et de provinciis
            praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam rogatio lata
            esset ne quid ageretur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>habes</reg> res Romanas. <reg>sed</reg> tamen etiam illud quod non
            speraram audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens,
            nostri laudator, amator, imitator. <reg>ille</reg> alter uno vitio minus vitiosus quod
            iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod <foreign xml:lang="grc">ἀπρακτότατοσ</foreign> sed voluntate ita <foreign xml:lang="grc">καχέκτησ</foreign>
            ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse
            coeperit. <reg>itaque</reg> mirum in modum omnis a se bonos alienavit. <reg>neque</reg>
            id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque
            partium. <reg>sed</reg> habet sui similem in magistratibus praeter Fufium
            neminem. <reg>bonis</reg> utimur tribunis pl., Cornuto vero
              Pseudocatone. <reg>quid</reg> quaeris? <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> ut ad privata redeam, <foreign xml:lang="grc">Τεῦκρισ</foreign> promissa
            patravit. <reg>tu</reg> mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui
              Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS <num n="725,000">d_c_c_x_x_v_</num>, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam
            domum. <reg>cum</reg>
            Lucceio in gratiam redii. <reg>video</reg> hominem valde petiturire.
              <reg>navabo</reg> operam. <reg>tu</reg> quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint,
            fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr. </p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="15"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae Id. Mart. a. <date when="-0061">693 (61)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Asiam
            Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. <reg>non</reg> enim dubito
            quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. <reg>nunc</reg>
            quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros <foreign xml:lang="grc">φιλέλληνεσ</foreign> et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei
            publicae causa suscepimus, <quote xml:lang="grc">παντοίησ ἀρετῆσ μιμνήσκεο</quote>
            curaque <hi rend="italic">et</hi> effice ut ab omnibus et laudemur et amemur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>his</reg> de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto
            dabo. <reg>tu</reg> me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam
            quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt
            redditae litterae. <reg>valde</reg> aveo scire quid agas. Idibus
            Martiis
          </p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="16"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae in Quint. a. <date when="-0061">693 (61)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quaeris</reg> ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium
            factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim.
              <reg>respondebo</reg> tibi <foreign xml:lang="grc">ὕστερον πρότερον,</foreign>. <reg>ego</reg> enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda
            fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea
            laude fierent. <reg>quod</reg> si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me
            in illa causa admiratus esses. <reg>cum</reg> enim ille ad contiones confugisset in
            iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas
            strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam
            illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis!
              <reg>saepe</reg>, ita me di iuvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum
            etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>postea</reg> vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione
              Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione
            differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod
            et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela
            perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum
            atque testatum ut non possem praeterire. <reg>itaque</reg> si causam quaeris
            absolutionis, ut iam <foreign xml:lang="grc">πρὸσ τὸ πρότερον</foreign> revertar,
            egestas iudicum fuit et turpitudo. <reg>id</reg> autem ut accideret commissum est
              Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi
            intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in
            infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit
            rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex
            eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi
            reprehendatur. <reg>nam</reg> ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator
            tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista
            frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni
            coeperunt. <reg>non</reg> enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi
            senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
              <reg>pauci</reg> tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui
            maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer
            permovebantur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>hic</reg> ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur,
            incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. <reg>nihil</reg> impetrarat
            reus; plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?)
              Hortensius se vidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens
            condemnatum arbitraretur. <reg>me</reg> vero teste producto credo te ex acclamatione
              Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me
            circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio
            ostentarint. <reg>quae</reg> mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum
            iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum
            tabulas Metelli
            Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere
            noluerunt. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>multo</reg> haec inquam nostra res maior. <reg>itaque</reg> iudicum vocibus, cum
            ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes
            conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum
            domum reductus. <reg>clamare</reg> praeclari Ariopagitae se non esse
            venturos nisi praesidio constituto. <reg>refertur</reg> ad consilium. una sola sententia
            praesidium non desideravit. <reg>defertur</reg> res ad senatum. <reg>gravissime</reg>
            ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus.
              <reg>responsurum</reg> hominem nemo arbitrabatur. <quote xml:lang="grc"><l>ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι</l><l>ὅππωσ δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.</l></quote>
                        <reg>nosti</reg>
            Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga
            me honorifica ad te scripseram. <reg>biduo</reg> per unum servum et eum ex ludo
            gladiatorio confecit totum negotium; arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit.
              <reg>iam</reg> vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque
            adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo
            fuerunt. <reg>ita</reg> summo discessu bonorum, pleno foro servorum <num>xxv</num>
            iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam
            perdere omnia. <num>XXXI</num> fuerunt quos fames magis quam fama commoverit.
              <reg>quorum</reg>
            Catulus cum vidisset quendam, <quote><reg>quid</reg> vos</quote> inquit
              <quote>praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur
              timebatis?</quote>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>habes</reg>, ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis. <milestone ed="P" unit="para"/><reg>quaeris</reg> deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus.
              <reg>rei</reg> publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum
            putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus
            videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio,
            si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos
            nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam
            pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et
              Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto
            imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. <reg>nam</reg>
            plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus
            auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo
            quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>idem</reg> ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te
            loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem inquam ego recreavi
            adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans; insectandis vero
            exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius
            victoriae <foreign xml:lang="grc">παρρησίαν</foreign> eripui, Pisonem
            consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam
              Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque
            abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua
            plenissima gravitatis tum altercatione huius modi; ex qua licet pauca degustes; nam
            cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio
            contentionis quem <foreign xml:lang="grc">ἀγῶνα</foreign> vos appellatis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>nam</reg> ut <date>Idibus Maiis</date> in senatum convenimus, rogatus ego
            sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus,
            ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi
            quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi
              <hi rend="italic">aut metuendo ignavissimi</hi> iudicaremur; bis absolutum esse
              Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus
            in rem publicam immissum. <quote><reg>erras</reg>, Clodi; non te iudices
              urbi sed carceri reservarunt, neque te retinere in civitate sed exsilio privare
              voluerunt. <reg>quam</reg> ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram
              dignitatem. <reg>manet</reg> illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit
              bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi sed quod erat
              inventum est. <reg>in</reg> unius hominis perditi iudicio plures similes reperti
              sunt.</quote>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. <reg>redeo</reg> ad
            altercationem. <reg>surgit</reg> pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias
            fuisse. <reg>falsum</reg>, sed tamen quid hoc? <quote><reg>simile</reg> est,</quote> inquam <quote>quasi in operto dicas fuisse.</quote>
            — <quote><reg>quid</reg></quote> inquit <quote> homini Arpinati cum aquis calidis?</quote>
                        <quote><reg>narra</reg></quote> inquam <quote>patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit</quote>;
            nosti enim Marianas. <quote><reg>quousque</reg></quote> inquit <quote>hunc regem feremus?</quote>
                        <quote>Regem appellas</quote> inquam <quote>cum Rex tui
              mentionem nullam fecerit?</quote>; ille autem Regis hereditatem spe
            devorarat. <quote><reg>domum</reg></quote> inquit <quote>emisti.</quote>
                        <quote><reg>putes</reg></quote> inquam <quote>dicere: <reg>iudices</reg> emisti.</quote>
                        <quote><reg>iuranti</reg></quote> inquit <quote>tibi non crediderunt.</quote>
                        <quote><reg>mihi</reg> vero</quote> inquam <quote><num>xxv</num> iudices crediderunt,
                <num>xxxi</num>, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt.</quote>
            Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>noster</reg> autem status est hic. <reg>apud</reg> bonos iidem sumus quos
            reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti.
              <reg>nam</reg> et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse;
            missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores
            illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur.
              <reg>accedit</reg> illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna
            plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda
            consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores
            coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus <quote>
              Cn. Ciceronem
            </quote> appellent. <reg>itaque</reg> et ludis et gladiatoribus mirandas (<foreign xml:lang="grc">ἐπισημασίασ</foreign> sine ulla pastoricia fistula auferebamus.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> est exspectatio comitiorum; in quae omnibus invitis trudit noster
              Magnus
            Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus
              Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus
            onustus auro posset ascendere. <reg>consul</reg> autem ille deterioris histrionis
            similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere; quod ego non credo.
              <reg>sed</reg> senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta
            putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud
            magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem
            publicam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>
            Lurco autem tribunus pl., qui magistratum †insimul cum lege
            alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem
            de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. <reg>ita</reg>
            comitia in a. d. <date>vi Kal. Sext.</date> dilata sunt. <reg>novi</reg> est in lege
            hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut
            quoad vivat singulis tribulibus HS <num n="30,000">ciↃ ciↃ ciↃ</num>
            debeat. <reg>dixi</reg> hanc legem P. Clodium iam ante servasse;
            pronuntiare enim solitum esse et non dare. <reg>sed</reg> heus tu! videsne consulatum
            illum nostrum, quem Curio antea <foreign xml:lang="grc">ἀποθέωσιν</foreign>
            vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? <reg>qua</reg> re, ut opinor, <foreign xml:lang="grc">φιλοσοφητέον</foreign>, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci
            facteon. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem
            ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum
            reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><reg>epigrammatis</reg> tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus,
            praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de
            me scripserit. <reg>ac</reg> vereor ne, Lucullis quoniam
              Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>
            Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi.
              <reg>ad</reg> te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec
            satis sciebam quo darem. <reg>valde</reg> te venditavi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>
            Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam; sed nunc magis in
            suo est occupatus; in quo ego ei non desum. <reg>tu</reg> si uno in loco es futurus,
            crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><reg>velim</reg> ad me scribas cuius modi sit <foreign xml:lang="grc">Ἀμαλθεῖον</foreign> tuum, quo ornatu, qua <foreign xml:lang="grc">τοποθεσίᾳ</foreign>, et quae poemata quasque historias de <foreign xml:lang="grc">Ἀμαλθείᾳ</foreign> habes ad me mittas. <reg>libet</reg> mihi facere in
              Arpinati. <reg>ego</reg> tibi aliquid de meis scriptis mittam.
              <reg>nihil</reg> erat absoluti. </p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="17"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae Non. Dec. a. <date when="-0061">693 (61)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>magna</reg> mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici
              Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me
            epistularum illius exempla misisti. <reg>qua</reg> ex re et molestia sum tanta adfectus,
            quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione
            quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam
            gravem aut commutationem tantam voluntatis. <reg>atque</reg> illud a me iam ante
            intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse
            nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam
            odiosas suspiciones. <reg>quibus</reg> ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius
            etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum
            litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut
              Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset; quod cum accidisset,
            confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac
            disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. <reg>nam</reg> quanta sit in
              Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad
            accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere.
              <reg>sed</reg> accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. <reg>valuit</reg> enim
            plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo
            aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>atque</reg> huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam
            scribere; <pb/> vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. <reg>nam</reg> sic
            intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe
            sanare potuisse. <reg>sed</reg> huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius
            patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg> iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus
            quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid
            tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius
            levandae molestiae. <reg>nam</reg> si ita statueris, et inritabilis animos esse
            optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam,
            mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra
            sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum
            spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. <reg>nam</reg> ad me qui te unice diligo
            maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>illa</reg> pars epistulae tuae minime fuit
            necessaria in qua exponis quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et
            aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. <reg>mihi</reg> enim perspecta est
            et ingenuitas et magnitudo animi tui; neque ego inter me atque te quicquam interesse
            umquam duxi praeter voluntatem institutae vitae, quod me ambitio quaedam ad honorum
            studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit.
              <reg>vera</reg> quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque
            quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi
            primas defero. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>vidi</reg> enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et
            sollicitudines et laetitias tuas. <reg>fuit</reg> mihi saepe et laudis nostrae
            gratulatio tua iucunda et timoris consolatio <pb/> grata. <reg>quin</reg> mihi nunc te
            absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi
            suavissima tecum solet esse, maxime deest—quid dicam? in publicane re, quo in
            genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter
            ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an <hi rend="italic">in</hi> ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum
            fratris te sermonesque nostros desidero? <reg>postremo</reg> non labor meus, non
            requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, <hi rend="italic">non publicae</hi>, non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo
            consilio ac sermone possunt. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>atque</reg> harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque
            nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac
            mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti. <reg>atque</reg> in ista
            incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi
            et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas
            omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed
            voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. <reg>qua</reg> re et illa quae violata
            expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>nos</reg> hic in re publica infirma misera commutabilique versamur.
              <reg>credo</reg> enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui
            primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis
            qui ob iudicandum accepissent quaereretur. <reg>qua</reg> in re decernenda cum ego casu
            non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere,
            obiurgavi <pb/> senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non
            verecunda admodum gravis et copiosus fui. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>ecce</reg> aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam
            ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se
            cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt.
              <reg>ego</reg> princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc
            postulare Crassus eos impulit. <reg>invidiosa</reg> res, turpis postulatio
            et confessio temeritatis. <reg>summum</reg> erat periculum ne, si nihil impetrassent,
            plane alienarentur a senatu. <reg>huic</reg> quoque rei subventum est maxime a nobis
            perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de
            ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. <reg>neque</reg>
            adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat
              Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei
            brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>sic</reg> ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam
            a me conglutinatam concordiam. <reg>sed</reg> tamen quoniam ista sunt tam infirma,
            munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris
            satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. utor
              Pompeio familiarissime. <reg>video</reg> quid dicas. cavebo quae sunt
            cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>
            Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. <reg>duo</reg>
            enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium
            cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem
            <pb/> posse coniungi. <reg>rides</reg>? <reg>non</reg> sunt haec ridicula, mihi crede.
              <reg>quid</reg> aliud scribam ad te, quid? <reg>multa</reg> sunt, sed in aliud tempus.
            †exspectare velis, cures ut sciam. <reg>iam</reg> illud modeste rogo, quod
            maxime cupio, ut quam primum venias. Nonis
            Decembribus. </p></div></div><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="18"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. <date>vi Kal. Febr.</date> a. 694 (60).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura
            aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil
            fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. <reg>abest</reg> enim frater <foreign xml:lang="grc">ἀφελέστατοσ</foreign> et amantissimus.
              †Metellus† non homo sed <quote><l>litus atque a/er et so/litudo/ mera.</l></quote>
                        <reg>tu</reg> autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio
            levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium
            meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? <reg>ita</reg> sum ab
            omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito
              Cicerone consumitur. <reg>nam</reg> illae ambitiosae nostrae fucosaeque
            amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent.
              <reg>itaque</reg> cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati
            gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum <pb/> aut
            iocari libere aut suspirare familiariter possimus. <reg>qua</reg> re te exspectamus, te
            desideramus, te iam etiam arcessimus. <reg>multa</reg> sunt enim quae me sollicitant
            anguntque; quae mihi videor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire
            posse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ac</reg> domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo
            neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. <reg>atque</reg> hi (nolo
            enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis
            consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quamquam animus est praesens,
            tamen †voluntas etiam atque etiam ipsa medicina efficit†.
              <reg>nam</reg> ut ea breviter quae post tuum discessum acta sunt conligam, iam
            exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. <reg>etenim</reg>
            post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae
              Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis
            et coercendae iuventutis vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non
            odio adductus alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>adflicta</reg> res publica est empto constupratoque iudicio. <reg>vide</reg> quae
            sint postea consecuta. <reg>consul</reg> est impositus is nobis quem nemo praeter nos
            philosophos aspicere sine suspiritu posset. <reg>quantum</reg> hoc vulnus! facto senatus
            consulto de ambitu, de iudiciis nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites
              Romani. <reg>sic</reg> ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum
            constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam diiunxit.
              <reg>instat</reg> hic nunc ille annus egregius. <reg>eius</reg> initium eius modi fuit
            ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur; nam M.
              Luculli uxorem <pb/>
            Memmius suis sacris initiavit; Menelaus aegre id passus
            divortium fecit. <reg>quamquam</reg> ille pastor Idaeus
            Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam
              Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>est</reg> autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu
            fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et
              Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat. <reg>is</reg> ad plebem
              P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo
              Martio suffragium de re Clodi ferat. <reg>hunc</reg> ego
            accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
            Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam
            quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli
            autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui
              Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cotidie praebeat! <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>agraria</reg> autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae
            fuit Plotia. <reg>sed</reg> interea <foreign xml:lang="grc">πολιτικὸσ ἀνὴρ</foreign> quisquam inveniri potest; qui poterat, familiaris noster (sic
            est enim; volo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur
            suam. Crassus verbum nullum contra gratiam. <reg>ceteros</reg> iam nosti;
            qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>unus</reg> est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur,
            consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos quos habuit amantissimos
            sui tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur. <reg>ita</reg>
            nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante quam publicanis responsum sit.
              <reg>qua</reg> re etiam legationes reiectum iri puto. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta
            etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda
            quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo <pb/> vel cum his
            molestiis pervenire velis. <reg>nam</reg> ne absens censeare curabo edicendum et
            proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est.
              <reg>qua</reg> re cura ut te quam primum videamus. <reg>vale</reg>. <num>xi</num> Kal.
            Febr. Q. Metello, L. Afranio coss. </p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="19"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae Id. Mart. a. <date when="-0060">694 (60)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis
            epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem
            crebrior quam tu. <reg>sed</reg> ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit
            quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire.
              <reg>et</reg> primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica
            exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae
            scire te non nolle arbitramur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>atque</reg> in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur
            metus. <reg>nam</reg>
            Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et <hi rend="italic">
              Helvetii
            </hi> sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt. <reg>senatus</reg>
            decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur,
            vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent
              Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis
            coniungerent. <reg>legati</reg> sunt Q. Metellus
            Creticus et L. Flaccus et, <foreign xml:lang="grc">τὸ</foreign>, Lentulus
            Clodiani
            <pb/> filius. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>atque</reg> hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima
            sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. <reg>hoc</reg>
            idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae
            retineri videremur. <reg>quid</reg> enim ego aliorum in me <foreign xml:lang="grc">ἐπιφωνήματα</foreign> exspectem cum haec domi nascantur? <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> urbanae autem res sic se habent. <reg>agraria</reg>
            lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore
            Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem. <reg>ex</reg> hac
            ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum
            pertinebant, liberabam agrum eum qui P. Mucio, L.
              Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum
            possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum
            agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam; unam
            rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis
            vectigalibus per quinquennium reciperetur. <reg>huic</reg> toti rationi agrariae senatus
            adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri;
              Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incubuerat. <reg>ego</reg>
            autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones; is enim
            est noster exercitus hominum, ut tute scis, locupletium; populo autem et
              Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta
            diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari
            posse arbitrabar. <reg>sed</reg> haec tota res interpellata bello refrixerat.
              Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil
            ita est ut plane quid emerit nesciat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>haec</reg> sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere,
              Herennium quendam tribunum pl., tribulem tuum sane hominem nequam atque
            egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere
            coepisse. <reg>huic</reg> frequenter interceditur. <reg>haec</reg> sunt, ut opinor, in
            re publica. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>ego</reg> autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia
            ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non
            destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam
            dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem
            infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu
            diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios
            dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et
            firmiora praesidia esse quaerenda. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat,
              Pompeium adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe
            multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit; quod non
            tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita
            dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui
            contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione
            arbitrarentur. <reg>cum</reg> hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum
            in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>odia</reg> autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata
            sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a
            me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata
            tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter
            infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam
            cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut
            crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus
            cantilenam illam suam; <quote xml:lang="grc"><l>νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν</l></quote>
                        <reg>ac</reg> nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>de</reg> tuo autem negotio saepe ad me scribis. <reg>cui</reg> mederi nunc non
            possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum
            auctoritate factum. <reg>nam</reg> quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus
            consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine
            causa additum. <reg>et</reg> ita factum est a P. Servilio filio qui
            in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest. <reg>itaque</reg>
            conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. <reg>tu</reg> si tuis
            blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me
            facias certiorem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>commentarium</reg> consulatus mei Graece compositum misi ad te.
              <reg>in</reg> quo si quid erit quod homini Attico minus
              Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor,
              Panhormi
            Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret
              Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et <foreign xml:lang="grc">σόλοικα</foreign> dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et
            invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. <reg>tertium</reg> poema
            exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. <reg>hic</reg> tu cave
            dicas: <foreign xml:lang="grc">τίσ πατέρ᾽ αἰνήσει;</foreign>
                        <reg>si</reg> est enim apud homines quicquam quod <pb/> potius sit, laudetur, nos
            vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non <foreign xml:lang="grc">ἐγκωμιαστικὰ</foreign> sunt haec sed <foreign xml:lang="grc">ἱστορικὰ</foreign>
            quae scribimus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>
            Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam
            de te secus esse dictum. <reg>verum</reg> haec nobis coram summa cura et diligentia sunt
            agenda; tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras,
            valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae
            mihi litterae nuntiarant. Idibus
            Martiis. </p></div></div><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="20"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae post iiii Id. Maias a. <date when="-0060">694
              (60)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cum</reg><hi rend="italic">e</hi>
            Pompeiano me Romam recepissem a. d. <date>iiii Idus
              Maias</date>, Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu
              Idibus Febr. dederas. <reg>ei</reg> nunc epistulae litteris his
            respondebo. <reg>ac</reg> primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde
            te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur
            moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi
            ac sapientiae iudico. <reg>qua</reg> de re cum ad me ita suaviter, diligenter,
            officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne
            exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis
            potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere.
              <reg>cum</reg> erimus congressi, tum si quid res feret coram inter nos conferemus.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter,
            et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis
            est <pb/> recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum, et is
            de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non summissum atque populare.
              <reg>verum</reg> tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non
            inutilis, sed me hercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi civium improborum
            impetus in me reprimi, cum hominis amplissima fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem
            sententiam confirmassem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertissem.
              <reg>quod</reg> si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti
            existimassem; sed tamen a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens levior sed
            ut ille me probans gravior videretur. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>reliqua</reg> sic a me aguntur et agentur ut non committamus ut ea quae gessimus
            fortuito gessisse videamur. <reg>meos</reg> bonos viros, illos quos significas, et eam
            quam mihi dicis obtigisse <foreign xml:lang="grc">Σπάρταν</foreign> non modo numquam
            deseram sed etiam, si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo.
              <reg>illud</reg> tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post
              Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere. <reg>nam</reg> ut
            ait Rhinton, ut opinor, <quote xml:lang="grc"><l>οἱ μὲν παρ' οὐδέν εἰσι, τοῖσ δ' οὐδὲν μέλει.</l></quote>
                        <reg>mihi</reg> vero ut invideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias aut in
            congressum nostrum reservabo. a curia autem nulla me res divellet, vel quod ita rectum
            est vel quod rebus meis maxime consentaneum vel quod a senatu quanti fiam minime me
            paenitet. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Sicyoniis, ut ad te scripsi antea, non multum spei est in senatu; nemo est
            enim idem qui queratur. <reg>qua</reg> re si id exspectas, longum est; alias via, si qua
            potes, pugna. <reg>cum</reg> est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et
            raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt. <reg>inducendi</reg> senatus consulti
            maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi partim malevolentia, partim
            opinione aequitatis delectantur. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
            Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo quod otium nuntiari e
              Gallia non magno opere gaudet. <reg>cupit</reg>, credo, triumphare.
              <reg>hoc</reg> vellem mediocrius; cetera egregia. Auli filius vero ita se
            gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri <foreign xml:lang="grc">ὑπώπιον</foreign>. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>de</reg> meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum.
              <reg>eum</reg> librum L. Cossinio dedi. <reg>puto</reg> te
              Latinis meis delectari, huic autem Graeco
            Graecum invidere. <reg>alii</reg> si scripserint, mittemus ad te; sed mihi
            crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> ut ad rem meam redeam, L. Papirius
            Paetus, vir bonus amatorque noster, mihi libros eos quos Ser.
              Claudius reliquit donavit. <reg>cum</reg> mihi per legem
              Cinciam licere capere Cincius amicus tuus diceret, libenter
            dixi me accepturum si attulisset. <reg>nunc</reg> si me amas, si te a me amari scis,
            enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua
            depereat; nam et Graecis iis libris quos suspicor, et Latinis
            quos scio illum reliquisse, mihi vehementer opus est. <reg>ego</reg> autem cotidie magis
            quod mihi de forensi labore temporis datur in iis studiis conquiesco. <reg>per</reg>
            mihi, per inquam gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus
            quas me valde velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de
            quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non solum rogo sed etiam
            suadeo.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>