<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:14</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:14</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="14" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="1"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in suburbano Mati <date>vii Id. Apr.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>deverti</reg> ad illum de quo tecum mane. <reg>nihil</reg> perditius; explicari rem
            non posse. <quote><reg>etenim</reg> si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis
              nunc reperiet?</quote>
                        <reg>quid</reg> quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille
            gaudens) adfirmatque minus diebus <num>xx</num> tumultum Gallicum.
              <reg>in</reg> sermonem se post Idus
            Martias praeterquam Lepido venisse nemini. <reg>ad</reg>
            summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus
            illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. <reg>sed</reg> haec
            hactenus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tu</reg>, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his
            de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro.
              <reg>de</reg> quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere,
                <quote><reg>magni</reg> refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult</quote>;
            idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro
            Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam
            (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud
            <pb/> eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum,
                <quote><reg>ego</reg> dubitem quin summo in odio sim quom M.
                Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? <reg>atqui</reg> si
              quisquam est facilis, hic est. <reg>tamen</reg> non dubito quin me male
              oderit.</quote>
                        <reg>haec</reg> et eius modi multa. <reg>sed</reg> ad propositum. <reg>quicquid</reg>
            erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. <reg>equidem</reg> nihil intermittam.
          </p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="2"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in suburbano Mati <date>vi Id. Apr.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>duas</reg> a te accepi epistulas heri. <reg>ex</reg> priore theatrum
              Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis.
              <reg>plausus</reg> vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem
            visus est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>altera</reg> epistula de Madaro scripta, apud quem nullum
              †<foreign xml:lang="grc">φαλάκωμα</foreign>, ut putas. <reg>processit</reg>
            enim, sed minus diutius. <reg>sermone</reg> eius† sum retentus. <milestone n="3" unit="section"/>
                        <reg>quod</reg> autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius
            modi est. <reg>aiebat</reg>
            Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum
            exspectarem sedens, dixisse, <quote><reg>ego</reg> nunc tam sim stultus ut hunc ipsum
              facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum
              exspectet?</quote>
                        <reg>habes</reg> igitur <foreign xml:lang="grc">φαλάκρωμα</foreign> inimicissimum oti, id
            est Bruti. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>in</reg>
            Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae
            cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam.
              <reg>verum</reg> tibi ignosco. <reg>quarum</reg> utrique salutem. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="3"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>v Id. Apr.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Tranquillae tuae quidem litterae. <reg>quod</reg> utinam diutius! nam
              Matius posse negabat. <reg>ecce</reg> autem structores nostri ad
            frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae
            domum ad Antonium frumentum omne portari. <foreign xml:lang="grc">πανικὸν</foreign> certe; scripsisses enim. Corumbus
            Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur
            architectus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ad</reg> obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. <reg>volunt</reg> enim
            nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. <reg>sed</reg> quid haec ad nos?
              <reg>odorare</reg> tamen Antoni
            <foreign xml:lang="grc">διάθεσιν</foreign>; quem quidem ego epularum magis arbitror
            rationem habere quam quicquam mali cogitare. <reg>tu</reg> si quid <foreign xml:lang="grc">πραγματικὸν</foreign> habes rescribe; sin minus, populi <foreign xml:lang="grc">ἐπισημασίαν</foreign> et mimorum dicta perscribito. Piliae et
              Atticae salutem. </p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="4"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Lanuvi <date>iv Id. Apr.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>numquid</reg> putas me Lanuvi? <reg>ac</reg> ego te istic cotidie
            aliquid novi suspicor. <reg>tument</reg> negotia. <reg>nam</reg> cum
            Matius, quid censes ceteros? <reg>equidem</reg> doleo, quod numquam in ulla
            civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. <reg>horribile</reg>
            est quae loquantur, quae minitentur. <reg>ac</reg> vereor Gallica etiam
            bella, ipse Sextus quo evadat. <reg>sed</reg> omnia licet concurrant,
              Idus
            Martiae consolantur. <reg>nostri</reg> autem <foreign xml:lang="grc">ἥρωεσ</foreign>, quod per ipsos confici potuit, <pb/> gloriosissime et
            magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas
            habemus. <reg>haec</reg> ego ad te. <reg>tu</reg>, si quid novi (nam cotidie aliquid
            exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti
            litterulas. <reg>equidem</reg> non committam. </p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="5"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae it Id. Apr. a. <date when="-0044">710 (44)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>spero</reg> tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem <foreign xml:lang="grc">ἠσίτησασ</foreign> quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas.
              <reg>signa</reg> bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse
              Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt <hi rend="italic">e</hi>
            Gallia. <reg>quid</reg> tu illas putas quae fuerunt in
              Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius
            transportavit? C. Asinium volui sed <foreign xml:lang="grc">μνημονικὸν ἁμάρτημα</foreign>. a balneatore <foreign xml:lang="grc">φυρμὸς              πολύσ</foreign>. <reg>nam</reg> ista quidem Caesaris libertorum
            coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante
            res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse
            non deberem. <reg>sed</reg> vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen
            tyranni satellites <hi rend="italic">in</hi> imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in
            latere veteranos, quae sunt <foreign xml:lang="grc">εὐρίπιστα</foreign> omnia, eos autem
            qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo
            <pb/> laudari atque amari sed parietibus contineri. <reg>atque</reg> illi quoquo modo
            beati, civitas misera. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum,
            num quae <foreign xml:lang="grc">νεωτερισμοῦ</foreign> suspicio. <reg>non</reg> puto
            equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. <reg>haec</reg> scripsi ad te
            proficiscens Astura iii Idus. </p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="6"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Fundis <date>prid. Id. Apr.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>pridie</reg>
            Idus
            Fundis accepi tuas litteras cenans. <reg>primum</reg> igitur melius esse,
            deinde meliora te nuntiare. <reg>odiosa</reg> illa enim fuerant, legiones venire.
              <reg>nam</reg> de Octavio susque deque. <reg>exspecto</reg> quid de
              Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare.
              Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum.
              <reg>sed</reg> tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus
            Martias. <reg>nam</reg> quoniam Fundis sum cum
              Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone
              Curtilio possideri. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> cum dico, de toto genere dico. <reg>quid</reg> enim miserius quam ea nos
            tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos
            ille voluit? <reg>nullo</reg> modo reperio quem ad modum possim <foreign xml:lang="grc">πολιτεύεσθαι</foreign>. <reg>nihil</reg> enim tam <foreign xml:lang="grc">σόλοικον</foreign> quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi.
              <reg>sed</reg> vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides
            languorem bonorum. <reg>exsultant</reg> laetitia in municipiis. <reg>dici</reg> enim non
            potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p.
              <reg>nec</reg> ulla interea decreta. <reg>sic</reg> enim <foreign xml:lang="grc">πεπολιτεύμεθα</foreign> ut victos metueremus. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> ad te scripsi apposita secunda mensa;
            plura et <foreign xml:lang="grc">πολιτικώτερα</foreign> postea, et tu quid agas quidque
            agatur. </p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="7"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>xvii K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>postridie</reg>
            Idus
            Paulum
            Caietae vidi. <reg>is</reg> mihi de Mario et de re publica
            quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. <reg>sed</reg>
            Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est
            futurus? <reg>nam</reg> cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. <reg>ego</reg> e
              Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum
            scripsi haec. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> a Cicerone mihi litterae sane <foreign xml:lang="grc">πεπινωμέναι</foreign> et bene longae. <reg>cetera</reg> autem vel fingi
            possunt, <foreign xml:lang="grc">πίνοσ</foreign> litterarum significat doctiorem.
              <reg>nunc</reg> magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne
            quid ei desit. <reg>id</reg> cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et
            dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. <reg>omnino</reg> si ego, ut volo, mense
              Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea
            tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat,
            quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis
            ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.
          </p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="8"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Sinuessano <date>xvii K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tu</reg> me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii
            Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras. <pb/>
                        <reg>de</reg>
            Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem.
              <reg>optime</reg> iam etiam Bruto nostro probari Antonium.
              <reg>nam</reg> quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras
            attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat
            sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. <reg>hoc</reg> nec mihi
            placebat et multo illi minus. <reg>reginae</reg> fuga mihi non molesta est.
              Clodia quid egerit scribas ad me velim. <reg>de</reg>
            Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses.
              <reg>ego</reg>, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire
            vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quid</reg>
            Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer
            exspecto. <reg>ea</reg> scilicet tu declarabis qui cetera. <reg>nauseolam</reg> tibi
            tuam causam oti dedisse facile patiebar. <reg>videbare</reg> enim mihi legenti tuas
            litteras requiesse paulisper. <reg>de</reg>
            Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet.
              <reg>quem</reg> quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse.
              <reg>verum</reg> tamen—. </p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="9"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano <date>xv K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg> re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi
            uno tempore a Vestori liberto. <reg>ad</reg> ea autem quae requiris brevi
            respondebo. <reg>primum</reg> vehementer me Cluviana delectant.
              <reg>sed</reg> quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi
            duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam
            migraverunt. <reg>hanc</reg> ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o
              Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam.
              <reg>di</reg> immortales, quam mihi ista pro nihilo! <reg>sed</reg> tamen ea ratio
            aedificandi initur, <pb/> consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc
            damnum quaestuosum sit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>hic</reg> turba magna est eritque, ut audio, maior. <reg>duo</reg> quidem quasi
            designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! <reg>eius</reg>
            interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! <reg>itaque</reg> quam severe nos
              M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria.
              <reg>nam</reg> mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura
            etiam vetustatem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>et</reg>
            Balbus hic est multumque mecum. <reg>ad</reg> quem a Vetere
            litterae datae <date>pridie Kal. Ianuar.</date> cum a se Caecilius
            circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum
            Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. <reg>in</reg> qua
            re accusat Volcacium. <reg>ita</reg> mihi videtur bellum illud instare.
              <reg>sed</reg>
            Dolabella et Nicias viderint. <reg>idem</reg>
            Balbus meliora de Gallia. <num>xxi</num> die litteras habebat
              Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos
            misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod
            imperatum esset esse facturos. <reg>quid</reg> quaeris? omnia plena pacis, aliter ac
            mihi Calvena dixerat. </p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="10"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano <date>xiii K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>itane</reg> vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi
            esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut
            omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam
            si ipse viveret? <reg>meministine</reg> me clamare illo ipso primo
              Capitolino die <hi rend="italic">debere</hi> senatum in
              Capitolium a praetoribus vocari? <reg>di</reg> immortales, quae tum opera
            effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus!
              Liberalia tu accusas. <reg>quid</reg> fieri tum potuit? iam pridem
            perieramus. <reg>meministine</reg> te clamare causam perisse si funere elatus esset?
              <reg>at</reg> ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et
            egentes in tecta nostra cum facibus immissi. <reg>quae</reg> deinde? ut audeant dicere,
                <quote><reg>tune</reg> contra Caesaris nutum?</quote>
                        <reg>haec</reg> et talia ferre non possum. <reg>itaque</reg>
                        <quote><foreign xml:lang="grc">γῆν πρὸ γῆσ</foreign></quote> cogito; tua tamen <foreign xml:lang="grc">ὑπηνέμιοσ</foreign>. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nausea</reg> iamne plane abiit? <reg>mihi</reg> quidem ex tuis litteris coniectanti
            ita videbatur. <reg>redeo</reg> ad Tebassos, Scaevas, Fangones.
              <reg>hos</reg> tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus
            plus virtutis putarunt quam experti sunt. <reg>pacis</reg> isti scilicet amatores et non
            latrocini auctores. <reg>at</reg> ego, cum tibi de Curtilio scripsi
              Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de
              Messalla, de Planco, de Postumo, de genere
            toto. <reg>melius</reg> fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec
            videre. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Octavius
            Neapolim venit x<date>iiii Kal.</date> ibi eum Balbus mane
            postridie eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum.
              <reg>sed</reg>, ut scribis, †<foreign xml:lang="grc">ῤιξόθεμιν</foreign>† magnam cum Antonio.
              Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. <reg>quod</reg>
            quaeris, iamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. <reg>scilicet</reg>
            primo anno <num n="80,000">L_X_X_X_</num> detersimus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui
            antea bene merenti fuerit inimicus. <reg>ardentis</reg> in eum litteras ad me misit.
              <reg>ille</reg> autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus,
            scribas ad me velim et hercule si quid aliud. <reg>vehementer</reg> delector tuis
            litteris. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="11"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano <date>xi K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nudius</reg> tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime.
              <reg>velim</reg> me hercule Asturae
            Brutus. <foreign xml:lang="grc">ἀκολασίαν</foreign> istorum scribis.
              <reg>an</reg> censebas aliter? <reg>equidem</reg> etiam maiora exspecto.
              <reg>quom</reg>
                        <del>equidem</del> contionem lego <quote>de tanto viro, de clarissimo
              civi,</quote> ferre non queo. <reg>etsi</reg> ista iam ad risum. <reg>sed</reg>
            memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di
            futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem.
              <reg>verum</reg> illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis
            quae? qui interfecto rege liberi non sumus. <reg>sed</reg> haec fortuna viderit, quoniam
            ratio non gubernat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint prospera.
              <reg>quod</reg> curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose per mihi
            gratum est, idque ut facias te etiam <hi rend="italic">atque etiam</hi> rogo.
              <reg>de</reg>
            Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam.
              <reg>suscipiam</reg> omnem etiam actionem quam video cotidie faciliorem. <reg>de</reg>
            Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena
            perducitur. <reg>ruina</reg> rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem.
              <reg>hic</reg> mecum Balbus, Hirtius, Pansa.
              <reg>modo</reg> venit Octavius et quidem in proximam villam
              Philippi mihi totus deditus; Lentulus Spinther hodie apud
            me; cras mane vadit. </p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="12"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Puteoli <date>x K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>o mi Attice, vereor ne nobis Idus
            Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris.
              <reg>quae</reg> mihi istim adferuntur! quae hic video! <foreign xml:lang="grc">ὢ</foreign>. <reg>scis</reg> quam diligam
              Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. <reg>multa</reg> illis
              Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
              <reg>verum</reg> tamen—. <reg>ecce</reg> autem Antonius accepta
            grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives
              Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. <reg>quid</reg>?
              Deiotari nostri causa non similis? <reg>dignus</reg> ille quidem omni
            regno sed non per Fulviam. <reg>sescenta</reg> similia. <reg>verum</reg>
            illuc <hi rend="italic">me</hi> refero. <reg>tam</reg> claram tamque testatam rem tamque
            iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo
            iste plura? <reg>nobiscum</reg> hic perhonorifice et peramice Octavius.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quem</reg> quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non,
            itaque ne nos quidem; quem nego posse <hi rend="italic">esse</hi> bonum civem.
              <reg>ita</reg> multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur.
              <reg>negant</reg> haec ferri posse. <reg>quid</reg> censes cum Romam puer
            venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? <hi rend="italic"><reg>qui</reg></hi> quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. <reg>sed</reg>
            nos, nisi me fallit, iacebimus. <reg>itaque</reg> exire aveo <quote>ubi nec
                Pelopidarum,</quote> inquit. <reg>haud</reg> amo vel hos designatos qui
            etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret.
              <reg>sed</reg> hoc meae nimiae facilitatis. <reg>nam</reg> id erat quondam quasi
            necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quam</reg> dudum nihil habeo quod ad te scribam! <reg>scribo</reg> tamen non ut
            delectem his litteris sed ut eliciam tuas. <reg>tu</reg> si quid erit de ceteris, de
              Bruto utique quicquid. <reg>haec</reg> conscripsi x Kal. accubans apud
              Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis
            exercitatum. </p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="13"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano <date>vi K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>septimo</reg> denique die litterae mihi redditae
            sunt quae erant a te xiii Kal. datae; quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire
            arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione <foreign xml:lang="grc">ἁλιτενεῖ</foreign> delecter. <reg>est</reg> me hercule, ut dicis, utriusque loci
            tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit. <quote><l>a)ll' ou) daito\s e)phra/tou e)/rga me/mhlen, </l><l>a)lla\ li/hn me/ga ph=ma, diotrefe/s, ei)soro/wntes</l><l>dei/dimen: e)n doih=| de\ sawse/men h)\ a)pole/sqai.</l></quote>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quamvis</reg> enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D.
              Bruti adventu ad suas legiones in quo spem maximam video, tamen si est
            bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem
            permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro. <reg>neque</reg> enim iam
            licebit quod Caesaris bello licuit neque huc neque illuc.
              <reg>quemcumque</reg> enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte
            putabit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit;
            quae res ad caedem maximam spectat. <reg>restat</reg> ut in castra Sexti
            aut, si forte, Bruti nos conferamus. <reg>res</reg> odiosa et aliena
            nostris aetatibus et incerto exitu <del>belli</del>, et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu
            dicere, <pb/>
                        <quote xml:lang="grc"><l>τέκνον ἐμόν, οὔ τοι δέδοται πολεμήια ἔργα, </l><l>ἀλλὰ σύ γ' ἱμερόεντα μετέρχεο ἔργα λόγοιο</l></quote>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest.
              <reg>nos</reg> autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid accideret
            fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum
            litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>suscipe</reg> nunc meam deliberationem qua sollicitor. <reg>ita</reg> multa veniunt
            in mentem in utramque partem. <reg>proficiscor</reg>, ut constitueram, legatus in
              Graeciam: caedis impendentis periculum non nihil vitare videor sed
            casurus in aliquam vituperationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore.
              <reg>sin</reg> autem mansero, fore me quidem video in discrimine sed accidere posse
            suspicor ut prodesse possim rei publicae. <reg>iam</reg> illa consilia privata sunt,
            quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc venire;
            nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a
              Caesare. <reg>tota</reg> igitur hac de re, ut soles, si quid ad me
            pertinere putas, cogitabis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>redeo</reg> nunc ad epistulam tuam. <reg>scribis</reg> enim esse rumores me ad
            lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam <del>utique</del> Quinto
            traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius
            dixerit, dotata Aquilia. <reg>ego</reg> vero de venditione nihil cogito
            nisi quid quod magis me delectet invenero. Quintus autem de emendo nihil
            curat hoc tempore. <reg>satis</reg> enim torquetur debitione dotis in qua mirificas
              Q. Egnatio gratias agit; a ducenda autem uxore sic abhorret ut
            libero lectulo neget esse quicquam iucundius. <reg>sed</reg> haec quoque hactenus.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>redeo</reg> enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M.
              Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodi;
            <pb/> quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi
            exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam
              Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis. <reg>quae</reg>
            enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis
            eius commentariis proferuntur. <reg>ego</reg> autem Antonio facillimum me
            praebui. <reg>etenim</reg> ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet,
            fecisset nihilo minus me invito. <reg>itaque</reg> mearum quoque litterarum misi tibi
            exemplum. </p></div></div><div type="textpart" n="13A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae inter a. d. x et <date>vii K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>occupationibus</reg> est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de
            hac re agerem. <reg>quam</reg> ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te.
              <reg>quod</reg> si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te,
            gaudebo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> a Caesare petii ut Sex.
              Clodium restitueret; impetravi. <reg>erat</reg> mihi in animo etiam tum sic
            uti beneficio eius si tu concessisses. <reg>quo</reg> magis laboro ut tua voluntate id
            per me facere nunc <hi rend="italic">liceat</hi>. <reg>quod</reg> si duriorem te eius
            miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor
            debere tueri commentarium Caesaris. <reg>sed</reg> me hercule, si humaniter
            et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles
              P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te
            insectatum esse, cum potueris, amicos paternos. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>patere</reg>, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem <pb/> cum patre
            eius, non contempsisse hanc familiam. <reg>honestius</reg> enim et libentius deponimus
            inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. <reg>me</reg> deinde sine ad
            hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse
            tradendas posteris inimicitias. <reg>quamquam</reg> tuam fortunam, Cicero,
            ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et
            honorificam potius agere quam sollicitam. <reg>postremo</reg> meo iure te hoc beneficium
            rogo; nihil enim non tua causa feci. <reg>quod</reg> si non impetro, per me
              Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit
            atque eo te placabiliorem praebeas. </p></div></div><div type="textpart" n="13B" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano <date>vi K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ANTONIO COS. S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quod</reg> mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses.
              <reg>non</reg> enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut
            aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. <reg>nam</reg> cum te semper amavi
            primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te
            mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>litterae</reg> vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me
            adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum
            meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
              </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero tibi istuc, mi
              Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris,
            liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo
            se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et <pb/> naturae meae.
              <reg>nihil</reg> enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius
            aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. <reg>accedit</reg> ut ne in ipsum
            quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non
            esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet
            ipsos esse spoliandos. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>nam</reg> de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum
            tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere
            in familiis nostris arbitretur. <reg>contendi</reg> cum P. Clodio
            cum ego publicam causam, ille suam defenderet. <reg>nostras</reg> concertationes res
            publica diiudicavit. <reg>si</reg> viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me
            invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra
            ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem
            extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus.
              <reg>interpellantibus</reg> enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam
            domus. <reg>sed</reg> haec hactenus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>illud</reg>
            extremum. <reg>ego</reg> quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine
            ulla dubitatione summo studio faciam. <reg>hoc</reg> velim tibi penitus persuadeas. </p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="14"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano a. d. <date>v K. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><quote>Iteradum eadem ista mihi.</quote><reg>coronatus</reg>
            Quintus noster Parilibus! <del>Parilibus.</del>
                        <reg>solusne</reg>? <reg>etsi</reg>
            addis Lamiam
            <reg>quod</reg> demiror equidem, sed scire cupio qui fuerint alii; quamquam satis scio
            nisi improbum neminem. <reg>explanabis</reg> igitur hoc diligentius. <reg>ego</reg>
            autem casu cum dedissem ad <pb/> te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere
            horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. <reg>itaque</reg> ioca tua plena
            facetiarum de haeresi Vestoriana et de †Pherionum
            more† Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere.
              <foreign xml:lang="grc">πολιτικώτερα</foreign> illa videamus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ita</reg>
            Brutos
            Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quos satis laudare non
            possum. <reg>rerum</reg> ego vitia conlegi, non hominum. <reg>sublato</reg> enim tyranno
            tyrannida manere video. <reg>nam</reg> quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de
              Clodio de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam
            ne passurum quidem fuisse. <reg>sequetur</reg>
            Rufio
            Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non?
              <reg>cui</reg> servire ipsi non potuimus eius libellis paremus. <reg>nam</reg>
            Liberalibus quis potuit in senatum non venire? <reg>fac</reg> id potuisse
            aliquo modo; num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni
            ratione veterani qui armati aderant cum praesidi nos nihil haberemus defendendi fuerunt?
              <reg>illam</reg> sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es.
              <reg>quid</reg> ergo? ista culpa Brutorum? <reg>minime</reg> illorum
            quidem sed aliorum brutorum qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit
            laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur et, quem ad
            modum tu praecipis, contenti Idibus
            Martiis simus; quae quidem nostris amicis divinis viris aditum ad caelum
            dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. <reg>recordare</reg> tua.
              <reg>nonne</reg> meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset?
              <reg>sapienter</reg> id quidem. <reg>itaque</reg> ex eo quae manarint vides.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quae</reg> scribis K. Iuniis
            Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et
            utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? <reg>si</reg> licuerit, libertatem
            esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio
            praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni? <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>rapinas</reg> scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus.
              <reg>ne</reg> nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. <reg>ita</reg> laus
            illorum est, culpa nostra. <reg>et</reg> hortaris me ut historias scribam, ut conligam
            tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! <reg>poterone</reg> eos ipsos non
            laudare qui te obsignatorem adhibuerint? <reg>nec</reg> me hercule me raudusculum movet,
            sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>sed</reg> de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K.
              Iunias statuere posse. <reg>ad</reg> quas adero et omni ope atque opera
            enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de
              Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. <reg>quod</reg> me
            cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum.
              <reg>tu</reg> autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis
              Massiliensibus sua reddis. <reg>haec</reg> armis, quae quam firma
            habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>epistula</reg> brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de
              Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris.
              <reg>posse</reg> videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. <reg>sed</reg> nobis ubi
            simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est. </p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="15"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano K. Mart. a. <date when="-0044">710 (44)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi,
            subdubitabam. <reg>magnam</reg>
                        <foreign xml:lang="grc">ἀναθεώρησιν</foreign> res <pb/> habet, de saxo, in crucem,
            columnam tollere, locum illum sternendum locare! <reg>quid</reg> quaeris? heroica.
              <reg>sustulisse</reg> mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies,
            et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. <reg>quamquam</reg>
            istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt.
              <reg>sed</reg> non possunt omnia simul. <reg>incipit</reg> res melius ire quam
            putaram. <reg>nec</reg> vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse.
              Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil
            fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in
              Pompeianum ipse proficiscens <date>K. Maiis.</date>
                        <reg>quam</reg> velim Bruto persuadeas ut Asturae sit! </p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="16"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Puteolano sive hortis Cluvianis <date>v Non. Mai.</date> a. 710
              (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum
            has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum,
            vilicos, procuratores tradidissem. <reg>ipse</reg> autem eo die in Paeti
            nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec
              Puteolana et Cumana regna renavigare. o loca ceteroqui valde
            expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda! <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam <foreign xml:lang="grc">ἀριστείαν</foreign>! <reg>quanta</reg> est <foreign xml:lang="grc">ἀναθεώρησισ</foreign>! <reg>equidem</reg> laudare eum et hortari non desisto.
              <reg>recte</reg> tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias.
              <reg>mihi</reg> quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per
            forum <pb/> ferre posse. <reg>quis</reg> enim audeat laedere proposita cruce aut saxo,
            praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum? <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nunc</reg>, mi Attice, me fac ut expedias. <reg>cupio</reg>, quom
              Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam.
              <reg>Magni</reg> interest Ciceronis vel mea potius vel me hercule
            utriusque me intervenire discenti. <reg>nam</reg> epistula Leonidae quam ad
            me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? <reg>numquam</reg> ille mihi
            satis laudari videbitur cum ita laudabitur, <quote><reg>quo</reg> modo nunc est.</quote>
                        <reg>non</reg> est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herodi autem mandaram
            ut mihi <foreign xml:lang="grc">κατὰ μίτον</foreign> scriberet. a quo adhuc nulla
            littera est. <reg>vereor</reg> ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum
            putaret fore. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim
            deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet.
              Flammam
            Flaminium audio Romae esse. <reg>ad</reg> eum scripsi me tibi
            mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim
            cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo
            conloquare. <reg>puto</reg>, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum
            damno dependatur. <reg>de</reg>
            Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non
            belle fuisse. </p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="17"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Pompeiano <date>iv Non. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>in</reg>
            Pompeianum veni v Nonas
            Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in
              Cumano conlocavissem. <reg>ibi</reg>
                        <pb/> mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio
            liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute
            scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. <reg>itaque</reg> his de
            rebus ex tempore et coram. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam!
              <reg>multum</reg> profecto proficiam. <reg>sed</reg> non arbitrantur eum a
              Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit.
              <reg>quod</reg> idem L. Caesari videbatur quem pridie
              Neapoli adfectum graviter videram. <reg>quam</reg> ob rem ista nobis ad
            Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. <reg>sed</reg> hactenus.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae
            cum venissemus in Pompeianum. <reg>quarum</reg> tamen erat caput
              Aquiliam novercam non esse laturum. <reg>sed</reg> hoc tolerabile
            fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua
            sperare ab Antonio—o perditum hominem! <reg>sed</reg>
                        <foreign xml:lang="grc">μελήσει</foreign>. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ad</reg>
            Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam
            epistulas scripsi. <reg>earum</reg> exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene
            essent. <reg>plane</reg> enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem
            existimaturus sis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
            Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque
            hoc tibi onus imponere patiere. <reg>quae</reg> adhuc fecisti mihi sunt gratissima.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>librum</reg> meum illum <foreign xml:lang="grc">ἀνέκδοτον</foreign> nondum, ut
            volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen
            exspectant. <reg>ego</reg> autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra
            illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. <reg>ille</reg> enim
            nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad
              Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. <reg>de</reg>
            Montano, quoniam Flamma venit, videbis. <reg>puto</reg> rem
            meliore loco esse debere.</p></div></div><div type="textpart" n="17A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Pompeiano v Nou. Mai. a. <date when="-0044">710 (44)</date>. =ad fam.
              9.14. </seg><seg rend="salute">CICERO DOLABELLAE COS. suo salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea
            magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me
            maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus.
              <reg>neminem</reg> conveni (convenio autem cotidie plurimos. <reg>sunt</reg> enim
            permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis
            frequentes necessarii mei) quin omnes; cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi
            continuo maximas gratias agant. <reg>negant</reg> enim se dubitare quin tu meis
            praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem
            praebeas. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quibus</reg> ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et
            tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam
            tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego.
              <reg>sum</reg> enim avidior etiam quam satis est gloriae. <reg>et</reg> tamen non
            alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum,
            habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te
            iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum
              Neapolim
            <pb/> venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me
            plane salutavit, <quote>o mi Cicero</quote> inquit <quote>gratulor tibi cum
              tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem,
              iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago,
              quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.</quote>
                        <reg>deinde</reg> multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil
            praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. <reg>atque</reg> haec una vox
            omnium est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> a te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem
            alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire
            patiare. <reg>quamquam</reg>, mi Dolabella (haec enim iocatus sum),
            libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam
            partem exhauserim ex tuis. <reg>nam</reg> cum te semper tantum dilexerim quantum tu
            intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore
            fuerit ardentius. <reg>nihil</reg> est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil
            pulchrius, nihil amabilius. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>semper</reg> amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum
            ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen
              Idibus
            Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo
            quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. <reg>quis</reg> erat qui putaret ad eum
            amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? <reg>tantum</reg> accessit ut mihi
            nunc denique amare videar, antea dilexisse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias?
              <reg>proponam</reg> tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur?
              <reg>neminem</reg> habeo clariorem quam te ipsum. <reg>te</reg> imitere oportet, tecum
            ipse certes. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>ne</reg> licet <pb/> quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse.
              <reg>quod</reg> cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum
            est. <reg>contigit</reg> enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas
            animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus
            tum infimo cuique gratissima. <reg>hoc</reg> si tibi fortuna quadam contigisset,
            gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque
            consili. <reg>legi</reg> enim contionem tuam. <reg>nihil</reg> illa sapientius.
              <reg>ita</reg> pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum
            recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>liberasti</reg> igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus
            maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. <reg>quo</reg> facto intellegere
            debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos illos
            viros a quibus initium libertatis profectum est. <reg>sed</reg> his de rebus coram plura
            prope diem, ut spero. <reg>tu</reg> quoniam rem publicam nosque conservas, fac ut
            diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias. </p></div></div><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="18"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Pompeiano <date>vii Id. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>saepius</reg> me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum
            videar efferre. <reg>ego</reg> autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere
            laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. <reg>sed</reg> totum se a te
            abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum
            reddidit. o hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se
            maximo <pb/> aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope
            petierit. <reg>licet</reg> enim iocari, ne me valde conturbatum putes. <reg>atque</reg>
            ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas
            litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die.
              <reg>sed</reg>, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad
              Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me
            praesentem non sustineat <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Albianum te confecisse arbitror. <reg>de</reg>
            Patulciano nomine, quod mihi †suspendiatus est†,
            gratissimum est et simile tuorum omnium. <reg>sed</reg> ego Erotem ad ista
            expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt.
              <reg>sed</reg> cum ipso videro. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae.
              Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror
            neque ei quicquam in desperatione concedo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal.
              Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. <reg>sed</reg> hoc
            ipse melius. <reg>ego</reg> ex iis quae parari video non multum Idibus
            Martiis profectum iudico. <reg>itaque</reg> de Graecia cotidie
            magis et magis cogito. <reg>nec</reg> enim Bruto meo exsilium, ut scribit
            ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis
            delectarunt. <reg>de</reg>
            Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. <reg>ego</reg>
            ex Pompeiano
            <date>vi Idus Mai.</date> cogitabam. </p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="19"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Pompeiano vh<date>i Id. Mai.</date> 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><date>Nonis Maiis</date> cum essem in Pompeiano, accepi binas a te
            litteras, alteras sexto die, alteras quarto. <reg>ad</reg> superiores igitur prius.
              <reg>quam</reg> mihi iucundum opportune tibi Barnaeum <pb/> litteras reddidisse!
              <reg>tu</reg> vero cum Cassio ut cetera. <reg>quam</reg> commode autem
            quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum
            litterarum ad te miseram! <reg>sed</reg> cum ex Dolabellae
            †aritia† (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione
            adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! <reg>ille</reg>
            exsilium meditari. <reg>nos</reg> autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in
            quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica.
              <reg>sed</reg> nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. <reg>adsentiris</reg> enim mihi
            nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et
            clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore. <reg>sed</reg>
            Pansa furere videtur de Clodio itemque de
              Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. <reg>illud</reg> tamen non
            belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg> coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se
            coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo
            se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ad</reg>
            Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter.
              <reg>ego</reg> etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono.
              <reg>nolo</reg> te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; in qua
            plus timoris video quam consili. <reg>sed</reg> quoniam perterriti omnes sumus,
            adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. <reg>huc</reg>
            enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id
            quod rogaret ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si videro,
            accurate agam de Buthroto. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>venio</reg> ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam rescripsi.
                <quote><reg>me</reg> facere magnam <foreign xml:lang="grc">πρᾶξιν</foreign>
              Dolabellae.</quote>
                        <reg>mihi</reg>
                        <pb/> me hercule ita videtur, non potuisse maior tali re talique tempore. <reg>sed</reg>
            tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. <reg>tibi</reg> vero adsentior
            maiorem <foreign xml:lang="grc">πρᾶξιν</foreign> eius fore si mihi quod debuit
            dissolverit. Brutus velim sit Asturae. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo
            evasura sint videro, muto sententiam. <reg>neque</reg> quicquam tamen ante quam te
            videro. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego
            totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre.
              <reg>tu</reg>
            Atticae salutem dices. <reg>nos</reg>
            Piliam diligenter tuebimur. </p></div></div><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="20"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Puteolano <date>v Id. Mai</date> a. 7Z0 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> e Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi
              Idus hora fere tertia. <reg>egressus</reg> autem e navi accepi tuas
            litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur <date>Nonis
              Maiis</date> datas. a Lucullo postridie eadem fere hora veni in
              Puteolanum. <reg>ibi</reg> accepi duas epistulas, alteram
              Nonis, alteram <date>vii Idus Lanuvio</date> datas. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>audi</reg> igitur ad omnis. <reg>primum</reg>, quae de re mea gesta et in solutione
            et in Albiano negotio, grata. <reg>de</reg> tuo autem
            Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit
              Antonius. <reg>inde</reg> ante discessit quam illum venisse audissem, in
              Samnium a quo vide quid speres. Romae igitur de
              Buthroto. L. Antoni horribilis contio,
              Dolabellae praeclara. <reg>iam</reg> vel sibi habeat nummos, modo numeret
              Idibus. Tertullae nollem abortum. <reg>tam</reg> enim Cassii
            sunt iam quam Bruti serendi. <reg>de</reg> regina <pb/> velim atque etiam
            de Caesare illo. <reg>persolvi</reg> primae epistulae, venio ad secundam.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. <reg>quod</reg>
            Ciceroni suppeditas, gratum. <reg>quod</reg> errare me putas qui rem
            publicam putem pendere <hi rend="italic">e</hi>
            Bruto, sic se res habet. <reg>aut</reg> nulla erit aut ab isto istisve
            servabitur. <reg>quod</reg> me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi
              Attice, <foreign xml:lang="grc">καθολικὸν θεώρημα</foreign> earum rerum
            in quibus satis exercitati sumus. <reg>nemo</reg> umquam neque poeta neque orator fuit
            qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. <reg>hoc</reg> etiam malis contingit; quid
            tu Bruto putas et ingenioso et erudito? <reg>de</reg> quo etiam experti
            sumus nuper in edicto. <reg>scripseram</reg> rogatu tuo. <reg>meum</reg> mihi placebat,
            illi suum. <reg>quin</reg> etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum
              <quote>de optimo genere dicendi,</quote> non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi
            illud quod mihi placeret non probari. <reg>qua</reg> re sine, quaeso, sibi quemque
            scribere, <quote><l><reg>suam</reg> quoíque sponsam, míhi meam; suum
                quoíque </l><l>amorem, míhi meum.</l></quote>
                        <reg>non</reg> scite. <reg>hoc</reg> enim Atilius, poeta durissimus.
              <reg>atque</reg> utinam liceat isti contionari! <reg>cui</reg> si esse in urbe tuto
            licebit, vicimus. <reg>ducem</reg> enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii
            sequentur qui facile vincantur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>venio</reg> ad tertiam. <reg>gratas</reg> fuisse meas litteras Bruto
            et Cassio gaudeo. <reg>itaque</reg> iis rescripsi. <reg>quod</reg>
            Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam et ille optime
            loquitur sed vivit habitatque cum Balbo qui item bene loquitur.
              <reg>quid</reg> credas videris. Dolabellam valde placere tibi video; mihi
            quidem egregie. <reg>cum</reg>
            Pansa vixi in Pompeiano. <reg>is</reg> plane mihi probabat se
            bene sentire et cupere pacem. <reg>causam</reg> armorum quaeri plane video.
              <reg>edictum</reg>
            Bruti et Cassi probo. <reg>quod</reg> vis ut suscipiam
            cogitationem <pb/> quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt quae in horas
            commutari vides. Dolabellae et prima illa actio et haec contra
              Antonium contio mihi profecisse permultum videtur. <reg>prorsus</reg>
            ibat res; nunc autem videmur habituri ducem; quod unum municipia bonique desiderant.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
            Epicuri mentionem facis et audes dicere <foreign xml:lang="grc">μὴ</foreign>. <reg>non</reg> te Bruti nostri vulticulus ab
            ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est
            dextella. <reg>per</reg> eum igitur quod volemus facile auferemus. <reg>exspecto</reg>,
            si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis
            contio fuerit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> scripsi; statim enim
              Cassi tabellarius. <reg>eram</reg> continuo Piliam
            salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae
            plurimam salutem. </p></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="21"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Puteolano <date>v Id. Mafl</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cum</reg> paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v
              Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis
            litteris. <reg>sed</reg> cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros
            autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea
            (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane
            luculente. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ad</reg> me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim
              Balbus. o dei boni, quam facile perspiceres timere otium! <reg>et</reg>
            nosti virum quam tectus. <reg>sed</reg> tamen Antoni consilia narrabat;
            illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse
            iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
              <reg>questus</reg> est etiam de sua invidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare
            videretur Antonium. <reg>quid</reg> quaeris? nihil <pb/> sinceri.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>mihi</reg> autem non est dubium quin res spectet ad castra. <reg>acta</reg> enim
            illa res est animo virili, consilio puerili. <reg>quis</reg> enim hoc non vidit, regni
            heredem relictum? <reg>quid</reg> autem absurdius? <quote><reg>hoc</reg>
              métuere, alterum ín metu non pónere!</quote>
                        <reg>quin</reg> etiam hoc ipso tempore multa <foreign xml:lang="grc">ὑποσόλοικα</foreign>. Ponti
            Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! <reg>legendus</reg> mihi
            saepius est <quote>Cato maior</quote> ad te missus. <reg>amariorem</reg>
            enim me senectus facit. <reg>stomachor</reg> omnia. <reg>sed</reg> mihi quidem <foreign xml:lang="grc">βεβίωται</foreign>; viderint iuvenes. <reg>tu</reg> mea curabis, ut
            curas. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>haec</reg> scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium.
              <reg>postridie</reg> apud Hirtium cogitabam et quidem <foreign xml:lang="grc">πεντέλοιπον</foreign>. <reg>sic</reg> hominem traducere ad optimatis
            paro. <foreign xml:lang="grc">λῆροσ πολύσ</foreign>. <reg>nemo</reg> est istorum qui
            otium non timeat. <reg>qua</reg> re talaria videamus. <reg>quidvis</reg> enim potius
            quam castra. <milestone ed="P" unit="para"/>Atticae salutem plurimam velim
            dicas. <reg>exspecto</reg>
            Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid
              Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit. </p></div></div><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="22"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Puteolano <date>prid. Id. Mai.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>certior</reg> a Pilia factus mitti ad te Idibus
            tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. <reg>primum</reg> igitur scire te volui me
            hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. <reg>eo</reg> igitur mittes si quid erit
            posthac; quamquam ipse iam iamque adero. <reg>cupio</reg> enim ante quam
              Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. <reg>quamquam</reg>
            vereor ne nihil coniectura aberrem. <reg>minime</reg> enim obscurum est quid isti
            moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem
              Brutus noster sauciavit. <reg>et</reg> si quaeris (perspexi <pb/> enim
            plane), timent otium; <foreign xml:lang="grc">ὑπόθεσιν</foreign> autem hanc habent
            eamque prae se ferunt, clarissimum <hi rend="italic">virum</hi> interfectum, totam rem
            publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac
            desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale
            accidere potuisse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>mihi</reg> autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo
            veniat, quod est <foreign xml:lang="grc">εὔλογον</foreign>, certe fore bellum.
              <reg>haec</reg> me species cogitatioque perturbat. <reg>neque</reg> enim iam quod tibi
            tum licuit nobis nunc licebit. <reg>nam</reg> aperte laetati sumus. <reg>deinde</reg>
            habent in ore nos ingratos. <reg>nullo</reg> modo licebit quod tum et tibi licuit et
            multis. <foreign xml:lang="grc">φαινοπροσωπητέον</foreign> ergo et <foreign xml:lang="grc">ἰτέον</foreign> in castra? <reg>miliens</reg> mori melius, huic praesertim aetati.
              <reg>itaque</reg> me Idus
            Martiae non tam consolantur quam antea. <reg>magnum</reg> enim mendum
            continent. <reg>etsi</reg> illi iuvenes <quote xml:lang="grc">ἄλλοισ ἐν ἐσθλοῖς              τόνδ' ἀπωθοῦνται ψόγον</quote>
                        <reg>sed</reg> si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis,
            scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva.
              <reg>equidem</reg> in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis.
              <reg>dicuntur</reg> enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui
            mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>