<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:11</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:11</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="1"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut videtur, a. <date when="-0048">706
                (48)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>accepi</reg> a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo
            nihil scire potui de nostris domesticis rebus. <reg>de</reg> quibus acerbissime
            adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio.
              <reg>omnem</reg> autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me
            mihi perspectissima benevolentia. <reg>quam</reg> si his temporibus miseris et extremis
            praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut
            facias te obtestor atque obsecro. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens.
              <reg>huius</reg> pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego
            nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem minime credere
              <hi rend="italic">me debere</hi>, commoratus essem paulisper nec domesticas res
            impeditas reliquissem. <reg>ob</reg> eamque causam serius ad te scribo quod sero
            intellexi quid timendum esset. <reg>te</reg> etiam atque etiam oro ut me totum tuendum
            suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse
            salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="2"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Epiro aliquanto post Non. Febr., ut videtur, a. <date when="-0048">706
                (48)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>litteras</reg> tuas accepi <date>pr. Non. Febr.</date> eoque ipso die ex testamento
            crevi hereditatem. <reg>ex</reg> multis meis miserrimis curis est una levata si, ut
            scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam
            sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et
            illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi
            molestum non erit facultatibus. <reg>quoi</reg> quidem deesse omnia, quod scribis,
            obsecro te, noli pati. <reg>in</reg> quos enim sumptus abeunt fructus praediorum?
              <reg>iam</reg> illa HS <num n="60,000">L_X_</num> quae scribis nemo mihi umquam dixit
            ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. <reg>sed</reg> haec minima est ex iis
            iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor.
              <reg>ex</reg> ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>tutius</reg> videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. <reg>quod</reg> me
            hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem.
              <reg>sed</reg> si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi
              Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior
            uno iam fuit? <reg>oro</reg>, obsecro, ignosce. <reg>non</reg> possum plura scribere.
              <reg>quanto</reg> maerore urgear profecto vides. <reg>quod</reg> si mihi commune cum
            ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo
            tolerabilior esset. <reg>nunc</reg> nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si
            modo <pb/> etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>tardius</reg> ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. a tuis et
            nummorum accepi HS <num n="70,000">L_X_X_</num> et vestimentorum quod opus fuit.
              <reg>quibus</reg> tibi videbitur velim des litteras meo nomine. <reg>nosti</reg> meos
            familiaris. <hi rend="italic"><reg>si</reg></hi> signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse. </p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="3"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris Pompe<date>i Id. Iun.</date> a. 706 (48).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quid</reg> hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. <reg>quem</reg>
            diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla
            causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid
            vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum
            exitu ista quam scribis abruptio. <reg>qua</reg> re ut alia sic hoc vel maxime tuae <hi rend="italic">curae</hi> benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati;
            cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute
            nostra fortunisque deliberavissem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> negas praecipuum mihi ullum <hi rend="italic">in communibus</hi>
            incommodis impendere, etsi ista res <hi rend="italic">non</hi> nihil habet
            consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima
            esse et me facillime vitare potuisse. <reg>ea</reg> tamen erunt minora si, <hi rend="italic">ut</hi> adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>pecunia</reg> apud Egnatium est. <reg>sit</reg> a me ut est.
              <reg>neque</reg>
                        <pb/> enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime
            opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui
            magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori
            fore. <reg>tu</reg> ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me
            existimes ipse conficias. <reg>tuis</reg> salutem dic. <reg>cura</reg> ut valeas.
              <reg>in</reg> primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de
            qua scis me miserrimum esse. Idibus
            Iuniis ex castris. </p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="4"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris Pompe<date>i Id. Quint</date> a. 706 (48).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>accepi</reg> ab Isidoro litteras et postea datas binas. <reg>ex</reg>
            proximis cognovi praedia non venisse. <reg>videbis</reg> ergo ut sustentetur per te.
              <reg>de</reg> Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna.
              <reg>meas</reg> litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo
            litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur.
            utinam coram tecum olim potius quam per epistulas! <reg>hic</reg> tua, ut possum, tueor
            apud hos. <reg>cetera</reg>
            Celer. <reg>ipse</reg> fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil
            poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset. </p></div><div type="textpart" n="4A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K. Quint. a. <date when="-0048">706
              (48)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>quid</reg> sit gestum novi quaeris. <reg>ex</reg>
            Isidoro scire poteris. <reg>reliqua</reg> non videntur esse difficiliora.
              <reg>tu</reg> id velim quod <pb/> scis me maxime velle cures, ut scribis et facis.
              <reg>me</reg> conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis.
              <reg>qua</reg> levata ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna.
              Brutus amicus; in causa versatur acriter. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     <reg>hactenus</reg> fuit quod caute a me scribi posset. <reg>vale</reg>.
              <reg>de</reg> pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut
            scripsi iis litteris quas Pollex tulit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="5"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundi%si<date>pr. Non. Nov.</date> a. 706 (48).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quae</reg> me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque
            impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore
            scribere. <reg>fuerunt</reg> quidem tantae ut id quod vides effecerint.
              <reg>itaque</reg> nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio;
            rem et summam negoti vides. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>equidem</reg> ex tuis
            litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine,
            quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei
            quaerere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non
            sane video quem ad modum id fieri possit. <reg>neque</reg> enim ita apta habeo
            deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris
            multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. <reg>sed</reg> tamen hoc
            ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris
            litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. <reg>tu</reg> velim et
              Basilo et quibus praeterea <pb/> videbitur, etiam Servilio
            conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. <reg>quod</reg> tanto intervallo nihil omnino
            ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non
            voluntatem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi
            praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent.
              Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. <reg>eodem</reg>
            Corcyra filius venit. <reg>inde</reg> profectos eos una cum ceteris
            arbitror. </p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="6"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>iv K. Dec.</date> a. 706 (48).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO SALVTEM DICIT.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>sollicitum</reg> esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de
            dolore meo sentio. <reg>qui</reg> quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium
            sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. <reg>omnino</reg> pro tua prudentia sentis
            qua consolatione levari maxime possim. <reg>probas</reg> enim meum consilium negasque
            mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. <reg>addis</reg> etiam (quod etsi
            mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui
            pondus habeant, factum nostrum probari. <reg>id</reg> si ita putarem, levius dolerem.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><quote><reg>crede</reg></quote> inquis <quote>mihi.</quote>
                        <reg>credo</reg> equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. <reg>me</reg>
            discessisse ab armis numquam paenituit. <reg>tanta</reg> erat in illis crudelitas, tanta
            cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset
            informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse
            illius victoriae. <quote><reg>vestrum</reg></quote> plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est.
              <reg>qua</reg> re voluntatis me meae <pb/> numquam paenitebit, consili paenitet.
              <reg>in</reg> oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis
            subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi
            iacere in omnis partis est molestum. <reg>propius</reg> accedere, ut suades, quo modo
            sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt.
              <reg>quos</reg> ego †non† paulisper cum bacillis in turbam
            conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret.
              †<reg>recipio</reg> tempore me domo te nunc†. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ad</reg>
            Oppium
            <hi rend="italic">et Balbum scripsi</hi>
                        <del>et</del> quonam iis placeret modo
            propius accedere ut hac de re considerarent. <reg>credo</reg> fore auctores.
              <reg>sic</reg> enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam
            de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa
            sperem. <reg>ea</reg> spondent, confirmant. <reg>quae</reg> quidem mihi exploratiora
            essent, si remansissem. <reg>sed</reg> ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae
            restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis
            factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur
              Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad
              Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. <reg>quam</reg>
            tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. <reg>tanta</reg> enim desperatio
            rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem
            futurum. <reg>non</reg> possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et
            gravem cognovi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Fannio consoler te? <reg>perniciosa</reg> loquebatur de mansione tua. L.
            <pb/> vero Lentulus
            Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias
            desponderat. <reg>omnino</reg> haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat
            infinitum. <reg>omnes</reg> enim qui in Italia manserant hostium numero
            habebantur. <reg>sed</reg> velim haec aliquando solutiore animo. <milestone ed="P" unit="para"/>Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut
            deprecaretur. <reg>de</reg> filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare
            Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea
            litteras attulit. <reg>is</reg> dicitur vidisse Quintum euntem an iam in
              Asia. <reg>tuas</reg> litteras prout res postulat exspecto.
              <reg>quas</reg> velim cures quam primum ad me perferendas. <date>iiii K.
              Decembr.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="7"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>xiv Kal. Ian.</date> a. 706 (48).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>gratae</reg> tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad
            me pertinere arbitratus es. <reg>et</reg> factum igitur tu scribis istis placere <hi rend="italic">et placere</hi> isdem istis lictoribus me uti, quod concessum
              Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos.
              <reg>audio</reg> enim eum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum
            facta sunt. <reg>qua</reg> re poterit, si volet sibi constare, nostros lictores
            comprobare. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> quid ego de lictoribus qui paene ex Italia decedere sim
            iussus? <reg>nam</reg> ad me misit Antonius exemplum Caesaris
            ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L.
              Metellum in Italiam venisse Romae ut <pb/> essent
            palam. <reg>id</reg> sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis
              Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehementius erat
            scriptum. <reg>itaque</reg>
            Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem; facere se non posse
            quin iis litteris pareret. <reg>tum</reg> ad eum misi L. Lamiam qui
            demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in
              Italiam quam primum venirem; eius me litteris venisse. <reg>tum</reg>
            ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim. <reg>quod</reg> sane
            nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das
            operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut
            minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere.
              <reg>maxime</reg> autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum
            iudicium non funditus perdidisse. <reg>quamquam</reg> quid tu in eo potes?
              <reg>nihil</reg> scilicet. <reg>sed</reg> si quid res dabit tibi facultatis, id me
            maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut
            hoc nunc accidit. <reg>dicebar</reg> debuisse cum Pompeio proficisci.
              <reg>exitus</reg> illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem.
              <reg>sed</reg> ex omnibus nihil magis tamen desideratur <hi rend="italic">quam</hi>
            quod in Africam non ierim. <reg>iudicio</reg> hoc sum usus non esse
            barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra
            exercitum saepe victorem. <reg>non</reg> probant fortasse; multos enim viros bonos in
              Africam venisse audio et scio fuisse antea. <reg>valde</reg> hoc loco
            urgeor. <reg>hic</reg> quoque opus est casu, <hi rend="italic">ut</hi> aliqui sint ex
            eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. <reg>nam</reg> si perseverant et
            obtinent, quid nobis futurum sit vides. <reg>dices</reg>, <quote><reg>quid</reg> illis,
              si victi erunt?</quote>
                        <reg>honestior</reg> est plaga. <reg>haec</reg> me excruciant. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres.
              <reg>quod</reg> etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et
            periculo vacuum est et dolore. <reg>extremum</reg> est eorum qui in Achaia
            sunt. <reg>ii</reg> tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in
            loco et, cum <hi rend="italic">in</hi>
            Italiam venerint, domum statim venerint. <reg>haec</reg> tu perge, ut
            facis, mitigare et probare quam plurimis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic
            esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti.
              <reg>in</reg> primisque hoc velim animadvertas. <reg>multos</reg> esse arbitror qui ad
              Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non
            probare quae fiant. <reg>quorum</reg> etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur
            animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. <reg>sed</reg>
                        <hi rend="italic">in eo est</hi> totum ut hoc Balbus sustineat et
              Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur.
              <reg>et</reg> hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>alterum</reg> est cur te nolim discedere, quod scribis <hi rend="italic">
              Tulliam
            </hi> te flagitare. o rem miseram! quid scribam aut quid velim? <reg>breve</reg> faciam,
            lacrimae enim se subito profuderunt. <reg>tibi</reg> permitto, tu consule; tantum vide
            ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. <reg>ignosce</reg>, obsecro te.
              <reg>non</reg> possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari.
              <reg>tantum</reg> dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>quod</reg> litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode.
              Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem
              Sicyone: quorum deprecatio est facilis. utinam illi qui <pb/> prius illum
            viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum ego illos vellem si quid possem!
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>quod</reg> rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me
            mordeant, ego vero in optimam teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me
            omnia idque facias quam saepissime. <reg>vale</reg>. x<date>iiii K. Ian.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="8"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi x<date>iiii K. Ian.</date> a. 706 (48).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quantis</reg> curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex
              Lepta et Trebatio. <reg>maximas</reg> poenas pendo
            temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id
            disputes scribasque ad me quam saepissime. <reg>non</reg> nihil enim me levant tuae
            litterae hoc tempore. <reg>per</reg> eos qui nostra causa volunt valentque apud illum
            diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium
            maxime, ut de me scribant quam diligentissime. <reg>oppugnamur</reg> enim, ut audio, et
            a praesentibus quibusdam et per litteras. <reg>iis</reg> ita est occurrendum ut rei
            magnitudo postulat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non
            solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. <reg>dictitat</reg> se a me apud
              Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius
            amici. <reg>neque</reg> vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre.
              <reg>nihil</reg> mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum.
              <reg>qui</reg> ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus
            loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. <reg>nosti</reg> genus, etiam expertus es
            fortasse. <reg>in</reg> me id est omne conversum. <reg>sed</reg> augeo commemorando
            dolorem et facio etiam tibi. <reg>qua</reg> re ad illud redeo. <reg>cura</reg>
                        <pb/> ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. <reg>ad</reg>
            quos videbitur velim cures litteras meo nomine. <reg>vale</reg>. <date>xiii Kal.
              Ian.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="9"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>iii Non. Ian.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla
            sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. <reg>quae</reg> si non essent
            sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in
            solitudines aliquas. <reg>nunc</reg> ne id quidem licet. <reg>quid</reg> autem me iuvat
            quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? <reg>iam</reg> quid
            sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et
            oppressus? <reg>cotidie</reg> iam Balbi ad me litterae languidiores
            multaeque multorum ad illum fortasse contra me. <reg>meo</reg> vitio pereo; nihil mihi
            mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. <reg>ego</reg> enim cum genus belli
            viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem
            ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>cessi</reg> meis vel potius parui. <reg>ex</reg> quibus unus qua mente fuerit, is
            quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit.
              <reg>quas</reg> ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. <reg>delatus</reg>
            est ad me fasciculus. <reg>solvi</reg>, si quid ad me esset litterarum. <reg>nihil</reg>
            erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. <reg>iussi</reg> ad
            eos deferri. <reg>illi</reg> ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis
            clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me <pb/> probrorum. <reg>hic</reg>
            Ligurius furere, <reg>se</reg> enim scire summo illum in odio fuisse
              Caesari. <reg>illum</reg> tamen non modo favisse sed etiam tantam illi
            pecuniam dedisse honoris mei causa. <reg>hoc</reg> ego dolore accepto volui scire quid
            scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum
            scelus percrebruisset. <reg>cognovi</reg> eiusdem generis. <reg>ad</reg> te misi.
              <reg>quas</reg> si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. <reg>nil</reg> me
            laedet. <reg>nam</reg> quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum
              Pomponia. <reg>hac</reg> ille acerbitate initio navigationis cum usus
            esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me
            laborare dicitur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ita</reg> omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo
            possum. <reg>quibus</reg> in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio,
            fortuna omni spoliatam relinquam. <reg>qua</reg> re te, <hi rend="italic">ut</hi>
            polliceris, videre plane velim. <reg>alium</reg> enim cui illam commendem habeo neminem,
            quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. <reg>sed</reg> si me non
            offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> ad te die natali meo scripsi.
              <reg>quo</reg> utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum
            esset! <reg>plura</reg> scribere fletu prohibeor. </p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="10"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi xii K. Febr. a. <date when="-0047">707 (47)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ad</reg> meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q.
            ad me adferuntur. P. Terentius meus <pb/> necessarius operas in
            portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. <reg>is</reg>
            Quintum filium Ephesi vidit <date>vi Idus Decembr.</date>
            eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur,
            eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse
            orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. <reg>multa</reg> a
            se dicta contra eius amentiam. <reg>multa</reg> postea Patris simili
            scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas
            ad te misi perspicere potuisti. <reg>haec</reg> tibi dolori esse certo scio; me quidem
            excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur.
              <reg>nihil</reg> enim firmius esse dicunt, nihil paratius. <reg>accedit</reg>
            Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec
            voluntas, urbanae res perditae. <reg>quid</reg> est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas
            litteras lego? <reg>quae</reg> essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares
            meam molestiam minui posse. <reg>sed</reg> tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad
            me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes,
            accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant.
              <reg>plura</reg> ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi
            rescripseris. <reg>vale</reg>. <date>xii K. Febr.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="11"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi vir<date>i Id. Mart.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>confectus</reg> iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam
            scribere facile id exsequi possim, <pb/> hoc minus, quod res nulla est quae scribenda
            sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. <reg>ita</reg> iam ne
            tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. <reg>qua</reg>
            re tu quidem scribito, cum erit quoi des. <reg>ego</reg> tuis proximis, quas tamen iam
            pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse
            omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            P. Sallustio curanda sunt HS. <num n="30,000">x_x_x_</num> quae
            accepi a Cn. Sallustio. <reg>velim</reg> videas ut sine mora
            curentur. <reg>de</reg> ea re scripsi ad Terentiam. <reg>atque</reg> hoc
            ipsum iam prope consumptum est. <reg>qua</reg> re id quoque velim cum illa videas, ut
            sit qui utamur. <reg>hic</reg> fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed,
            prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. <reg>qui</reg> sit omnium rerum status
            noster vides. <reg>nihil</reg> est mali quod non et sustineam et exspectem.
              <reg>quarum</reg> rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. <reg>ille</reg> in
              Achaia non cessat de nobis detrahere. <reg>nihil</reg> videlicet tuae
            litterae profecerunt. <reg>vale</reg>. <date>viii Idus Mart.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="12"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>viii Id. Mart.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. <date>VIII Id. Mart.</date>
            vespere. <reg>eo</reg> autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam
            litteras. <reg>tuis</reg> tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea
            re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari
            adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. <reg>nihil</reg>
            opus est mihi nova ratione. <reg>saepe</reg> enim ad eum scripsi <pb/> multisque mandavi
            me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam.
              <reg>nihil</reg> enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non
            meo consilio usum esse. <reg>posteaque</reg> quom mihi litterae a Balbo
            Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem
              <quote>lituum</quote> meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum
            cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in
            praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad
              Caesarem scripsi: <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><quote><reg>de</reg>
              Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi
              commendare hoc meo tempore non audeo. <reg>illud</reg> dumtaxat tamen audebo petere
              abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia
              constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis
              fuisse meique itineris comitem, non ducem. <reg>qua</reg> re ceteris in rebus tantum
              ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. <reg>ego</reg> ei ne
              quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.</quote><milestone ed="P" unit="para"/></p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non
            dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui
            semper fui. <reg>sed</reg>, ut video, multo magis est nobis laborandum de
              Africa; quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis
            spem quam victoriae. <reg>quod</reg> utinam ita esset! <reg>sed</reg> longe aliter esse
            intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed
            confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam
              Hispania. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me admones ut scribam ad Antonium et ad <pb/> ceteros, si
            quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. <reg>nihil</reg> enim
            mihi venit in mentem quod scribendum putem. <reg>quod</reg> me audis erectiorem esse
            animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi
            actiones? <reg>tu</reg> tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere
            ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. <reg>semper</reg> enim adferunt aliquid
            mihi tuae litterae. <milestone ed="P" unit="para"/>Galeonis hereditatem crevi.
              <reg>puto</reg> enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est.
              <date>viii Idus Martias.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="13"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi circ. med. m. Mart. a. <date when="-0047">707
              (47)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> a Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P.
              Siser reddiderat eas quibus rescribo. <reg>de</reg>
            Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in
              Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est.
              <reg>quod</reg> certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum
            qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. <reg>sed</reg> quantum id mea intersit
            existimare te posse certo scio. <reg>mihi</reg> cum omnia sint intolerabilia ad dolorem,
            tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae
            semper nolui. <milestone ed="P" unit="para"/>P. Lentulum patrem
              Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium, Rhodoque
            Alexandream
            C. Cassium profectum esse constat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum
            gravissime accusabat. <reg>ait</reg> enim se ex litteris tuis intellegere tibi non
            placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum
            offenderit; sed se iure fecisse. <reg>deinde</reg> perscribit <pb/> spurcissime quas ob
            causas fecerit. <reg>sed</reg> neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in
            me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. <reg>atque</reg> utinam vel nocturnis,
            quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! <reg>nunc</reg> nec ubi
            nec quando te sim visurus possum suspicari. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg> coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes; nam
            et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg> fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti voluntatem meam.
              <reg>etsi</reg> tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri
            videbatur, tamen in eadem sum voluntate. <reg>id</reg> quem ad modum fiat tu videbis.
              <reg>et</reg> velim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus
            necessarii. <reg>si</reg> quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id
            videbamur sapienter facere detulimus. <reg>itaque</reg> tum et a tuo vilico sumpsimus et
            aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil
            dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus.
              <reg>sed</reg> velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des
            consili; et causam nosti. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>plura</reg> ne scribam dolore impedior. <reg>si</reg> quid erit quod ad quos
            scribendum meo nomine putes, velim ut soles facias, quotiensque habebis quoi des ad me
            litteras nolim praetermittas. <reg>vale</reg>. </p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="14"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisii circ. <date>vi K. Mai.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum
            praecipuis malis oppressum ne incipis <pb/> quidem, ut solebas, consolari faterisque id
            fieri iam non posse. <reg>nec</reg> enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud,
            comites me et socios habere putabam. <reg>omnes</reg> enim Achaici
            deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in
              Africam dicuntur navigaturi. <reg>ita</reg> praeter Laelium
            neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium
            scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent
            locuti. <reg>quibuscum</reg> tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi
            responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis,
            sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. <reg>etsi</reg> omnium conspectum horreo,
            praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et
              Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur.
              <reg>ad</reg>
            Minucium
            Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS
              <num n="30,000">x_x_x_</num> potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis
            praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo
            potest (poscit enim res), pervelim. <reg>iam</reg> extremum concluditur; †ibi
            facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. <reg>vale</reg>. </p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="15"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>prid. Id. Mai.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso,
              <hi rend="italic">cogita</hi> quid sit mihi faciendum. <reg>ille</reg>
                        <pb/> enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de
            illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur,
            Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco
            commoraturi. <reg>quid</reg> mihi igitur putas agendum? <reg>video</reg> difficile esse
            consilium. <reg>sum</reg> enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque
            ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. <reg>sed</reg> tamen scire velim quid censeas;
            idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Minucium
            <num n="12,000">X_I_I_</num> sola curasse scripsi ad te antea. <reg>quod</reg> superest
            velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed
            acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. <reg>nihil</reg> fingi potest mali quo
            non urgear. <reg>omnia</reg> tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est
            et aeternus. <reg>cuius</reg> peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen
            esset ea consolatio tenuis. <reg>sed</reg> habet aliorum omnium ratio exitum, mea
            nullum. <reg>alii</reg> capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo
            minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. <reg>ii</reg> autem ipsi qui
            sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari.
              <reg>multi</reg> autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent,
            recipientur. <reg>quo</reg> minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere.
              <reg>solius</reg> enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse
            Laeli. <reg>sed</reg> quid me id levat? <reg>nam</reg> C. quidem
              Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>haec</reg> ad te scribo, non ut †quem tuam demere†
            sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae
            gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. <reg>quin</reg> etiam
              Aesopi filius me <pb/> excruciat. <reg>prorsus</reg> nihil abest quin sim
            miserrimus. <reg>sed</reg> ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo
            propius veniendum an mare transeundum. <reg>nam</reg> hic maneri diutius non potest
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><hi rend="italic"><reg>de</reg></hi>
            Fufidianis qua re nihil potuit confici? <reg>genus</reg> enim condicionis
            eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor
            licitatione expleri posset. <reg>hoc</reg> ego non sine causa quaero.
              <reg>suspicor</reg> enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro
            esse malle. <reg>vale</reg>. Pr. Idus
            Maias. </p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="16"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi. iii Nou. luot. a. <date when="-0047">707 (47)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista
            epistula nihil consoletur. <reg>nam</reg> et exigue scripta est et suspiciones magnas
            habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. <reg>de</reg> obviam itione ita
            faciam ut suades. <reg>neque</reg> enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex
              Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc
            fraudem incidi. <reg>nihil</reg> video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea
            plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in
              Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, <hi rend="italic">in</hi>
            Italia. <reg>ego</reg> vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum
            gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem scribis quandam laetitiam
            bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo
            putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi
            tanti <pb/> fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium
            quidem habeo quemquam. <reg>qui</reg> in Asia sunt rerum exitum exspectant,
              Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt.
              Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora
              Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in
            perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. <reg>si</reg>
            recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non
            reperio; sin iactor, eo minus. <reg>itaque</reg> tuas litteras exspecto easque ut ad me
            sine dubitatione scribas rogo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si
            me quicquam istae litterae delectarent. <reg>etsi</reg> quidam scripsit ad me his
            verbis, <quote><reg>ego</reg> ut in his malis Patris sum non invitus; essem
              libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem.</quote>
                        <reg>quod</reg> ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab
            ipso accepi. <reg>ad</reg> eas Cephalioni dedi qui multos mensis
            tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam
            ante ad te scripsi. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>extremum</reg> est quod te
            orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut
              Terentiam moneatis de testamento. <reg>tempora</reg> monent ut videat ut
            satis faciat quibus debeat. <reg>auditum</reg> ex Philotimo est eam
            scelerate quaedam facere. <reg>credibile</reg> vix est, sed certe, si quid est quod
            fieri possit, providendum est. <reg>de</reg> omnibus rebus velim ad me scribas et maxime
            quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. <reg>id</reg> enim
            mihi erit pro desperato. <date>iii Non. Iun.</date>
                        <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="17"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Iun. a. <date when="-0047">707
              (47)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>properantibus</reg> tabellariis alienis hanc epistulam dedi. <reg>eo</reg> brevior
            est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me <date>pr. Idus
              Iunias</date> deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit
            litterasque reddidit trinas. <reg>ego</reg> autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate
            non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam
            incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque
            accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. <reg>itaque</reg> a te neque
            consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto
            teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego. </p></div></div><div type="textpart" n="17A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>xvii K. Quint.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>ego</reg> cum Sallustio
            Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam
            autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem.
              <reg>itaque</reg> matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus.
              Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†,
            putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg>
            Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio.
              <reg>sed</reg> non dubito quin istis <pb/> persuaderi nullo modo possit ea quae
            faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. <reg>ego</reg> tamen utar moderatione
            qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>te</reg> iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde
            molestum est. <reg>illum</reg> ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat
            constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus
            Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras.
              <reg>ex</reg> quo intellegis illud de litteris a. d. <date>v Idus Febr.</date> datis,
            quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium
            discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse.
              <reg>quid</reg> is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat
            scire velim. <reg>dicitur</reg> enim per Nasidium emissus esse.
              <reg>id</reg> quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. <reg>de</reg> HS <num n="10,000">X_</num>, ut scribis, faciam. <reg>vale</reg>. <date>xvii Kal.
              Quintilis.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="18"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>xii K. Quint</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg> illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque
            opinio valde esse impeditum. <reg>itaque</reg> nec mitto, ut constitueram,
              Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. <reg>quodvis</reg> enim
            supplicium levius est hac permansione. <reg>hac</reg> de re et ad Antonium
            scripsi et ad Balbum et ad Oppium. <reg>sive</reg> enim bellum
            in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit;
            quorum fortasse utrumque erit, alterum certe. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>intellexi</reg> omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae
            istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. <reg>nihil</reg> omnino iam exspecto nisi
            miserum, <pb/> sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. <reg>qua</reg> re
            et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, <hi rend="italic">ut</hi>
            poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. <reg>vale</reg>.
              <date>xii Kal. Quintil.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="19"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi xi K. Sext. a. <date when="-0047">707 (47)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cum</reg> tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non
            habebam. <reg>tu</reg> ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia
            nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. <reg>verum</reg> tamen velim
              <hi rend="italic">si</hi> quid erit, qualecumque erit, scribas. <reg>est</reg> autem
            unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe;
            sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Philotimus dicitur <date>Id. Sext.</date>
                        <reg>nihil</reg> habeo de illo amplius. <reg>tu</reg> velim ad ea mihi rescribas quae ad
            te antea scripsi. <reg>mihi</reg> tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus
            aliquid caveam qui nihil umquam cavi. <reg>vale</reg>. xi Kal. Sextil. </p></div></div><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="20"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>xvi K. Sept</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><date>xvii K. Septembris</date> venerat die xxviii Seleucea
            Pieria
            C. Treboni
            <hi rend="italic">libertus</hi> qui se Antiocheae diceret apud
              Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos
            de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. <reg>quod</reg>
            ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad <pb/> spem explorati haberent.
              <reg>sed</reg> et alia timenda sunt ab aliis <hi rend="italic">
              Quintis
            </hi>que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate.
              <reg>etiam</reg>
            Sallustio ignovit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>omnino</reg> dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius
            differri. M. Gallius
            Q. f. mancipia Sallustio reddidit. <reg>is</reg> venit
            ut legiones in Siciliam traduceret. <reg>eo</reg> protinus iturum
              Caesarem
            Patris. <reg>quod</reg> si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius
            accedam. <reg>tuas</reg> litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer
            exspecto. <reg>vale</reg>. <date>xvi Kal. Septembris.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="21"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisii <date>vi aut v K. Sept</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>accepi</reg><date>vi Kal. Sept.</date> litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex
              Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula
            gravissimum cepi. <reg>tu</reg> etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam
            epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>ad</reg> ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo.
              <reg>de</reg> nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus
            erit, utemur ex eo de quo scribis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ille</reg> ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. <reg>multa</reg>
            eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces.
              <reg>legio</reg> xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse
            hominem dicitur. <reg>nullam</reg> putant se commoturam. <reg>illum</reg> arbitrabantur
            protinus Patris in Siciliam. <reg>sed</reg> si hoc ita est,
            huc veniat necesse est. <reg>ac</reg> mallem †illum†; aliquo enim
            modo hinc evasissem. <reg>nunc</reg> metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam
            loci gravitas huic miserrimae perferenda. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me mones ut ea quae <hi rend="italic">agam</hi> ad tempus accommodem,
            facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. <reg>sed</reg> in tantis nostris
            peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut
            simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso
            praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. <reg>haec</reg> autem eius
            modi sunt ut obliviscar <hi rend="italic">mei</hi> multoque malim quod omnibus sit
            melius <hi rend="italic">quam</hi> quorum utilitatem meam iunxi. <reg>tu</reg> ad me
            tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si
            omnes, tuas tamen maxime exspectarem. <reg>quod</reg> scribis illum per me
              Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim
              Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. <reg>vale</reg>.
          </p></div></div><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="22"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi circ. K. Sept., ut videtur, a. <date when="-0047">707
              (47)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>diligenter</reg> mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius.
              <reg>accepi</reg> enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas
            acceperim. <reg>quas</reg> quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi
            dolorem <hi rend="italic">nec</hi>, si in aliquem incidissent, quicquam novi
            attulissent. <reg>quid</reg> enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc
            litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui
            illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent.
              <reg>nam</reg> quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei <hi rend="italic">me
              vis</hi> mederi, ne rogari quidem se <pb/> passus est de illo. <reg>quod</reg> quidem
            mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla.
              <reg>currunt</reg> ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint.
              <reg>ergo</reg> ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. <reg>itinera</reg>
            enim ita facit ut multos dies in †oppidum† ponat.
              Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. <reg>quid</reg> mihi
            igitur censes? <reg>iam</reg> enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi
            languorem adfert in dolore. <reg>an</reg> his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse
            accedam propius? <reg>quaeso</reg>, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti,
            consilio iuva. <reg>scio</reg> rem difficilem esse, sed ut <hi rend="italic">in</hi>
            malis etiam illud mea magni interest te ut videam. <reg>profecto</reg> aliquid
            profecero, si id acciderit. <reg>de</reg> testamento, ut scribis, animadvertes. </p></div></div><div type="textpart" n="23" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="23"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>vii Id. Quint</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo
              Camillus mihi scripsit <hi rend="italic">te</hi> secum locutum.
              <reg>tuas</reg> litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et
            oportet, non video posse. <reg>sed</reg> cum ab illo accepissem litteras, desideravi
            tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te
            quodam valetudinis genere temptari. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Agusius quidam Rhodo venerat <date>viii Idus Quint.</date>
                        <reg>is</reg> nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum
              <date>iiii Kal. Iun.</date>, Philotimum
            Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. <reg>ipsum</reg>
            Agusium audies. <reg>sed</reg> tardius iter faciebat. <reg>eo</reg> feci ut
            <del>eo</del> celeriter eunti darem. <reg>quid</reg> sit <pb/> in iis litteris nescio, sed mihi
            valde Quintus frater gratulatur. <reg>equidem</reg> in meo tanto peccato
            nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>te</reg> oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut
            aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento.
              <reg>illud</reg> quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in
            pessimis nihil fuit discidio. <reg>aliquid</reg> fecissemus ut viri vel tabularum
            novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium
            malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse.
              <reg>memini</reg> omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit.
              <reg>nunc</reg> quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua
              Clodi. <reg>generumne</reg> nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas?
              <reg>placet</reg> mihi igitur et item tibi nuntium remitti. <reg>petet</reg> fortasse
            tertiam pensionem. <reg>considera</reg> igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius.
              <reg>ego</reg> si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam.
              <reg>tu</reg> et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim.
              <reg>vale</reg>. </p></div></div><div type="textpart" n="24" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="24"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>viii Id. Sext</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quae</reg> dudum ad me et quae etiam †ad me visat†
              Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. <reg>eo</reg> sum
            miserior, etsi <pb/> nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima
            iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. <reg>qua</reg> re istuc feramus.
              <reg>quod</reg> cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut
            caveamus mones. <reg>ea</reg> enim est a nobis contracta culpa <hi rend="italic">ut</hi>
            omni statu omnique populo exitum habitura videatur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. <reg>vide</reg>,
            quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa
            †querere† coeperat. <reg>non</reg>, credo, te commovit; neque enim
            rogavit ne me quidem. <reg>sed</reg> quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti,
            poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit.
              <reg>equidem</reg> tibi potissimum velim, si idem illa vellet. <reg>quam</reg> quidem
            celo miseram me hoc timere. <reg>de</reg> illo altero scio equidem venire nunc nil posse
            sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata,
            tua credo, nostra quae poterunt esse? <reg>de</reg>
            Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi
            potest? <reg>scripseras</reg> ut HS <num n="12,000">X_I_I_</num> permutarem; tantum esse
            reliquum de argento. <reg>misit</reg> illa <num n="100,000">CCIↃↃ</num> mihi
            et adscripsit tantum esse reliquum. <reg>cum</reg> hoc tam parvum de parvo detraxerit,
            perspicis quid in maxima re fecerit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium
            certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis
            controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est)
            in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. <reg>ita</reg> aut nihil puto eum
            habere quod putet ad me celerius perferendum <pb/> aut adeo me <hi rend="italic">in</hi>
            malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad
            me referre non curet. <reg>ex</reg> quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum
            quantum videor debere. <reg>nihil</reg> enim mea minus interesse puto quam quid illinc
            adferatur. <reg>id</reg> quam ob rem te intellegere certo scio. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile
            est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. <reg>quod</reg> scribis
            litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita
            putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. <reg>tu</reg>
            tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut
            perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. <reg>ego</reg> ad te, si quid audiero citius,
            scribam. <reg>vale</reg>. <date>viii Idus Sextil.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="25" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="25"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>iii Non. Quint</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>facile</reg> adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum <hi rend="italic">consistere</hi> consilium quo a te possim iuvari. <reg>consolatio</reg>
            certe nulla est quae levare possit dolorem meum. <reg>nihil</reg> est enim contractum
            casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et
            corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! <reg>quam</reg> ob rem quoniam neque
            consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a
            te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem
            cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>illum</reg> discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex
              Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. <reg>quod</reg>
            verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epistulas velim
            ut possim adversas.† <reg>ego</reg> huius miserrimae
            †facultate† confectus conflictor. <reg>nihil</reg> umquam simile
            atum puto. <reg>quoi</reg> si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri.
              <reg>video</reg> eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante.
              <reg>tamen</reg> hoc me magis sollicitat quam omnia. <reg>in</reg> pensione secunda
            caeci fuimus. <reg>aliud</reg> mallem; sed praeteriit. <reg>te</reg> oro, ut in perditis
            rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex
            supellectile, des operam. <reg>iam</reg> enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore
            condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune.
              <reg>non</reg> queo omnia scribere. <reg>vale</reg>. <date>iii Non. Quintil.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>