<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="poem"><head>Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.</head><l n="1">‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra </l><l n="2">legem tendere opus; sine nervis altera quidquid </l><l n="3">conposui pars esse putat similisque meorum </l><l n="4">mille die versus deduci posse. Trebati, </l><l n="5">quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis, </l><l n="6">omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non </l><l n="7">optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti </l><l n="8">transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, </l><l n="9">inriguumque mero sub noctem corpus habento. </l><l n="10">aut si tantus amor scribendi te rapit, aude </l><l n="11">Caesaris invicti res dicere, multa laborum </l><l n="12">praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires </l><l n="13">deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis </l><l n="14">agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos </l><l n="15">aut labentis equo describit volnera Parthi.’ </l><l n="16">‘attamen et iustum poteras et scribere fortem, </l><l n="17">Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero, </l><l n="18">cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci,</l><l n="19">verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: </l><l n="20">cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’ </l><l n="21">‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu </l><l n="22">Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, </l><l n="23">cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’ </l><l n="24">‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto </l><l n="25">accessit fervor capiti numerusque lucernis; </l><l n="26">Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem </l><l n="27">pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum </l><l n="28">milia: me pedibus delectat claudere verba </l><l n="29">Lucili ritu, nostrum melioris utroque. </l><l n="30">ille velut fidis arcana sodalibus olim </l><l n="31">credebat libris neque, si male cesserat, usquam </l><l n="32">decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis </l><l n="33">votiva pateat veluti descripta tabella </l><l n="34">vita senis. sequor hunc, Lucanus an Appulus anceps; </l><l n="35">nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, </l><l n="36">missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, </l><l n="37">quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, </l><l n="38">sive quod Appula gens seu quod Lucania bellum  </l><l n="39">incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro </l><l n="40">quemquam animantem et me veluti custodiet ensis </l><l n="41">vagina tectus: quem cur destringere coner </l><l n="42">tutus ab infestis latronibus? o pater et rex </l><l n="43">Iuppiter, ut pereat positum robigine telum </l><l n="44">nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, </l><l n="45">qui me conmorit — melius non tangere, clamo — , </l><l n="46">flebit et insignis tota cantabitur Urbe. 

                  </l><l n="47">Cervius iratus leges minitatur et urnam, </l><l n="48">Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, </l><l n="49">grande malum Turius, siquid se iudice certes. </l><l n="50">ut quo quisque valet suspectos terreat utque </l><l n="51">imperet hoc natura potens, sic collige mecum: </l><l n="52">dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus </l><l n="53">monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti </l><l n="54">matrem: nil faciet sceleris pia dextera — mirum, </l><l n="55">ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos — , </l><l n="56">sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. </l><l n="57">ne longum faciam: seu me tranquilla senectus </l><l n="58">exspectat seu mors atris circumvolat alis, </l><l n="59">dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, </l><l n="60">quisquis erit vitae scribam color.’ ‘o puer, ut sis </l><l n="61">vitalis metuo et maiorum nequis amicus </l><l n="62">frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus </l><l n="63">primus in hunc operis conponere carmina morem </l><l n="64">detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora </l><l n="65">cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui </l><l n="66">duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen </l><l n="67">ingenio offensi aut laeso doluere Metello  </l><l n="68">famosisque Lupo cooperto versibus? atqui </l><l n="69">primores populi arripuit populumque tributim, </l><l n="70">scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. </l><l n="71">quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant </l><l n="72">virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, </l><l n="73">nugari cum illo et discincti ludere, donec </l><l n="74">decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis </l><l n="75">infra Lucili censum ingeniumque, tamen me </l><l n="76">cum magnis vixisse invita fatebitur usque </l><l n="77">invidia et fragili quaerens inlidere dentem </l><l n="78">offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati, </l><l n="79">dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum. </l><l n="80">sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti </l><l n="81">incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: </l><l n="82">si mala condiderit in quem quis carmina, ius est </l><l n="83">iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis </l><l n="84">iudice condiderit laudatus Caesare? siquis </l><l n="85">opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’ </l><l n="86">‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’ </l></div><div type="textpart" n="2" subtype="poem"><head>De frugalitate</head><l n="1">Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo </l><l n="2"> — nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus </l><l n="3">rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva;</l><l n="4">discite non inter lances mensasque nitentis, </l><l n="5">cum stupet insanis acies fulgoribus et cum  </l><l n="6">adclinis falsis animus meliora recusat, </l><l n="7">verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc? </l><l n="8">dicam, si potero. male verum examinat omnis </l><l n="9">corruptus iudex. leporem sectatus equove </l><l n="10">lassus ab indomito vel, si Romana fatigat </l><l n="11">militia adsuetum Graecari — seu pila velox </l><l n="12">molliter austerum studio fallente laborem, </l><l n="13">seu te discus agit, pete cedentem aera disco: </l><l n="14">cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis </l><l n="15">sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno </l><l n="16">ne biberis diluta. foris est promus, et atrum </l><l n="17">defendens piscis hiemat mare: cum sale panis </l><l n="18">latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut </l><l n="19">qui partum? non in caro nidore voluptas </l><l n="20">summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere </l><l n="21">sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea </l><l n="22">nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. </l><l n="23">vix tamen eripiam, posito pavone velis quin </l><l n="24">hoc potius quam gallina tergere palatum, </l><l n="25">corruptus vanis rerum, quia veneat auro </l><l n="26">rara avis et picta pandat spectacula cauda: </l><l n="27">tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista, </l><l n="28">quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? </l><l n="29">carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam </l><l n="30">inparibus formis deceptum te petere esto: </l><l n="31">unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto </l><l n="32">captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis </l><l n="33">Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem  </l><l n="34">mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. </l><l n="35">ducit te species, video: quo pertinet ergo </l><l n="36">proceros odisse lupos? quia scilicet illis </l><l n="37">maiorem natura modum dedit, his breve pondus: </l><l n="38">ieiunus raro stomachus volgaria temnit. </l><l n="39">‘porrectum magno magnum spectare catino </l><l n="40">vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos </l><l n="41">praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam </l><l n="42">putet aper rhombusque recens, mala copia quando </l><l n="43">aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus </l><l n="44">atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta </l><l n="45">pauperies epulis regum: nam vilibus ovis </l><l n="46">nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem </l><l n="47">Galloni praeconis erat acipensere mensa </l><l n="48">infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat? </l><l n="49">tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, </l><l n="50">donec vos auctor docuit praetorius. ergo </l><l n="51">siquis nunc mergos suavis edixerit assos, </l><l n="52">parebit pravi docilis Romana iuventus. 

                  </l><l n="53">sordidus a tenui victu distabit Ofello </l><l n="54">iudice: nam frustra vitium vitaveris illud, </l><l n="55">si te alio pravum detorseris. Avidienus, </l><l n="56">cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret, </l><l n="57">quinquennis oleas est et silvestria corna </l><l n="58">ac nisi mutatum parcit defundere vinum et </l><l n="59">cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit  </l><l n="60">ille repotia, natalis aliosve dierum </l><l n="61">festos albatus celebret), cornu ipse bilibri </l><l n="62">caulibus instillat, veteris non parcus aceti. </l><l n="63">quali igitur victu sapiens utetur et horum </l><l n="64">utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. </l><l n="65">mundus erit, qua non offendat sordibus atque </l><l n="66">in neutram partem cultus miser. hic neque servis, </l><l n="67">Albuti senis exemplo, dum munia didit, </l><l n="68">saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam </l><l n="69">convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. </l><l n="70">accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum </l><l n="71">adferat. in primis valeas bene; nam variae res </l><l n="72">ut noceant homini credas, memor illius escae, </l><l n="73">quae simplex olim tibi sederit. at simul assis </l><l n="74">miscueris elixa, simul conchylia turdis, </l><l n="75">dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum </l><l n="76">lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis </l><l n="77">cena desurgat dubia? quin corpus onustum </l><l n="78">hesternis vitiis animum quoque praegravat una </l><l n="79">atque adfigit humo divinae particulam aurae. </l><l n="80">alter ubi dicto citius curata sopori </l><l n="81">membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. </l><l n="82">hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, </l><l n="83">sive diem festum rediens advexerit annus, </l><l n="84">seu recreare volet tenuatum corpus, ubique </l><l n="85">accedent anni, tractari mollius aetas </l><l n="86">imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam </l><l n="87">quam puer et validus praesumis mollitiem, seu </l><l n="88">dura valetudo inciderit seu tarda senectus? 

                  </l><l n="89">rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus </l><l n="90">illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes  </l><l n="91">tardius adveniens vitiatum commodius quam </l><l n="92">integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter </l><l n="93">heroas natum tellus me prima tulisset. </l><l n="94">das aliquid famae, quae carmine gratior aurem </l><l n="95">occupet humanam? grandes rhombi patinaeque </l><l n="96">grande ferunt una cum damno dedecus. adde </l><l n="97">iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum </l><l n="98">et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti </l><l n="99">as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis </l><l n="100">iurgatur verbis: ego vectigalia magna </l><l n="101">divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo, </l><l n="102">quod superat non est melius quo insumere possis? </l><l n="103">cur eget indignus quisquam te divite? quare </l><l n="104">templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae </l><l n="105">non aliquid patriae tanto emetiris acervo? </l><l n="106">uni nimirum recte tibi semper erunt res, </l><l n="107">o magnus posthac inimicis risus. uterne </l><l n="108">ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui </l><l n="109">pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, </l><l n="110">an qui contentus parvo metuensque futuri </l><l n="111">in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? </l><l n="112">quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum </l><l n="113">integris opibus novi non latius usum </l><l n="114">quam nunc accisis. videas metato in agello </l><l n="115">cum pecore et gnatis fortem mercede colonum </l><l n="116">‘non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta </l><l n="117">quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. </l><l n="118">ac mihi seu longum post tempus venerat hospes </l><l n="119">sive operum vacuo gratus conviva per imbrem  </l><l n="120">vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, </l><l n="121">sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas </l><l n="122">et nux ornabat mensas cum duplice ficu. </l><l n="123">post hoc ludus erat culpa potare magistra </l><l n="124">ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, </l><l n="125">explicuit vino contractae seria frontis. </l><l n="126">saeviat atque novos moveat fortuna tumultus: </l><l n="127">quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos, </l><l n="128">o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? </l><l n="129">nam propriae telluris erum natura nec illum </l><l n="130">nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, </l><l n="131">illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, </l><l n="132">postremum expellet certe vivacior heres. </l><l n="133">nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli </l><l n="134">dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum </l><l n="135">nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes </l><l n="136">fortiaque adversis opponite pectora rebus.’ </l></div><div type="textpart" n="3" subtype="poem"><head>Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat:  omnes propemodum homines insanire.</head><l n="1">‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno </l><l n="2">membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, </l><l n="3">iratus tibi, quod vini somnique benignus </l><l n="4">nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis </l><l n="5">saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo  </l><l n="6">dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. </l><l n="7">culpantur frustra calami inmeritusque laborat </l><l n="8">iratis natus paries Diis atque Poetis. </l><l n="9">atqui voltus erat multa et praeclara minantis, </l><l n="10">si vacuum tepido cepisset villula tecto. </l><l n="11">quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? </l><l n="12">Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? </l><l n="13">invidiam placare paras virtute relicta? </l><l n="14">contemnere miser. vitanda est inproba Siren </l><l n="15">desidia, aut quidquid vita meliore parasti </l><l n="16">ponendum aequo animo.’ ‘Di te, Damasippe, Deaeque </l><l n="17">verum ob consilium donent tonsore. sed unde </l><l n="18">tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum </l><l n="19">ad medium fracta est, aliena negotia curo </l><l n="20">excussus propriis. olim nam quaerere amabam, </l><l n="21">quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, </l><l n="22">quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. </l><l n="23">callidus huic signo ponebam milia centum; </l><l n="24">hortos egregiasque domos mercarier unus </l><l n="25">cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale </l><l n="26">inposuere mihi cognomen compita.’ ‘novi </l><l n="27">et miror morbi purgatum te illius. atqui </l><l n="28">emovit veterem mire novus, ut solet, in cor </l><l n="29">traiecto lateris miseri capitisve dolore, </l><l n="30">ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. </l><l n="31">dum nequid simile huic, esto ut libet.’ ‘o bone, ne te </l><l n="32">frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, </l><l n="33">siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira  </l><l n="34">descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me </l><l n="35">solatus iussit sapientem pascere barbam </l><l n="36">atque a Fabricio non tristem ponte reverti. </l><l n="37">nam male re gesta cum vellem mittere operto </l><l n="38">me capite in flumen, dexter stetit et “cave faxis </l><l n="39">te quicquam indignum. pudor” inquit “te malus angit, </l><l n="40">insanos qui inter vereare insanus haberi. </l><l n="41">primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te </l><l n="42">solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. 

                  </l><l n="43">quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri </l><l n="44">caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex </l><l n="45">autumat. haec populos, haec magnos formula reges, </l><l n="46">excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare </l><l n="47">desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen </l><l n="48">insano posuere. velut silvis, ubi passim </l><l n="49">palantis error certo de tramite pellit, </l><l n="50">ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique </l><l n="51">error, sed variis inludit partibus: hoc te </l><l n="52">crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille </l><l n="53">qui te deridet caudam trahat. est genus unum </l><l n="54">stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, </l><l n="55">ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; </l><l n="56">alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis </l><l n="57">per medios fluviosque ruentis: clamet amica </l><l n="58">mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: </l><l n="59">‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’ </l><l n="60">non magis audierit, quam Fusius ebrius olim, </l><l n="61">cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis </l><l n="62">‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus </l><l n="63">errori similem cunctum insanire docebo. </l><l n="64">insanit veteres statuas Damasippus emendo: </l><l n="65">integer est mentis Damasippi creditor? esto. </l><l n="66">‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam: </l><l n="67">tune insanus eris, si acceperis, an magis excors </l><l n="68">reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? </l><l n="69">scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae </l><l n="70">nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: </l><l n="71">effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. </l><l n="72">cum rapies in ius malis ridentem alienis, </l><l n="73">fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor </l><l n="74">si male rem gerere insani est, contra bene sani: </l><l n="75">putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli </l><l n="76">dictantis, quod tu numquam rescribere possis. 

                  </l><l n="77">audire atque togam iubeo conponere, quisquis </l><l n="78">ambitione mala aut argenti pallet amore, </l><l n="79">quisquis luxuria tristive superstitione </l><l n="80">aut alio mentis morbo calet: huc propius me, </l><l n="81">dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. </l><l n="82">danda est ellebori multo pars maxima avaris: </l><l n="83">nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. </l><l n="84">heredes Staberi summam incidere sepulcro, </l><l n="85">ni sic fecissent, gladiatorum dare centum </l><l n="86">damnati populo paria atque epulum arbitrio arri, </l><l n="87">frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave </l><l n="88">seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo, </l><l n="89">hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo </l><l n="90">sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo </l><l n="91">heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens  </l><l n="92">pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si </l><l n="93">forte minus locuples uno quadrante perisset, </l><l n="94">ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res, </l><l n="95">virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris </l><l n="96">divitiis parent; quas qui construxerit, ille </l><l n="97">clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex </l><l n="98">et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum </l><l n="99">speravit magnae laudi fore. quid simile isti </l><l n="100">Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum </l><l n="101">in media iussit Libya, quia tardius irent </l><l n="102">propter onus segnes. uter est insanior horum? </l><l n="103">nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. </l><l n="104">siquis emat citharas, emptas conportet in unum, </l><l n="105">nec studio citharae nec Musae deditus ulli, </l><l n="106">si scalpra et formas non sutor, nautica vela </l><l n="107">aversus mercaturis: delirus et amens </l><l n="108">undique dicatur merito. qui discrepat istis, </l><l n="109">qui nummos aurumque recondit, nescius uti </l><l n="110">conpositis metuensque velut contingere sacrum? </l><l n="111">siquis ad ingentem frumenti semper acervum </l><l n="112">porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc </l><l n="113">audeat esuriens dominus contingere granum </l><l n="114">ac potius foliis parcus vescatur amaris; </l><l n="115">si positis intus Chii veterisque Falerni </l><l n="116">mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre </l><l n="117">potet acetum; age si et stramentis incubet unde-</l><l n="118">octoginta annos natus, cui stragula vestis, </l><l n="119">blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: </l><l n="120">nimirum insanus paucis videatur, eo quod  </l><l n="121">maxima pars hominum morbo iactatur eodem. 

                  </l><l n="122">filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, </l><l n="123">dis inimice senex custodis? ne tibi desit? </l><l n="124">quantulum enim summae curtabit quisque dierum, </l><l n="125">unguere si caules oleo meliore caputque </l><l n="126">coeperis inpexa foedum porrigine? quare, </l><l n="127">si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers </l><l n="128">undique? tun sanus? populum si caedere saxis </l><l n="129">incipias servosve tuos, quos aere pararis, </l><l n="130">insanum te omnes pueri clamentque puellae; </l><l n="131">cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, </l><l n="132">incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis </l><l n="133">nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. </l><l n="134">an tu reris eum occisa insanisse parente </l><l n="135">ac non ante malis dementem actum Furiis quam </l><l n="136">in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? </l><l n="137">quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, </l><l n="138">nil sane fecit quod tu reprehendere possis: </l><l n="139">non Pyladen ferro violare aususve sororem </l><l n="140">Electran, tantum maledicit utrique vocando </l><l n="141">hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. </l><l n="142">pauper Opimius argenti positi intus et auri, </l><l n="143">qui Veientanum festis potare diebus </l><l n="144">Campana solitus trulla vappamque profestis, </l><l n="145">quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres </l><l n="146">iam circum loculos et clavis laetus ovansque </l><l n="147">curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis </l><l n="148">excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque </l><l n="149">effundi saccos nummorum, accedere pluris </l><l n="150">ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: </l><l n="151">‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’ </l><l n="152">‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’ </l><l n="153">‘deficient inopem venae te, ni cibus atque </l><l n="154">ingens accedit stomacho fultura ruenti. </l><l n="155">tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’ </l><l n="156">‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu, </l><l n="157">quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’ </l><l n="158">quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? </l><l n="159">stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, </l><l n="160">continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. </l><l n="161">‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato </l><l n="162">‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit. </l><l n="163"><del>quod latus aut renes morbo temptentur acuto</del></l><l n="164">non est periurus neque sordidus: inmolet aequis </l><l n="165">hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: </l><l n="166">naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone </l><l n="167">dones quidquid habes an numquam utare paratis? 

                  </l><l n="168">Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives </l><l n="169">antiquo censu, gnatis divisse duobus </l><l n="170">fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis </l><l n="171">ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque </l><l n="172">ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, </l><l n="173">te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, </l><l n="174">extimui, ne vos ageret vesania discors, </l><l n="175">tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. </l><l n="176">quare per Divos oratus uterque Penatis </l><l n="177">tu cave ne minuas, tu ne maius facias id  </l><l n="178">quod satis esse putat pater et natura coercet. </l><l n="179">praeterea ne vos titillet gloria, iure </l><l n="180">iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve </l><l n="181">vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’ </l><l n="182">in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, </l><l n="183">latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, </l><l n="184">nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; </l><l n="185">scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, </l><l n="186">astuta ingenuum volpes imitata leonem? </l><l n="187">nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? </l><l n="188">‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam </l><l n="189">rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto </l><l n="190">dicere quod sentit permitto.’ maxime regum, </l><l n="191">Di tibi dent capta classem redducere Troia. </l><l n="192">ergo consulere et mox respondere licebit? </l><l n="193">‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus, </l><l n="194">putescit, totiens servatis clarus achivis, </l><l n="195">gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, </l><l n="196">per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? </l><l n="197">‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen </l><l n="198">et Menelaum una mecum se occidere clamans.’ </l><l n="199">tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam </l><l n="200">ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, </l><l n="201">rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax </l><l n="202">fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim </l><l n="203">uxore et gnato; mala multa precatus atridis </l><l n="204">non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. </l><l n="205">‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis </l><l n="206">eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’ </l><l n="207">nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’ </l><l n="208">qui species alias veris scelerisque tumultu </l><l n="209">permixtas capiet, commotus habebitur atque </l><l n="210">stultitiane erret nihilum distabit an ira. </l><l n="211">Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: </l><l n="212">cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, </l><l n="213">stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? </l><l n="214">siquis lectica nitidam gestare amet agnam, </l><l n="215">huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, </l><l n="216">Pusam aut Pusillam appellet fortique marito </l><l n="217">destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius </l><l n="218">praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. </l><l n="219">quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, </l><l n="220">integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava </l><l n="221">stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, </l><l n="222">et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, </l><l n="223">hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. 

                  </l><l n="224">nunc age luxuriam et nomentanum arripe mecum. </l><l n="225">vincet enim stultos ratio insanire nepotes. </l><l n="226">hic simul accepit patrimoni mille talenta, </l><l n="227">edicit, piscator uti, pomarius, auceps, </l><l n="228">unguentarius ac Tusci turba inpia vici, </l><l n="229">cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum </l><l n="230">mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, </l><l n="231">verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum </l><l n="232">cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’ </l><l n="233">accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. </l><l n="234">‘in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum </l><l n="235">cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. </l><l n="236">segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, </l><l n="237">sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, </l><l n="238">unde uxor media currit de nocte vocata.’ </l><l n="239">filius Aesopi detractam ex aure Metellae, </l><l n="240">scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto </l><l n="241">diluit insignem bacam: qui sanior ac si </l><l n="242">illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? </l><l n="243">Quinti progenies Arri, par nobile fratrum </l><l n="244">nequitia et nugis pravorum et amore gemellum </l><l n="245">luscinias soliti inpenso prandere coemptas, </l><l n="246">quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? </l><l n="247">aedificare casas, plostello adiungere muris, </l><l n="248">ludere par inpar, equitare in harundine longa </l><l n="249">siquem delectet barbatum, amentia verset. </l><l n="250">si puerilius his ratio esse evincet amare </l><l n="251">nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus </l><l n="252">quale prius, ludas opus, an meretricis amore </l><l n="253">sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim </l><l n="254">mutatus Polemon? ponas insignia morbi, </l><l n="255">fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille </l><l n="256">dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, </l><l n="257">postquam est inpransi correptus voce magistri? </l><l n="258">porrigis irato puero cum poma, recusat; </l><l n="259">‘sume, Catelle’: negat; si non des, optet. amator </l><l n="260">exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, </l><l n="261">quo rediturus erat non arcessitus, et haeret  </l><l n="262">invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro, </l><l n="263">accedam? an potius mediter finire dolores? </l><l n="264">exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce </l><l n="265">servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res </l><l n="266">nec modum habet neque consilium, ratione modoque </l><l n="267">tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, </l><l n="268">pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu </l><l n="269">mobilia et caeca fluitantia sorte laboret </l><l n="270">reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si </l><l n="271">insanire paret certa ratione modoque.’ </l><l n="272">quid? cum Picenis excerpens semina pomis </l><l n="273">gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? </l><l n="274">quid? cum balba feris annoso verba palato, </l><l n="275">aedificante casas qui sanior? adde cruorem </l><l n="276">stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. </l><l n="277">Hellade percussa Marius cum praecipitat se, </l><l n="278">cerritus fuit? an commotae crimine mentis </l><l n="279">absolves hominem et sceleris damnabis eundem </l><l n="280">ex more inponens cognata vocabula rebus? 

                  </l><l n="281">libertinus erat, qui circum compita siccus </l><l n="282">lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’, </l><l n="283"> — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti! </l><l n="284">Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque </l><l n="285">auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, </l><l n="286">exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus </l><l n="287">Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. </l><l n="288">‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’ </l><l n="289">mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, </l><l n="290">‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo </l><l n="291">mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus </l><l n="292">in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit </l><l n="293">aegrum ex praecipiti: mater delira necabit </l><l n="294">in gelida fixum ripa febrimque reducet, </l><l n="295">quone malo mentem concussa? timore Deorum.” </l><l n="296">haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico </l><l n="297">arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. </l><l n="298">dixerit insanum qui me, totidem audiet atque </l><l n="299">respicere ignoto discet pendentia tergo.’ </l><l n="300">‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, </l><l n="301">qua me stultitia, quoniam non est genus unum, </l><l n="302">insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’ </l><l n="303">‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave </l><l n="304">gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’ </l><l n="305">‘stultum me fateor — liceat concedere veris — </l><l n="306">atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me </l><l n="307">aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum </l><l n="308">aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo </l><l n="309">ad summum totus moduli bipedalis, et idem </l><l n="310">corpore maiorem rides Turbonis in armis </l><l n="311">spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? </l><l n="312">an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, </l><l n="313">tanto dissimilem et tanto certare minorem? </l><l n="314">absentis ranae pullis vituli pede pressis </l><l n="315">unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens </l><l n="316">belua cognatos eliserit: illa rogare, </l><l n="317">quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? </l><l n="318">‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque </l><l n="319">se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit, </l><l n="320">‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago. </l><l n="321">adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,  </l><l n="322">quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. </l><l n="323">non dico horrendam rabiem — ’ ‘iam desine.’ ’ — cultum </l><l n="324">maiorem censu — ’ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’ </l><l n="325">’ — mille puellarum, puerorum mille furores — ’ </l><l n="326">‘o maior tandem parcas, insane, minori.’ </l></div><div type="textpart" n="4" subtype="poem"><head>Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.</head><l n="1">‘Unde et quo, Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi </l><l n="2">ponere signa novis praeceptis, qualia vincent </l><l n="3">Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.’ </l><l n="4">‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo </l><l n="5">interpellarim; sed des veniam bonus, oro. </l><l n="6">quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, </l><l n="7">sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’ </l><l n="8">‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem </l><l n="9">utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’ </l><l n="10">‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’ </l><l n="11">‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. </l><l n="12">longa quibus facies ovis erit, illa memento, </l><l n="13">ut suci melioris et ut magis alba rotundis, </l><l n="14">ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. </l><l n="15">cole suburbano qui siccis crevit in agris </l><l n="16">dulcior: inriguo nihil est elutius horto. </l><l n="17">si vespertinus subito te oppresserit hospes,  </l><l n="18">ne gallina malum responset dura palato, </l><l n="19">doctus eris vivam musto mersare Falerno: </l><l n="20">hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis </l><l n="21">natura est; aliis male creditur. ille salubris </l><l n="22">aestates peraget, qui nigris prandia moris </l><l n="23">finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. </l><l n="24">Aufidius forti miscebat mella Falerno: </l><l n="25">mendose, quoniam vacuis conmittere venis </l><l n="26">nil nisi lene decet: leni praecordia mulso </l><l n="27">prolueris melius. si dura morabitur alvus, </l><l n="28">mitulus et viles pellent obstantia conchae </l><l n="29">et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. </l><l n="30">lubrica nascentes inplent conchylia lunae; </l><l n="31">sed non omne mare est generosae fertile testae: </l><l n="32">murice Baiano melior Lucrina peloris, </l><l n="33">ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini, </l><l n="34">pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. </l><l n="35">nec sibi coenarum quivis temere arroget artem, </l><l n="36">non prius exacta tenui ratione saporum. </l><l n="37">nec satis est cara piscis averrere mensa </l><l n="38">ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis </l><l n="39">languidus in cubitum iam se conviva reponet. </l><l n="40">umber et iligna nutritus glande rotundas </l><l n="41">curvat aper lances carnem vitantis inertem; </l><l n="42">nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. </l><l n="43">vinea submittit capreas non semper edulis. </l><l n="44">fecundae leporis sapiens sectabitur armos. </l><l n="45">piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, </l><l n="46">ante meum nulli patuit quaesita palatum.  

                  </l><l n="47">sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. </l><l n="48">nequaquam satis in re una consumere curam, </l><l n="49">ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, </l><l n="50">quali perfundat piscis securus olivo. </l><l n="51">Massica si caelo suppones vina sereno, </l><l n="52">nocturna siquid crassi est tenuabitur aura </l><l n="53">et decedet odor nervis inimicus; at illa </l><l n="54">integrum perdunt lino vitiata saporem. </l><l n="55">Surrentina vafer qui miscet faece Falerna </l><l n="56">vina, columbino limum bene colligit ovo, </l><l n="57">quatenus ima petit volvens aliena vitellus. </l><l n="58">tostis marcentem squillis recreabis et Afra </l><l n="59">potorem coclea; nam lactuca innatat acri </l><l n="60">post vinum stomacho; perna magis et magis hillis </l><l n="61">flagitat inmorsus refici, quin omnia malit </l><l n="62">quaecumque inmundis fervent allata popinis. </l><l n="63">est operae pretium duplicis pernoscere iuris </l><l n="64">naturam. simplex e dulci constat olivo, </l><l n="65">quod pingui miscere mero muriaque decebit </l><l n="66">non alia quam qua Byzantia putuit orca. </l><l n="67">hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis </l><l n="68">Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes </l><l n="69">pressa Venafranae quod baca remisit olivae. </l><l n="70">Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: </l><l n="71">nam facie praestant, Venucula convenit ollis; </l><l n="72">rectius Albanam fumo duraveris uvam. </l><l n="73">hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, </l><l n="74">primus et invenior piper album cum sale nigro  </l><l n="75">incretum puris circumposuisse catillis. </l><l n="76">inmane est vitium dare milia terna macello </l><l n="77">angustoque vagos piscis urgere catino. </l><l n="78">magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis </l><l n="79">tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, </l><l n="80">sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. </l><l n="81">vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus </l><l n="82">consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. </l><l n="83">ten’ lapides varios lutulenta radere palma </l><l n="84">et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, </l><l n="85">oblitum, quanto curam sumptumque minorem </l><l n="86">haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, </l><l n="87">quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’ </l><l n="88">‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus </l><l n="89">ducere me auditum, perges quocumque, memento. </l><l n="90">nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, </l><l n="91">non tamen interpres tantundem iuveris. adde </l><l n="92">voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus </l><l n="93">non magni pendis, quia contigit; at mihi cura </l><l n="94">non mediocris inest, fontis ut adire remotos </l><l n="95">atque haurire queam vitae praecepta beatae.’ </l></div><div type="textpart" n="5" subtype="poem"><head>Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.</head><l n="1">‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti </l><l n="2">responde, quibus amissas reparare queam res </l><l n="3">artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso </l><l n="4">non satis est Ithacam revehi patriosque penatis  </l><l n="5">adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut </l><l n="6">nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic </l><l n="7">aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui </l><l n="8">et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’ </l><l n="9">quando pauperiem missis ambagibus horres, </l><l n="10">accipe qua ratione queas ditescere. turdus </l><l n="11">sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, </l><l n="12">res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma </l><l n="13">et quoscumque feret cultus tibi fundus honores </l><l n="14">ante Larem gustet venerabilior Lare dives. </l><l n="15">qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus </l><l n="16">sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi </l><l n="17">tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’ </l><l n="18">‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae </l><l n="19">me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo </l><l n="20">pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo; </l><l n="21">et quondam maiora tuli. tu protinus, unde </l><l n="22">divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’ </l><l n="23">‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique </l><l n="24">testamenta senum neu, si vafer unus et alter </l><l n="25">insidiatorem praeroso fugerit hamo, </l><l n="26">aut spem deponas aut artem inlusus omittas. </l><l n="27">magna minorve foro si res certabitur olim, </l><l n="28">vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro </l><l n="29">qui meliorem audax vocet in ius, illius esto </l><l n="30">defensor; fama civem causaque priorem </l><l n="31">sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux. </l><l n="32">“Quinte” puta aut “Publi” — gaudent praenomine molles </l><l n="33">auriculae — “tibi me virtus tua fecit amicum. </l><l n="34">ius anceps novi, causas defendere possum; </l><l n="35">eripiet quivis oculos citius mihi quam te  </l><l n="36">contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, </l><l n="37">nequid tu perdas neu sis iocus.” ire domum atque </l><l n="38">pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, </l><l n="39">persta atque obdura: seu rubra canicula findet </l><l n="40">infantis statuas, seu pingui tentus omaso </l><l n="41">Furius hibernas cana nive conspuet Alpes. </l><l n="42">“nonne vides” aliquis cubito stantem prope tangens </l><l n="43">inquiet, “ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?” </l><l n="44">plures adnabunt thynni et cetaria crescent. </l><l n="45">sicui praeterea validus male filius in re </l><l n="46">praeclara sublatus aletur, ne manifestum </l><l n="47">caelibis obsequium nudet te, leniter in spem </l><l n="48">adrepe officiosus, ut et scribare secundus </l><l n="49">heres et, siquis casus puerum egerit Orco, </l><l n="50">in vacuum venias: perraro haec alea fallit. </l><l n="51">qui testamentum tradet tibi cumque legendum, </l><l n="52">abnuere et tabulas a te removere memento, </l><l n="53">sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo </l><l n="54">cera velit versu; solus multisne coheres, </l><l n="55">veloci percurre oculo. plerumque recoctus </l><l n="56">scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem </l><l n="57">captatorque dabit risus Nasica Corano.’ <milestone ed="p" n="58" unit="card"/>
                  </l><l n="58">‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’ </l><l n="59">‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: </l><l n="60">divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’ </l><l n="61">‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’ </l><l n="62">‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto </l><l n="63">demissum genus Aenea, tellure marique </l><l n="64">magnus erit, forti nubet procera Corano  </l><l n="65">filia Nasicae, metuentis reddere soldum. </l><l n="66">tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque </l><l n="67">ut legat orabit; multum Nasica negatas </l><l n="68">accipiet tandem et tacitus leget invenietque </l><l n="69">nil sibi legatum praeter plorare suisque. </l><l n="70">illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa </l><l n="71">libertusve senem delirum temperet, illis </l><l n="72">accedas socius: laudes, lauderis ut absens. </l><l n="73">adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum </l><l n="74">expugnare caput. scribet mala carmina vecors: </l><l n="75">laudato. scortator erit: cave te roget; ultro </l><l n="76">Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne </l><l n="77">perduci poterit tam frugi tamque pudica, </l><l n="78">quam nequiere proci recto depellere cursu?’ </l><l n="79">‘venit enim magnum donandi parca iuventus </l><l n="80">nec tantum Veneris quantum studiosa culinae. </l><l n="81">sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno </l><l n="82">de sene gustarit tecum partita lucellum, </l><l n="83">ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. </l><l n="84">me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis </l><l n="85">ex testamento sic est elata: cadaver </l><l n="86">unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, </l><l n="87">scilicet elabi si posset mortua; credo, </l><l n="88">quod nimium institerat viventi. cautus adito </l><l n="89">neu desis operae neve immoderatus abundes. </l><l n="90">difficilem et morosum offendet garrulus: ultra  </l><l n="91">‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque </l><l n="92">stes capite obstipo, multum similis metuenti. </l><l n="93">obsequio grassare; mone, si increbruit aura, </l><l n="94">cautus uti velet carum caput; extrahe turba </l><l n="95">oppositis umeris; aurem substringe loquaci. </l><l n="96">inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’ </l><l n="97">ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge: </l><l n="98">crescentem tumidis infla sermonibus utrem. </l><l n="99">cum te servitio longo curaque levarit, </l><l n="100">et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes” </l><l n="101">audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis </l><l n="102">nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?” </l><l n="103">sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est </l><l n="104">gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum </l><l n="105">permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus </l><l n="106">egregie factum laudet vicinia. siquis </l><l n="107">forte coheredum senior male tussiet, huic tu </l><l n="108">dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit </l><l n="109">emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me </l><l n="110">imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’ </l></div><div type="textpart" n="6" subtype="poem"><head>Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.</head><l n="1">Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, </l><l n="2">hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons </l><l n="3">et paulum silvae super his foret. auctius atque </l><l n="4">Di melius fecere. bene est. nil amplius oro, </l><l n="5">Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.  </l><l n="6">si neque maiorem feci ratione mala rem </l><l n="7">nec sum facturus vitio culpave minorem, </l><l n="8">si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille </l><l n="9">proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’ </l><l n="10">‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, </l><l n="11">thesauro invento qui mercennarius agrum </l><l n="12">illum ipsum mercatus aravit, dives amico </l><l n="13">Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: </l><l n="14">pingue pecus domino facias et cetera praeter </l><l n="15">ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. </l><l n="16">ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi, </l><l n="17">quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri? </l><l n="18">nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster </l><l n="19">Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. </l><l n="20">matutine pater, seu Iane libentius audis, </l><l n="21">unde homines operum primos vitaeque labores </l><l n="22">instituunt — sic Dis placitum —, tu carminis esto </l><l n="23">principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia, </l><l n="24">ne prior officio quisquam respondeat, urge.’ </l><l n="25">sive aquilo radit terras seu bruma nivalem </l><l n="26">interiore diem gyro trahit, ire necesse est. </l><l n="27">postmodo quod mi obsit clare certumque locuto </l><l n="28">luctandum in turba et facienda iniuria tardis. </l><l n="29">‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget </l><l n="30">iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat, </l><l n="31">ad Maecenatem memori si mente recurras.’ </l><l n="32">hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras  </l><l n="33">ventum est Esquilias, aliena negotia centum </l><l n="34">per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam </l><l n="35">Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’ </l><l n="36">‘de re communi scribae magna atque nova te </l><l n="37">orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’ </l><l n="38">‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’ </l><l n="39">dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat. </l><l n="40">septimus octavo propior iam fugerit annus, </l><l n="41">ex quo Maecenas me coepit habere suorum </l><l n="42">in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda </l><l n="43">vellet iter faciens et cui concredere nugas </l><l n="44">hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’ </l><l n="45">‘matutina parum cautos iam frigora mordent’, </l><l n="46">et quae rimosa bene deponuntur in aure. </l><l n="47">per totum hoc tempus subiectior in diem et horam </l><l n="48">invidiae noster. ludos spectaverat, una </l><l n="49">luserat in campo: ‘Fortunae filius’ omnes. </l><l n="50">frigidus a Rostris manat per compita rumor: </l><l n="51">quicumque obvius est, me consulit: ‘o bone — nam te </l><l n="52">scire, Deos quoniam propius contingis oportet — , </l><l n="53">numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu </l><l n="54">semper eris derisor.’ ‘at omnes Di exagitent me, </l><l n="55">si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra </l><l n="56">praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’ </l><l n="57">iurantem me scire nihil mirantur ut unum </l><l n="58">scilicet egregii mortalem altique silenti. 

                  </l><l n="59">perditur haec inter misero lux non sine votis: </l><l n="60">o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit </l><l n="61">nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis </l><l n="62">ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?  </l><l n="63">o quando faba Pythagorae cognata simulque </l><l n="64">uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? </l><l n="65">o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique </l><l n="66">ante larem proprium vescor vernasque procacis </l><l n="67">pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, </l><l n="68">siccat inaequalis calices conviva solutus </l><l n="69">legibus insanis, seu quis capit acria fortis </l><l n="70">pocula seu modicis uvescit laetius. ergo </l><l n="71">sermo oritur, non de villis domibusve alienis, </l><l n="72">nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos </l><l n="73">pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne </l><l n="74">divitiis homines an sint virtute beati, </l><l n="75">quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos </l><l n="76">et quae sit natura boni summumque quid eius. </l><l n="77">cervius haec inter vicinus garrit anilis </l><l n="78">ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli </l><l n="79">sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim </l><l n="80">rusticus urbanum murem mus paupere fertur </l><l n="81">accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, </l><l n="82">asper et attentus quaesitis, ut tamen artum </l><l n="83">solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille </l><l n="84">sepositi ciceris nec longae invidit avenae, </l><l n="85">aridum et ore ferens acinum semesaque lardi </l><l n="86">frusta dedit, cupiens varia fastidia cena </l><l n="87">vincere tangentis male singula dente superbo, </l><l n="88">cum pater ipse domus palea porrectus in horna  </l><l n="89">esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. </l><l n="90">tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice, </l><l n="91">praerupti nemoris patientem vivere dorso? </l><l n="92">vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? </l><l n="93">carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando </l><l n="94">mortalis animas vivunt sortita neque ulla est </l><l n="95">aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, </l><l n="96">dum licet, in rebus iucundis vive beatus, </l><l n="97">vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta </l><l n="98">agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde </l><l n="99">ambo propositum peragunt iter, urbis aventes </l><l n="100">moenia nocturni subrepere. iamque tenebat </l><l n="101">nox medium caeli spatium, cum ponit uterque </l><l n="102">in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco </l><l n="103">tincta super lectos canderet vestis eburnos </l><l n="104">multaque de magna superessent fercula cena, </l><l n="105">quae procul exstructis inerant hesterna canistris. </l><l n="106">ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit </l><l n="107">agrestem, veluti succinctus cursitat hospes </l><l n="108">continuatque dapes nec non verniliter ipsis </l><l n="109">fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. </l><l n="110">ille cubans gaudet mutata sorte bonisque </l><l n="111">rebus agit laetum convivam, cum subito ingens </l><l n="112">valvarum strepitus lectis excussit utrumque. </l><l n="113">currere per totum pavidi conclave magisque </l><l n="114">exanimes trepidare, simul domus alta Molossis </l><l n="115">personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita </l><l n="116">est opus hac” ait et “valeas: me silva cavosque </l><l n="117">tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’ </l></div><div type="textpart" n="7" subtype="poem"><head>Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.</head><l n="1">‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos </l><l n="2">pauca reformido.’ ‘Davusne?’ ‘ita, Davus, amicum </l><l n="3">mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, </l><l n="4">ut vitale putes.’ ‘age libertate Decembri, </l><l n="5">quando ita maiores voluerunt, utere: narra.’ </l><l n="6">‘pars hominum vitiis gaudet constanter et urget </l><l n="7">propositum; pars multa natat, modo recta capessens, </l><l n="8">interdum pravis obnoxia. saepe notatus </l><l n="9">cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani </l><l n="10">vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, </l><l n="11">aedibus ex magnis subito se conderet unde </l><l n="12">mundior exiret vix libertinus honeste; </l><l n="13">iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis </l><l n="14">vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis. </l><l n="15">scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra </l><l n="16">contudit articulos, qui pro se tolleret atque </l><l n="17">mitteret in phimum talos, mercede diurna </l><l n="18">conductum pavit: quanto constantior isdem </l><l n="19">in vitiis, tanto levius miser ac prior illo </l><l n="20">qui iam contento, iam laxo fune laborat.’ </l><l n="21">‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, </l><l n="22">furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas </l><l n="23">fortunam et mores antiquae plebis, et idem, </l><l n="24">siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses, </l><l n="25">aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, </l><l n="26">aut quia non firmus rectum defendis et haeres </l><l n="27">nequiquam caeno cupiens evellere plantam. </l><l n="28">Romae rus optas; absentem rusticus Urbem </l><l n="29">tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus </l><l n="30">ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam </l><l n="31">vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, </l><l n="32">quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se </l><l n="33">Maecenas serum sub lumina prima venire </l><l n="34">convivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquis </l><l n="35">audit?” cum magno blateras clamore fugisque. </l><l n="36">Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, </l><l n="37">discedunt. “etenim fateor me” dixerit ille </l><l n="38">“duci ventre levem, nasum nidore supinor, </l><l n="39">inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino. </l><l n="40">tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro </l><l n="41">insectere velut melior verbisque decoris </l><l n="42">obvolvas vitium?” quid, si me stultior ipso </l><l n="43">quingentis empto drachmis deprenderis? aufer </l><l n="44">me voltu terrere; manum stomachumque teneto, </l><l n="45">dum quae Crispini docuit me ianitor edo. 

                  </l><l n="46">te coniunx aliena capit, meretricula Davum: </l><l n="47">peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me </l><l n="48">natura intendit, sub clara nuda lucerna </l><l n="49">quaecumque excepit turgentis verbera caudae </l><l n="50">clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,  </l><l n="51">dimittit neque famosum neque sollicitum, ne </l><l n="52">ditior aut formae melioris meiat eodem. </l><l n="53">tu cum proiectis insignibus, anulo equestri </l><l n="54">Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, </l><l n="55">turpis odoratum caput obscurante lacerna, </l><l n="56">non es quod simulas? metuens induceris atque </l><l n="57">altercante libidinibus tremis ossa pavore. </l><l n="58">quid refert, uri virgis ferroque necari </l><l n="59">auctoratus eas, an turpi clausus in arca, </l><l n="60">quo te demisit peccati conscia erilis, </l><l n="61">contractum genibus tangas caput? estne marito </l><l n="62">matronae peccantis in ambo iusta potestas, </l><l n="63">in corruptorem vel iustior? illa tamen se </l><l n="64">non habitu mutatve loco peccatve superne, </l><l n="65">cum te formidet mulier neque credat amanti. </l><l n="66">ibis sub furcam prudens dominoque furenti </l><l n="67">conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam </l><l n="68">evasti: credo, metues doctusque cavebis: </l><l n="69">quaeres, quando iterum paveas iterumque perire </l><l n="70">possis, o totiens servus. quae belua ruptis, </l><l n="71">cum semel effugit, reddit se prava catenis? </l><l n="72">“non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa </l><l n="73">praetereo sapiens argentea. tolle periclum: </l><l n="74">iam vaga prosiliet frenis natura remotis. </l><l n="75">tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque </l><l n="76">tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque </l><l n="77">inposita haud umquam misera formidine privet?  </l><l n="78">adde super, dictis quod non levius valeat; nam, </l><l n="79">sive vicarius est, qui servo paret, uti mos </l><l n="80">vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe </l><l n="81">tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque </l><l n="82">duceris ut nervis alienis mobile lignum. 

                  </l><l n="83">quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, </l><l n="84">quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, </l><l n="85">responsare cupidinibus, contemnere honores </l><l n="86">fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, </l><l n="87">externi nequid valeat per leve morari, </l><l n="88">in quem manca ruit semper fortuna. potesne </l><l n="89">ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta </l><l n="90">poscit te mulier, vexat foribusque repulsum </l><l n="91">perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi </l><l n="92">colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis. </l><l n="93">urget enim dominus mentem non lenis et acris </l><l n="94">subiectat lasso stimulos versatque negantem. </l><l n="95">vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, </l><l n="96">qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque </l><l n="97">aut Pacideiani contento poplite miror </l><l n="98">proelia rubrica picta aut carbone, velut si </l><l n="99">re vera pugnent, feriant vitentque moventes </l><l n="100">arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse </l><l n="101">subtilis veterum iudex et callidus audis. </l><l n="102">nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens </l><l n="103">virtus atque animus cenis responsat opimis? </l><l n="104">obsequium ventris mihi perniciosius est cur?  </l><l n="105">tergo plector enim. qui tu inpunitior illa, </l><l n="106">quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas? </l><l n="107">nempe inamarescunt epulae sine fine petitae </l><l n="108">inlusique pedes vitiosum ferre recusant </l><l n="109">corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam </l><l n="110">furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, </l><l n="111">nil servile gulae parens habet? adde, quod idem </l><l n="112">non horam tecum esse potes, non otia recte </l><l n="113">ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, </l><l n="114">iam vino quaerens, iam somno fallere curam, </l><l n="115">frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’ </l><l n="116">‘unde mihi lapidem?’ ‘quorsum est opus?’ ‘unde sagittas?’ </l><l n="117">‘aut insanit homo aut versus facit.’ ‘ocius hinc te </l><l n="118">ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.’ </l></div><div type="textpart" n="8" subtype="poem"><head>Avarum inepte prodigum salse describit.</head><l n="1">‘Ut Nasidieni iuvit te cena beati? </l><l n="2">nam mihi quaerenti convivam dictus here illic </l><l n="3">de medio potare die.’ ‘sic, ut mihi numquam </l><l n="4">in vita fuerit melius.’ ‘da, si grave non est, </l><l n="5">quae prima iratum ventrem placaverit esca.’ </l><l n="6">‘in primis Lucanus aper: leni fuit Austro </l><l n="7">captus, ut aiebat cenae pater: acria circum </l><l n="8">rapula, lactucae, radices, qualia lassum </l><l n="9">pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. </l><l n="10">his ut sublatis puer alte cinctus acernam  </l><l n="11">gausape purpureo mensam pertersit et alter </l><l n="12">sublegit quodcumque iaceret inutile quodque </l><l n="13">posset cenantis offendere, ut Attica virgo </l><l n="14">cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes </l><l n="15">caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. </l><l n="16">hic erus “Albanum, Maecenas, sive Falernum </l><l n="17">te magis adpositis delectat, habemus utrumque.”’ </l><l n="18">‘divitias miseras! sed quis cenantibus una, </l><l n="19">Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.’ </l><l n="20">‘summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, </l><l n="21">si memini, Varius; cum Servilio Balatrone </l><l n="22">Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras. </l><l n="23">Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra, </l><l n="24">ridiculus totas semel absorbere placentas; </l><l n="25">Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret, </l><l n="26">indice monstraret digito; nam cetera turba, </l><l n="27">nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, </l><l n="28">longe dissimilem noto celantia sucum, </l><l n="29">ut vel continuo patuit, cum passeris atque </l><l n="30">ingustata mihi porrexerit ilia rhombi. </l><l n="31">post hoc me docuit melimela rubere minorem </l><l n="32">ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso </l><l n="33">audieris melius. tum Vibidius Balatroni </l><l n="34">“nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,” </l><l n="35">et calices poscit maiores. vertere pallor </l><l n="36">tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris </l><l n="37">potores, vel quod maledicunt liberius vel </l><l n="38">fervida quod subtile exsurdant vina palatum. </l><l n="39">invertunt Allifanis vinaria tota </l><l n="40">Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi  </l><l n="41">convivae lecti nihilum nocuere lagoenis. </l><l n="42">adfertur squillas inter murena natantis </l><l n="43">in patina porrecta. sub hoc erus “haec gravida” inquit </l><l n="44">“capta est, deterior post partum carne futura. </l><l n="45">his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri </l><l n="46">pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi; </l><l n="47">vino quinquenni, verum citra mare nato, </l><l n="48">dum coquitur — cocto Chium sic convenit, ut non </l><l n="49">hoc magis ullum aliud — ; pipere albo, non sine aceto, </l><l n="50">quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. </l><l n="51">erucas viridis, inulas ego primus amaras </l><l n="52">monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos, </l><l n="53">ut melius muria quod testa marina remittat.” <milestone ed="p" n="54" unit="card"/>
                  </l><l n="54">interea suspensa gravis aulaea ruinas </l><l n="55">in patinam fecere, trahentia pulveris atri </l><l n="56">quantum non Aquilo Campanis excitat agris. </l><l n="57">nos maius veriti, postquam nihil esse pericli </l><l n="58">sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si </l><l n="59">filius inmaturus obisset, flere. quis esset </l><l n="60">finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum </l><l n="61">tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos </l><l n="62">te Deus? ut semper gaudes inludere rebus </l><l n="63">humanis!” Varius mappa conpescere risum </l><l n="64">vix poterat. Balatro suspendens omnia naso </l><l n="65">“haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque </l><l n="66">responsura tuo numquam est par fama labori. </l><l n="67">tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni </l><l n="68">sollicitudine districtum, ne panis adustus, </l><l n="69">ne male conditum ius adponatur, ut omnes </l><l n="70">praecincti recte pueri comptique ministrent.  </l><l n="71">adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, </l><l n="72">ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. </l><l n="73">sed convivatoris, uti ducis, ingenium res </l><l n="74">adversae nudare solent, celare secundae.” </l><l n="75">Nasidienus ad haec “tibi Di, quaecumque preceris, </l><l n="76">commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis” </l><l n="77">et soleas poscit. tum in lecto quoque videres </l><l n="78">stridere secreta divisos aure susurros.’ </l><l n="79">‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa </l><l n="80">redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum </l><l n="81">quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, </l><l n="82">quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque </l><l n="83">ridetur fictis rerum Balatrone secundo, </l><l n="84">Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte </l><l n="85">emendaturus fortunam; deinde secuti </l><l n="86">mazonomo pueri magno discerpta ferentes </l><l n="87">membra gruis sparsi sale multo non sine farre, </l><l n="88">pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae </l><l n="89">et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, </l><l n="90">quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto </l><l n="91">vidimus et merulas poni et sine clune palumbis, </l><l n="92">suavis res, si non causas narraret earum et </l><l n="93">naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, </l><l n="94">ut nihil omnino gustaremus, velut illis </l><l n="95">Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.’ </l></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>