<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="poem"><head>Ad Maecenatem:  Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.</head><l n="1">Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem </l><l n="2">seu Ratio dederit seu Fors obiecerit, illa </l><l n="3">contentus vivat, laudet diversa sequentis? </l><l n="4">‘o fortunati mercatores’ gravis annis </l><l n="5">miles ait, multo iam fractus membra labore.</l><l n="6">contra mercator navim iactantibus Austris, </l><l n="7">‘militia est potior. quid enim? concurritur: horae </l><l n="8">momento cita mors venit aut victoria laeta.’ </l><l n="9">agricolam laudat iuris legumque peritus, </l><l n="10">sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; </l><l n="11">ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, </l><l n="12">solos felicis viventis clamat in urbe. </l><l n="13">cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem </l><l n="14">delassare valent Fabium. ne te morer, audi, </l><l n="15">quo rem deducam. si quis Deus ‘en ego’ dicat </l><l n="16">‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, </l><l n="17">mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, </l><l n="18">vos hinc mutatis discedite partibus. eia, </l><l n="19">quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis. </l><l n="20">quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas  </l><l n="21">iratus buccas inflet neque se fore posthac </l><l n="22">tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? </l><l n="23">praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens </l><l n="24">percurram — quamquam ridentem dicere verum </l><l n="25">quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi </l><l n="26">doctores, elementa velint ut discere prima — </l><l n="27">sed tamen amoto quaeramus seria ludo: </l><l n="28">ille gravem duro terram qui vertit aratro, </l><l n="29">perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne </l><l n="30">audaces mare qui currunt, hac mente laborem </l><l n="31">sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, </l><l n="32">aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut </l><l n="33">parvola—nam exemplo est—magni formica laboris </l><l n="34">ore trahit quodcumque potest atque addit acervo </l><l n="35">quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. </l><l n="36">quae, simul inversum contristat Aquarius annum, </l><l n="37">non usquam prorepit et illis utitur ante </l><l n="38">quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus </l><l n="39">demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, </l><l n="40">nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. </l><l n="41">quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri </l><l n="42">furtim defossa timidum deponere terra? </l><l n="43">quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? </l><l n="44">at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? </l><l n="45">milia frumenti tua triverit area centum: </l><l n="46">non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si </l><l n="47">reticulum panis venalis inter onusto </l><l n="48">forte vehas umero, nihilo plus accipias quam </l><l n="49">qui nil portarit. vel dic quid referat intra  </l><l n="50">naturae finis viventi, iugera centum an </l><l n="51">mille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’ </l><l n="52">dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, </l><l n="53">cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? </l><l n="54">ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna </l><l n="55">vel cyatho ac dicas ‘magno de flumine mallem </l><l n="56">quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit, </l><l n="57">plenior ut siquos delectet copia iusto, </l><l n="58">cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. </l><l n="59">at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo </l><l n="60">turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 

                  </l><l n="61">at bona pars hominum decepta cupidine falso </l><l n="62">‘nil satis est’, inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis’: </l><l n="63">quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter </l><l n="64">quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis </l><l n="65">sordidus ac dives, populi contemnere voces </l><l n="66">sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo </l><l n="67">ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’ </l><l n="68">Tantalus a labris sitiens fugientia captat </l><l n="69">flumina — quid rides? mutato nomine de te </l><l n="70">fabula narratur: congestis undique saccis </l><l n="71">indormis inhians et tamquam parcere sacris </l><l n="72">cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. </l><l n="73">nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? </l><l n="74">panis ematur, holus, vini sextarius, adde </l><l n="75">quis humana sibi doleat natura negatis. </l><l n="76">an vigilare metu exanimem, noctesque diesque </l><l n="77">formidare malos fures, incendia, servos, </l><l n="78">ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum  </l><l n="79">semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. </l><l n="80">at si condoluit temptatum frigore corpus </l><l n="81">aut alius casus lecto te adflixit, habes qui </l><l n="82">adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te </l><l n="83">suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? </l><l n="84">non uxor salvum te volt, non filius; omnes </l><l n="85">vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. </l><l n="86">miraris, cum tu argento post omnia ponas, </l><l n="87">si nemo praestet, quem non merearis, amorem? </l><l n="88">at si cognatos nullo natura labore </l><l n="89">quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos, </l><l n="90">infelix operam perdas, ut siquis asellum </l><l n="91">in campo doceat parentem currere frenis.</l><l n="92">denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, </l><l n="93">pauperiem metuas minus et finire laborem </l><l n="94">incipias, parto quod avebas, ne facias quod </l><l n="95">Umidius quidam; non longa est fabula: dives </l><l n="96">ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se </l><l n="97">non umquam servo melius vestiret, ad usque </l><l n="98">supremum tempus, ne se penuria victus </l><l n="99">opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi </l><l n="100">divisit medium, fortissima Tyndaridarum. </l><l n="101">‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic </l><l n="102">ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum </l><l n="103">frontibus adversis conponere: non ego avarum  </l><l n="104">cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: </l><l n="105">est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: </l><l n="106">est modus in rebus, sunt certi denique fines, </l><l n="107">quos ultra citraque nequit consistere rectum. </l><l n="108">illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, </l><l n="109">se probet ac potius laudet diversa sequentis, </l><l n="110">quodque aliena capella gerat distentius uber, </l><l n="111">tabescat neque se maiori pauperiorum </l><l n="112">turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. </l><l n="113">sic festinanti semper locupletior obstat, </l><l n="114">ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, </l><l n="115">instat equis auriga suos vincentibus, illum </l><l n="116">praeteritum temnens extremos inter euntem. </l><l n="117">inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum </l><l n="118">dicat et exacto contentus tempore vita </l><l n="119">cedat uti conviva satur, reperire queamus. </l><l n="120">iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi </l><l n="121">conpilasse putes, verbum non amplius addam. 
</l></div><div type="textpart" n="2" subtype="poem"><head>Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.</head><l n="1">Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, </l><l n="2">mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne </l><l n="3">maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. </l><l n="4">quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse  </l><l n="5">dicatur metuens, inopi dare nolit amico, </l><l n="6">frigus quo duramque famem propellere possit. </l><l n="7">hunc si perconteris, avi cur atque parentis </l><l n="8">praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, </l><l n="9">omnia conductis coemens obsonia nummis, </l><l n="10">sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, </l><l n="11">respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. </l><l n="12">Fufidius vappae famam timet ac nebulonis </l><l n="13"><del>dives agris, dives positis in fenore nummis</del>: </l><l n="14">quinas hic capiti mercedes exsecat atque </l><l n="15">quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; </l><l n="16">nomina sectatur modo sumpta veste virili </l><l n="17">sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non </l><l n="18">‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se </l><l n="19">pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis, </l><l n="20">quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti </l><l n="21">fabula quem miserum gnato vixisse fugato </l><l n="22">inducit, non se peius cruciaverit atque hic. </l><l n="23">siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc: </l><l n="24">dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. </l><l n="25">Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui </l><l n="26">inguen ad obscaenum subductis usque; facetus </l><l n="27">pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum: </l><l n="28">nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas </l><l n="29">quarum subsuta talos tegat instita veste, </l><l n="30">contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. </l><l n="31">quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte </l><l n="32">virtute esto’ inquit sententia dia Catonis; </l><l n="33">‘nam simul ac venas inflavit taetra libido, </l><l n="34">huc iuvenes aequom est descendere, non alienas </l><l n="35">permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit </l><l n="36">‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi. </l><l n="37">audire est operae pretium, procedere recte </l><l n="38">qui moechis non voltis, ut omni parte laborent </l><l n="39">utque illis multo corrupta dolore voluptas </l><l n="40">atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. </l><l n="41">hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis </l><l n="42">ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem </l><l n="43">praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, </l><l n="44">hunc perminxerunt calones; quin etiam illud </l><l n="45">accidit, ut cuidam testis caudamque salacem </l><l n="46">demeterent ferro. ‘iure’ omnes: Galba negabat. </l><l n="47">tutior at quanto merx est in classe secunda, </l><l n="48">libertinarum dico — Sallustius in quas </l><l n="49">non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, </l><l n="50">qua res, qua ratio suaderet quaque modeste </l><l n="51">munifico esse licet, vellet bonus atque benignus </l><l n="52">esse, daret quantum satis esset nec sibi damno </l><l n="53">dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,  </l><l n="54">hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango’, </l><l n="55">ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, </l><l n="56">qui patrium mimae donat fundumque laremque, </l><l n="57">‘nil fuerit mi’ inquit ‘cum uxoribus umquam alienis.’ </l><l n="58">verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde </l><l n="59">fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde </l><l n="60">personam satis est, non illud, quidquid ubique </l><l n="61">officit, evitare? bonam deperdere famam, </l><l n="62">rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter-</l><l n="63">est in matrona, ancilla peccesne togata? 

                  </l><l n="64">Villius in Fausta, Sullae gener, hoc miser uno </l><l n="65">nomine deceptus, poenas dedit usque superque </l><l n="66">quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, </l><l n="67">exclusus fore, cum Longarenus foret intus. </l><l n="68">huic si muttonis verbis mala tanta videnti </l><l n="69">diceret haec animus ‘quid vis tibi? numquid ego a te </l><l n="70">magno prognatum deposco consule cunnum </l><l n="71">velatumque stola, mea cum conferbuit ira?’ </l><l n="72">quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’ </l><l n="73">at quanto meliora monet pugnantiaque istis </l><l n="74">dives opis natura suae, tu si modo recte </l><l n="75">dispensare velis ac non fugienda petendis </l><l n="76">inmiscere. tuo vitio rerumne labores, </l><l n="77">nil referre putas? quare, ne paeniteat te, </l><l n="78">desine matronas sectarier, unde laboris </l><l n="79">plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. </l><l n="80">nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos  </l><l n="81">sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus </l><l n="82">rectius, atque etiam melius persaepe togatae. </l><l n="83">adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte </l><l n="84">quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, </l><l n="85">iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. </l><l n="86">regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos </l><l n="87">inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora </l><l n="88">molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, </l><l n="89">quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. </l><l n="90">hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei </l><l n="91">contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, </l><l n="92">quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ verum </l><l n="93">depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. </l><l n="94">matronae praeter faciem nil cernere possis, </l><l n="95">cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. </l><l n="96">si interdicta petes, vallo circumdata — nam te </l><l n="97">hoc facit insanum — , multae tibi tum officient res, </l><l n="98">custodes, lectica, ciniflones, parasitae, </l><l n="99">ad talos stola demissa et circumdata palla, </l><l n="100">plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. </l><l n="101">altera, nil obstat: cois tibi paene videre est </l><l n="102">ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; </l><l n="103">metiri possis oculo latus. an tibi mavis </l><l n="104">insidias fieri pretiumque avellier ante </l><l n="105">quam mercem ostendi? leporem venator ut alta  </l><l n="106">in nive sectetur, positum sic tangere nolit, </l><l n="107">cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam </l><l n="108">transvolat in medio posita et fugientia captat.’ </l><l n="109">hiscine versiculis speras tibi posse dolores </l><l n="110">atque aestus curasque gravis e pectore pelli? </l><l n="111">nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, </l><l n="112">quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, </l><l n="113">quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? </l><l n="114">num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris </l><l n="115">pocula? num esuriens fastidis omnia praeter </l><l n="116">pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si </l><l n="117">ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem </l><l n="118">continuo fiat. malis tentigine rumpi? </l><l n="119">non ego; namque parabilem amo Venerem facilemque. </l><l n="120">illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir’ </l><l n="121">gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno </l><l n="122">stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. </l><l n="123">candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa </l><l n="124">nec magis alba velit quam dat natura videri. </l><l n="125">haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, </l><l n="126">Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. </l><l n="127">nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, </l><l n="128">ianua frangatur, latret canis, undique magno </l><l n="129">pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto </l><l n="130">desiliat mulier, miseram se conscia clamet,  </l><l n="131">cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. </l><l n="132">discincta tunica fugiendum est et pede nudo, </l><l n="133">ne nummi pereant aut puga aut denique fama. </l><l n="134">deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam. 
</l></div><div type="textpart" n="3" subtype="poem"><head>In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.</head><l n="1">Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos </l><l n="2">ut numquam inducant animum cantare rogati, </l><l n="3">iniussi numquam desistant. sardus habebat </l><l n="4">ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, </l><l n="5">si peteret per amicitiam patris atque suam, non </l><l n="6">quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo </l><l n="7">usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa </l><l n="8">voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. </l><l n="9">nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui </l><l n="10">currebat fugiens hostem, persaepe velut qui </l><l n="11">Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, </l><l n="12">saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, </l><l n="13">omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et </l><l n="14">concha salis puri et toga, quae defendere frigus </l><l n="15">quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses </l><l n="16">huic parco, paucis contento, quinque diebus </l><l n="17">nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum  </l><l n="18">mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam </l><l n="19">sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu? </l><l n="20">nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora. </l><l n="21">Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’ </l><l n="22">quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis </l><l n="23">verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit. </l><l n="24">stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. </l><l n="25">cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, </l><l n="26">cur in amicorum vitiis tam cernis acutum </l><l n="27">quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra </l><l n="28">evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. </l><l n="29">iracundior est paulo, minus aptus acutis </l><l n="30">naribus horum hominum; rideri possit eo quod </l><l n="31">rusticius tonso toga defluit et male laxus </l><l n="32">in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir </l><l n="33">non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens </l><l n="34">inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum </l><l n="35">concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim </l><l n="36">natura aut etiam consuetudo mala; namque </l><l n="37">neglectis urenda filix innascitur agris. 

                  </l><l n="38">illuc praevertamur, amatorem quod amicae </l><l n="39">turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec </l><l n="40">delectant, veluti Balbinum polypus Agnae. </l><l n="41">vellem in amicitia sic erraremus et isti </l><l n="42">errori nomen virtus posuisset honestum. </l><l n="43">ac pater ut gnati, sic nos debemus amici  </l><l n="44">siquod sit vitium non fastidire. strabonem </l><l n="45">appellat paetum pater, et pullum, male parvos </l><l n="46">sicui filius est, ut abortivus fuit olim </l><l n="47">Sisyphus; hunc Varum distortis cruribus, illum </l><l n="48">balbutit Scaurum pravis fultum male talis. </l><l n="49">parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus </l><l n="50">et iactantior hic paulo est: concinnus amicis </l><l n="51">postulat ut videatur; at est truculentior atque </l><l n="52">plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; </l><l n="53">caldior est: acris inter numeretur. opinor, </l><l n="54">haec res et iungit iunctos et servat amicos. </l><l n="55">at nos virtutes ipsas invertimus atque </l><l n="56">sincerum furimus vas incrustare. probus quis </l><l n="57">nobiscum vivit, multum demissus homo: illi </l><l n="58">tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis </l><l n="59">insidias nullique malo latus obdit apertum, </l><l n="60">cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris </l><l n="61">invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano </l><l n="62">ac non incauto fictum astutumque vocamus. </l><l n="63">simplicior quis et est, qualem me saepe libenter </l><l n="64">obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem </l><l n="65">aut tacitum inpellat quovis sermone: ‘molestus, </l><l n="66">communi sensu plane caret’ inquimus. eheu, </l><l n="67">quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. </l><l n="68">nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, </l><l n="69">qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, </l><l n="70">cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,  </l><l n="71">si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari </l><l n="72">si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. </l><l n="73">qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, </l><l n="74">postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est </l><l n="75">peccatis veniam poscentem reddere rursus. 

                  </l><l n="76">denique, quatenus excidi penitus vitium irae, </l><l n="77">cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non </l><l n="78">ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res </l><l n="79">ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? </l><l n="80">siquis eum servum, patinam qui tollere iussus </l><l n="81">semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, </l><l n="82">in cruce suffigat, Labeone insanior inter </l><l n="83">sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque </l><l n="84">maius peccatum est: paulum deliquit amicus, </l><l n="85">quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus </l><l n="86">odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris, </l><l n="87">qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, </l><l n="88">mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras </l><l n="89">porrecto iugulo historias captivus ut audit. </l><l n="90">conminxit lectum potus mensave catillum </l><l n="91">Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, </l><l n="92">aut positum ante mea quia pullum in parte catini </l><l n="93">sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus </l><l n="94">sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si </l><l n="95">prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? </l><l n="96">quis paria esse fere placuit peccata, laborant, </l><l n="97">cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant </l><l n="98">atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. </l><l n="99">cum prorepserunt primis animalia terris, </l><l n="100">mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter  </l><l n="101">unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro </l><l n="102">pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, </l><l n="103">donec verba, quibus voces sensusque notarent, </l><l n="104">nominaque invenere; dehinc absistere bello, </l><l n="105">oppida coeperunt munire et ponere leges, </l><l n="106">ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. </l><l n="107">nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli </l><l n="108">causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, </l><l n="109">quos Venerem incertam rapientis more ferarum </l><l n="110">viribus editior caedebat ut in grege taurus. </l><l n="111">iura inventa metu iniusti fateare necesse est, </l><l n="112">tempora si fastosque velis evolvere mundi. </l><l n="113">nec Natura potest iusto secernere iniquum, </l><l n="114">dividit ut bona diversis, fugienda petendis, </l><l n="115">nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, </l><l n="116">qui teneros caules alieni fregerit horti </l><l n="117">et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit </l><l n="118">regula, peccatis quae poenas inroget aequas, </l><l n="119">ne scutica dignum horribili sectere flagello. </l><l n="120">nam ut ferula caedas meritum maiora subire </l><l n="121">verbera, non vereor, cum dicas esse paris res </l><l n="122">furta latrociniis et magnis parva mineris </l><l n="123">falce recisurum simili te, si tibi regnum </l><l n="124">permittant homines. si dives, qui sapiens est, </l><l n="125">et sutor bonus et solus formosus et est rex, </l><l n="126">cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit </l><l n="127">‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam </l><l n="128">nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui? </l><l n="129">‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque </l><l n="130">optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni </l><l n="131">abiecto instrumento artis clausaque taberna  </l><l n="132">sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis </l><l n="133">est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam </l><l n="134">lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, </l><l n="135">urgeris turba circum te stante miserque </l><l n="136">rumperis et latras, magnorum maxime regum. </l><l n="137">ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum </l><l n="138">rex ibis neque te quisquam stipator ineptum </l><l n="139">praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces </l><l n="140">ignoscent, siquid peccaro stultus, amici </l><l n="141">inque vicem illorum patiar delicta libenter </l><l n="142">privatusque magis vivam te rege beatus. </l><l n="143"/></div><div type="textpart" n="4" subtype="poem"><head>Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.</head><l n="1">Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae </l><l n="2">atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, </l><l n="3">siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, </l><l n="4">quod moechus foret aut sicarius aut alioqui </l><l n="5">famosus, multa cum libertate notabant. </l><l n="6">hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, </l><l n="7">mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, </l><l n="8">emunctae naris, durus conponere versus. </l><l n="9">nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, </l><l n="10">ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; </l><l n="11">cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; </l><l n="12">garrulus atque piger scribendi ferre laborem, </l><l n="13">scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, </l><l n="14">Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis, </l><l n="15">accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora, </l><l n="16">custodes; videamus, uter plus scribere possit.’ </l><l n="17">di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli </l><l n="18">finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; </l><l n="19">at tu conclusas hircinis follibus auras </l><l n="20">usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, </l><l n="21">ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro </l><l n="22">delatis capsis et imagine, cum mea nemo </l><l n="23">scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, </l><l n="24">quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris </l><l n="25">culpari dignos. quemvis media elige turba: </l><l n="26">aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. </l><l n="27">hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: </l><l n="28">hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; </l><l n="29">hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo </l><l n="30">vespertina tepet regio, quin per mala praeceps </l><l n="31">fertur uti pulvis collectus turbine, nequid </l><l n="32">summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. </l><l n="33">omnes hi metuunt versus, odere poetas. </l><l n="34">‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum </l><l n="35">excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico </l><l n="36">et quodcumque semel chartis inleverit, omnis </l><l n="37">gestiet a furno redeuntis scire lacuque </l><l n="38">et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra. <milestone ed="p" n="39" unit="card"/>
                  </l><l n="39">primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, </l><l n="40">excerpam numero: neque enim concludere versum  </l><l n="41">dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos </l><l n="42">sermoni propiora, putes hunc esse poetam. </l><l n="43">ingenium cui sit, cui mens divinior atque os </l><l n="44">magna sonaturum, des nominis huius honorem. </l><l n="45">idcirco quidam comoedia necne poema </l><l n="46">esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis </l><l n="47">nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo </l><l n="48">differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens </l><l n="49">saevit, quod meretrice nepos insanus amica </l><l n="50">filius uxorem grandi cum dote recuset, </l><l n="51">ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante </l><l n="52">noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis </l><l n="53">audiret leviora, pater si viveret? ergo </l><l n="54">non satis est puris versum perscribere verbis, </l><l n="55">quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem </l><l n="56">quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, </l><l n="57">olim quae scripsit Lucilius, eripias si </l><l n="58">tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est </l><l n="59">posterius facias praeponens ultima primis, </l><l n="60">non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra </l><l n="61">belli ferratos postis portasque refregit’, </l><l n="62">invenias etiam disiecti membra poetae. 

                  </l><l n="63">hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. </l><l n="64">nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit </l><l n="65">suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer </l><l n="66">ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, </l><l n="67">magnus uterque timor latronibus; at bene siquis </l><l n="68">et vivat puris manibus, contemnat utrumque. </l><l n="69">ut sis tu similis Coeli Birrique latronum,  </l><l n="70">non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me? </l><l n="71">nulla taberna meos habeat neque pila libellos, </l><l n="72">quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, </l><l n="73">nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, </l><l n="74">non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui </l><l n="75">scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes: </l><l n="76">suave locus voci resonat conclusus. inanis </l><l n="77">hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, </l><l n="78">tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’ </l><l n="79">inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum </l><l n="80">hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, </l><l n="81">vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum </l><l n="82">qui non defendit alio culpante, solutos </l><l n="83">qui captat risus hominum famamque dicacis, </l><l n="84">fingere qui non visa potest, conmissa tacere </l><l n="85">qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. </l><l n="86">saepe tribus lectis videas cenare quaternos, </l><l n="87">e quibus unus amet quavis aspergere cunctos </l><l n="88">praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, </l><l n="89">condita cum verax aperit praecordia Liber: </l><l n="90">hic tibi comis et urbanus liberque videtur </l><l n="91">infesto nigris: ego si risi, quod ineptus </l><l n="92">pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, </l><l n="93">lividus et mordax videor tibi? mentio siquae </l><l n="94">de Capitolini furtis iniecta Petilli </l><l n="95">te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: </l><l n="96">‘me Capitolinus convictore usus amicoque </l><l n="97">a puero est causaque mea permulta rogatus </l><l n="98">fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;  </l><l n="99">sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud </l><l n="100">fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est </l><l n="101">aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, </l><l n="102">atque animo prius, ut siquid promittere de me </l><l n="103">possum aliud vere, promitto. liberius si </l><l n="104">dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris </l><l n="105">cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, </l><l n="106">ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. </l><l n="107">cum me hortaretur, parce frugaliter atque </l><l n="108">viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: </l><l n="109">‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utque </l><l n="110">Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem </l><l n="111">perdere quis velit.’ a turpi meretricis amore </l><l n="112">cum deterreret: ‘Sectani dissimilis sis.’ <milestone ed="p" n="113" unit="card"/>
                  </l><l n="113">ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti </l><l n="114">possem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’ </l><l n="115">aiebat. ‘sapiens, vitatu quidque petitu </l><l n="116">sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si </l><l n="117">traditum ab antiquis morem servare tuamque, </l><l n="118">dum custodis eges, vitam famamque tueri </l><l n="119">incolumem possum; simul ac duraverit aetas </l><l n="120">membra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic me </l><l n="121">formabat puerum dictis et, sive iubebat </l><l n="122">ut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’ </l><l n="123">unum ex iudicibus selectis obiciebat, </l><l n="124">sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu </l><l n="125">necne sit, addubites, flagret rumore malo cum </l><l n="126">hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros </l><l n="127">exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, </l><l n="128">sic teneros animos aliena opprobria saepe </l><l n="129">absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis </l><l n="130">perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis </l><l n="131">ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc </l><l n="132">largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, </l><l n="133">consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me </l><l n="134">porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est; </l><l n="135">hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis </l><l n="136">occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi </l><l n="137">inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum </l><l n="138">conpressis agito labris; ubi quid datur oti, </l><l n="139">inludo chartis. hoc est mediocribus illis </l><l n="140">ex vitiis unum; cui si concedere nolis, </l><l n="141">multa poetarum veniat manus, auxilio quae </l><l n="142">sit mihi — nam multo plures sumus — , ac veluti te </l><l n="143">Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. 
</l></div><div type="textpart" n="5" subtype="poem"><head>Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.</head><l n="1">Egressum magna me accepit Aricia Roma </l><l n="2">hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, </l><l n="3">graecorum longe doctissimus; inde forum Appi </l><l n="4">differtum nautis cauponibus atque malignis. </l><l n="5">hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos </l><l n="6">praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. </l><l n="7">hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri </l><l n="8">indico bellum, cenantis haud animo aequo  </l><l n="9">exspectans comites. iam nox inducere terris </l><l n="10">umbras et caelo diffundere signa parabat: </l><l n="11">tum pueri nautis, pueris convicia nautae </l><l n="12">ingerere: ‘huc adpelle’; ‘trecentos inseris’; ‘ohe, </l><l n="13">iam satis est.’ dum aes exigitur, dum mula ligatur, </l><l n="14">tota abit hora. mali culices ranaeque palustres </l><l n="15">avertunt somnos; absentem cantat amicam </l><l n="16">multa prolutus vappa nauta atque viator </l><l n="17">certatim; tandem fessus dormire viator </l><l n="18">incipit ac missae pastum retinacula mulae </l><l n="19">nauta piger saxo religat stertitque supinus. </l><l n="20">iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem </l><l n="21">sentimus, donec cerebrosus prosilit unus </l><l n="22">ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno </l><l n="23">fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora. </l><l n="24">ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. </l><l n="25">milia tum pransi tria repimus atque subimus </l><l n="26">inpositum saxis late candentibus Anxur. </l><l n="27">huc venturus erat Maecenas optimus atque </l><l n="28">Cocceius, missi magnis de rebus uterque </l><l n="29">legati, aversos soliti conponere amicos. </l><l n="30">hic oculis ego nigra meis collyria lippus </l><l n="31">inlinere. interea Maecenas advenit atque </l><l n="32">Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem </l><l n="33">factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. </l><l n="34">Fundos Aufidio Lusco praetore libenter </l><l n="35">linquimus, insani ridentes praemia scribae, </l><l n="36">praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. </l><l n="37">in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, </l><l n="38">Murena praebente domum, Capitone culinam.  

                  </l><l n="39">postera lux oritur multo gratissima; namque </l><l n="40">Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque </l><l n="41">occurrunt, animae, qualis neque candidiores </l><l n="42">terra tulit neque quis me sit devinctior alter. </l><l n="43">o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt. </l><l n="44">nil ego contulerim iucundo sanus amico. </l><l n="45">proxima Campano ponti quae villula, tectum </l><l n="46">praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque. </l><l n="47">hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. </l><l n="48">lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; </l><l n="49">namque pila lippis inimicum et ludere crudis. </l><l n="50">hinc nos Coccei recipit plenissima villa, </l><l n="51">quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis </l><l n="52">Sarmenti Scurrae pugnam Messique Cicerri, </l><l n="53">Musa, velim memores et quo patre natus uterque </l><l n="54">contulerit litis. Messi clarum genus Osci; </l><l n="55">Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti </l><l n="56">ad pugnam venere. prior Sarmentus ‘equi te </l><l n="57">esse feri similem dico.’ ridemus, et ipse </l><l n="58">Messius ‘accipio,’ caput et movet. ‘o tua cornu </l><l n="59">ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum </l><l n="60">sic mutilus minitaris?’ at illi foeda cicatrix </l><l n="61">saetosam laevi frontem turpaverat oris. </l><l n="62">Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, </l><l n="63">pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: </l><l n="64">nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. </l><l n="65">multa Cicerrus ad haec: donasset iamne catenam </l><l n="66">ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,  </l><l n="67">nilo deterius dominae ius esse; rogabat </l><l n="68">denique, cur umquam fugisset, cui satis una </l><l n="69">farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. </l><l n="70">prorsus iucunde cenam producimus illam. </l><l n="71">tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes </l><l n="72">paene macros arsit dum turdos versat in igni. </l><l n="73">nam vaga per veterem dilapso flamma culinam </l><l n="74">volcano summum properabat lambere tectum. </l><l n="75">convivas avidos cenam servosque timentis </l><l n="76">tum rapere atque omnis restinguere velle videres. </l><l n="77">incipit ex illo montis Appulia notos </l><l n="78">ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos </l><l n="79">nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici </l><l n="80">villa recepisset lacrimoso non sine fumo, </l><l n="81">udos cum foliis ramos urente camino. </l><l n="82">hic ego mendacem stultissimus usque puellam </l><l n="83">ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert </l><l n="84">intentum Veneri; tum inmundo somnia visu </l><l n="85">nocturnam vestem maculant ventremque supinum. 

                  </l><l n="86">quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, </l><l n="87">mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, </l><l n="88">signis perfacile est: venit vilissima rerum </l><l n="89">hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra </l><l n="90">callidus ut soleat umeris portare viator. </l><l n="91">nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna: </l><l n="92">qui locus a forti Diomede est conditus olim. </l><l n="93">flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. </l><l n="94">inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum </l><l n="95">carpentes iter et factum corruptius imbri. </l><l n="96">postera tempestas melior, via peior ad usque  </l><l n="97">Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis </l><l n="98">iratis exstructa dedit risusque iocosque, </l><l n="99">dum flamma sine tura liquescere limine sacro </l><l n="100">persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, </l><l n="101">non ego; namque Deos didici securum agere aevom </l><l n="102">nec, siquid miri faciat natura, deos id </l><l n="103">tristis ex alto caeli demittere tecto. </l><l n="104">Brundisium longae finis chartaeque viaeque est. </l><l n="105"/></div><div type="textpart" n="6" subtype="poem"><head>Ad Maecenatem:  de vera nobilitate</head><l n="1">Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos </l><l n="2">incoluit finis, nemo generosior est te, </l><l n="3">nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus </l><l n="4">olim qui magnis legionibus imperitarent, </l><l n="5">ut plerique solent, naso suspendis adunco </l><l n="6">ignotos, ut me libertino patre natum. </l><l n="7">cum referre negas, quali sit quisque parente </l><l n="8">natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, </l><l n="9">ante potestatem Tulli atque ignobile regnum </l><l n="10">multos saepe viros nullis maioribus ortos </l><l n="11">et vixisse probos amplis et honoribus auctos; </l><l n="12">contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus </l><l n="13">Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis </l><l n="14">non umquam pretio pluris licuisse, notante </l><l n="15">iudice quo nosti, populo, qui stultus honores  </l><l n="16">saepe dat indignis et famae servit ineptus, </l><l n="17">qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet </l><l n="18">nos facere a volgo longe longeque remotos? </l><l n="19">namque esto: populus Laevino mallet honorem </l><l n="20">quam Decio mandare novo censorque moveret </l><l n="21">Appius, ingenuo si non essem patre natus: </l><l n="22">vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. </l><l n="23">sed fulgente trahit constrictos gloria curru </l><l n="24">non minus ignotos generosis. quo tibi, Tulli, </l><l n="25">sumere depositum clavom fierique tribuno? </l><l n="26">invidia adcrevit, privato quae minor esset. </l><l n="27">nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus </l><l n="28">pellibus et latum demisit pectore clavom, </l><l n="29">audit continuo ‘quis homo hic est? quo patre natus?’ </l><l n="30">ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi </l><l n="31">et cupiat formosus, eat quacumque, puellis </l><l n="32">iniciat curam quaerendi singula, quali </l><l n="33">sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: </l><l n="34">sic qui promittit civis, urbem sibi curae, </l><l n="35">imperium fore et italiam, delubra Deorum, </l><l n="36">quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, </l><l n="37">omnis mortalis curare et quaerere cogit. </l><l n="38">‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes </l><l n="39">deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’ </l><l n="40">‘at Novius collega gradu post me sedet uno; </l><l n="41">namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus </l><l n="42">et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta </l><l n="43">concurrantque foro tria funera, magna sonabit,  </l><l n="44">cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’ </l><l n="45">nunc ad me redeo libertino patre natum, </l><l n="46">quem rodunt omnes libertino patre natum, </l><l n="47">nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim, </l><l n="48">quod mihi pareret legio Romana tribuno. </l><l n="49">dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem </l><l n="50">iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, </l><l n="51">praesertim cautum dignos adsumere, prava </l><l n="52">ambitione procul. felicem dicere non hoc </l><l n="53">me possim, casu quod te sortitus amicum; </l><l n="54">nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim </l><l n="55">Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. </l><l n="56">ut veni coram, singultim pauca locutus —  </l><l n="57">infans namque pudor prohibebat plura profari —  </l><l n="58">non ego me claro natum patre, non ego circum </l><l n="59">me Satureiano vectari rura caballo, </l><l n="60">sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, </l><l n="61">pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque </l><l n="62">esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, </l><l n="63">quod placui tibi, qui turpi secernis honestum </l><l n="64">non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. 

                  </l><l n="65">atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis </l><l n="66">mendosa est natura, alioqui recta, velut si </l><l n="67">egregio inspersos reprendas corpore naevos, </l><l n="68">si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra </l><l n="69">obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,  </l><l n="70">ut me collaudem, si et vivo carus amicis, </l><l n="71">causa fuit pater his; qui macro pauper agello </l><l n="72">noluit in Flavi ludum me mittere, magni </l><l n="73">quo pueri magnis e centurionibus orti </l><l n="74">laevo suspensi loculos tabulamque lacerto </l><l n="75">ibant octonos referentes Idibus aeris, </l><l n="76">sed puerum est ausus Romam portare docendum </l><l n="77">artis quas doceat quivis eques atque senator </l><l n="78">semet prognatos. vestem servosque sequentis, </l><l n="79">in magno ut populo, siqui vidisset, avita </l><l n="80">ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. </l><l n="81">ipse mihi custos incorruptissimus omnis </l><l n="82">circum doctores aderat. quid multa? pudicum, </l><l n="83">qui primus virtutis honos, servavit ab omni </l><l n="84">non solum facto, verum opprobrio quoque turpi </l><l n="85">nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim </l><l n="86">si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor </l><l n="87">mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc </l><l n="88">laus illi debetur et a me gratia maior. </l><l n="89">nil me paeniteat sanum patris huius, eoque </l><l n="90">non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, </l><l n="91">quod non ingenuos habeat clarosque parentes, </l><l n="92">sic me defendam. longe mea discrepat istis </l><l n="93">et vox et ratio. nam si natura iuberet </l><l n="94">a certis annis aevum remeare peractum </l><l n="95">atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes </l><l n="96">optaret sibi quisque, meis contentus honestos </l><l n="97">fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens </l><l n="98">iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod </l><l n="99">nollem onus haud umquam solitus portare molestum.  </l><l n="100">nam mihi continuo maior quaerenda foret res </l><l n="101">atque salutandi plures, ducendus et unus </l><l n="102">et comes alter, uti ne solus rusve peregre<add>ve</add> 
                  </l><l n="103">exirem, plures calones atque caballi </l><l n="104">pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto </l><l n="105">ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, </l><l n="106">mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. </l><l n="107">obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tulli, </l><l n="108">cum Tiburte via praetorem quinque secuntur </l><l n="109">te pueri, lasanum portantes oenophorumque. </l><l n="110">hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, </l><l n="111">milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, </l><l n="112">incedo solus, percontor quanti holus ac far, </l><l n="113">fallacem Circum vespertinumque pererro </l><l n="114">saepe forum, adsisto divinis, inde domum me </l><l n="115">ad porri et ciceris refero laganique catinum; </l><l n="116">cena ministratur pueris tribus et lapis albus </l><l n="117">pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus </l><l n="118">vilis, cum patera guttus, Campana supellex. </l><l n="119">deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras </l><l n="120">surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se </l><l n="121">voltum ferre negat Noviorum posse minoris. </l><l n="122">ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto </l><l n="123">aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, </l><l n="124">non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. </l><l n="125">ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum </l><l n="126">admonuit, fugio campum lusumque trigonem. </l><l n="127">pransus non avide, quantum interpellet inani  </l><l n="128">ventre diem durare, domesticus otior. haec est </l><l n="129">vita solutorum misera ambitione gravique; </l><l n="130">his me consolor victurum suavius ac si </l><l n="131">quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset. </l><l n="132"/></div><div type="textpart" n="7" subtype="poem"><head>Rupilii et Persii rixam facete describit.</head><l n="1">Proscripti Regis Rupili pus atque venenum </l><l n="2">hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor </l><l n="3">omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. </l><l n="4">Persius hic permagna negotia dives habebat </l><l n="5">Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, </l><l n="6">durus homo atque odio qui posset vincere Regem, </l><l n="7">confidens, tumidus, adeo sermonis amari, </l><l n="8">Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. </l><l n="9">ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque </l><l n="10">convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti, </l><l n="11">quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter </l><l n="12">Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem </l><l n="13">ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, </l><l n="14">non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque </l><l n="15">summa fuit: duo si discordia vexet inertis </l><l n="16">aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi </l><l n="17">cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro </l><l n="18">muneribus missis.   Bruto praetore tenente </l><l n="19">ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non </l><l n="20">conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius  </l><l n="21">acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. </l><l n="22">Persius exponit causam; ridetur ab omni </l><l n="23">conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, </l><l n="24">solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris </l><l n="25">appellat comites, excepto Rege; canem illum, </l><l n="26">invisum agricolis sidus, venisse: ruebat </l><l n="27">flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. </l><l n="28">tum Praenestinus salso multoque fluenti </l><l n="29">expressa arbusto regerit convicia, durus </l><l n="30">vindemiator et invictus, cui saepe viator </l><l n="31">cessisset magna conpellans voce cuculum. </l><l n="32">at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, </l><l n="33">Persius exclamat: ‘per magnos, Brute, Deos te </l><l n="34">oro, qui reges consueris tollere, cur non </l><l n="35">hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.’ </l></div><div type="textpart" n="8" subtype="poem"><head>Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.</head><l n="1">Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, </l><l n="2">cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,</l><l n="3">maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque </l><l n="4">maxima formido; nam fures dextra coercet </l><l n="5">obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, </l><l n="6">ast inportunas volucres in vertice harundo </l><l n="7">terret fixa vetatque novis considere in hortis.  </l><l n="8">huc prius angustis eiecta cadavera cellis </l><l n="9">conservus vili portanda locabat in arca; </l><l n="10">hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; </l><l n="11">Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti </l><l n="12">mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum </l><l n="13">hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. </l><l n="14">nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque </l><l n="15">aggere in aprico spatiari, quo modo tristes </l><l n="16">albis informem spectabant ossibus agrum, </l><l n="17">cum mihi non tantum furesque feraeque suetae </l><l n="18">hunc vexare locum curae sunt atque labori </l><l n="19">quantum carminibus quae versant atque venenis </l><l n="20">humanos animos: has nullo perdere possum </l><l n="21">nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum </l><l n="22">protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. </l><l n="23">vidi egomet nigra succinctam vadere palla </l><l n="24">Canidiam pedibus nudis passoque capillo, </l><l n="25">cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque </l><l n="26">fecerat horrendas adspectu. scalpere terram </l><l n="27">unguibus et pullam divellere mordicus agnam </l><l n="28">coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde </l><l n="29">manis elicerent animas responsa daturas. </l><l n="30">lanea et effigies erat altera cerea: maior </l><l n="31">lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; </l><l n="32">cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae </l><l n="33">iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam </l><l n="34">altera Tisiphonen: serpentes atque videres </l><l n="35">infernas errare canes lunamque rubentem,  </l><l n="36">ne foret his testis, post magna latere sepulcra. </l><l n="37">mentior at siquid, merdis caput inquiner albis </l><l n="38">corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum </l><l n="39">Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus. </l><l n="40">singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes </l><l n="41">umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum </l><l n="42">utque lupi barbam variae cum dente colubrae </l><l n="43">abdiderint furtim terris et imagine cerea </l><l n="44">largior arserit ignis et ut non testis inultus </l><l n="45">horruerim voces Furiarum et facta duarum? </l><l n="46">nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi </l><l n="47">diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. </l><l n="48">canidiae dentis, altum Saganae caliendrum </l><l n="49">excidere atque herbas atque incantata lacertis </l><l n="50">vincula cum magno risuque iocoque videres. 
</l></div><div type="textpart" n="9" subtype="poem"><head>Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.</head><l n="1">Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos, </l><l n="2">nescio quid meditans nugarum, totus in illis: </l><l n="3">accurrit quidam notus mihi nomine tantum:</l><l n="4">arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’ </l><l n="5">‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’ </l><l n="6">cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille </l><l n="7">‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris </l><l n="8">hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens </l><l n="9">ire modo ocius, interdum consistere, in aurem </l><l n="10">dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos  </l><l n="11">manaret talos. ‘o te, Bollane, cerebri </l><l n="12">felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille </l><l n="13">garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi </l><l n="14">nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire: </l><l n="15">iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; </l><l n="16">persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te </l><l n="17">circumagi: quendam volo visere non tibi notum; </l><l n="18">trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’ </l><l n="19">‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’ </l><l n="20">demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, </l><l n="21">cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: </l><l n="22">‘si bene me novi, non Viscum pluris amicum, </l><l n="23">non Varium facies; nam quis me scribere pluris </l><l n="24">aut citius possit versus? quis membra movere </l><l n="25">mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.’ </l><l n="26">interpellandi locus hic erat ‘est tibi mater, </l><l n="27">cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam. </l><l n="28">omnis conposui.’ ‘felices. nunc ego resto. </l><l n="29">confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella </l><l n="30">quod puero cecinit divina mota anus urna: </l><l n="31">“hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis </l><l n="32">nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: </l><l n="33">garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, </l><l n="34">si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.” <milestone ed="p" n="35" unit="card"/>
                  </l><l n="35">ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei </l><l n="36">praeterita, et casu tum respondere vadato </l><l n="37">debebat, quod ni fecisset, perdere litem. </l><l n="38">‘si me amas,’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream, si </l><l n="39">aut valeo stare aut novi civilia iura; </l><l n="40">et propero quo scis.’ ‘dubius sum, quid faciam’, inquit, </l><l n="41">‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille, </l><l n="42">et praecedere coepit; ego, ut contendere durum </l><l n="43">cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’ </l><l n="44">hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’ </l><l n="45">‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes </l><l n="46">magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, </l><l n="47">hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni </l><l n="48">summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic, </l><l n="49">quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est </l><l n="50">nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, </l><l n="51">ditior hic aut est quia doctior; est locus uni </l><l n="52">cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui </l><l n="53">sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi </l><l n="54">proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus, </l><l n="55">expugnabis: et est qui vinci possit eoque </l><l n="56">difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero: </l><l n="57">muneribus servos corrumpam; non, hodie si </l><l n="58">exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, </l><l n="59">occurram in triviis, deducam. nil sine magno </l><l n="60">vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce </l><l n="61">Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum </l><l n="62">qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis et </l><l n="63">quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi </l><l n="64">et pressare manu lentissima bracchia, nutans, </l><l n="65">distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus </l><l n="66">ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. </l><l n="67">‘certe nescio quid secreto velle loqui te </l><l n="68">aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore </l><l n="69">tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu </l><l n="70">curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam </l><l n="71">‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus </l><l n="72">multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem </l><l n="73">tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me </l><l n="74">sub cultro linquit. casu venit obvius illi </l><l n="75">adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna </l><l n="76">inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero </l><l n="77">oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, </l><l n="78">undique concursus. sic me servavit Apollo. 
</l></div><div type="textpart" n="10" subtype="poem"><head>Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.</head><l n="1">Nempe inconposito dixi pede currere versus </l><l n="2">Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, </l><l n="3">ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo </l><l n="4">urbem defricuit, charta laudatur eadem.  </l><l n="5">nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic </l><l n="6">et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. </l><l n="7">ergo non satis est risu diducere rictum </l><l n="8">auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus. </l><l n="9">est brevitate opus, ut currat sententia neu se </l><l n="10">inpediat verbis lassas onerantibus auris, </l><l n="11">et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, </l><l n="12">defendente vicem modo rhetoris atque poetae, </l><l n="13">interdum urbani, parcentis viribus atque </l><l n="14">extenuantis eas consulto. ridiculum acri </l><l n="15">fortius et melius magnas plerumque secat res. </l><l n="16">illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, </l><l n="17">hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher </l><l n="18">Hermogenes umquam legit neque simius iste </l><l n="19">nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. </l><l n="20">‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis </l><l n="21">miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis </l><l n="22">difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti </l><l n="23">contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque </l><l n="24">suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’ </l><l n="25">cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum </l><l n="26">dura tibi peragenda rei sit causa petilli? </l><l n="27">scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, </l><l n="28">cum Pedius causas exsudet Poplicola atque </l><l n="29">Corvinus, patriis intermiscere petita </l><l n="30">verba foris malis, Canusini more bilinguis. </l><l n="31">atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, </l><l n="32">versiculos, vetuit me tali voce Quirinus </l><l n="33">post mediam noctem visus, cum somnia vera:  </l><l n="34">‘in silvam non ligna feras insanius ac si </l><l n="35">magnas Graecorum malis inplere catervas.’ </l><l n="36">turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque </l><l n="37">diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, </l><l n="38">quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa,</l><l n="39">nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. </l><l n="40">arguta meretrice potes Davoque Chremeta </l><l n="41">eludente senem comis garrire libellos </l><l n="42">unus vivorum, Fundani, Pollio regum </l><l n="43">facta canit pede ter percusso; forte epos acer </l><l n="44">ut nemo Varius ducit, molle atque facetum </l><l n="45">Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae: </l><l n="46">hoc erat, experto frustra Varrone Atacino </l><l n="47">atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, </l><l n="48">inventore minor; neque ego illi detrahere ausim </l><l n="49">haerentem capiti cum multa laude coronam. 

                  </l><l n="50">at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem </l><l n="51">plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, </l><l n="52">tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? </l><l n="53">nil comis tragici mutat Lucilius acci? </l><l n="54">non ridet versus Enni gravitate minores, </l><l n="55">cum de se loquitur non ut maiore reprensis? </l><l n="56">quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis </l><l n="57">quaerere, num illius, num rerum dura negarit </l><l n="58">versiculos natura magis factos et euntis  </l><l n="59">mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, </l><l n="60">hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos </l><l n="61">ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci </l><l n="62">quale fuit Cassi rapido ferventius amni </l><l n="63">ingenium, capsis quem fama est esse librisque </l><l n="64">ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, </l><l n="65">comis et urbanus, fuerit limatior idem </l><l n="66">quam rudis et Graecis intacti carminis auctor </l><l n="67">quamque poetarum seniorum turba; sed ille, </l><l n="68">si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, </l><l n="69">detereret sibi multa, recideret omne quod ultra </l><l n="70">perfectum traheretur, et in versu faciendo </l><l n="71">saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. </l><l n="72">saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint </l><l n="73">scripturus, neque te ut miretur turba labores, </l><l n="74">contentus paucis lectoribus. an tua demens </l><l n="75">vilibus in ludis dictari carmina malis? </l><l n="76">non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, </l><l n="77">contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. </l><l n="78">men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod </l><l n="79">vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus </l><l n="80">Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? </l><l n="81">Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, </l><l n="82">Valgius et probet haec Octavius optimus atque </l><l n="83">Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque </l><l n="84">ambitione relegata. te dicere possum, </l><l n="85">Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque </l><l n="86">vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,  </l><l n="87">conpluris alios, doctos ego quos et amicos </l><l n="88">prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, </l><l n="89">arridere velim, doliturus, si placeant spe </l><l n="90">deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, </l><l n="91">discipularum inter iubeo plorare cathedras. </l><l n="92">i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. 
</l></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>