<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:3</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:3</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="1"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. proficiscens in exsilium in in Apr. a. <date when="-0058">696
              (58)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>cum</reg> antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut
            legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse
            quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus,
            sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur,
            sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus.
              <reg>quam</reg> ob rem te oro des operam ut me statim consequare; quod eo facilius
            potes quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. <reg>pluribus</reg>
            verbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="2"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in itinere <date>vi Id. Apr.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>itineris</reg> nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo iure diutius
            esse possem quam in fundo Siccae, praesertim nondum rogatione correcta, et
            simul intellegebam ex eo loco, si te haberem, posse me Brundisium referre,
            sine te autem non esse nobis illas partis tenendas propter Autronium.
              <reg>nunc</reg> ut ad te antea scripsi, si ad nos veneris, <pb/> consilium totius rei
            capiemus. <reg>iter</reg> esse molestum scio sed tota calamitas omnis molestias habet.
              <reg>plura</reg> scribere non possum; ita sum animo perculso et abiecto.
              <reg>cura</reg> ut valeas. <reg>data</reg>
                     <date>vi Idus Aprilis</date>
                     <reg>naribus</reg> Luc. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="3"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Itinere circ. Non. Apr. a. <date when="-0058">696 (58)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p>utinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coegisti! adhuc quidem
            valde me paenitet. <reg>sed</reg> te oro ut ad me Vibonem statim venias quo
            ego multis de causis converti iter meum. <reg>sed</reg> eo si veneris, de tota itinere
            ac fuga mea consilium capere potero. <reg>si</reg> id non feceris, mirabor; sed confido
            te esse facturum. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="4"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in itinere inter Vibonem et Brundisium post ep. 5 Id. Apr. a. <date when="-0058">696 (58)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>miseriae</reg> nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a
              Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. <reg>adlata</reg> est enim
            nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut
            mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. <reg>statim</reg>
            iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et
              Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non
            licebat. <reg>nunc</reg> tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur.
              <reg>adhuc</reg> invitamur benigne, sed quod superest timemus. <reg>me</reg>, mi
              Pomponi, valde paenitet vivere; qua in re apud me tu plurimum valuisti.
              <reg>sed</reg> haec coram. <reg>fac</reg> modo ut venias. <pb/>
                  </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="5"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thuriis <date>iv Id. Apr.</date>, ut videtur, a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p>Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias. <reg>id</reg> est mihi
            gratissimum. <reg>ego</reg> vivo miserrimus et maximo dolore conficior. <reg>ad</reg> te
            quid scribam nescio. <reg>si</reg> enim es Romae, iam me adsequi non potes;
            sin es in via, cum eris me adsecutus, coram agemus quae erunt agenda. <reg>tantum</reg>
            te oro ut, quoniam me ipsum semper amasti, ut eodem amore sis; ego enim idem sum.
              <reg>inimici</reg> mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. <reg>cura</reg> ut valeas.
              <reg>data</reg>
                     <date>iiii Idus April.</date>
            Thuri. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="6"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tarentino <date>xiv K. Mai.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>non</reg> fuerat mihi dubium quin te Tarenti aut
              Brundisi visurus essem idque ad multa pertinuit, in eis et ut in
              Epiro consisteremus et de reliquis rebus tuo consilio uteremur.
              <reg>quoniam</reg> id non contigit, erit hoc quoque in magno numero nostrorum malorum.
              <reg>nobis</reg> iter est in Asiam, maxime Cyzicum.
              <reg>meos</reg> tibi commendo. <reg>me</reg> vix misereque sustento. <reg>data</reg>
              x<date>iiii K. Maias</date> de Tarentino. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="7"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisii <date>pr. K. Mai.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Brundisium veni <date>a. d. xiiii Kal. Maias.</date>
                        <reg>eo</reg> die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem
            tertium eius diei alias litteras attulerunt. <reg>quod</reg> me rogas et hortaris ut
            apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde arata est et minime nova.
              <reg>esset</reg> consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere;
            odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista
            solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara; sed itineris causa ut deverterer,
            primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te.
              <reg>nam</reg> castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est
            necessarium. <reg>quod</reg> si auderem, Athenas peterem. <reg>sane</reg>
            ita cadebat ut vellem. <reg>nunc</reg> et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et
            veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse
            nec scribis quam ad diem te exspectemus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non
            potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. <reg>quid</reg> enim est quod me
            retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur?
              <reg>non</reg> faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et
            scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in
            eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini
            mortem magis optandam fuisse. <reg>quoius</reg> oppetendae tempus honestissimum
            praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>de</reg> re publica video te conligere omnia quae
            putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. <reg>quae</reg> quamquam exigua
            sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. <reg>tu</reg> nihilo minus si properaris nos
            consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per
              Candaviam ibimus. <reg>dubitationem</reg> autem de Epiro non
            inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus <pb/>
            nesciebamus; quem quidem ego nec <hi rend="italic">quo</hi> modo visurus nec ut
            dimissurus sim scio. <reg>id</reg> est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum.
              <reg>ego</reg> et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis
            partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. <reg>videre</reg> te cupio.
              <reg>cura</reg> ut valeas. <reg>data</reg>
                        <date>pr. Kal. Mai.</date>
            Brundisi. </p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="8"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>iv K. Iun.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Brundisio proficiscens scripseram ad te quas ob causas in
              Epirum non essemus profecti, quod et Achaia prope esset
            plena audacissimorum inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficisceremur.
              <reg>accessit</reg> cum Dyrrachi essemus ut duo nuntii adferrentur, unus
            classe fratrem Epheso
            Athenas, alter pedibus per Macedoniam venire.
              <reg>itaque</reg> illi obviam misimus Athenas ut inde
              Thessalonicam veniret. <reg>ipsi</reg> processimus et
              Thessalonicam a. d. <date>x Kal. Iunias</date> venimus neque de illius
            itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto
            profectum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> istic quid agatur magno opere timeo; quamquam tu altera epistula scribis
              <date>Idibus Maiis</date> audiri fore ut acrius postularetur, altera iam esse mitiora.
              <reg>sed</reg> haec est pridie data quam illa, quo conturber magis. <reg>itaque</reg>
            cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi
            vitam reliquam facit. <reg>sed</reg> et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus
            ubi ego essem fortasse alium cursum petivit. <reg>nam</reg> Phaetho libertus eum non
            <pb/> vidit. <reg>vento</reg> reiectus ab Ilio in Macedoniam
            Pellae mihi praesto fuit. <reg>reliqua</reg> quam mihi timenda sint video
            nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram
            fortunam cadere videatur. <reg>equidem</reg> adhuc miser in maximis meis aerumnis et
            luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> ad ea quae scripsisti. Tryphonem
            Caecilium non vidi. <reg>sermonem</reg> tuum et Pompei cognovi
            ex tuis litteris. motum in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut
            vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto sublata sunt
            omnia. Varroni me iubes agere gratias. <reg>faciam</reg>; item
              Hypsaeo. <reg>quod</reg> suades ne longius discedamus dum acta mensis
              Mai. ad nos perferantur, puto me ita esse facturum sed ubi nondum statui;
            atque ita perturbato sum animo de Quinto ut nihil queam statuere sed tamen
            statim te faciam certiorem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ex</reg> epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi
            incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex
            culpae nostrae recordatione commotus. <reg>cuius</reg> enim scelere impulsi ac proditi
            simus iam profecto vides, atque utinam iam ante vidisses neque totum animum tuum maerori
            mecum simul dedisses! <reg>qua</reg> re cum me adflictum et confectum luctu audies,
            existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem
            esse nefarium non putarim. <reg>me</reg> et meorum malorum memoria et metus de fratre in
            scribendo impedit. <reg>tu</reg> ista omnia vide et guberna Terentia tibi
            maximas gratias agit. <reg>litterarum</reg> exemplum quas ad Pompeium
            scripsi misi tibi. <reg>data</reg>
                        <date>iiii Kal. Iunias</date>
            Thessalonicae. </p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="9"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae Id. Iun. a. <date when="-0058">696 (58)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal.
              Maias et Athenas venisset Idibus, valde fuit ei
            properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus
            nostris malis non esset. <reg>itaque</reg> eum malui properare Romam quam
            ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum
            perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo
            animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam
            illi offerrem aut ab illo aspici paterer. <reg>atque</reg> etiam illud timebam, quod
            profecto accidisset, ne a me digredi non posset. <reg>versabatur</reg> mihi tempus illud
            ante oculos quom ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo.
              <reg>huius</reg> acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi.
              <reg>in</reg> hunc me casum vos vivendi auctores impulistis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> mei peccati luo poenas. <reg>quam</reg> quam me tuae litterae
            sustentant ex quibus quantum tu ipse speres facile perspicio; quae quidem tamen aliquid
            habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio. <quote><reg>nunc</reg>
              Hortensium adlice et eius modi viros.</quote>
                        <reg>obsecro</reg>, mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum
            insidiis, quorum scelere perierimus? <reg>sed</reg> tecum haec omnia coram agemus;
            tantum dico quod scire te puto, nos non inimici sed invidi perdiderunt. <reg>nunc</reg>
            si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes nitemur; sin, ut mihi
            videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/>Terentia tibi saepe agit gratias.
              <reg>mihi</reg> etiam unum de <pb/> malis in metu est, fratris miseri negotium; quod
            si sciam quoius modi sit, sciam quid agendum mihi sit. <reg>me</reg> etiam nunc istorum
            beneficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae
            tenet. <reg>si</reg> quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit.
              <reg>tu</reg> si, ut scribis, Kal. Iuniis
            Roma profectus es, prope diem nos videbis. <reg>litteras</reg> quas ad
              Pompeium scripsi tibi misi. <reg>data</reg>
                        <reg>id</reg>. Iun. Thessalonicae. </p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="10"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonnicae anno K. Quint. a. <date when="-0058">696
              (58)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>acta</reg> quae essent usque ad a. d. <date>viii Kal. Iunias</date> cognovi ex tuis
            litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae.
              <reg>quibus</reg> adlatis facilius statuere potero ubi sim. <reg>nam</reg> si erit
            causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin,
            ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. <reg>omnino</reg> adhuc nihil
            mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus
            est quam de me. <reg>itaque</reg> quid ea mihi prosit nescio sed tamen quoad me vos
            sperare vultis vobis obtemperabo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis,
            quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex
            amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis
            praesidiis bonorum omnium concidit? <reg>possum</reg> oblivisci qui fuerim, non sentire
            qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre?
              <reg>quem</reg> ego, ut novum calamitatis genus attendas, quom pluris facerem quam me
            ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem
            aut me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem.
              <reg>mitto</reg> cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. <reg>hic</reg> utrum
            tandem sum accusandus quod doleo, an quod commisi ut haec non aut retinerem, quod facile
            fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non
            amitterem? <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>haec</reg> eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut
            obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et
            quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. <reg>quae</reg> si erunt
            adlata, faciam te consili nostri certiorem. <reg>tu</reg>, ut adhuc fecisti, quam
            plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. <reg>data</reg> xiiii
            Kal. Quintilis
            Thessalonicae. </p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="11"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>iv K. Quint.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>me</reg> et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et
            exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc
              Thessalonicae tenebat. <reg>si</reg> accepero litteras quas exspecto, si
            spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam; si non erit, faciam te
            certiorem quid egerim. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tu</reg> me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva; consolari iam desine,
            obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita
            adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit.
              Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. <reg>ad</reg> me
            obsecro te ut omnia certa perscribas. <reg>data</reg>
                        <date>iiii Kal. Quintilis.</date>
                        <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="12"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>xvi Kal. Sext.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tu</reg> quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum
            idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat.
              <reg>itaque</reg> siletur. <reg>hic</reg> tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim
            adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis. <reg>spem</reg> ostendis secundum
            comitia. <reg>quae</reg> ista est eodem tribuno pl. et inimico consule designato?
              <reg>percussisti</reg> autem me etiam de oratione prolata. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>cui</reg> vulneri ut scribis medere, si quid potes. <reg>scripsi</reg> equidem olim
            ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam
            putarem. <reg>quo</reg> modo exciderit nescio. <reg>sed</reg> quia numquam accidit ut
            cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae,
            puto posse probari non esse meam. <reg>id</reg>, si putas me posse sanari, cures velim;
            sin plane perii, minus laboro. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> etiam nunc eodem in loco iaceo sine sermone ullo, sine cogitatione ulla.
              <reg>scilicet</reg> tibi, ut scribis, significaram ut ad me venires; †si
            donatam ut† intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse.
              <reg>non</reg> queo plura scribere nec est quod scribam; vestra magis exspecto.
              <reg>data</reg>
                        <date>xvi Kal. Sextilis</date>
            Thessalonicae. </p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="13"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae Non. Sext. a. <date when="-0058">696 (58)</date>.
              .</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad te scripseram me in
              Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi,
            mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram <pb/>
            quoad aliquid ad me de eo scriberes, quod proximis litteris scripseras fore uti secundum
            comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse.
              <reg>qua</reg> de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde
            habebo ac si scripsisses nihil esse neque <hi rend="italic">me</hi> temporis non
            longinqui spe ductum esse moleste feram. <reg>quem</reg> autem motum te videre
            scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore.
              <reg>in</reg> tribunis pl. designatis reliqua spes est. <reg>quam</reg> si exspectaro,
            non erit quod putes me causae meae, voluntati meorum defuisse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter feram, debes
            ignoscere, cum ita me adflictum videas ut neminem umquam nec videris nec audieris.
              <reg>nam</reg> quod scribis te audire me etiam mentis errore ex dolore adfici, mihi
            vero mens integra est. <reg>atque</reg> utinam tam in periculo fuisset! cum ego iis
            quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar inimicissimis crudelissimisque usus sum;
            qui, ut me paulum inclinari timore viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et
            perfidia abuterentur ad exitium meum. <reg>nunc</reg> quoniam est Cyzicum
            nobis eundum, quo rarius ad me litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia quae
            putaris me scire opus esse perscribas. Quintum fratrem meum fac diligas;
            quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor. <reg>data</reg>
            Nonis
            Sextilibus. </p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="14"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>x K. Sext.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ex</reg> tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de
            nobis velit aut ostendat. <reg>comitia</reg> enim credo <pb/> esse habita; quibus
            absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. <reg>si</reg> tibi stultus esse videor
            qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum
            esse remorari. <reg>nunc</reg> velim mihi plane perscribas quid videas. <reg>scio</reg>
            nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. <reg>ea</reg> si qui casus
            aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>ego</reg> propter viae celebritatem et cotidianam
            exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica.
              <reg>sed</reg> iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum
            ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. <reg>in</reg>
            Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii
            venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse.
              <reg>hinc</reg>, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam
            convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. <reg>data</reg> xii
              Sextilis
            Thessalonicae. </p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="15"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>xiv K. Sept.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>accepi</reg>
            Idibus
            Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me obiurgas et rogas ut
            sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine
            macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a
              Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ad</reg> primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed
            id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere. <reg>nam</reg> si
            tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus? et si tu
            incolumis me requiris, quo modo <pb/> a me ipsam incolumitatem desiderari putas?
              <reg>nolo</reg> commemorare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed
            etiam ne rescindam ipse dolorem meum; hoc confirmo neque tantis bonis esse privatum
            quemquam neque in tantas miserias incidisse. <reg>dies</reg> autem non modo non levat
            luctum hunc sed etiam auget. <reg>nam</reg> ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non
            potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cotidie
            augeri. <reg>desidero</reg> enim non mea solum neque meos sed me ipsum. <reg>quid</reg>
            enim sum? <reg>sed</reg> non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis
            vulneribus saepius manus adferam. <reg>nam</reg> quod purgas eos quos ego mihi scripsi
            invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere
            afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse.
              <reg>ceteros</reg> quod purgas, debent mihi probati esse, tibi si sunt. <reg>sed</reg>
            haec sero agimus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/>Crassi libertum nihil puto sincere locutum.
              <reg>in</reg> senatu rem probe scribis actam. <reg>sed</reg> quid Curio?
            an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. <reg>sed</reg>
            Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat
            Curionem. <reg>at</reg> potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod
            erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem
              Caesaris. <reg>atque</reg> utinam ipse Varro incumbat in
            causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ego</reg> si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe
            efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum
            antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis
            nostris restitutum putes. <reg>si</reg> quid in te peccavi ac <pb/> potius quoniam
            peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius. <reg>neque</reg> haec eo scribo
            quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas
            et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas
            egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis
            perferri. <reg>sed</reg> tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam
            quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum
            esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est. <reg>quod</reg> si non
            modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso
            perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, <hi rend="italic">aut occubuissem honeste</hi> aut victores hodie viveremus.
              <reg>hic</reg> mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me
            alterum et simul meae culpae socium quaero. <reg>ac</reg> si restituor, etiam minus
            videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio
            diligemur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>quod</reg> te cum Culleone scribis de
            privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. <reg>si</reg> enim nemo
            impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto
            intercedet. <reg>nec</reg> quicquam aliud opus est <del>quam</del> abrogari; nam prior lex nos
            nihil laedebat. <reg>quam</reg> si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat
            neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. <reg>hic</reg> mihi primum meum
            consilium defuit sed etiam obfuit. <reg>caeci</reg>, caeci inquam fuimus in vestitu
            mutando, in populo <pb/> rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri
            perniciosum fuit. <reg>sed</reg> pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid
            agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>verum</reg> est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. utinam modo agatur
            aliquid! <reg>in</reg> quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius
            desperatione perturber. <reg>quid</reg> enim vides agi posse aut quo modo? per
            senatumne? <reg>at</reg> tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium
            in curiae poste fixisse, <hi rend="caps">ne referri neve dici liceret</hi>. quo modo
            igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et
            de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit?
              <reg>ac</reg> si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia?
              <reg>quid</reg> de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet
            quo modo potero? <reg>haec</reg> nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem
            spei nihil est, quae est mihi vita? <reg>itaque</reg> exspecto
              Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros
            confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim
            si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an
            abeam Cyzicum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>nunc</reg>, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad
            salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi
            debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, coniectus in fraudem
            omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam iam erectam ad me defendendum
            destitui et reliqui, me, meos meis tradidi inimicis inspectante et tacente te qui, si
            non <pb/> plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus, si potes, erige adflictos
            et in eo nos iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando
            aut obiurgare aut communiter consolari desine. <reg>ego</reg> si tuam fidem accusarem,
            non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso quod <hi rend="italic">me</hi> a te tantum amari quantum ego vellem putavi. <reg>quod</reg> si fuisset,
            fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses,
            istos labores quos nunc in naufragiis nostris suscipis non subisses. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis,
            velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui iam esse non possum, et ut his
            litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. <reg>si</reg> qui erunt quibus
            putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas.
              <reg>data</reg> x<date>iiii Kal. Sept.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="16"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>xii K. Sept.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>totum</reg> iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil.
            datarum. <reg>nam</reg> si spes erit, Epirum, si minus,
              Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. <reg>tuae</reg> quidem litterae quo
            saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum  <gap reason="omitted"/> lectae sunt, tum
            id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et
            veritati. <reg>itaque</reg> te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita
            scribas. <reg>data</reg> xii Kal. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="17"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae pr. Nonis Sept. a. 696 (;S).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>de</reg>
            Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex ante diem <hi rend="italic">III</hi>
                        <reg>non</reg>. Iun. usque ad <date>prid. Kal. Sept.</date>
                        <reg>eo</reg> autem die Livineius
            L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit.
              <reg>is</reg> omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem
            de C. Clodi filio isque mihi †qm a fratre litteras
            attulit. <reg>sed</reg> postridie Sesti pueri venerunt qui a te litteras
            attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat.
              <reg>sane</reg> sum in meo infinito maerore sollicitus et eo magis quod
              Appi quaestio est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>cetera</reg> quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse
            languidiora quam alii ostendunt. <reg>ego</reg> autem quoniam non longe ab eo tempore
            absumus in quo res diiudicabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca
            commorabor. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>scribit</reg> ad me frater omnia sua per te unum sustineri. <reg>quid</reg> te aut
            horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? <reg>tantum</reg> velim fortuna
            det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. <reg>tuas</reg> litteras
            semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut
            veritas acerba sit. <reg>data</reg> pr. Nonas Sept. </p></div></div><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="18"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae media m. Sept. a. <date when="-0058">696
              (58)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>exspectationem</reg> nobis non parvam attuleras cum scripseras
              Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram
              Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae
            quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit, an
            adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? <reg>etiam</reg>
            illud scripseras eundem <quote>secundum comitia</quote> dixisse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>fac</reg>, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me
            fac de tota causa nostra certiorem. <reg>nam</reg>
            Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena
            metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me
            desperare vis nec temere sperare. <reg>fac</reg>, obsecro te, ut omnia quae perspici a
            te possunt sciamus. </p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="19"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>xvi K. Oct.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quoad</reg> eius modi mihi litterae a vobis adferebantur ut aliquid ex iis esset
            exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam
            omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod
            et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe
            nolebam. <reg>itaque</reg> in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea
            interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et <hi rend="italic">ad</hi>
            salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius
            hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero. <hi rend="italic"><reg>ero</reg></hi> cum paucis, multitudinem dimittam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>me</reg> tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen
            mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. <reg>sed</reg> tamen quoniam
            coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi
            atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque
            promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae
            <del>mulieris</del> Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas.
              <reg>mihi</reg>
            Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>te</reg> oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus
            amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis
            consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos
            perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse
            salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic
            visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes
            quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam
            saepissime mittas. <reg>data</reg>
                        <date>xvi Kal. Octobris.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="20"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>iv Non. Oct.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO S. D. Q. CAECILIO Q. N POMPONIANO ATTICO</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo,
            gaudere me tum dicam, si mihi hoc verbo licebit uti. <reg>me</reg> miserum! quam omnia
            essent ex sententia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus non
            defuisset! <reg>quae</reg> conligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi venire in mentem
            certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas. <reg>ad</reg> quae
            reciperanda, per fortunas! incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in
            tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. <reg>ego</reg> huic spei et
            exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in
              Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in
            locis esse. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> domo et Curionis oratione ut scribis ita est. <reg>in</reg>
                        <pb/> universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia; ex quibus nihil malo
            quam domum. <reg>sed</reg> tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique
            commendo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>quod</reg> te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum
            est. <reg>quod</reg> facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te
            praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis
            meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse.
              </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me
            erga te commissum aut praetermissum videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura,
            tibi tamen eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam in te mea.
              <reg>velim</reg> quid videas, quid intellegas, quid agatur ad me scribas tuosque omnis
            ad nostram salutem adhortere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>rogatio</reg>
            Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis. <reg>nam</reg> et
            nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id animadvertas velim.
              <reg>data</reg> iiii Nonas
            Octobris
            Thessalonicae. </p></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="21"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Thessalonicae <date>v K. Nov.</date> a. 696 (58)</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>triginta</reg> dies erant ipsi cum has dabam litteras per quos nullas a vobis
            acceperam. <reg>mihi</reg> autem erat in animo iam, ut antea ad te scripsi, ire in
              Epirum et ibi omnem casum potissimum exspectare. <reg>te</reg> oro ut, si
            quid erit quod perspicias quamcumque in partem, quam planissime ad me scribas et meo
            nomine, ut scribis, litteras quibus putabis opus esse ut des. <reg>data</reg>
                        <date>v Kal. Novembris.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="22"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. partim Thessalonicae partim Dyrrachi <date>vi K. Dec.</date> a. 696
              (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> diligenter ad me Quintus frater et Piso quae
            essent acta scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo minus, ut
            consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres perscriberes. <reg>me</reg> adhuc
              Plancius liberalitate sua retinet iam aliquotiens conatum ire in
              Epirum. <reg>spes</reg> homini est iniecta non eadem quae mihi posse nos
            una decedere; quam rem sibi magno honori sperat fore. <reg>sed</reg> iam, cum adventare
            milites dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus. <reg>quod</reg> cum
            faciemus, ad te statim mittemus, ut scias ubi simus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
            Lentulus suo in nos officio, quod et re et promissis et litteris declarat,
            spem nobis non nullam adfert Pompei voluntatis; saepe enim tu ad me
            scripsisti eum totum esse in illius potestate. <reg>de</reg>
            Metello scripsit ad me frater quantum speraret profectum esse per te.
              </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>mi</reg>
            Pomponi, pugna ut tecum et cum meis mihi liceat vivere et scribe ad me
            omnia. <reg>premor</reg> luctu, desiderio cum omnium rerum <hi rend="italic">tum
              meorum</hi> qui mihi me cariores semper fuerunt. <reg>cura</reg> ut valeas. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ego</reg> quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu
            nihil eram auditurus et quod mei studiosos habeo Dyrrachinos, ad eos
            perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. <reg>inde</reg> cum
            ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim omnia quam diligentissime
            cuicuimodi sunt scribas. <reg>ego</reg> iam aut rem aut ne spem quidem exspecto.
              <reg>data</reg>
                        <date>vi Kal. Decembr.</date>
            Dyrrachi. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="23" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="23"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Dyrrachi <date>pr. K. Dec.</date> a. 696 (58).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> A. d. <date>v Kal. Decembr.</date> tris epistulas a te accepi, unam datam a. d.
              <date>viii Kal. Novembris</date> in qua me hortaris ut forti animo mensem
              Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere de
              Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota
              Pompei ratione perscribis. <reg>in</reg> altera epistula praeter
            consuetudinem tuam diem non adscribis sed satis significas tempus; lege enim ab octo
            tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a. d.
              <date>iiii Kal. Novembris</date>, et quid putes utilitatis eam promulgationem
            attulisse perscribis. <reg>in</reg> quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit,
            velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam
            putes, sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris
            magistratibus defendamur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nam</reg> ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo
            scriptum incaute; nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem, quod mihi pro meo
            casu satis est; sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. <reg>alterum</reg>
            caput est tralaticium de impunitate, <hi rend="caps">si quid contra alias leges eius
              legis ergo factum sit</hi>. tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a
            quo sit inculcatum vide. <reg>scis</reg> enim Clodium sanxisse ut vix aut
            ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. <reg>sed</reg>
            vides numquam esse observatas sanctiones earum legum; quae abrogarentur. <reg>nam</reg>
            si id esset, nulla fere abrogari posset; neque enim ulla est quae non ipsa se saepiat
            difficultate abrogationis. <reg>sed</reg> cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo
            modo eam abrogari oporteat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>hoc</reg><pb/> quom et re vera ita sit et quom semper ita habitum observatumque sit, octo nostri
            tribuni pl. caput posuerunt hoc: <hi rend="caps">si quid in hac rogatione scriptum est
              quod per leges plebisve scita</hi>, hoc est quod per legem Clodiam, <hi rend="caps">promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non
              licuerit, quodve ei, qui promulgavit, <hi rend="italic">abrogavit</hi>, derogavit, <hi rend="italic">obrogavit</hi>, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.</hi>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>atque</reg> hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi sui non
            tenebantur. <reg>quo</reg> maior est suspicio malitiae aliquoius, cum id quod ad ipsos
            nihil pertinebat erat autem contra me scripserunt, ut novi tribuni pl. si essent
            timidiores multo magis sibi eo capite utendum putarent. <reg>neque</reg> id a
              Clodio praetermissum est; dixit enim in contione a. d. III
              Nonas
            Novembris hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid
            liceret. <reg>tamen</reg> in lege nulla esse eius modi caput te non fallit, quod si opus
            esset, omnes in abrogando <hi rend="italic">uterentur</hi>. ut Ninnium aut
            ceteros fugerit investiges velim et quis attulerit et qua re octo tribuni pl. ad senatum
            de me referre non dubitarint, <hi rend="italic">sive</hi>
                        <gap reason="omitted"/> sive quod observandum
            illud caput non putabant, eidem in abrogando tam cauti fuerint ut id metuerent soluti
            cum essent, quod ne iis quidem qui lege tenentur est curandum. <reg>id</reg> caput sane
            nolim novos tribunos pl. ferre; sed perferant modo quidlibet; uno capite quo revocabor,
            modo res conficiatur, ero contentus. <reg>iam</reg> dudum pudet tam multa scribere;
            vereor enim ne re iam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis
            inridenda videatur. <pb/>
                        <reg>sed</reg> si est aliquid in spe, vide legem quam T. Fadio
            scripsit Visellius. <reg>ea</reg> mihi perplacet; nam Sesti
            nostri quam tu tibi probari scribis mihi non placet. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>tertia</reg> est epistula <date>pridie Idus
              Novembr.</date> data, in qua exponis prudenter et diligenter quae sint quae rem
            distinere videantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris.
              <reg>qua</reg> re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate,
            multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringantur, in eam rem
            incumbas ceterosque excites. <reg>sin</reg>, ut ego perspicio cum tua coniectura tum
            etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem
            ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat
            sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter
            invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam
            omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis. <reg>ego</reg> in Epirum
            proficiscar quom primorum dierum nuntios excepero. <reg>tu</reg> ad me velim proximis
            litteris ut se initia dederint perscribas. <reg>data</reg>
                        <date>pridie Kal. Decembr.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="24" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="24"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Dyrrachium Id. Dec. a. <date when="-0058">696 (58)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>antea</reg> quom ad me scripsissetis vestro consensu consulum provincias ornatas
            esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, tamen sperabam vos aliquid aliquando
            vidisse prudentius; postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer consilium
            vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa ipsa spes exigua quae erat
            videretur esse sublata. <reg>nam</reg> si tribuni pl. nobis suscensent, quae potest
            <pb/> spes esse? <reg>ac</reg> videntur iure suscensere, cum et expertes consili fuerint
            ei qui causam nostram susceperant, et vestra concessione omnem vim sui iuris amiserint,
            praesertim cum ita dicant, se nostra causa voluisse suam potestatem esse de consulibus
            ornandis non ut eos impedirent sed ut ad nostram causam adiungerent; nunc si consules a
            nobis alieniores esse velint, posse id libere facere; sin velint nostra causa, nihil
            posse se invitis. <reg>nam</reg> quod scribis, ni ita vobis placuisset, illos hoc idem
            per populum adsecuturos fuisse, invitis tribunis pl. fieri nullo modo potuit.
              <reg>ita</reg> vereor ne et studia tribunorum amiserimus et, si studia maneant,
            vinclum illud adiungendorum consulum amissum sit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>accedit</reg> aliud non parvum incommodum quod gravis illa opinio, ut quidem ad nos
            perferebatur, senatum nihil decernere ante quam de nobis actum esset, amissa est,
            praesertim in ea causa quae non modo necessaria non fuit sed etiam inusitata ac nova
            (neque enim umquam arbitror ornatas esse provincias designatorum), ut, cum in hoc illa
            constantia quae erat mea causa suscepta imminuta sit, nihil iam possit non decerni.
              <reg>iis</reg> ad quos relatum est amicis placuisse non mirum est; erat enim difficile
            reperire qui contra tanta commoda duorum consulum palam sententiam diceret.
              <reg>fuit</reg> omnino difficile non obsequi vel amicissimo homini
              Lentulo vel Metello qui simultatem humanissime deponeret;
            sed vereor ne hos tamen tenere potuerimus, tribunos pl. amiserimus. <reg>haec</reg> res
            quem ad modum ceciderit et tota res quo loco sit velim ad me scribas et ita ut
            instituisti. <reg>nam</reg> ista veritas, etiam si iucunda non est, mihi tamen grata
            est. <reg>data</reg>
                        <date>iiii Id. Decembr.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="25" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="25"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Dyrrachi m. Dec. a. 696 (58) post iv Id., ante <date>ii K.
              Ian.</date>
                     </seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><milestone ed="P" unit="para"/><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>post</reg> tuum a me discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex
            quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse. <reg>neque</reg> enim (sed
            bonam in partem accipies) si ulla spes salutis nostrae subesset, tu pro tuo amore in me
            hoc tempore discessisses. <reg>sed</reg> ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una
            interire videamur, hoc omitto; illud abs te peto des operam, id quod mihi adfirmasti, ut
            te ante Kalendas
            Ianuarias ubicumque erimus sistas. </p></div></div><div type="textpart" n="26" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="26"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Dyrrachi m. Ianuario a. <date when="-0057">697 (57)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>litterae</reg> mihi a Quinto fratre cum senatus consulto quod de me
            est factum adlatae sunt. <reg>mihi</reg> in animo est legum lationem exspectare et, si
            obtrectabitur, utar auctoritate senatus et potius vita quam patria carebo.
            <reg>tu</reg>, quaeso, festina ad nos venire. </p></div></div><div type="textpart" n="27" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="27"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Dyrrachi ex. m. Ian. a. <date when="-0057">697 (57)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><p><reg>ex</reg> tuis litteris et ex re ipsa nos funditus perisse video. <reg>te</reg> oro
            ut quibus in rebus tui mei indigebunt nostris miseriis ne desis. <reg>ego</reg> te, ut
            scribis, cito videbo.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>