<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:8</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:8</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="1"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>xiv K. Mart</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cum</reg> ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a
              Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se
              Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis
            nota nec tamen tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus
            scripserat. <reg>ipsam</reg> tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer
            proficiscebatur. <reg>cras</reg> igitur mittam. <reg>sed</reg> in ea Pompei
            epistula erat in extremo ipsius manu, <quote><reg>tu</reg> censeo Luceriam
              venias. <reg>nusquam</reg> eris tutius.</quote>
                        <reg>id</reg> ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro
            derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non
            parcere. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ei</reg> statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, nec non
            quaerere ubi tutissimo essem; si me vellet sua aut rei publicae causa
              Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam
            retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. <reg>hoc</reg> me
            frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in
              Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. <reg>sic</reg> enim
            parari video ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus
              <hi rend="italic">sit</hi> stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga.
              </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quo</reg> minus mirere, si invitus in eam causam
            descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sed semper
            flagitiosae et calamitosae fugae, eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius
            cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis dissentire. <reg>etsi</reg> prope
            diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero
            his relictis refertissimam. <reg>quo</reg> ego in numero essem, si hos lictores
            molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L.
              Volcaci, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo
            nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap.
              Claudius. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>unus</reg>
            Pompeius me movet beneficio, non auctoritate. <reg>quam</reg> enim ille
            habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse
            eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere.
              <reg>ibimus</reg> tamen Luceriam. <reg>nec</reg> eum fortasse delectabit
            noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere.
              <reg>ego</reg> si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem.
              <reg>tu</reg>, si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim. </p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="2"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>xiii K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>mihi</reg> vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non
            credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas.
              <reg>ego</reg> ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus
            ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam
            significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei.
              <reg>id</reg> enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar.
              <reg>eas</reg> si quo <pb/> ille misit, in publico proponat velim. <reg>alteras</reg>
            eodem die dedi quo has ad te. <reg>non</reg> potui non dare, cum et ipse ad me
            scripsisset et Balbus. <reg>earum</reg> exemplum ad te misi.
              <reg>nihil</reg> arbitror fore quod reprehendas. <reg>si</reg> qua erunt, doce me quo
            modo <foreign xml:lang="grc">μέμψιν</foreign> effugere possim. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><quote><reg>nihil</reg></quote> inquies <quote>omnino scripseris.</quote>
                        <reg>qui</reg> magis effugias eos qui volent fingere? <reg>verum</reg> tamen ita faciam,
            quoad fieri poterit. <reg>nam</reg> quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum,
            scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris
            aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem.
              <reg>mihi</reg> enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce
            turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est. <reg>quoius</reg> ego vicem
            doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit.
              <reg>ignorare</reg> mihi videris haec quanta sit clades. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>es</reg> enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius
            non potes. <reg>hoc</reg> miserius, hoc turpius quicquam? <reg>vagamur</reg> egentes cum
            coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas
            omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad
            reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. <reg>ita</reg> multi
            nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa <hi rend="italic">urbe</hi>? et, si nunc sunt, non erunt? <reg>nos</reg> interea ne Capuae
            quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus,
              Afranium exspectabimus <hi rend="italic">et</hi>
            Petreium. <reg>nam</reg> in Labieno parum est dignitatis.
              <reg>hic</reg> tu in me  <gap reason="omitted"/> illud desideras. <pb/>
                        <reg>nihil</reg> de me dico, alii viderint. <reg>hic</reg> quidem quae est  <gap reason="omitted"/> ?
              <reg>domi</reg> vestrae estis et eritis omnes boni. <reg>quis</reg> tum se mihi non
            ostendit? quis nunc adest hoc bello? <reg>sic</reg> enim iam appellandum est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. <reg>id</reg> ex Pompei
            litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit <foreign xml:lang="grc">διπλῇ</foreign>. <reg>videbis</reg> de Gnaeo nostro ipse
              Vibullius quid existimet. <reg>quo</reg> igitur haec spectat oratio?
              <reg>ego</reg> pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium
            hominum neminem; sed non ita <hi rend="italic">ut tu</hi> uno in eo iudico spem de
            salute rei publicae. <reg>significas</reg> enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam
              Italia, si ille cedat, putes cedendum. <reg>quod</reg> ego nec rei
            publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum
            †sed cur†. <quote><reg>poterisne</reg> igitur videre
              tyrannum?</quote>
                        <reg>quasi</reg> intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor
            quam Socrates qui, cum <num>xxx</num> tyranni essent, pedem porta non
            extulit. <reg>est</reg> mihi praeterea praecipua causa manendi. <reg>de</reg> qua utinam
            aliquando tecum loquar! <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>ego</reg> xiii Kalend., cum
            eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad
              Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero? </p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="3"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Caleno <date>xii K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>maximis</reg> et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas
            deliberandi non esset, uti tamen tuo <pb/> consilio volui. <reg>deliberatio</reg> autem
            omnis haec est, si Pompeius
            Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes.
              <reg>et</reg> quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in
            mentem veniat explicabo brevi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>cum</reg> merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae
            mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum
            illius consilio vel fortuna <hi rend="italic">mea cum illius fortuna</hi> coniungenda
            esse videatur. <reg>accedit</reg> illud. <reg>si</reg> maneo et illum comitatum
            optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem.
              <reg>qui</reg> etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me
            est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum),
            tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum
            sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum
            summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo
            praeditus, non futurus <hi rend="italic">sit, qui fuerit</hi>, subeundumque periculum
            sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>in</reg> hac parte haec sunt. <reg>vide</reg> nunc quae sint in altera.
              <reg>nihil</reg> actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter,
            addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. <reg>omitto</reg> illa
            vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et
            contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille
            gener, ille in adoptando <pb/>
            P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior,
            ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio
            consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl.
            ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua,
              Marcoque
            Marcello consuli finienti provincias Gallias
            Kalendarum
            Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid
            perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? <reg>quae</reg> condicio
            non accipienda fuit potius quam relinquenda patria? <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>malae</reg> condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? <reg>at</reg>
            reciperabit rem publicam. <reg>quando</reg>? aut quid ad eam spem est parati?
              <reg>non</reg> ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non
            pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? <reg>denique</reg> nulla causa,
            nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint.
              Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu
            huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione.
              <reg>invite</reg> cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea
            causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset
            aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque
            propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, <milestone unit="section" n="5"/>dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia.
              <reg>itaque</reg> habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter
            fugam. <reg>eam</reg> si nunc sequor, quonam? <reg>cum</reg> illo non; <pb/> ad quem cum
            essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto
              Luceriam venire non possem. <reg>infero</reg> mari nobis incerto cursu
            hieme maxima navigandum est. <reg>age</reg> iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo
            modo? <reg>in</reg> utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem
            impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! <reg>acrior</reg> quam in
            ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare.
              <reg>age</reg> iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex
              Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam
            placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? <reg>qua</reg> autem aut quo
            nihil scimus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>at</reg> si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in
              Cinnae dominatione <hi rend="italic">L.</hi>
            Philippus, quod L. Flaccus, quod Q.
              Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere
            solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia
            accedere. <reg>aliter</reg>
            Thrasybulus et fortasse melius. <reg>sed</reg> est certa quaedam illa
              Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum
            sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. <reg>sed</reg> in hoc
            ipso habent tamen idem fasces molestiam. <reg>sit</reg> enim nobis amicus, quod incertum
            est, sed sit; deferet triumphum. †<reg>non</reg> accipere ne periculosum
            sit,† invidiosum ad bonos. <quote>o rem</quote> inquis <quote>difficilem et
              inexplicabilem!</quote>
                        <reg>atqui</reg> explicanda est. <reg>quid</reg> enim fieri potest? <reg>ac</reg> ne me
            existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, <pb/>
            potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa
            verior. <reg>quam</reg> ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des
            consilium velim. <reg>navis</reg> et in Caieta est parata nobis et
              Brundisi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce
            litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium
            Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. <reg>non</reg> puto etiam
            hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi
              Brundisium
            Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei
              Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci
            scripserat ad consules. <reg>sed</reg> turpe Domitium deserere erit
            implorantem eius auxilium. <reg>est</reg> quaedam spes mihi quidem non magna sed in his
            locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio
            pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum
            cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. <reg>id</reg>
            si est, in Italia fortasse manebitur. <reg>ego</reg> autem cum esset
            incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad
              Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad
              Pompeium
            <hi rend="italic">et</hi> litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> te scire volui scripsique sedatiore
            animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum. </p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="4"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>viii K. Mart.</date> ante lucem a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem
            mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimoni quod ei saepe
            apud <pb/> me dederas veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram fore;
            cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam
            gubernabimus. <reg>cui</reg> qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros
            contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium reprehendi a
              Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferre me
            laudibus Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis
            magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris
            significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut
              Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et
            minime aptum ad docendum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> est memoria bona. <reg>me</reg> dicet esse meliore. <reg>quibus</reg>
            litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem. <reg>semper</reg> enim,
                <quote><reg>si</reg> potero, si ante suscepta causa non impediar.</quote>
                        <reg>numquam</reg> reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam
            praecise negavi quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit. <reg>nihil</reg> cognovi
            ingratius; in quo vitio nihil mali non inest. <reg>sed</reg> de hoc nimis multa.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> navem paravi. <reg>tuas</reg> litteras tamen exspecto, ut sciam quid
            respondeant consultationi meae. Sulmone
            C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum
            essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse
            †scis Gnaeum ire Brundisium desertum†.
              <reg>confecta</reg> res est. </p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="5"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>vii K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cum</reg> ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem,
            vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut
            suspicor; quid enim putem aliud? <reg>etsi</reg> solet eum, cum aliquid furiose fecit,
            paenitere. <reg>numquam</reg> autem cerritior fuit quam in hoc negotio. <reg>nam</reg>
            quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse <quote xml:lang="grc"><l>πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα,</l></quote> multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. <reg>sed</reg> en meam
            mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam.
              <reg>hanc</reg> ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem
            servum a pedibus meum Romam misi. <reg>eo</reg> autem ad te scripsi ut, si
            tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>novi</reg> si quid esset scripsissem. <reg>pendeo</reg> animi exspectatione <hi rend="italic">de re</hi>
            Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. <reg>tu</reg>
            fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum
            perferendum Tironemque
            Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges. </p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="6"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano ix K. Mart., ut videtur, a. <date when="-0049">705
                (49)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>obsignata</reg> iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam
            vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum
            venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit.
              Pompei litterarum ad consules exemplum attulit: <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><quote><reg>litterae</reg> mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend.
              Mart. adlatae sunt. <reg>earum</reg> exemplum infra scripsi. <reg>nunc</reg> ut ego
              non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias
              in unum locum primo quoque tempore convenire. <reg>tu</reg>, si tibi videbitur, dabis
              operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris
              satis esse relinquas.</quote></p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>deinde</reg>
            supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram.
              <reg>di</reg> immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum
            sit! <reg>hoc</reg> tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu
            terrorem. <reg>spero</reg> etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil
            mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me
            hercule†. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>modo</reg> enim audivi quartanam a te discessisse. <reg>moriar</reg> si magis
            gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius
            habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum
            audio. <reg>sed</reg> eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem
              Curium nostrum si quid opus esset rogaram. <reg>malo</reg>
            Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.
            <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="7"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. ut Formiano vii K. Mart., ut videtur, a. <date when="-0049">705
              (49)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>unum</reg> etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non
            subveniat. <quote><reg>at</reg> nemo dubitat quin subsidio venturus sit.</quote>
                        <reg>ego</reg> non puto. <quote><reg>deseret</reg> igitur talem civem et eos quos una
              scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?</quote>
                        <reg>nisi</reg> me omnia fallunt, deseret. <reg>incredibiliter</reg> pertimuit, nihil
            spectat nisi fugam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quoi</reg> tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse.
              <reg>ego</reg> vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. <reg>quod</reg> enim tu
            meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci
            quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut
            qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo,
            qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui,
            contigit, victus sum. <reg>quod</reg> superest, nec ista videre possum quae numquam
            timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso
            carendum est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ad</reg>
            Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit)
            sive ab Oppiis tuis contubernalibus. <reg>cetera</reg> apposita tibi
            mandabo. </p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="8"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>vi K. Mart.</date> a. 705(49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> o rem turpem et ea re miseram! <reg>sic</reg> enim sentio, id demum aut potius id
            solum esse miserum quod turpe sit. <reg>aluerat</reg>
            Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam
            probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat
            culpa, in Apuliam se <pb/> compegerat, ibat in Graeciam, omnis
            nos <foreign xml:lang="grc">ἀπροσφωνήτουσ</foreign>, expertis sui tanti, tam inusitati
            consili relinquebat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ecce</reg> subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules.
              <reg>fulsisse</reg> mihi videbatur <foreign xml:lang="grc">τὸ καλὸν</foreign> ad
            oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit, <quote xml:lang="grc"><l>πρὸσ ταῦθ' ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων</l><l>καὶ πάντ' ἐπ' ἐμοὶ τεκταινέσθων: </l><l>τὸ γὰρ εὖ μετ' ἐμοῦ.</l></quote> at ille tibi <foreign xml:lang="grc">πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ</foreign> dicens
            pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui
            una essent se tradidisse. o rem lugubrem! <reg>itaque</reg> intercludor dolore quo <hi rend="italic">minus</hi> ad te plura scribam. <reg>tuas</reg> litteras exspecto. </p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="9"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>v K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>epistulam</reg> meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam
            ipse multis dedi describendam. <reg>ea</reg> enim et acciderunt iam et impendent, ut
            testatum esse velim de pace quid senserim. <reg>cum</reg> autem ad eam hortarer eum
            praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer
            convenire eius sapientiae dicerem. <reg>eam</reg> si admirabilem dixi quom eum ad
            salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter
            me ad pedes abiecissem. <reg>qua</reg> autem est <quote>aliquid impertias
              temporis,</quote> non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet.
              <reg>nam</reg> quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est,
            tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod
            causam eius probo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! <reg>ne</reg> ego istas
            litteras in contione recitari velim, si quidem ille <pb/> ipse ad eundem scribens in
            publico proposuit epistulam illam in qua est <quote>pro tuis rebus gestis
              amplissimis</quote> (amplioribusne quam suis, quam Africani?
              <reg>ita</reg> tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium
            quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? <reg>quanto</reg> autem
            ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed
            laeto vultu gratulantis viderit! <quote><reg>num</reg> igitur peccamus?</quote>
                        <reg>minime</reg> vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione
            distingui posset. <reg>quae</reg> vero senatus consulta video? <reg>sed</reg> apertius
            quam proposueram. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg>
            Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas
            visurum me postea desperavi. <foreign xml:lang="grc">εὐγενῆ</foreign> tua consilia et
            tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam
            fere <foreign xml:lang="grc">συνδιημερεύομεν</foreign>, quod gratissimum illi est)
            numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus.
              <reg>crebro</reg> enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. <reg>sed</reg> me
            illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora.
              <reg>tua</reg> me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis
            reciperandi rationem et praesentis tuendi. <reg>sed</reg> obsecro te, quid hoc miserius
            quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima?
            alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? <reg>et</reg>
            me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen
            hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. <reg>nam</reg> sive timuit, quid
            ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid
            iniustius? <reg>sed</reg> haec omittamus; augemus enim dolorem retractando. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit
            occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum
            litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat.
              <reg>quoi</reg> persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. <reg>idem</reg>
            aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id
            credo) et rediret in gratiam. <reg>id</reg> non credo et metuo ne omnis haec clementia
            ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit
            nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere.
              <reg>tu</reg>, puto, haec credis. <reg>sed</reg> cum haec scribebam v Kalend.,
              Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim
            antecesserat legiones xi <hi rend="italic">K.</hi>
            Luceria. <reg>sed</reg> hoc <foreign xml:lang="grc">τέρασ</foreign>
            horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. <reg>plane</reg> quid futurum sit
            nescio. </p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="10"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>iv K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo
            liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab
            ipso invito contendere. <reg>respondit</reg> se quod in nummis haberet nescire quo loci
            esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. <reg>dixit</reg> etiam alia quaedam
            de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. <reg>morem</reg> gessi; dimisi a me ut
            magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus.
              <reg>volui</reg> te scire et quid ego de eius facto iudicarem. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="11"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano in K. Mart. a. <date when="-0049">705 (49)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno
            quam tibi fortasse videor. <reg>levatur</reg> enim omnis cura cum aut constitit
            consilium aut cogitando nihil explicatur. <reg>lamentari</reg> autem licet illud quidem
            totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris
            nostris. <reg>consumo</reg> igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri
            quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus.
              <reg>tenesne</reg> igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia?
              <reg>nam</reg> sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, <quote>ut
              enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic
              moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis
              locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. <reg>huius</reg> enim operis maximi inter
              homines atque optimi illum esse perfectorem volo.</quote>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>hoc</reg>
            Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit.
              <reg>dominatio</reg> quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut
            esset. <reg>nec</reg> vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec
              Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras,
            omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in
              Italiam adducere, exercitus conficere maximos. <reg>genus</reg> illud
              Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus.
              <reg>an</reg> censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse?
              <reg>hodie</reg> potest. <reg>sed</reg> neutri <foreign xml:lang="grc">σκοπὸσ</foreign>
            est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>haec</reg> a te invitatus breviter exposui. <reg>voluisti</reg> enim me quid de his
            malis sentirem ostendere. <foreign xml:lang="grc">προθεσπίζω</foreign> igitur, <pb/>
            noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura
            prospiciens, <quote><reg>iamque</reg> mari magno—</quote> non multo, inquam,
            secus possum vaticinari. <reg>tanta</reg> malorum impendet <foreign xml:lang="grc">Ἰλιάσ</foreign>. <reg>atque</reg> hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam
            illorum qui una transierunt, quod illi <del>qui</del> alterum metuunt, nos utrumque. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><quote><reg>cur</reg> igitur</quote> inquis <quote>remansimus?</quote>
                        <reg>vel</reg> tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius.
              <reg>conculcari</reg>, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate
            †qaut utriusque in† mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam
            †iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis
            sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus.
              <reg>tantas</reg> in confligendo utriusque viris video futuras. <reg>habes</reg>
            coniecturam meam. <reg>tu</reg> autem consolationis fortasse aliquid exspectasti.
              <reg>nihil</reg> invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius.
              </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>quod</reg>
            quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse
            quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata.
              <reg>iter</reg> autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris
              Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset.
              <reg>verum</reg> cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit
            conveniri. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>epistularum</reg>
            Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo
            diligentiam volui tibi notam esse. <reg>earum</reg> exempla ad te misi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>
            Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus
            quid efficiat exspecto. utinam aliquid simile Parthicis rebus!
              <reg>simul</reg> aliquid audiero, scribam ad te. <reg>tu</reg> ad me velim bonorum
            sermones Romae frequentes esse dicuntur. <reg>scio</reg> equidem te in
            publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. <reg>memini</reg> librum
            tibi adferri a Demetrio
            Magnete ad te missum <del>scio</del>
                        <foreign xml:lang="grc">περὶ</foreign>. <reg>eum</reg> mihi velim mittas. <reg>vides</reg> quam causam
            mediter. </p></div></div><div type="textpart" n="11A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Luceriae <date>iv Id. Febr.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
            Q. Fabius ad me venit a. d. <date>iiii Idus Febr.</date>
                        <reg>is</reg> nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus xii et cum
            cohortibus xiiii quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in
            animo proficisci Corfinio a. d. <date>v Idus Febr.</date>; C.
              Hirrum cum v cohortibus subsequi. <reg>censeo</reg> ad nos
              Luceriam venias. <reg>nam</reg> te hic tutissime puto fore. </p></div></div><div type="textpart" n="11B" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>xv K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> A. d. xv Kalend. Martias
            Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno
            gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum
              Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>nos</reg> adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita
            fuimus ut navem paratam haberemus. <reg>ea</reg> enim audiebamus et ea verebamur ut,
            quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. <reg>nunc</reg>
            quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas
              Tarracinam et <hi rend="italic">oram</hi> maritimam, in ea manebo, etsi
            praesidia in oppidis nulla sunt. <reg>nemo</reg> enim nostri ordinis in his locis est
            praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui,
            vigilantem hominem et industrium. <reg>nam</reg>
            L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis
            non habemus, ad te profectum arbitramur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> omnino, ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipso die
            quo tu Teano
            Sidicino es profectus. <reg>volueras</reg> enim me cum M.
              Considio pro praetore illa negotia tueri. <reg>cum</reg> eo venissem, vidi
              T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere
              Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate.
              <reg>fui</reg>
            Capuae quoad consules. <reg>iterum</reg>, ut erat edictum a consulibus,
            veni Capuam ad Nonas Februar. <reg>cum</reg> fuissem triduum,
            recepi me Formias. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. <reg>si</reg>
            tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et egregios civis
            et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia in unum locum
            contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est,
            idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. <reg>ego</reg> si quoi adhuc videor
            segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro et tamen si, ut video, bellum gerendum
            est, confido me omnibus facile satis facturum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            M. Tullium meum necessarium ad te misi cui tu, si tibi videretur,
            ad me litteras dares. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="11C" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Canusi <date>x K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> S. V. B. E. <reg>tuas</reg> litteras. libenter legi. <reg>recognovi</reg> enim tuam
            pristinam virtutem etiam in salute communi. <reg>consules</reg> ad eum exercitum quem in
              Apulia habui venerunt. <reg>magno</reg> opere te hortor pro tuo singulari
            perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas ut communi consilio rei
            publicae adflictae opem atque auxilium feramus. <reg>censeo</reg> via Appia
            iter facias et celeriter Brundisium venias. </p></div></div><div type="textpart" n="11D" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>iii K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cum</reg> ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt,
            suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum eramque in spe magna
            fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil
            utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. <reg>interim</reg>
            nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio
            ad consules dederas certior tui consili factus non exspectavi dum mihi a te litterae
            redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad
            te in Apuliam facere coepi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>cum</reg>
            Teanum
            Sidicinum venissem, C. Messius familiaris tuus mihi
            dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso
            die mansurum esse Aeserniae. <reg>sane</reg> sum commotus quod, si ita
            esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam.
              <reg>itaque</reg> tum Cales
            <pb/> processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Aesernia
            de eo quod audieram referretur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>at</reg> mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad
              Lentulum consulem misisses. <reg>hae</reg> scriptae sic erant, litteras
            tibi a L. Domitio a. d. <date>xiii Kal. Martias</date> adlatas esse
            (earumque exemplum subscripseras); magnique interesse rei publicae scripseras omnis
            copias primo quoque tempore in unum locum convenire et ut praesidio quod satis esset
              Capuae relinqueret. <reg>his</reg> ego litteris lectis in eadem opinione
            fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum;
            quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non
            arbitrabar. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>cum</reg> res in summa exspectatione
            esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter
              Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset
            quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio
            Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a
              Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius
            etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. <reg>quod</reg> cum ita esset,
            nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non
            solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si
            etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>interim</reg> accepimus tuas litteras Canusio a. d. <date>x K.
              Martias</date> datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium
            veniamus. <reg>quas</reg> cum accepissemus a. d. <date>iii K. Martias</date>, non
            dubitabamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter <pb/> illud
            omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini
            fuissent. <reg>neque</reg> enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus
            incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma
            aliena venissent. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; quod quidem tibi
            ostenderam, cum a me Capuam reiciebam. <reg>quod</reg> feci non vitandi
            oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem
            mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. <reg>quoniam</reg> autem tecum ut
            essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! <reg>nam</reg> suspicione
            adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa
            in Italia non posset duce te consistere. <reg>neque</reg> vero nunc
            consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis
            secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>mea</reg> quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione
            retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam
            ostenderas), meminisse te arbitror. <reg>sed</reg> mihi non sumo ut meum consilium
            valere debuerit; secutus sum tuum neque id rei publicae causa de qua desperavi, quae et
            nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te
            quaerebam, tecum esse cupiebam neque, eius rei facultatem, si quae erit, praetermittam.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>ego</reg> me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non
            satis facere. <reg>primum</reg> enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin
            eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. <reg>deinde</reg> suscepto
            bello, cum pacis condiciones ad te adferri <pb/> a teque ad eas honorifice et large
            responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me
            beneficio arbitrabar. <reg>memineram</reg> me esse unum qui pro meis maximis in rem
            publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si
            offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et
            triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad
            improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. <reg>neque</reg> haec non
            ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si
            subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>quam</reg> brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides,
            reliqui facultatem res ademit. <reg>iis</reg> autem quibus non satis facio facile
            respondeo. <reg>neque</reg> enim ego amicior C. Caesari umquam fui
            quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. <reg>hoc</reg> inter me et illos
            interest quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego
            condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt.
              <reg>quae</reg> quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a
            me animum neque tu amici desideres. </p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="12"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>prid. K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>mihi</reg> molestior <hi rend="italic">lippitudo</hi> erat etiam quam ante fuerat.
              <reg>dictare</reg> tamen hanc epistulam malui quam Gallo
            Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare.
              <reg>nam</reg> pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram <pb/> ipse eas litteras
            quarum vaticinationem falsam esse cupio. <reg>huius</reg> autem epistulae non solum ea
            causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec
            iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et
            quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut
            penitus intellegam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>omnia</reg> sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem
            excusationem, non modo probabilem. <reg>nam</reg> certe neque tum peccavi cum imperatam
            iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem
            fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L.
              Caesarem et <hi rend="italic">L.</hi>
            Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius
            iam armatus armato consulatum triumphumque deferret. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non
            transierim. <reg>id</reg> enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui.
              <reg>neque</reg> enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei
            litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio
            subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare
            malui. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>primum</reg> igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te,
            tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias
            fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae
            pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>atque</reg> ego qui omnia officio metior recordor tamen tua <pb/> consilia; quibus
            si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. <reg>memini</reg> quid mihi tum
            suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe
            ingemiscens sum recordatus. <reg>qua</reg> re nunc saltem ad illos calculos revertamur
            quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo
            salubrioribus. <reg>sed</reg> nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me
            sententiam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>volo</reg> etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos
            possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus
            sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi
            suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio. <reg>omnino</reg>
            culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius
            litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. <reg>haec</reg> igitur videbis et,
            quod ad te ante scripsi, Demetri
            Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas.</p></div></div><div type="textpart" n="12A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Luceriae xiii aut <date>xii K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis
            praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum
            uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex
              Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. <reg>quod</reg> veritus sum
            factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad
            castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas
            haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque
              <hi rend="italic">se</hi>, si vellet, expedire posset. <pb/>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> scitote me esse in summa sollicitudine. <reg>nam</reg> et tot et talis
            viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus
            legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius
            xiiii cohortis contrahere potui, quod <hi rend="italic">duas</hi>
            Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem,
            putavi esse dimittendum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut,
            si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum
            ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis
            militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum xii
            suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium
            cogerentur et inde navibus Dyrrachium transportarentur. <reg>nunc</reg> cum
            hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim  <gap reason="omitted"/> se
            per montis explicare, non est nobis committendum ut ad has xiiii cohortis quas dubio
            animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem placitum est mihi (talia video censeri M.
              Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium
            ducerem hanc copiam quam mecum habeo. <reg>vos</reg> hortor ut quodcumque militum
            contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum.
              <reg>arma</reg> quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum
            habetis. <reg>quae</reg> arma superabunt, ea si Brundisium iumentis
            deportaritis, vehementer rei publicae profueritis. <reg>de</reg> hac re velim nostros
            certiores faciatis. <reg>ego</reg>
                        <pb/> ad P. Lupum et C. Coponium praetores
            misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.</p></div></div><div type="textpart" n="12B" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Luceriae iii aut <date>prid. Id. Febr.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>valde</reg> miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re
            publica me certiorem fieri. <reg>nos</reg> disiecta manu pares adversario esse non
            possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse
            posse. <reg>quam</reg> ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi
            scripserat, a. d. <date>v Id. Febr.</date>
            Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit
            qua re consilium mutaris. <reg>nam</reg> illa causa quam mihi Vibullius
            scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem
            Firmo progressum in Castrum
            Truentinum venisse. <reg>quanto</reg> enim magis appropinquare adversarius
            coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam
              Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem etiam <hi rend="italic">atque etiam</hi> te rogo et hortor, id
            quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die
              Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar
            contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. <reg>sed</reg> si erunt qui te
            impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex
              Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt,
            ad me nussum facias. <pb/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="12C" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Luceriae <date>xiv K. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>litteras</reg> abs te M. Calenius ad me attulit a. d.
              x<date>iiii Kal. Martias</date>; in quibus litteris scribis tibi in animo esse
            observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in
              Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur,
            te ei, si propius accessisset resistere velle. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>te</reg> animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis
            est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias
            habeat et maiores brevi habiturus sit. <reg>non</reg> enim pro tua prudentia debes illud
            solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed
            quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. <reg>cui</reg> rei
            testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id
            quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in
              Umbria et Tuscis erant contrahere et ad
              Caesarem iter facere. <reg>quae</reg> si copiae in unum locum fuerint
            coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non
            pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem
            sustinere poteris ut frumentatum eas. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc
            venias. <reg>consules</reg> constituerunt idem facere. <reg>ego</reg>
            M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones
            sine Picentinis cohortibus <pb/> in conspectum Caesaris
            committerentur. <reg>quam</reg> ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si
            forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream.
              <reg>nam</reg> neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque
            ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. <reg>itaque</reg> non
            amplius XIIII cohortis Luceriam coegi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>consules</reg> praesidia omnia <hi rend="italic">ad me</hi> deducturi sunt aut in
              Siciliam ituri <reg>nam</reg> aut exercitum firmum habere oportet quo
            confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id
            quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae
            Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum
            quam ille. <reg>itaque</reg> nobis providendum est ut summam rei publicae rationem
            habeamus. <reg>etiam</reg> atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me
            venias. <reg>possumus</reg> etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio
            negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. <reg>mihi</reg> hoc
            constitutum est. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>his</reg> litteris scriptis
              Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. <reg>quod</reg> me hortare
            ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus
            confido. </p></div></div><div type="textpart" n="12D" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Luceriae <date>xiii K. Mart.</date> 705 (49).</seg><seg rend="salute">CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>litterae</reg> mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in
            quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. <pb/>
                        <reg>quod</reg> putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium
            velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque
            istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate
            dubitamus. <reg>quo</reg> etiam magis tuis litteris sum commotus. <reg>neque</reg> enim
            eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei
            publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices,
            hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae <hi rend="italic">ad</hi> adversarium
            conveniant. <reg>neque</reg> enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt
            et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra
            veteranas legiones non te praeterit. </p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="13"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano K. Mart. a. <date when="-0049">705 (49)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>lippitudinis</reg> meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis;
            etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. <reg>omnis</reg> exspectatio nostra erat in
            nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes
            dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. <reg>sed</reg> videsne in
            quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum?
              <reg>si</reg> me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui
            eum maxime timuerant maxime diligetur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>multum</reg> mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil <pb/>
            prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. <reg>et</reg> vide
            quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant.
              <reg>id</reg> quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia
            cogitare. <reg>quae</reg> autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras
            exspectabam. </p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="14"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>vi Non. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque
            nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam
            sententiam. <reg>sed</reg> si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum
            inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut
            nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in
            his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis.
              <reg>omnino</reg> intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras
            quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae
            quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam
            tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi
            temporis. <reg>qua</reg> quidem exspectatione torqueor. <reg>sed</reg> omnia ante
              Nonas sciemus. <reg>eodem</reg> enim die video Caesarem a
              Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo
              Canusio mane Pompeium. <reg>eo</reg> modo autem ambulat
              Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat
            ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>dices</reg>, <pb/><quote><reg>quid</reg> igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo
              sciturus sis?</quote><reg>nihil</reg> equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito
            labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. <reg>non</reg> mihi satis
            idonei sunt auctores ii qui a te probantur. <reg>quod</reg> enim umquam eorum in re
            publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat?
              <reg>nec</reg> me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa
            profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum
            id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes,
            rem publicam reciperantis socius videor esse debere. <quote><reg>totiensne</reg> igitur
              sententiam mutas?</quote>
                        <reg>ego</reg> tecum tamquam mecum loquor. <reg>quis</reg> autem est tanta quidem de re
            quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut
            firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>omnino</reg> ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius
            acturus sit, quid noster Lentulus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>de</reg>
            Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut
            lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse.
              <reg>ait</reg> enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus
            †occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit.
              <reg>ignorat</reg> etiam de filio. <reg>addit</reg> illud sane molestum, pecuniam
              Domitio satis grandem quam is Corfini
            <pb/> habuerit non esse redditam. <reg>de</reg>
            Lentulo autem nihil audivimus. <reg>haec</reg> velim exquiras ad meque
            perscribas. </p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="15"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>v Non. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> A. d. v Nonas
            Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem
            iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non vidimus; in qua
            exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est visus a
              Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum
            redeuntem excipiam Caesarem quem omnino vitare cogito, et
            †authemonis† fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi
            puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit.
              <reg>quod</reg> cum scies, facies ut sciamus. <reg>habes</reg> ad primam epistulam.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>secutae</reg> sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu
            iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. <reg>nec</reg> me movet quod scribis
                <quote>Iovi ipsi iniquum.</quote>
                        <reg>nam</reg> periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta
            ut deterior causa paratior mihi esse videatur. <reg>nec</reg> me consules movent qui
            ipsi pluma aut folio facilius moventur. <reg>offici</reg> me deliberatio cruciat
            cruciavitque adhuc. <reg>cautior</reg> certe est mansio, honestior existimatur
            traiectio. <reg>malo</reg> interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse
            existiment. <reg>de</reg>
            Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin
              Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>recentissima</reg> tua est epistula Kal. data, in qua optas
            congressum pacemque non desperas. <reg>sed</reg> ego cum haec scribebam, <pb/> nec illos
            congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem
            accessurum putabam. <reg>quod</reg> videris non dubitare, si consules transeant, quid
            nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. <reg>sed</reg>
            memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi.
              <reg>nam</reg> aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio,
            Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi
            consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt
            eorum. <reg>sed</reg> nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit
            intellego. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>plura</reg> scriberem, si ipse possem.
              <reg>sed</reg>, ut mihi videor, potero biduo. Balbi
            Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut
            meam vicem doleres, cum me derideri videres. </p></div></div><div type="textpart" n="15A" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae circ. K. Mart. a. <date when="-0049">705 (49)</date>.</seg><seg rend="salute">BALBVS CICERONI IMP. salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>obsecro</reg> te, Cicero, suscipe
            curam et cogitationem dignissimam tuae virtutis ut Caesarem et
              Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam
            reducas. <reg>crede</reg> mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed
            etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si hoc te reicis. <reg>velim</reg>
            idem Pompeius faciat. <reg>qui</reg> ut adduci tali tempore ad ullam
            condicionem possit magis opto quam spero. <reg>sed</reg> cum constiterit et timere
            desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg>
            Lentulum consulem meum voluisti hic remanere, <pb/>
            Caesari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. <reg>nam</reg>
            illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. <reg>qui</reg> si passus
            esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam atque etiam ab sermone
            nostro avertisset, minus miser quam sum essem. <reg>nam</reg> cave putes hoc tempore
            plus me quemquam cruciari, quod eum quem ante me diligo video in consulatu quidvis
            potius esse quam consulem. <reg>quod</reg> si voluerit tibi obtemperare et nobis de
              Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere,
            incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium
            et Caesarem coniungi posse. <reg>quod</reg> si factum erit, me satis
            vixisse putabo. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>factum</reg>
            Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio et, quo modo in
            eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret.
              <milestone ed="P" unit="para"/>Balbi mei tuique adventu delectatum te
            valde gaudeo. <reg>is</reg> quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque
              Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit,
            verissime scripsisse. </p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><milestone unit="vulgate-letter" n="16"/><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Formiano <date>iv Non. Mart.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">CICERO ATTICO salutem</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>omnia</reg> mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare
              Superum. <reg>hoc</reg> enim mari uti non possumus hoc tempore anni.
              <reg>illuc</reg> autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam?
              <reg>cedendum</reg> enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger.
              <reg>nec</reg> vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem <foreign xml:lang="grc">ἀπολιτικώτατον</foreign> omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam <foreign xml:lang="grc">ἀστρατηγητότατον</foreign>. <reg>non</reg>
                        <pb/> me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur.
              <reg>is</reg> enim me ab optimatibus ait conscindi. <reg>quibus</reg> optimatibus, di
            boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari!
              <reg>municipia</reg> vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant.
              </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum
            erit quam si alium facere prohibuerit. <hi rend="italic"><reg>hunc</reg></hi> propitium sperant, illum iratum putant. <reg>quas</reg> fieri censes <foreign xml:lang="grc">ἀπαντήσεισ</foreign> ex oppidis, quos honores! <quote><reg>metuunt</reg></quote> inquies. <reg>credo</reg>, sed me hercule illum magis. <reg>huius</reg>
            insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. <reg>iudices</reg> de <num n="360">CCCLX</num> qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus
            cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. <reg>itaque</reg>
            quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. <reg>sed</reg>
            tamen, quicumque sunt, <quote><foreign xml:lang="grc">αἰδέομαι</foreign>.</quote>
                        <reg>etsi</reg> qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam
              Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. <reg>et</reg>
            quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a
              Brundisio. <reg>quid</reg> autem <quote>aliquid</quote>? quam inde
            turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. <reg>quod</reg> ubi audissem,
            si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>