<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1:2</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1:2</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><head>LIBER SECVNDVS</head><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae m. Dec. a. <date when="-0057">697 (57)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>epistulam</reg> quam legisti mane dederam   <reg>sed</reg> fecit i humaniter Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit,
ut si quid esset actum ad te, si mihi videretur, perscriberem. <reg>senatus</reg> fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos.  <reg>consulares</reg> nos fuimus et duo consules designati, P. Servilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcacius, Glabrio, praetores  <reg>sane</reg> frequentes fuimus,
omnino ad Cc.  <reg>commorat</reg> exspectationem Lupus ; egit causam agri Campani sane accurate.  <reg>auditus</reg> est magno silentio.  <reg>materiam</reg> rei non ignoras.  <reg>nihil</reg> ex nostris actionibus praetermisit.   <reg>fuerunt</reg> non nulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostulationes cum
absente Pompeio.  <reg>causa</reg> sero perorata sententias se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis imponeret; ex superiorum temporum conviciis et ex praesenti silentio quid senatus sentiret se intellegere  <reg>dixit</reg> Milo.  <reg>coepit</reg> dimittere. <reg>tum</reg> Marcellinus '<reg>noli</reg>,' inquit, 'ex taciturnitate
nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus iudicare.  <reg>ego</reg>, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.' <reg>tum</reg>
ille se senatum negavit tenere. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Racilius surrexit et de iudiciis referre coepit.  Marcellinum quidem primum rogavit.  <reg>is</reg> cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur ; qui iudicia impedisset, eum contra rem publicam esse facturum.  <reg>adprobata</reg> valde sententia
C. Cato contra dixit et <add>C.</add> Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. Philippus adsensit
Lentulo. <reg>postea</reg> Racilius de privatis me primum sententiam rogavit. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>multa</reg> feci verba de toto furore latrocinioque
P. Clodi ; tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus.  <reg>orationem</reg> meam conlaudavit satis multis verbis non me hercule indiserte <reg>vetus</reg> Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit.  Ibatur in eam sententiam.  <reg>tum</reg> Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit ; furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum.  <reg>deinde</reg> eius operae repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae.  <reg>eo</reg> metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>habes</reg> acta unius diei ; reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reicientur.  <reg>de</reg> tribunis pl. longe optimum Racilium habemus.  <reg>videtur</reg> etiam Antistius amicus nobis fore ; nam Plancius totus noster est.  <reg>fac</reg>, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de mense Decembri.
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae xiv K. Febr. a. <date when="-0056">698 (56)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> occupatione, qua eram sane impeditus, sed parvula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et
non, ut ad te soleo, ipse scriberem.  <reg>et</reg> primum me tibi excuso in eo ipso in quo te accuso ; me enim nemo adhuc rogavit num quid in Sardiniam vellem, te puto saepe habere qui num quid Romam velis quaerant.  <reg>quod</reg> ad me Lentuli et Sesti nomine scripsisti, locutus sum cum Cincio.  <reg>quoquo</reg> modo res se habet, non est facillima, sed habet profecto quiddam Sardinia adpositum ad recordationem praeteritae memoriae.  <reg>nam</reg> ut ille Gracchus augur, postea quam in istam provinciam venit, recordatus est quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra
auspicia accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse. <reg>ego</reg> adhuc emi nihil. Culleonis auctio facta est. Tusculano emptor nemo fuit.  <reg>si</reg> condicio valde bona fuerit, fortassis
non amittam.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> aedificatione tua Cyrum urgere non cesso.  <reg>spero</reg> eum in officio fore.  <reg>sed</reg> omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis exspectationem ; nam comitia sine mora futura videntur ; edicta sunt <add>in</add> a. d. <date>xi K. Febr.</date>
                        <reg>te</reg>
tamen sollicitum esse nolo ; omne genus a nobis cautionis adhibebitur.


<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg> rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri.
<reg>reliqua</reg> cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur (in

ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei praeclare satis fecimus), sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est.  <reg>consecuti</reg> sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat.  <reg>quid</reg> futurum
sit latrocinio tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum.  <reg>in</reg> ea re Pompeius quid velit non dispicio, ; familiares eius quid cupiant omnes vident ; creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum.  Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>tu</reg>, si ita expedit, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias ; innumerabiles enim res sunt in quibus te cotidie in omni genere desiderem. <reg>tui</reg> nostrique valent.  x<date>iiii K. Februarias.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date>prid. Id. Febr.</date> et <date>xv K. Mart.</date> a. 698 (56).</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>scripsi</reg> ad te antea superiora ; nunc cognosce postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in Idus Febr. reiciebantur.  <reg>eo</reg> die res confecta non est. A. d. <date>iiii Non. Febr.</date> Milo adfuit.  <reg>ei</reg> Pompeius advocatus venit ; dixit Marcellus a me rogatus ; honeste discessimus ; prodicta dies est in <date>viii Idus Febr.</date>
                        <reg>interim</reg> reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus ; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est  C. Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando.  <reg>vestitum</reg> filius mutavit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
A. d. <date>viii Id. Febr.</date> Milo, adfuit.  <reg>dixit</reg> Pompeius sive voluit ; nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur. <reg>qui</reg> ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit ; non est deterritus ; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum
auctoritate †peregerat†) sed ut peroravit, surrexit Clodius. <reg>ei</reg> tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret.  <reg>ea</reg> res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam viii, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur.  <reg>ille</reg> furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret.  <reg>respondebant</reg> operae : 'Pompeius.' <reg>quis</reg> Alexandream ire cuperet  <reg>respondebant</reg> : 'Pompeius.'  <reg>quem</reg> ire vellent  <reg>respondebant</reg> : 'Crassum.' <reg>is</reg> aderat tum Miloni animo non amico. Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt  <reg>exarsit</reg> dolor.  Vrgere illi ut loco nos moverent.  <reg>factus</reg> est a nostris impetus ; fuga operarum ; eiectus de rostris Clodius,
ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba.  <reg>senatus</reg> vocatus in curiam.  Pompeius domum.  <reg>neque</reg> ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum offenderem. <reg>res</reg> in
posterum dilata est.  Clodius in Quirinalia prodixit diem.


<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
A. d. <date>vii Id. Febr.</date> senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset.  Acta res est graviter a Pompeio.  <reg>eo</reg> die nihil

perfectum est.  A. d. <date>vi Id. Febr.</date> ad Apollinis senatus consultum factum est ea quae facta essent a. d. <date>viii Id. Febr.</date>
contra rem publicam esse facta.  <reg>eo</reg> die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit ; de me multa me invito cum mea summa laude dixit ; cum illius in me perfidiam increparet, auditus est magno silentio malevolorum. <reg>respondit</reg> ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte
se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam
Africanus fuisset quem C. Carbo interemisset.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> magnae mihi res iam moveri videbantur.  <reg>nam</reg> Pompeius haec intellegit nobiscumque communicat, insidias vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari; vehementer esse providendum ne opprimatur contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuventute improba. <reg>itaque</reg> se comparat, homines ex agris accersit operas autem suas Clodius confirmat ; manus ad Quirinalia paratur.  <reg>in</reg> eo multo sumus superiores ipsius copiis ; sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
A. d. <date>iiii Idus Febr.</date> Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam P. Tullio de vi. <reg>is</reg> erat aeger. <reg>domum</reg>, ut debuimus, ad eum statim venimus eique nos totos tradidimus idque fecimus praeter hominum opinionem qui nos ei iure suscensere putabant, at humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur, taque faciemus. <reg>sed</reg> idem Nerius index edidit ad allegatos Cn. Lentulum <reg>vatiam</reg> et C. Cornelium †ista ei†.  <reg>eodem</reg> die senatus consultum factum est ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut qui non discessissent ea poena quae est de vi tenerentur.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>
A. d. <date>iii Idus Febr.</date> dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conventu
incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiae servatus esset.  <reg>hic</reg>
                        <foreign xml:lang="grc">προῳκονομησάμην</foreign> quiddam <foreign xml:lang="grc">εὐκαίρωσ</foreign> de iis quae in Sestium adparabantur crimina, et eum ornavi veris laudibus magno adsensu omnium.  <reg>res</reg> homini fuit vehementer grata.  <reg>quae</reg> tibi eo scribo, quod me de retinenda Sesti gratia litteris saepe monuisti.
<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>pridie</reg> Idus Febr. haec scripsi ante lucem. <reg>eo</reg> die apud V Pomponium in eius nuptiis eram cenaturus. <reg>cetera</reg> sunt in
rebus nostris huius modi, †ut† tu mihi fere diffidenti praedicabas, plena dignitatis et gratiae ; quae quidem tua, mi frater, prudentia, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam tibi mihique sunt restituta.  <reg>domus</reg> tibi ad lacum Pisonis Liciniana conducta est ; sed, ut spero, paucis mensibus post K.
Quintilis in tuam commigrabis.  <reg>tuam</reg> in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam Olbiensem epistulam nullas litteras accepi. <reg>quid</reg> agas et ut te oblectes scire cupio maximeque te ipsum videre quam primum. <reg>cura</reg>, mi frater, ut valeas et, quamquam est hiems, tamen
Sardiniam istam esse cogites.  <date>xv K. Martias.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae mense Martio a. <date when="-0056">698 (56)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Sestius noster absolutus est a. d. <date>v Idus Martias</date> et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eius modi
causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. <reg>illud</reg> quod tibi curae saepe esse intellexeram ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum qui nos ingratos esse diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse ut omnium gratissimi iudicaremur ; nam
defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium a quo palam oppugnabatur arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus.  <reg>quin</reg> etiam Paulus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmavit. <reg>quid</reg> quaeris? homo petulans et audax <del>Vatinius</del> valde perturbatus debilitatusque discessit.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Quintus <del>filius</del> tuus, puer

optimus, eruditur egregie.  <reg>hoc</reg> nunc magis animum adverto quod Tyrannio docet apud me.  <reg>domus</reg> utriusque nostrum aedificatur strenue.  <reg>redemptori</reg> tuo dimidium pecuniae curavi.  <reg>spero</reg> nos ante hiemem contubernalis fore.  <reg>de</reg> nostra Tullia tui me hercule amantissima spero cum Crassipede nos confecisse.  <reg>dies</reg> erant duo qui post is Latinas habentur religiosi ; †cetero confectum erat Latiar erat†.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><del>VI 3-7</del><foreign xml:lang="grc">Ἀμφιλαφίαν</foreign> autem illam quam tu soles dicere bono modo desidero, sic prorsus ut advenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem.  <reg>tribus</reg> locis aedifico, reliqua reconcinno.  <reg>vivo</reg> paulo liberalius quam solebam ; opus erat.  <reg>si</reg> te haberem, paulisper fabris locum darem.  <reg>sed</reg>
                        <del>et</del> haec, ut spero, brevi inter nos communicabimus.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>res</reg> autem Romanae sese sic habent : <reg>consul</reg>
est egregius Lentulus non impediente conlega, sic, inquam, bonus ut melioreny non viderim.  <reg>dies</reg> comitialis exemit omnis ; nam etiam Latinae instaurantur . nec tamen deerant supplicationes.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>sic</reg> legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo, noster. <reg>nam</reg> ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat
de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat.  <reg>hos</reg> alere non poterat, itaque
vix tenebat.  <reg>sensit</reg> Milo ; dedit cuidam non familiari

negotium qui sine suspicione emeret eam familiam a s Catone.  <reg>quae</reg> simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum.  <reg>in</reg> eam tabulam magni risus consequebantur. <reg>hunc</reg> igitur Catonem
Lentulus a legibus removit et eos qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo.  <reg>nam</reg> quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit.  <reg>neque</reg> enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur et hercule non est idem  <reg>nam</reg> apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem
suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt.  Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat ; quamquam id senatu non invito facit ; quo ego me libentius a curia et ab
omni parte rei publicae subtraho.

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>in</reg> iudiciis ii sumus qui fuimus ; domus celebratur ita ut cum maxime.  <reg>unum</reg> accidit <add>im</add>prudentia Milonis incommode de Sexto Clodio quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari.  <reg>ei</reg> tres
sententiae deterrimo in consilio defuerunt. <reg>itaque</reg> hominem populus revocat, et retrahatur necesse est ; non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, vident damnatum. <reg>ea</reg> ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit.  <reg>senatorum</reg> enim urna copiose absolvit, equitum
adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt.  <reg>sed</reg> hoc incommodum consolantur cotidianae damnationes inimicorum, in
quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti.  Appius a Caesare nondum redierat.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>tuas</reg> mirifice litteras exspecto ; atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent <reg>eosdem</reg> aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum.  <reg>id</reg> cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto.  <reg>mi</reg> frater, vale.   
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. proficiscens in Anagninum a. d. <date>vi Idus Apr.</date> a. 698 (56).</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>dederam</reg> ad te litteras antea quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi pr. <add><reg>non</reg>.</add> April. esse desponsam, ceteraque de re publica privataque perscripseram.  <reg>postea</reg> sunt i5 haec acta : <reg>non</reg>. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS CCCC  <reg>sed</reg> eodem die vehementer actum de agro Campano clamore senatus prope contionali.  <reg>acriorem</reg> causam inopia pecuniae faciebat et annonae caritas. <reg>non</reg> praetermittam ne illud quidem 
M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem.  <reg>exiturus</reg>
                     </p><p><milestone unit="para"/><note>VI 1-3</note> a. d. <date>viii Idus Aprilis</date> sponsalia Crassipedi praebui. <reg>huic</reg> convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, defuit A. d. <date>vii Idus Aprilis</date> veni ad Quintum eumque vidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de dis
cordus mulierum nostrarum.  <reg>quid</reg> quaeris? nihil festivius. Pomponia autem etiam de te questa est ; sed haec coram
agemus.  A puero ut discessi, in aream tuam veni. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>res</reg> agebatur multis structoribus.  Longilium redemptorem cohortatus sum.  <reg>fidem</reg> mihi faciebat se velle nobis placere.
<reg>domus</reg> erit egregia ; magis enim cerni iam poterat quam quantum ex forma iudicabamus ; itemque nostra celeriter aedificabatur.  <reg>eo</reg> die cenavi apud Crassipedem ; cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum.  Luci eum
convenire non potueram quod afuerat; videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat.  <reg>hominem</reg> conveni et ab eo petivi ut quam primum te nobis redderet.  <reg>statim</reg> dixit. <reg>erat</reg> autem iturus, ut aiebat, a. d. III <reg>id</reg>. April. ut aut
Labrone aut Pisis conscenderet. <reg>tu</reg>, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris.


</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><note>VII</note> A. d. <date>vi Idus Apr</date>A. ante lucem hanc epistulam conscripsi eramque in itinere ut eo die apud T. Titium in
Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati qumque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut
sperabam, viderem.  <reg>aedificationem</reg> Arcani ad tuum adventum sustentari placebat.  <reg>fac</reg>, mi frater, ut valeas quam primuinque venias.
</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae mense Maio paulo post Idus a. <date when="-0056">698 (56)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>O litteras mihi tuas iucundissimas exspectatas, ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore! <reg>atque</reg> has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Olbia datas.  <reg>sed</reg> cetera, ut scribis, praesenti sermoni reserventur ; hoc tamen non queo differre :
Idibus Maus senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda.  <reg>adiurat</reg> Procilius hoc nemini accidisse.  <reg>foris</reg> valde plauditur.  <reg>mihi</reg> cum sua sponte iucundum tum iucundius, quod me absente ; est enim <foreign xml:lang="grc">εἰλικρινὲσ</foreign> iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra †eram ante†. <reg>quod</reg> Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano
actum iri non est actum.  <reg>in</reg> hac causa mihi aqua haeret. <reg>sed</reg> plura quam constitueram ; coram enim. <reg>vale</reg>, mi optime et optatissime frater, et advola.  <reg>idem</reg> te pueri nostri rogant.  <reg>illud</reg> scilicet, cenabis cum veneris.

</p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae mense Februado a. <date when="-0055">699 (55)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>placiturum</reg> tibi esse librum meum suspicabar ; tam valde placuisse quam scribis valde gaudeo.  <reg>quod</reg> me admones de nostra Vrania suadesque ut meminerim Iovis orationem quae est in extremo illo libro, ego vero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium ; cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit   <reg>magnam</reg> spem
attulit ; cum Crasso se dixit loqui velle mihique ut idem

facerem suasit.   Crassum consulem ex senatu domum reduxi.  <reg>suscepit</reg> rem dixitque esse quod Clodius hoc tempore cuperet per se et per Pompeium consequi ; putare se, si ego eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione quod vellem.  <reg>totum</reg> ei negotium permisi meque in eius potestate dixi fore. <reg>interfuit</reg> huic sermoni P. Crassus adulescens nostri, ut scis, studiosissimus. <reg>illud</reg> autem quod cupit Clodius est legatio aliqua (si minus per senatum, per populum) libera aut Byzantium aut <add>ad</add> Brogitarum aut
utrumque  <reg>plena</reg> res nummorum.  <reg>quod</reg> ego non nimium laboro, etiam si minus adsequor quod volo.  Pompeius tamen cum Crasso locutus est.  <reg>videntur</reg> negotium suscepisse.  <reg>si</reg> perficiunt, optime ; si minus, ad nostrum Iovem revertamur.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
A. d. <date>iii Idus Febr.</date> senatus consultum est factum de a ambitu in Afrani sententiam, quam ego dixeram cum tu adesses ; sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut praetores ita crearentur ut
dies sexaginta privati essent.  <reg>eo</reg> die Catonem plane repudiarunt.  <reg>quid</reg> multa? tenent omnia idque ita omnis intellegere volunt.

</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. mense Maio a. <date when="-0055">699 (55)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tu</reg> metuis ne me interpelles? <reg>primum</reg>, si in isto essem, tu scis quid sit interpellare  <reg>an</reg> te Statius? me hercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te.  <reg>tu</reg> vero ut me et appelles et interpelles
et obloquare et conloquare velim. <reg>quid</reg> enim mihi suavius? <reg>non</reg> me hercule quisquam <foreign xml:lang="grc">μουσοπάτακτοσ</foreign> libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, privata, rustica, urbana.  <reg>sed</reg> mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem.  <reg>opposuisti</reg> semel <foreign xml:lang="grc">ἀναντίλεκτον</foreign> causam, Ciceronis nostri valetudinem ; conticui.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>iterum</reg> Cicerones ; quievi.  <reg>nunc</reg> mihi
iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae quod videris ne mihi molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri.  <reg>litigarem</reg> tecum, si fas esset ; sed me hqrcule, istuc si umquam suspicatus ero, nihil dicam aliud nisi verebor ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. <reg>video</reg>, te ingemuisse.  <reg>sic</reg> fit, †<foreign xml:lang="grc">εἰδ᾽ ἐν αἴᾳ ἔζησασ</foreign>: numquam enim dicam : <foreign xml:lang="grc">ἔα πάσασ</foreign>†.  Marium autem nostrum in lecticam me hercule coniecissem, non illam regis Ptolomaei Asicianam ; memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui. <reg>hunc</reg>, ut dico, certe sustulissem ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem ; sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc invitare nolui. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> vero mihi peculiare fuerit,
hic etiam isto frui.  <reg>nam</reg> illorum praediorum scito mihi vicinum Marium lumen esse.  <reg>apud</reg> Anicium videbimus ut paratum sit.  <reg>nos</reg> enim ita philologi sumus ut vel cum fabris habitare possimus.  <reg>habemus</reg> hanc philosophiam non ab Hymetto sed ab †araxira†.  Marius et valetudine
est et natura imbecillior. 

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg> interpellatione tantum sumam a vobis temporis ad scribendum quantum dabitis.  Vtinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea cessem
<milestone unit="para"/>
                        <reg>de</reg> re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat quae tibi acerba esse video.  <reg>amabo</reg> te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium ; sed adproperate.  <reg>hortus</reg>
domi est.
</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. ineunte mense Februanto a. <date when="-0054">700 (54)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>epistulam</reg> hanc convicio efflagitarunt codicilli tui.  <reg>nam</reg> res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi
ad scribendum argumenti sane dabat.  <reg>sed</reg> quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo
defenderet.  <reg>de</reg> te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse.  <reg>reliquis</reg> diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cotidie aliquid.  <reg>pridie</reg> Idus neque tibi neque Pomponio deero.


</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis.  <reg>sed</reg> cum veneris.  <reg>virum</reg> te
putabo si Sallusti Empedoclea legeris, hominem non putabo.
</p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae Idibus Februariis a. <date when="-0054">700 (54)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>gaudeo</reg> tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem.  <reg>nam</reg> pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per <reg>pom</reg> ponium blanditur Appius ; videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum  Eumque lusi iocose satis neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cavillatus. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
'<reg>quod</reg> vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo ; vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?'  <reg>genus</reg> vides et locum iocandi. <reg>multa</reg> dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus. <reg>quo</reg> genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur ; nihil est enim facilius quam reliqua discutere.  <reg>sed</reg> non faciam ut illum offendam

<quote><l>ne imploret fidem</l><l>Iovis Ho/spitalis, Gra/ios omnis co/nvocet,</l></quote>

per quos mecum in gratiam rediit.
</p><p/></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
Theopompo satis faciemus.  <reg>de</reg> Caesare fugerat me ad
te scribere ; video enim quas tu litteras exspectaris.  <reg>sed</reg> ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat meam fuisse aliquam epis stulam.  <reg>sed</reg> ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis : <reg>de</reg> Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi ; quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem.' 

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras.  <reg>iocum</reg> autem illius de sua
egestate ne sis aspernatus.  <reg>ad</reg> quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate.  <reg>amor</reg> autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis.
Litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu iungentur.  <reg>reliqua</reg> singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis. <reg>quamquam</reg> eius modi frigus impendebat ut summum periculum esset ne Appio suae aedes urerentur.
</p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. d. <date>xvi K. Martias</date> a. 700 (54).</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>risi</reg> 'nivem atram' teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat.  <reg>de</reg> Pompeio adsentior tibi
vel tu potius mihi.  <reg>nam</reg>, ut scis, iam pridem istum canto Caesarem.  <reg>mihi</reg> crede, in sinu est neque ego discingor.
<reg>cognosce</reg> nunc Idus  Decimus erat Caelio dies.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Domitius iudices ad numerum non habuit.  <reg>vereor</reg> ne homo
taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat ; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia.  <reg>certi</reg>
nihil est adhuc sed veremur.  <reg>eodem</reg> igitur die Tyriis
est senatus datus frequens ; frequentes contra Syriaci publicani.  <reg>vehementer</reg> vexatus Gabinius ; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti.
L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset :
<reg>vestra</reg> culpa haec acciderunt, equites Romani ; dissolute enim iudicatis,' '<reg>nos</reg> iudicamus, vos laudatis,' inquit.  <reg>actum</reg> est eo die nihil ; nox diremit.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>comitialibus</reg> diebus
qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi e<date>x K. Febr.</date> usque ad K. Martias legatis senatum cotidie dare.  <reg>ita</reg> putantur detrudi comitia in mensem Martium.  <reg>sed</reg> tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>omnia</reg> conligo ut novi scribam aliquid ad te ; sed, ut vides, res me ipsa deficit.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ; sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio.  <reg>me</reg> magis de Dionysio delectat ; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius.  <reg>sed</reg>, quod ea scribis, adgrederisne ad historiam?  <reg>me</reg> auctore potes et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis.  <reg>oblecta</reg> te cum Cicerone nostro quani bellissime.
</p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Cumano vel Pompeiano m. Mai. a. <date when="-0054">700 (54)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SAL UTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>duas</reg> adhuc a te accepi epistulas ; quarum alteram in ipso, discessu nostro, alteram Arimino datam, pluris quas
scribis te dedisse non acceperam.  <reg>ego</reg> me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in isdem locis usque ad K. Iunias futurus.  <reg>scribebam</reg> illa quae dixeram <foreign xml:lang="grc">πολιτικά</foreign>, spissum
sane opus et operosum ; sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tua</reg> mandata persequar diligenter et adiungendis hominibus et quibusdam non alienandis ; maximae mihi vero curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cotidie, sed inspiciam quid discat quam saepissime et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum
otio Cicerone nostro minore producendo. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>tu</reg>, quem ad modum scribis, quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare conficias.  <reg>ego</reg> cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui litteras ad
te non dem.  <reg>his</reg> diebus (ignosces) cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et per se necessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra.  <reg>itaque</reg> eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum
etiam extra domum ; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges.  <reg>est</reg> tribunus militum in exercitu vestro.  <reg>gratum</reg> hominem observantemque cognosces.  Trebatium ut valde ames vehementer te rogo.
</p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae in. m. Iun. a. <date when="-0054">700 (54)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>A. d. IIII <reg>non</reg>. Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas †Blandenonne† cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, s suavitate.  <reg>sunt</reg> ista quidem magna vel potius maxima ; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem ; sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono.  Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses is potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam.  <reg>ego</reg> vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ; modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo
meo.  <reg>sed</reg> quid ago,? quod mihi tempus Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti vacuum ostenditur? <reg>sed</reg> videro ; fortasse enim, ut fit, vincet tuus amor omnis difficultates.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter a etiam gratias mihi agit ; negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset.  M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus ; hoc
enim est eius cotidianum, se ne tribunum militum quidem facere.  <reg>etiam</reg> in senatu lusit Appium conlegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum.  <reg>id</reg> et Curtius ita volebat.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>tu</reg> quem ad modum me censes oportere esse et in re is publica et in nostris inimicitus ita et esse et fore oricula
infima scito molliorem.  <reg>res</reg> Romanae se sic habebant: <reg>erat</reg> non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam adquiescentis,
sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi.
<quote xml:lang="grc"><l>τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμοσ ἐξεργάζεται.</l></quote>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae fort. a. d. <date>vi K. Sext</date> a. 700 (54).</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SAL VTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>calamo</reg> et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur.  <reg>scribis</reg> enim te meas litteras superiores vix legere potuisse ; in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas.  <reg>neque</reg> enim occupatus eram neque perturbatus nec
iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>verum</reg> attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula <foreign xml:lang="grc">πραγματικῶσ</foreign> valde scripsisti.  <reg>de</reg> quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum †voles ut dixerimus† ad expediendum te, si causa sit, commorere.  <reg>si</reg>, mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod velles, ego ipse quid vellem ostenderem.  <reg>in</reg> hac vero re hoc profecto quaeris, cuius modi illum annum qui sequitur exspectem.  <reg>plane</reg> aut tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod cotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant ; nec †laborant, quod mea† conscientia copiarum nostrarum, quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt.  <reg>sin</reg> aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>haec</reg> ita sentio, iudico, ad te explorate
scribo ; dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto. <reg>qua</reg> re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen . quod putas magis e re tua.  <reg>nam</reg> illa etiam magni aestimo, <foreign xml:lang="grc">ἀμφιλαφίαν</foreign> illam tuam et explicationem debitorum tuorum. <reg>illud</reg> quidem sic habeto, nihil nobis expeditis si valebimus fore fortunatius.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>parva</reg> sunt quae desunt pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus.
<reg>ambitus</reg> redit immanis ; numquam fuit par. 
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
Idib. Quint. faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum
cum Domitio ; hanc Scaurus †unum vincere†.  Messala flaccet <reg>non</reg> dico <foreign xml:lang="grc">ὑπερβολάσ</foreign>, vel HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare.  <reg>res</reg> ardet invidia.  <reg>tribunicii</reg> candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur.  <reg>quae</reg> quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.

</p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ex. m. Sext. a. <date when="-0054">700 (54)</date>.</seg><seg rend="salute">MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum <add>quidem</add> me oti habuisse iudicato, cum autem mea, paulum.
<reg>sic</reg> enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis.  <reg>sed</reg> haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt neque committendum ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius
fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim conlecturus.  <reg>itaque</reg>, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in hanc partem
vehementer et colamur et amemur.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui ; statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere.
<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quo</reg> die haec scripsi Drusus erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent.  <reg>ego</reg> eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus.  <reg>ea</reg> res facilis est. <reg>comitia</reg> in mensem Septembrem reiecta sunt.  Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. '<foreign xml:lang="grc">Συνδείπνουσ Σοφοκλέουσ</foreign>' quamquam a te factam fabellam video esse '0 festive, nullo modo probavi.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>venio</reg> nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit. O iucundas mihi tuas de Britannia litteras! <reg>timebam</reg> Oceanum, timebam litus insulae ; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu.  <reg>te</reg> vero <foreign xml:lang="grc">ὑπόθεσιν</foreign> scribendi egregiam habere video.  <reg>quos</reg> tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes!  <reg>ego</reg> te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam,' mittam.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>sed</reg> heus tu! celari videor a te. <reg>quomodonam</reg>, mi frater, de nostris versibus Caesar? <reg>nam</reg> primum librum se legisse scripsit ad me ante et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse ; reliqua ad quendam locum <foreign xml:lang="grc">ῤᾳθυμότερα</foreign>; hoc enim utitur verbo.  <reg>dic</reg> mihi verum, num aut res eum aut <foreign xml:lang="grc">χαρακτὴρ</foreign> non delectat? NihIl est quod vereare ; ego enim ne pilo quidem minus me amabo.  <reg>hac</reg> de re <foreign xml:lang="grc">φιλαληθῶσ</foreign> et, ut soles scribere, fraterne.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>