<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:12</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:12</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="1"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Arpinati <date>viii K. Dec.</date> a. 708 (46).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa
            ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in
              Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum.
              <reg>atque</reg> utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum
              Atticae possim currere! <reg>quod</reg> quidem ipsum scribe, quaeso, ad
            me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid
            scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque
              Piliae. <reg>et</reg> tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad
            me si quid habebis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>cum</reg> complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua
            tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui.
              <reg>reliqua</reg> quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis
              <quote>igniculum matutinum <foreign xml:lang="grc">γεροντικόν</foreign>,</quote>
                        <foreign xml:lang="grc">γεροντικώτερον</foreign> est memoriola vacillare. <reg>ego</reg>
            enim <date>iiii Kal. Axio</date> dederam, tibi iii, Quinto quo die
            venissem, id est <date>v Kal. Hoc</date> igitur habebis, novi <pb/> nihil.
              <reg>quid</reg> ergo opus erat epistula? <reg>quid</reg>, cum coram sumus et garrimus
            quicquid in buccam? <reg>est</reg> profecto quiddam <foreign xml:lang="grc">λέσχη</foreign>, quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.
          </p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="2"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ante med. m. Apr. a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>hic</reg> rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium
            delatum vivum in manus militum, <num>L</num> navis delatas uticam reflatu hoc,
              Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut
              Paciaecus adfirmat. <reg>sed</reg> auctor nullius rei quisquam.
              <reg>habes</reg> quae, dum tu abes, locuti sint. <reg>ludi</reg> interea
              Praeneste. <reg>ibi</reg>
            Hirtius et isti omnes. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>et</reg> quidem ludi dies viii. <reg>quae</reg> cenae, quae deliciae!
              <reg>res</reg> interea fortasse transacta est. o miros homines! <reg>at</reg>
            Balbus aedificat; <foreign xml:lang="grc">τί γὰρ αὐτῷ μέλει;</foreign>
                        <reg>verum</reg> si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne <foreign xml:lang="grc">βεβίωται</foreign>? <reg>tu</reg> interea dormis. <reg>iam</reg>
            explicandum est <foreign xml:lang="grc">πρόβλημα</foreign>, si quid acturus es.
              <reg>si</reg> quaeris quid putem, ego fructum puto. <reg>sed</reg> quid multa?
              <reg>iam</reg> te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me. <reg>simul</reg>
            enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud. </p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="3"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>iii Id. Iun.</date> a. 708 (46).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>unum</reg> te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando
            adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. <reg>audi</reg> igitur me hoc <foreign xml:lang="grc">ἀγοητεύτωσ</foreign> dicentem. <reg>ne</reg> vivam, mi
              Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi <pb/> ceteroqui sum
            libenter, sed <foreign xml:lang="grc">μακάρων νῆσοι</foreign> tanti sunt ut sine te sim
            tot dies. <reg>qua</reg> re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem <foreign xml:lang="grc">πάθει</foreign>; quod ita est profecto. <reg>sed</reg> velim scire
            hodiene statim de auctione et quo die venias. <reg>ego</reg> me interea cum libellis; ac
            moleste fero Vennoni me historiam non habere. <milestone n="2" unit="section"/>
                        <reg>sed</reg> tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a
              Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo,
            etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe
            annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut
              Vettieni condicione semissem. <foreign xml:lang="grc">σκέψαι</foreign>
            igitur. <reg>ac</reg> vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis
              <foreign xml:lang="grc">Ἀτύπῳ</foreign> subsidio currat, ne talis vir <foreign xml:lang="grc">ἀλογηθῇ</foreign>. <reg>sed</reg>
                        <foreign xml:lang="grc">μελήσει</foreign>. <reg>tu</reg>
            Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae
            Tulliae quoque verbis plurimam. </p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="4"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>xvii K. Quint</date> a. 708 (46).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> o gratas tuas mihi iucundasque litteras! <reg>quid</reg> quaeris? restitutus est mihi
            dies festus. <reg>angebar</reg> enim quod Tiro
            <foreign xml:lang="grc">ἐνερευθέστερον</foreign> te sibi esse visum dixerat.
              <reg>addam</reg> igitur, ut censes, unum diem <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> de Catone
            <foreign xml:lang="grc">πρόβλημα Ἀρχιμήδειον</foreign> est. <reg>non</reg> adsequor ut
            scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin
            etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica
            habuit recedam <foreign xml:lang="grc">ψιλῶσ</foreign>que velim gravitatem constantiamque
            eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum <foreign xml:lang="grc">ἄκουσμα</foreign>
            sit. <pb/>
                        <reg>sed</reg> vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae
            nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam
            reliquerit. <reg>horum</reg> quid est quod Aledio probare possimus?
              <reg>sed</reg> cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad
            convalescendum adhibe prudentiam. </p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="5"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano in m. Quint. a. <date when="-0046">708
              (46)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur
              Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam
            domum. <reg>addo</reg> etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea
            maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem <foreign xml:lang="grc">ἔρανον</foreign> a te! <reg>fac</reg> non ad <quote><foreign xml:lang="grc">διψῶσαν κρήνην</foreign></quote> sed ad <foreign xml:lang="grc">Πειρήνην</foreign> eum venisse, <quote><foreign xml:lang="grc">ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ</foreign></quote> in te <quote><foreign xml:lang="grc">κρήνῃ</foreign>,</quote> ut scribis,
            haurire in tantis suis praesertim angustiis, <foreign xml:lang="grc">ποῖ ταῦτα ἄρα</foreign>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam
              Bassum
            Lucilium sua. </p></div></div><div type="textpart" n="5A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>prid. K. Iun.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. <reg>noscenda</reg> autem
            est natura, non facultas modo. <reg>de</reg>
            Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. <reg>etsi</reg> quod magis
            placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. <reg>cum</reg>
            Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus.
              <reg>ad</reg>
            avium
            <pb/> scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret.
              <reg>tibi</reg> enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique
            contrahenda. <reg>te</reg> quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me
            pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi.
              <reg>sed</reg> mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod
            videre videor quo modo agas. <reg>neque</reg> enim ulla hora tui mihi est operis ignota.
          </p></div></div><div type="textpart" n="5B" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano i aut <date>ii Id. Iun.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Tubulum praetorem video L.
              Metello
            Q. Maximo consulibus. <reg>nunc</reg> velim P.
              Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl.
              <reg>equidem</reg> puto proximis, Caepione et Pompeio;
            praetor enim <hi rend="italic">L.</hi>
            Furio
            Sex. Atilio. <reg>dabis</reg> igitur tribunatum et, si poteris,
              Tubulus quo crimine. <reg>et</reg> vide, quaeso, L.
              Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone
            et Manilio an T. Quinctio
            M'. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. <reg>conturbabat</reg>
            enim me <del>epitome Bruti
            Fanniana</del>, in Bruti epitoma Fannianorum <del>scripsi</del>
            quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam
            generum esse scripseram Laeli. <reg>sed</reg> tu me <foreign xml:lang="grc">γεωμετρικῶσ</foreign> refelleras, te autem nunc Brutus et
              Fannius. <reg>ego</reg> tamen de bono auctore Hortensio sic
            acceperam ut apud Brutum est. <reg>hunc</reg> igitur locum expedies. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="5C" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>prid. Id. Iun.</date> a. 708 (46).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> misi Tironem
            Dolabellae obviam. <reg>is</reg> ad me Idibus revertetur.
              <reg>te</reg> exspectabo postridie. <hi rend="italic"><reg>de</reg></hi>
            Tullia mea tibi antiquissimum esse video idque ita ut sit te vehementer
            rogo. <reg>ergo</reg> ei in integro omnia; sic enim scribis. <reg>mihi</reg> etsi
              Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque <foreign xml:lang="grc">ἀρχέτυπα</foreign> fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te
            abessem fuit. <reg>cum</reg>
            Romae essem et te iam iamque visurum me putarem, cotidie tamen horae quibus
            exspectabam longae videbantur. <reg>scis</reg> me minime esse blandum; itaque minus
            aliquanto dico quam sentio. </p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="6"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano in interc. post a. <date when="-0046">708
              (46)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. <reg>ego</reg> ista non
            novi. <reg>sed</reg> certe in collubo est detrimenti satis. <reg>huc</reg> aurum si
            accedit—sed quid loquor? <reg>tu</reg> videbis. <reg>habes</reg>
            Hegesiae genus, quod Varro laudat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>venio</reg> ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me?
              <reg>at</reg> ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? <reg>quo</reg>
            modo hoc ergo lues? <reg>uno</reg> scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam
            atque etiam rogo. <reg>etsi</reg> me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio
            delectavit. <reg>amo</reg> enim <foreign xml:lang="grc">πάντα φιληδείμονα</foreign>
            teque istam tam tenuem <foreign xml:lang="grc">θεωρίαν</foreign> tam valde admiratum esse
            gaudeo. <reg>etsi</reg> tua quidem sunt eius modi omnia. <reg>scire</reg> enim vis; quo
            uno animus alitur. <reg>sed</reg>, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad
              <foreign xml:lang="grc">τέλοσ</foreign>? <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>sed</reg>
            longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem <pb/> fortasse aliquo negotio.
              <reg>et</reg> pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem
            unctumque repetemus. <reg>sed</reg> ad prima redeo. <reg>librum</reg>, si me amas,
            mitte. <reg>tuus</reg> est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te. <milestone n="3" unit="section"/>
                        <quote><l>Chremés, tantumne ab ré tua est otí tibi,</l></quote> ut etiam Oratorem legas? <reg>macte</reg> virtute! <reg>mihi</reg>
            quidem gratum <hi rend="italic">est</hi> et erit gratius si non modo in tuis libris sed
            etiam in aliorum per librarios tuos <quote>
              Aristophanem
            </quote> reposueris pro <quote>Eupoli.</quote>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Caesar autem mihi inridere visus est <quote>quaeso</quote> illud tuum, quod
            erat et <foreign xml:lang="grc">εὐπινὲσ</foreign> et urbanum. <reg>ita</reg> porro te
            sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam
            doleo <hi rend="italic">tam</hi> diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut
            volumus. </p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="7"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano m. interc. post a. <date when="-0046">708
              (46)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quae</reg> desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi;
            breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem
            cogitationis initium tu mihi attulisti. <reg>locutus</reg> sum cum eo liberalissime;
            quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. <reg>sed</reg> quid differo?
              <reg>exposui</reg> te <hi rend="italic">ad</hi> me detulisse et quid vellet et quid
            requireret. <reg>velle</reg>
            Hispaniam, requirere liberalitatem. <reg>de</reg> liberalitate dixi,
            quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio.
              <reg>de</reg>
            Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem.
              <reg>non</reg> satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria?
              <reg>deinde</reg> fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia
            vinceretur. <reg>vellem</reg>
                        <pb/> magis liberalitate uti mea quam sua libertate. <reg>sed</reg> tamen permisi; tibi
            enim intellexeram non nimis displicere. <reg>ego</reg> etiam atque etiam cogitabo teque
            ut idem facias rogo. <reg>magna</reg> res est; simplex est manere, illud anceps.
              <reg>verum</reg> videbimus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit.
              <reg>sin</reg> ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii,
              Dolabella etiam mecum. </p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="8"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano m. interc. post a. <date when="-0046">708
              (46)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Cicerone multis res placet. <reg>comes</reg> est idoneus. <reg>sed</reg> de
            prima pensione ante videamus. <reg>adest</reg> enim dies et ille currit.
              <reg>scribe</reg>, quaeso, quid referat Celer egisse
              Caesarem cum candidatis, utrum ipse in fenicularium an in
              Martium campum cogitet. <reg>et</reg> scire sane velim numquid necesse
            sit comitiis esse Romae. <reg>nam</reg> et Piliae satis
            faciendum est et utique Atticae. </p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="9"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>vi K. Sext</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ne</reg> ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi
            superioribus litteris scripsi. <reg>nihil</reg> hac solitudine iucundius, nisi paulum
            interpellasset Amyntae filius. <foreign xml:lang="grc">ὢ ἀπεραντολογίας              ἀηδοῦσ</foreign>! <reg>cetera</reg> noli putare amabiliora fieri posse villa,
            litore, prospectu maris, tumulis his rebus omnibus. <reg>sed</reg> neque haec digna
            longioribus litteris nec erat quod scriberem, et somnus urgebat. </p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="10"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>v K. Sext.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>male</reg> me hercule de Athamante. <reg>tuus</reg> autem dolor
            humanus is quidem sed magno opere moderandus. <reg>consolationum</reg> autem multae viae
            sed illa rectissima: impetret ratio quod dies impetratura est. Alexin vero curemus,
            imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet
            collis <foreign xml:lang="grc">ἐπιδήμιον</foreign>, ad me cum
            †testamento† transferamus. <reg>tota</reg> domus vacat superior,
            ut scis. <reg>hoc</reg> puto valde ad rem pertinere. </p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="11"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano m. interc. post. a. <date when="-0046">708
              (46)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>male</reg> de Seio. <reg>sed</reg> omnia humana tolerabilia ducenda.
              <reg>ipsi</reg> enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? <reg>ea</reg>
            videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu.
              <reg>et</reg> ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit
              Postumiam
            Sulpici domum ad se venisse. <reg>de</reg>
            Pompei
            Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero
            illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. <reg>sed</reg> adsum.
              <reg>coram</reg> igitur. <reg>obsignata</reg> epistula accepi tuas.
              Atticae hilaritatem libenter audio. <reg>commotiunculis</reg>
                     <foreign xml:lang="grc">συμπάσχω</foreign>. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="12"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>xvii K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg> dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est
            delegandi. <reg>quoquo</reg> modo confice. <reg>turpe</reg> est rem impeditam iacere.
              Insula
            Arpinas habere potest germanam <foreign xml:lang="grc">ἀποθέωσιν</foreign>;
            sed vereor ne minorem <foreign xml:lang="grc">τιμὴν</foreign> habere videatur <foreign xml:lang="grc">ἐκτοπισμόσ</foreign>. <reg>est</reg> igitur animus in hortis; quos
            tamen inspiciam cum venero. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Epicuro, ut voles; etsi <foreign xml:lang="grc">μεθαρμόσομαι</foreign>. in
            posterum genus hoc personarum. <reg>incredibile</reg> est quam ea quidam requirant.
              <reg>ad</reg> antiquos igitur; <foreign xml:lang="grc">ἀνεμέσητον γάρ</foreign>.
              <reg>nihil</reg> habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut
            eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen
            exspecto. <reg>qua</reg> re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque
            cura. </p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="13"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae Non. Mart. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>commovet</reg> me Attica; etsi
            adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et
            amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. <reg>me</reg> haec solitudo minus stimulat
            quam ista celebritas. <reg>te</reg> unum desidero; sed litteris non difficilius utor
            quam si domi essem. <reg>ardor</reg> tamen ille idem urget et manet non me hercule
            indulgente me sed tamen repugnante. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione
            nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam
            iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. <reg>sed</reg> cura ut excuser morbi
            causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. <reg>prende</reg>
            C. Septimium, L. Statilium. <pb/>
                        <reg>denique</reg> nemo negabit sc iuraturum quem rogaris. <reg>quod</reg> si erit
            durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. <reg>cum</reg> enim mihi carendum sit
            conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles.
              <reg>quod</reg> enim dixerat non facit. <reg>ego</reg> autem volo aliquod emere
            latibulum et perfugium doloris mei. </p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="14"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>viii Id. Mart.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg> me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras.
              <reg>nihil</reg> esse negoti arbitror. <reg>quemcumque</reg> appellaris nemo negabit.
              <reg>sed</reg>
            Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est.
              <reg>sed</reg> mihi Laenas totum receperat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis a Iunio te appellatum, omnino
              Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse
            et pro patre anne pro filio. <reg>neque</reg> eo minus, ut scribis, procuratores
              Cornifici et Appuleium praediatorem videbis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse
            tu testis es. <reg>nihil</reg> enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego
            non domi tuae legerim. <reg>sed</reg> omnem consolationem vincit dolor. <reg>quin</reg>
            etiam feci quod profecto ante me nemo ut ipse me per litteras consolarer.
              <reg>quem</reg> librum ad te mittam, si descripserint librarii. <reg>adfirmo</reg>
            tibi nullam consolationem esse talem. <reg>totos</reg> dies scribo, non quo proficiam
            quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget),—sed relaxor
            tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque
            faciens <pb/> interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam.
              <reg>solitudo</reg> aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen
            interesses. <reg>quae</reg> mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte
            habebat. <reg>quamquam</reg>
                        <hi rend="italic">id</hi> ipsum doleo. <reg>non</reg> enim iam in me idem esse poteris.
              <reg>perierunt</reg> illa quae amabas. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. <reg>prudenter</reg> scriptae,
            sed nihil quod me adiuvarent. <reg>quod</reg> ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset.
              <reg>certe</reg> aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. <reg>quod</reg> si
            quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. <reg>de</reg>
            Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi
            veta. <reg>satis</reg> est me maerere pro omnibus. </p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="15"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>vii Id. Mart</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>apud</reg>
            Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis.
              <reg>in</reg> hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi
            densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. <reg>secundum</reg> te nihil est mihi
            amicius solitudine. <reg>in</reg> ea mihi omnis sermo est cum litteris. <reg>eum</reg>
            tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus.
              Bruto ut suades, rescribam. <reg>eas</reg> litteras cras habebis.
              <reg>cum</reg> erit cui des, dabis. </p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="16"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>vi Id. Mart</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>te</reg> tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius
            impediere. <reg>etsi</reg> ne discessissem qui <pb/> dem e conspectu tuo, nisi me plane
            nihil ulla res adiuvaret. <reg>quod</reg> si esset aliquod levamen, id esset in te uno,
            et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. <reg>nunc</reg> tamen ipsum sine te
            esse non possum. <reg>sed</reg> nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si
            propius essem uspiam, tecum tamen essem. <reg>idem</reg> enim te impediret quo minus
            mecum esses, quod nunc etiam impedit. <reg>mihi</reg> nihil adhuc aptius fuit hac
            solitudine; quam vereor ne Philippus tollat. <reg>heri</reg> enim vesperi
            venerat. <reg>me</reg> scriptio et litterae non leniunt sed obturbant. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="17"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>iv Id. Mart.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p>Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a
              Laterense, Nasone, Laenate, Torquato,
              Strabone. <reg>iis</reg> velim meo nomine reddendas litteras cures gratum
            mihi eos fecisse. <reg>quod</reg> pro Cornificio me abhinc amplius annis
            xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et
              Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex
            consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum
              Cornificio. <reg>potest</reg> tamen fieri; sed scire certum velim), et
            appelles procuratores si tibi videtur. <reg>quamquam</reg> quid ad me? <reg>verum</reg>
              tamen—Pansae profectionem scribes cum scies.
              Atticam salvere iube et eam cura, obsecro, diligenter.
              Piliae salutem. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="18"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>v Id. Mart</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>dum</reg> recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad
            te admonendum. <reg>quod</reg> velim <pb/> mihi ignoscas, cuicuimodi est.
              <reg>etenim</reg> habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri
            id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano illo dico, de quo
            tantum quantum me amas velim cogites. <reg>equidem</reg> neque de genere dubito (placet
            enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. <reg>velim</reg>
            igitur cogites. <reg>ego</reg>, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit,
            profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et
              Graecorum et Latinorum. <reg>quae</reg> res forsitan sit
            refricatura vulnus meum. <reg>sed</reg> iam quasi voto quodam et promisso me teneri
            puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi
            tamen nimium longum videtur. <reg>habeo</reg> enim nihil temptatis rebus omnibus in quo
            acquiescam. <reg>nam</reg> dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam
            dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; quam,
            quod eram veritus, non obturbavit Philippus. <reg>nam</reg> ut heri me
            salutavit, statim Romam profectus est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>epistulam</reg> quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te.
              <reg>curabis</reg> cum tua perferendam. <reg>eius</reg> tamen misi ad te exemplum ut,
            si minus placeret, ne mitteres. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>domestica</reg> quod ais ordine administrari scribes quae sint ea.
              <reg>quaedam</reg> enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur.
              <reg>nam</reg>
            Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto.
              <reg>de</reg> sorte mea Sulpicio confido et Egnatio
            scilicet. <reg>de</reg>
            Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis? <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>tibi</reg> ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. <reg>est</reg> enim
            longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine
            magno dolore dimittam. <pb/>
                        <reg>sed</reg> omnia ut voles. <reg>ego</reg> enim quicquid feceris id cum recte tum
            etiam mea causa factum putabo. </p></div></div><div type="textpart" n="18A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>iii Id. Mart.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>heri</reg> cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu,
            admiratus sum nihil esse in tuis. <reg>sed</reg> erant pridie fortasse scriptae quam
            datae. <reg>neque</reg> ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos
            accucurrisse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui,
            primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae
            loci. <reg>sed</reg> tamen quid simile? <reg>illa</reg> eos non adhibuit quos
            existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. <reg>num</reg> id etiam mihi periculi
            fuit? <reg>sed</reg> tamen faciat illa quod ego. <reg>dabo</reg> meum testamentum
            legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam
            fecerim. <reg>nam</reg> quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in
            mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. <reg>tute</reg> scis, si modo
            meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. <reg>quid</reg> enim opus
            erat multis? <reg>equidem</reg> domesticos iusseram. <reg>tum</reg> tibi placuit ut
            mitterem ad Silium. <reg>inde</reg> est natum ut ad Publilium;
            sed necesse neutrum fuit. <reg>hoc</reg> tu tractabis ut tibi videbitur. </p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="19"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>prid. Id. Mart.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>est</reg> hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et
              Circeiis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni
            mutatione dominorum, quae innumerabiles <pb/> fieri possunt in infinita posteritate, si
            modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. <reg>equidem</reg> iam nihil
            egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. <reg>cogito</reg> interdum trans
              Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim
            video quod tam celebre esse possit. <reg>sed</reg> quos, coram videbimus, ita tamen ut
            hac aestate fanum absolutum sit. <reg>tu</reg> tamen cum Apella
            Chio confice de columnis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de
            iudicatu meo. <reg>de</reg> sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores
              Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis,
            non multum operae velim ponere. <reg>de</reg>
            Antonio
            Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse
            ne perturbarer. <reg>illis</reg> egi gratias. <reg>te</reg> tamen, ut iam ante ad te
            scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad
            me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. <reg>id</reg>, si
            scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi
              Attice, suscipe totum negotium. <reg>vides</reg> et officium agi meum
            quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem.
              <reg>me</reg> quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius,
            praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore. </p></div></div><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="20"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae Id. Mart. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nondum</reg> videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec
            quicquam iam eius modi possit commovere. <pb/>
                        <reg>de</reg>
            Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie.
              <reg>quod</reg> me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam
            graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris?
              <reg>quod</reg> etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa
            facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>minus</reg> multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie
            dederam. <reg>exspectabam</reg> autem maxime de fano, non nihil etiam de
              Terentia. <reg>velim</reg> me facias certiorem proximis litteris
              Cn. Caepio
            Serviliae
            Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia
            vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo.
              <reg>pertinent</reg> ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus. </p></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="21"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>xvi K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>legi</reg>
            Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae
            requisieras. <reg>sed</reg> ipse viderit. <reg>quamquam</reg> illud turpiter ignorat.
              Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante
            dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa
            fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse,
              Catuli, Servili, Lucullorum,
              Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli,
              Volcaci, Figuli, Cottae, L.
              Caesaris, C. Pisonis, M'.
              Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum
            consulum. <reg>cur</reg> ego in sententiam Catonis? <reg>quia</reg> verbis
            luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. <reg>me</reg> autem hic laudat
            quod rettulerim, non quod patefecerim, quod <hi rend="italic">cohortatus</hi> sim, quod
            denique ante quam <pb/> consulerem ipse iudicaverim. <reg>quae</reg> omnia quia
              Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in
            eius sententiam est facta discessio. <reg>hic</reg> autem se etiam tribuere multum mi
            putat quod scripserit <quote>optimum consulem.</quote>
                        <reg>quis</reg> enim ieiunius dixit inimicus? <reg>ad</reg> cetera vero tibi quem ad
            modum rescripsit! <reg>tantum</reg> rogat de senatus consulto ut corrigas.
              <reg>hoc</reg> quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. <reg>sed</reg>
            haec iterum ipse viderit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> hortis quoniam probas, effice aliquid. <reg>rationes</reg> meas nosti.
              <reg>si</reg> vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est.
              <reg>sed</reg> etiam sine eo posse videor contendere. <reg>venales</reg> certe sunt
              Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani.
              <reg>sed</reg> coram. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>de</reg>
            Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. <reg>officium</reg>
            sit nobis antiquissimum. <reg>si</reg> quid nos fefellerit, illius malo me quam mei
            paenitere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Oviae
            C. Lolli curanda sunt HS <num>C</num>. <reg>negat</reg>
            Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio.
              <reg>vellem</reg> tibi dixisset. <reg>si</reg> enim res est ut mihi scripsit parata
            nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. <reg>id</reg> cognoscas et conficias
            velim. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam.
              <reg>quid</reg> enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis
            quos animo aequo videre non possum? <reg>quod</reg> autem a me homines postulare scribis
              <hi rend="italic">ut Romae sim neque mihi ut absim concedere</hi>
            †aut quatenus† eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum
            <pb/> unum te pluris quam omnis illos putem. <reg>ne</reg> me quidem contemno meoque
            iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. <reg>neque</reg> tamen progredior
            longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in
            eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed
            in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit.
              <reg>ab</reg> his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam. </p></div></div><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="22"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>xv K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam.
              <reg>ista</reg> enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu.
              <reg>moderare</reg> igitur, quaeso, ut potes. <reg>neque</reg> enim a te plus quam
            potes postulo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>potes</reg> autem quid veri sit perspicere tu unus. <reg>de</reg> Rutilia quoniam
            videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia
            D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. <reg>id</reg> de
              Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de
              M. Cotta aut de Syro aut de
              Satyro. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg> hortis etiam atque etiam rogo. <reg>omnibus</reg> meis eorumque quos scio
            mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. <reg>sunt</reg>
            etiam quae vendere facile possim. <reg>sed</reg> ut non vendam eique usuram pendam a quo
            emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. <reg>paratissimi</reg>
            sunt Drusi; cupit enim vendere. <reg>proximos</reg> puto
              Lamiae; sed abest. <reg>tu</reg> tamen, si quid potes, odorare.
              <reg>ne</reg>
            Silius quidem quicquam utitur et iis† usuris facillime
            sustentabitur. <reg>habe</reg> tuum negotium nec <pb/> quid res mea familiaris postulet
            quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima. </p></div></div><div type="textpart" n="23" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="23"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae xiv K. Apr. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>putaram</reg> te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum,
              <quote>quamvis non curarem quid in Hispania fieret,</quote> tamen te
            scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia.
              <reg>sed</reg> domus est, ut ais, forum. <reg>quid</reg> ipsa domo mihi opus est
            carenti foro? <reg>occidimus</reg>, occidimus Attice, iam pridem nos
            quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. <reg>itaque</reg>
            solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero
            (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu
            quidem. <reg>atque</reg> etiam illa causa est non veniendi. <reg>meministi</reg> quid ex
            te Aledius quaesierit. <reg>qui</reg> etiam nunc molesti sunt, quid
            existimas, si venero? <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione
            non maxima libera. <reg>et</reg> ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus
              Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo
            annali. <reg>haec</reg> nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor,
            sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. <reg>praeterea</reg>, qui eo
            tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis,
            qui etiam Athenis
            <foreign xml:lang="grc">πολιτικοὶ</foreign> fuerint inlustres. <reg>quae</reg> etiam ex
              Apollodori puto posse inveniri. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido. <pb/>
                        <reg>de</reg> Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus pater?
              <reg>nam</reg> quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum?
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>de</reg>
            Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut
            opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est.
              <reg>mihi</reg>, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem),
            levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>ad</reg>
            Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. <reg>si</reg>
            nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi
            Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam
            satis. <reg>id</reg> velim cogites. <reg>nec</reg> tamen ista pretia hortorum
            pertimueris. <reg>nec</reg> mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis
            locis; hoc opus est. <reg>video</reg> etiam a quibus adiuvari possim. <reg>sed</reg>
            loquere cum Silio; nihil enim est melius. <reg>mandavi</reg> etiam
              Siccae. <reg>rescripsit</reg> constitutum se cum eo habere.
              <reg>scribet</reg> igitur ad me quid egerit, et tu videbis. </p></div></div><div type="textpart" n="24" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="24"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>xiii K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>bene</reg> fecit A. Silius qui transegerit. <reg>neque</reg>
            enim ei deesse volebam et quid possem timebam. <reg>de</reg>
            Ovia confice, ut scribis. <reg>de</reg>
            Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit,
              Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad
            modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in
              Africam et quando ex Aledio scire poteris.
              <reg>quaeras</reg> et ad <pb/> me scribas velim. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>et</reg> ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P.
              Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari
            patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. <reg>item</reg> quaero de
              Regillo
            Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Cispiana explicabis itemque Preciana.
              <reg>de</reg>
            Attica optime. <reg>et</reg> ei salutem dices et Piliae. </p></div></div><div type="textpart" n="25" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="25"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>xi K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>scripsit</reg> ad me diligenter Sicca de Silio seque ad
            te rem detulisse; quod tu idem scribis. <reg>mihi</reg> et res et condicio placet sed
            ita ut numerato malim quam aestimatione. <reg>voluptarias</reg> enim possessiones nolet
              Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic
            vix minoribus. unde ergo numerato? HS <num>DC</num> exprimes ab Hermogene,
            cum praesertim necesse erit et domi video esse HS <num>DC</num>. <reg>reliquae</reg>
            pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum
            aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. <reg>erit</reg> etiam aliquid
            alicunde. <reg>sed</reg> totam rem tu gubernabis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati.
              <reg>mihi</reg> crede, una me causa movet in qua scio me <foreign xml:lang="grc">τετυφῶσθαι</foreign>. <reg>sed</reg>, ut facis, obsequere huic errori meo.
              <reg>nam</reg> quod scribis <quote><foreign xml:lang="grc">ἐγγήραμα</foreign>,</quote>
            actum iam de isto est; alia magis quaero. </p></div></div><div type="textpart" n="26" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="26"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>xi K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A.
              Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. <reg>tuis</reg>
            occupationibus <pb/> ignosco eaeque mihi sunt notae. <reg>de</reg> voluntate tua ut
            simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in
            primis vellem illum mecum habere. <reg>sed</reg> mihi solitudo et recessus provincia
            est. <reg>quod</reg> quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero.
              <reg>praeterea</reg> nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam,
            consuetudinem victus. <reg>cur</reg> ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille
            iucundus esse non possit? <reg>voluntas</reg> tamen eius mihi grata est. unam rem ad me
            scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. <reg>spero</reg> enim me a te
            impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae
            salutem. </p></div></div><div type="textpart" n="27" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="27"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>x K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex
              Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse,
            ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et
            valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero.
              <reg>sequor</reg> celebritatem. <reg>sed</reg> si perficitur de hortis
              Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est
            scilicet quod de Cottae cogitemus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore.
              <reg>nummorum</reg> quantum opus erit ut permutetur tu videbis. <reg>ex</reg>
            Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. <reg>et</reg> ego ex tuis
            animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem
            cotidie quae iam <pb/> iamque ipsa contrita sunt. <reg>tamen</reg> facere non possum
            quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Bruto tamen, si quid habebis. <reg>sciri</reg> enim iam puto ubi
              Pansam exspectet. <reg>si</reg>, ut consuetudo est, in prima provincia,
            circiter Kal. adfuturus videtur. <reg>vellem</reg> tardius; valde enim urbem fugio
            multas ob causas. <reg>itaque</reg> id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum
            parem; quod quidem video facile esse. <reg>sed</reg> habemus satis temporis ad
            cogitandum. Piliae, Atticae salutem. </p></div></div><div type="textpart" n="28" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="28"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae ix K. Apr. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris
            eius. <reg>scripserat</reg> enim diligenter. <reg>si</reg> igitur tu illum conveneris,
            scribes ad me si quid videbitur. <reg>de</reg> quo putas ad me missum esse, sit missum
            necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. <reg>tu</reg> igitur, ut coepisti, et
            si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur,
              Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. <reg>eius</reg> aliquid interest
            videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni
            aestimo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem
            publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. <reg>nunc</reg>
            plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi
            puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. <reg>quod</reg> me
            ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim. <pb/>
                        <reg>maerorem</reg> minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Triario bene interpretaris voluntatem meam. <reg>tu</reg> vero nihil nisi
            ut illi volent. <reg>amo</reg> illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo.
              <reg>de</reg>
            Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam
            accipere volet eamque †ei† solvi ut nunc solvitur, certe nihil est
            commodius. <reg>sin</reg> autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi
            videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti
              Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi
            videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis
              Aledium dicere, navigaturus videtur. <reg>mihi</reg> autem dixerat per
              Siciliam. utrum et quando velim scire. <reg>et</reg> velim aliquando, cum
            erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi
            videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem. </p></div></div><div type="textpart" n="29" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="29"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>viii K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Silius, ut scribis, hodie. <reg>cras</reg> igitur vel potius cum poteris
            scribes, si quid erit cum videris. <reg>nec</reg> ego Brutum vito nec tamen
            ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem.
              <reg>quae</reg> si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut
            nunc est, mansurae videntur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> hortis, quaeso, explica. <reg>caput</reg> illud est quod scis.
              <reg>sequitur</reg> ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum
            nec a vobis abesse. <reg>huic</reg> meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de
            hac re quid tui <pb/> consili sit. <reg>mihi</reg> persuasum est et eo magis quod idem
            intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi.
              <reg>cum</reg> his communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse,
            si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri.
              <reg>si</reg> qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt
            adducito; totum enim illud desperatum. <reg>denique</reg> intelleges ecquid inclinent ad
            hoc meum consilium adiuvandum. <reg>si</reg> quid erit, magnum est adiumentum; si minus,
            quacumque ratione contendamus. <reg>vel</reg> tu illud <quote><foreign xml:lang="grc">ἐγγήραμα</foreign>,</quote> quem ad modum scripsisti, vel <foreign xml:lang="grc">ἐντάφιον</foreign> putato. <reg>de</reg> illo Ostiensi nihil est
            cogitandum. <reg>si</reg> hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse),
              Damasippi experiendum est. </p></div></div><div type="textpart" n="30" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="30"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae vi Id. Apr. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quaero</reg> quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. <reg>quod</reg>
            Lentulum invisis valde gratum. <reg>pueros</reg> attribue ei quot et quos
            videbitur. <reg>de</reg>
            Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne
            nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. <reg>qua</reg>
            re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. <reg>quod</reg>
            Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere
            commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere
              Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. <reg>cum</reg>
            Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. <reg>quoniam</reg>, ut scribis, nox
            erat, in hodierna epistula plura exspecto. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="31" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="31"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae iv. K. Apr. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. <reg>equidem</reg>
            magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet
            enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id
            fuerit destinatum, venditurum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quaeris</reg> a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos
              Drusi. <reg>accessi</reg> numquam; Coponianam villam et
            veterem <hi rend="italic">et</hi> non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem
            neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. <reg>sed</reg> mihi utrivis istorum
            tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. <reg>possim</reg> autem adsequi necne tu
            velim cogites. <reg>si</reg> enim Faberianum venderem, explicare vel
            repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut
            venderet. <reg>si</reg> venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti
            quanti Egnatius illum velle tibi dixit. <reg>magno</reg> etiam adiumento
            nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. <reg>at</reg> tu concede
            mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio
            cupiditati et dolori meo ut a te regi velim. </p></div></div><div type="textpart" n="32" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="32"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>v K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Egnatius mihi scripsit. <reg>is</reg> si quid tecum locutus erit
            (commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto. <reg>nam</reg>
            cum Silio non video confici posse. Piliae et
              Atticae salutem. <pb/>
                        <reg>haec</reg> ad te mea manu. <reg>vide</reg>, quaeso, quid agendum sit.
              Publilia ad me scripsit matrem suam, †cum
              Publilio loqueretur†, ad me cum illo venturam et se una, si
            ego paterer. <reg>orat</reg> multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi
            rescribam. <reg>res</reg> quam molesta sit vides. <reg>rescripsi</reg> mi etiam gravius
            esse quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad
            me venire. <reg>putabam</reg> si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non
            puto. <reg>apparebat</reg> enim illas litteras non esse ipsius. <reg>illud</reg> autem
            quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego <hi rend="italic">avolem</hi>. <reg>nollem</reg>, sed necesse est. <reg>te</reg> hoc nunc
            rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. <reg>ages</reg>, ut
            scribis, temperate. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut
            sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret,
            quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes
              Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim
            reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit.
              <reg>praestabo</reg> nec Bibulum nec Acidinum nec
              Messallam, quos Athenis futuros audio maiores sumptus
            facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. <reg>itaque</reg> velim videas primum
            conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid
            instrumenti satis sit. <reg>iumento</reg> certe Athenis
            <pb/> nihil opus est. <reg>quibus</reg> autem in via utatur domi sunt plura quam opus
            erat, quod etiam tu animadvertis. </p></div></div><div type="textpart" n="33" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="33"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>vii K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg>, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas
            nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare.
              <reg>is</reg>, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa
            pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. <reg>scribes</reg> ad me igitur quicquid
            egeris. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>vehementer</reg> me sollicitat Atticae nostrae valetudo ut verear
            etiam ne quae culpa sit. <reg>sed</reg> et paedagogi probitas et medici adsiduitas et
            tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. <reg>cura</reg> igitur;
            plura enim non possum. </p></div></div><div type="textpart" n="34" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="34"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>iii K. Apr.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est)
            facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex
            quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me
            istuc venire; quod idem video tibi placere. <reg>cras</reg> igitur in
              Siccae suburbano. <reg>inde</reg>, quem ad modum suades, puto me in
              Ficulensi fore. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quibus</reg> de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus.
              <reg>tuam</reg> quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique
            dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice
            diligo. <reg>tu</reg> tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad
              Siccam venturus ero, certiorem me velim <pb/> facias, et maxime cuius
            loci detractionem fieri velit. <reg>quod</reg> enim scribis <quote>extremi,</quote> vide
            ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum.
              Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam. </p></div></div><div type="textpart" n="35" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="35"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. fort. in suburbano Siccae K. vesp. aut mane <date>vi Non. Mai.</date> a.
              709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ante</reg> quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus
            insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo
            dandum esse. <reg>quod</reg> non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, <foreign xml:lang="grc">ἀλόγωσ</foreign> fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani
            appellari. <reg>quod</reg> si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco.
              <reg>hoc</reg> quale sit, quaeso, considera. <reg>nam</reg> etsi minus urgeor meque
            ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. <reg>itaque</reg> te vehementer
            etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem
            toto pectore amplectare. </p></div></div><div type="textpart" n="36" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="36"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>v Non. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>fanum</reg> fieri volo neque hoc mihi eripi potest. <reg>sepulcri</reg>
            similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar
              <foreign xml:lang="grc">ἀποθέωσιν</foreign>. <reg>quod</reg> poteram, si in ipsa villa
            facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. <reg>in</reg>
            agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem.
              <reg>hae</reg> meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam <pb/> habeo ne me
            quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. <reg>sin</reg> tibi res, si
            locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. <reg>si</reg> quid
            in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ad</reg>
            Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in
              Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi.
              <reg>cogitanti</reg> enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice.
              <reg>et</reg> si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et
            exacuas Cluatium. <reg>nam</reg> etiam si alio loco placebit, illius nobis opera
            consilioque utendum puto. <reg>tu</reg> ad villam fortasse cras. </p></div></div><div type="textpart" n="37" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="37"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>iv Non. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram
            eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die
              Piliam et Atticam plane belle se habere. <reg>quod</reg>
            mihi Bruti litteras, gratum. <reg>ad</reg> me quoque misit; quae litterae
            mihi redditae sunt tertio decimo die. <reg>eam</reg> ipsam ad te epistulam misi et ad
            eam exemplum mearum litterarum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> fano, si nihil mihi hortorum invenis, <hi rend="italic">qui</hi> quidem
            tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de
              Tusculano. <reg>quamvis</reg> prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen
            nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea
            res tibi tam belle in mentem venire potuisset. <reg>sed</reg> nescio quo pacto
            celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. <reg>maxima</reg> est in
              Scapulae celebritas, <pb/> propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem
            in villam. <reg>qua</reg> re ante quam discedis, Othonem, si
              Romae est, convenias pervelim. <reg>si</reg> nihil erit, etsi tu meam
            stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim
            certe vendere vult. <reg>si</reg> ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero.
              <reg>qua</reg> in re ne labar, quaeso, provide. <reg>providendi</reg> autem una ratio
            est si quid de Scapulanis possumus. <reg>et</reg> velim me certiorem facias
            quam diu in suburbano sis futurus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>apud</reg>
            Terentiam
            <hi rend="italic">tam</hi> gratia opus est nobis tua quam auctoritate. <reg>sed</reg>
            facies ut videbitur. <reg>scio</reg> enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere
            esse quam mihi. </p></div></div><div type="textpart" n="37A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>iii Non. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium
            Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem,
              Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. <reg>nihil</reg> praeterea
            novi. <reg>litteras</reg>
            Narbone dedit x<date>iiii Kal. Maias.</date>
                        <reg>tu</reg> mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti.
              <reg>scribes</reg> igitur si quid erit certius. <reg>quod</reg> me a maestitia avocas,
            multum levaris si locum fano dederis. <reg>multa</reg> mihi <foreign xml:lang="grc">εἰς              ἀποθέωσιν</foreign> in mentem veniunt, sed loco valde opus est. <reg>qua</reg> re
            etiam Othonem vide. </p></div></div><div type="textpart" n="38" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="38"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>prid. Non. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo
            nequam qui tuum commodum <pb/> non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset.
              <reg>nunc</reg> quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano.
              <reg>at</reg> ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Asinius
            Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. <reg>quod</reg>
            Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic
            apertissime. <reg>ferrem</reg> graviter si novae aegrimoniae locus esset. <reg>sed</reg>
            tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! <reg>quamquam</reg> mihi quidem—sed
            tenendus dolor est. <reg>tu</reg>, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si
            vacabis. </p></div></div><div type="textpart" n="38A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae Non. Mai. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quod</reg> putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam
            scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse
            animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si
            modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res
            difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore
            delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam
            oportere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id
            quod video te non minus quam me laborare. <reg>hoc</reg> mihi debere videor neque levari
            posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero.
              <reg>heredes</reg>
            Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse,
            partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est <pb/> scilicet emptori loci; sin
            venibunt, quid fieri possit videbimus. <reg>nam</reg> ille locus
              Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad
            me adlatus. <reg>sed</reg> scis aream esse. <reg>nullo</reg> pacto probo.
              Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. <reg>de</reg>
            Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi
            quid inveneris. <reg>aedificatio</reg> me non movet. <reg>nihil</reg> enim aliud
            aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. <foreign xml:lang="grc">Κῦρος                <num>δ᾽</num>, <num>ε᾽</num>
                        </foreign> mihi sic placuit ut cetera
              Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.</p></div></div><div type="textpart" n="39" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="39"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>viii Id. m. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tabellarius</reg> ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam
            non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula.
              <reg>exspectaram</reg> tamen aliquid de litteris Asini
            Pollionis. <reg>sed</reg> nimium ex meo otio tuum specto.
              <reg>quamquam</reg> tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere
            nisi eris valde otiosus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut
            erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat
            aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. <reg>nunc</reg> nisi
              Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; <hi rend="italic">id</hi>
            ipsum dilatum est. <reg>tamen</reg> adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis
            cum tuas litteras lego. <reg>sed</reg> quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi
            necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="40" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="40"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>vii Id. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>qualis</reg> futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam
            perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit vitia
              Catonis sed cum maximis laudibus meis. <reg>itaque</reg> misi librum ad
              Muscam ut tuis librariis daret. <reg>volo</reg> enim eum divulgari; quod
            quo facilius fiat imperabis tuis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><foreign xml:lang="grc">συμβουλευτικὸν</foreign> saepe conor. <reg>nihil</reg> reperio et
            quidem mecum habeo et <foreign xml:lang="grc">Ἀριστοτέλουσ</foreign> et <foreign xml:lang="grc">Θεοπόμπου</foreign> libros <foreign xml:lang="grc">πρὸς              Ἀλέξανδρον</foreign>. <reg>sed</reg> quid simile? <reg>illi</reg> et quae ipsis
            honesta essent scribebant et grata Alexandro. <reg>ecquid</reg> tu eius
            modi reperis? <reg>mihi</reg> quidem nihil in mentem venit. <reg>quod</reg> scribis te
            vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut
            reprehendant aut postulent nescio. <reg>ne</reg> doleam? <reg>qui</reg> potest?
              <reg>ne</reg> iaceam? <reg>quis</reg> umquam minus? <reg>dum</reg> tua me domus
            levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te
            profectus. <reg>legere</reg> isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam
            ego scripsi. <reg>quam</reg> bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo
            abiecto animo facere posset. <reg>triginta</reg> dies in hortis fui. <reg>quis</reg> aut
            congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? <reg>nunc</reg> ipsum ea lego, ea
            scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>si</reg> quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non
            sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile
            ferrem. <reg>ibi</reg> sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat
            quotannis hoc tempus consumere solebat. <reg>cum</reg>
            Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. <reg>hilaritatem</reg>
            illam qua hanc tristitiam temporum condiebam <pb/> in perpetuum amisi, constantia et
            firmitas nec animi nec orationis requiretur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg> hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia,
            aliud nostra, ut praeconi subiciantur. <reg>id</reg> nisi fit, excludemur.
              <reg>sin</reg> ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra
            cupiditate. <reg>nam</reg> quod ad me de Lentulo scribis, non
            †est in eo†. Faberiana modo res certa sit tuque
            enitare, quod facis, quod volumus consequemur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> quaeris quam diu hic: paucos dies. <reg>sed</reg> certum non habeo.
              <reg>simul</reg> ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis
            futurus. <reg>quo</reg> die ego ad te haec misi, de Pilia et
              Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur. </p></div></div><div type="textpart" n="41" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="41"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>v Id. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> erat quod scriberem. <reg>scire</reg> tamen volebam ubi esses; si abes
            aut afuturus es, quando rediturus esses. <reg>facies</reg> igitur certiorem.
              <reg>et</reg> quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie
              Idus
            Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut
              Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>scis</reg> quam sit <foreign xml:lang="grc">φιλαίτιον συμφορά</foreign>, minime in
            te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed
            fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus
            non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti.
              <reg>omnis</reg> tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. <milestone unit="section" n="3"/>
                        <reg>si</reg> quaeris quid optem, primum Scapulae,
            deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus
            aget <pb/> iniuste, Cusini et Treboni. <reg>puto</reg> tertium
            esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. <reg>sin</reg> autem tibi
              Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar.
              <reg>hoc</reg> quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius
            accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo.
              <reg>sed</reg> tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis,
            una. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi <foreign xml:lang="grc">πρόπλασμα</foreign> videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de
              Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem.
              <reg>redeo</reg> ad fanum. <reg>nisi</reg> hac aestate absolutum erit quam vides
            integram restare, scelere me liberatum non putabo. </p></div></div><div type="textpart" n="42" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="42"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>vi Id. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nullum</reg> a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen
            suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi
              Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere.
              <reg>ego</reg> tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere
            cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. <reg>itaque</reg> accepi vi
              Idus litteras tuas inanis. <reg>quid</reg> enim habebas quod scriberes?
              <reg>mi</reg> tamen illud quicquid erat non molestum fuit, <hi rend="italic">ut</hi>
            nihil aliud, scire me novi te nihil habere. <reg>scripsisti</reg> tamen nescio quid de
              Clodia. ubi ergo ea est aut quando ventura? <reg>placet</reg> mihi res
            sic ut secundum <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Othonem nihil magis. <reg>sed</reg> neque hanc vendituram puto <pb/>
            (delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit.
              <reg>sed</reg>, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> me hinc postridie <hi rend="italic"><reg>id</reg>.</hi> exiturum puto sed
            aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum.
              <reg>cum</reg> certum sciero, scribam ad te. </p></div></div><div type="textpart" n="43" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="43"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>iv Id. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>venerat</reg> mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres.
              <reg>putabam</reg> enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione
            sublata. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>ego</reg> postridie Idus, ut
            scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae
            aut in Tusculano; scies ante utrum †<reg>quod</reg> scies recte
            illam rem fore levamento, bene facis cumidesse† mihi crede perinde ut
            existimare tu non potes. <reg>res</reg> indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam
            confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. <reg>sed</reg> ferendus tibi in hoc
            meus error. <reg>ferendus</reg>? immo vero etiam adiuvandus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Othone diffido, fortasse quia cupio. <reg>sed</reg> tamen maior etiam res
            est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede.
              <reg>proximum</reg> est ut velim Clodiae. <reg>sed</reg> si ista minus
            confici possunt, effice quidvis. <reg>ego</reg> me maiore religione quam quisquam fuit
            ullius voti obstrictum puto. <reg>videbis</reg> etiam Trebonianos, etsi absunt domini.
              <reg>sed</reg>, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne
            aestas effluat; quod certe non est committendum. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="44" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="44"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae <date>iii Id. Mai.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>et</reg>
            Hirtium aliquid ad te <foreign xml:lang="grc">συμπαθῶσ</foreign> de me
            scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse
            multo facilius; tu enim etiam humanius. <reg>illius</reg> librum quem ad me misit de
              Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit
            illius maior laudatio. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane
            studiosum iam inde a Pontiano. <reg>perfice</reg> igitur aliquid. <reg>quid</reg> autem
            aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. <reg>sed</reg>
            Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. <reg>mihi</reg> vero et locum
            quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea <foreign xml:lang="grc">ἐγγήραμα</foreign>. <reg>nam</reg> illa Sili et Drusi non
            satis <foreign xml:lang="grc">οἰκοδεσποτικὰ</foreign> mihi videntur. <reg>quid</reg>
            enim? sedere totos dies in villa? <reg>ista</reg> igitur malim, primum
              Othonis, deinde Clodiae. <reg>si</reg> nihil fiet, aut
              Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum
            redde nobis. <reg>ego</reg> hinc, ut scripsi antea, postridie Idus
            Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et
            fortasse vici, si modo permansero. <reg>scies</reg> igitur fortasse cras, summum
            perendie. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>sed</reg> quid est, quaeso?
              Philotimus nec Carteiae
            Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium
            Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus
            miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum.
              <reg>solet</reg> omnino esse Fulviniaster. <reg>sed</reg> tamen, si quid habes.
              <reg>volo</reg> etiam de naufragio Caniniano scire quid sit. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ego</reg> hic duo magna <foreign xml:lang="grc">συντάγματα</foreign> absolvi; nullo
            enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. <reg>tu</reg> mihi, etiam si nihil erit
            quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod
            scriberes, dum modo ne his verbis. </p></div></div><div type="textpart" n="45" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="45"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>xvi K. Iun.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><milestone ed="P" unit="para"/><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Attica optime. <foreign xml:lang="grc">ἀκηδία</foreign> tua me movet, etsi
            scribis nihil esse. <reg>in</reg>
            Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te
            ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui <foreign xml:lang="grc">ἀνεκτότερα</foreign>
            erant Asturae. <reg>nec</reg> haec quae refricant hic me magis angunt; etsi
            tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. <reg>de</reg>
            Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris.
              <reg>eum</reg>
                        <foreign xml:lang="grc">σύνναον</foreign>
            Quirini malo quam Salutis. <reg>tu</reg> vero pervulga
              Hirtium. <reg>id</reg> enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium
            amici nostri probaretur, <foreign xml:lang="grc">ὑπόθεσισ</foreign> vituperandi
              Catonis inrideretur. </p></div></div><div type="textpart" n="46" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="46"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae ld. Mai. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>vincam</reg>, opinor, animum et
              Lanuvio pergam in Tusculanum. <reg>aut</reg> enim mihi in
            perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut
            nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. <reg>neque</reg> enim
            ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes.
                <quote><reg>quid</reg> ergo?</quote> inquies, <quote>nihil litterae?</quote>
                        <reg>in</reg> hac quidem re vereor ne etiam contra; <pb/> nam essem fortasse durior.
              <reg>exculto</reg> enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tu</reg> igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. <reg>vel</reg> binae enim
            poterunt litterae. <reg>occurram</reg> etiam si necesse erit. <reg>ergo</reg> id quidem
            ut poteris. </p></div></div><div type="textpart" n="47" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="47"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Lanuvi <date>xvii K. Iun.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. <reg>eo</reg> magis delabor ad
              Clodiam. <reg>quamquam</reg> in utroque Faberianum nomen
            explorandum est. <reg>de</reg> quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris
            locutus et quidem, ut res est, emere nos velle nec posse sine isto nomine nec audere re
            incerta. <reg>sed</reg> quando Clodia
            Romae futura est et quanti rem aestimas? <reg>eo</reg> prorsus specto, non
            quin illud malim sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete,
            cum herede. <reg>etsi</reg> de cupiditate nemini concedam; ceteris rebus inferiores
            sumus. <reg>sed</reg> haec coram. </p></div></div><div type="textpart" n="48" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="48"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Lanuvi <date>xvi K. Iun.</date> mane a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Hirti librum, ut facis, divulga. <reg>de</reg>
            Philotimo idem et ego arbitrabar. <reg>domum</reg> tuam pluris video
            futuram vicino Caesare. <reg>tabellarium</reg> meum hodie exspectamus.
              <reg>nos</reg> de Pilia et Attica certiores faciet.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>domi</reg> te libenter esse facile credo.
              <reg>sed</reg> velim scire quid tibi restet aut iamne confeceris. <reg>ego</reg> te in
              Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te
            venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="49" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="49"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>xiv K. Iun.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>sentiebam</reg> omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post
            discessum tuum sentio. <reg>quam</reg> ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te
            totus aut tu ad me, quod licebit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>heri</reg> non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut
            videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario
            C. f. C. n. multis verbis <quote>agere mecum per cognationem quae
              mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam
                L. Crassi avi sui ut se defenderem,</quote> causamque suam mihi
            perscripsit. <reg>rescripsi</reg> patrono illi nihil opus esse, quoniam
              Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis
            liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius
            consulatum petere! <reg>sed</reg> haec hactenus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Tirone mihi curae est. <reg>sed</reg> iam sciam quid agat. <reg>heri</reg>
            enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. <reg>epistulam</reg> ad
              Ciceronem tibi misi. <reg>horti</reg> quam in diem proscripti sint velim
            ad me scribas. </p></div></div><div type="textpart" n="50" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="50"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano xv K. Iun. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. <reg>qua</reg> re cum poteris, id
            est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. <reg>vel</reg> unus
            dies mihi erit utilis, quid dicam <quote>gratus</quote>? <reg>ipse</reg>
            Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.
            <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="51" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="51"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano xiii K. luit. a. <date when="-0045">709
              (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Tironem habeo citius quam verebar. <reg>venit</reg> etiam
              Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum.
              <reg>quamvis</reg> multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses.
              <reg>sed</reg> exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas
            aliquid etiam ante. <reg>verum</reg> id quidem ut poteris. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Vergilio, ut scribis. <reg>hoc</reg> tamen velim scire quando auctio.
              <reg>epistulam</reg> ad Caesarem mitti video tibi placere.
              <reg>quid</reg> quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil
            est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes <foreign xml:lang="grc">πολιτικοὶ</foreign> praecipiunt. <reg>sed</reg> scis ita nobis esse
            visum ut isti ante legerent. <reg>tu</reg> igitur id curabis. <reg>sed</reg> nisi plane
            iis intelleges placere, mittenda non est. <reg>id</reg> autem utrum illi sentiant anne
            simulent tu intelleges. <reg>mihi</reg> simulatio pro repudiatione fuerit. <foreign xml:lang="grc">τοῦτο δὲ μηλώσῃ.</foreign>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non
            esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere: <quote><l><reg>hoc</reg> métuere, alterum ín metu non
                pónere.</l></quote>
                        <reg>sed</reg> et haec et multa alia coram. <reg>sustinenda</reg> tamen, si tibi
            videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de
              Faberio sciamus. </p></div></div><div type="textpart" n="52" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="52"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>xii K. Iun.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            L. Tullium
            Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. <reg>ab</reg>
            eius sororis viro litteras accepi Montanum
            Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS <num n="20,000">x_x_</num>; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. <reg>sane</reg>
            velim, sive <pb/>
            Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves.
              <reg>pertinet</reg> ad nostrum officium. <reg>si</reg> res tibi forte notior est quam
            mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et
            quid rogandum sciam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. <reg>de</reg>
            Silio non ita sane laboro. <reg>tu</reg> mi aut Scapulanos aut
              Clodianos efficias necesse est. <reg>sed</reg> nescio quid videris
            dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? <reg>sed</reg>
            quid est quod audio Spintherem fecisse divortium? <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>de</reg> lingua Latina securi es animi. <reg>dices</reg>,
              <reg>qui</reg> talia a conscribis?' <foreign xml:lang="grc">ἀπόγραφα</foreign> sunt,
            minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo. </p></div></div><div type="textpart" n="53" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="53"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>xi K. Iun.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui
            videor. <reg>hic</reg> nobiscum sunt Nicias et Valerius.
              <reg>hodie</reg> tuas litteras exspectabamus matutinas. <reg>erunt</reg> fortasse
            alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non
            interpello. <reg>misi</reg> ad te epistulas ad Marcianum et ad
              Montanum. <reg>eas</reg> in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam
            dedisti. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>