<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.perseus-lat2:16</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.perseus-lat2:16</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="poem" n="16"><head>Paris Helenae</head><l n="1">Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,</l><l n="2" rend="indent">Quae tribui sola te mihi dante potest.</l><l n="3">Eloquar, an flammae non est opus indice notae,</l><l n="4" rend="indent">Et plus quam vellem iam meus extat amor?</l><l n="5">Ille quidem lateat malim, dum tempora dentur</l><l n="6" rend="indent">Laetitiae mixtos non habitura metus,</l><l n="7">Sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,</l><l n="8" rend="indent">Lumine qui semper proditur ipse suo?</l><l n="9">Si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam — </l><l n="10" rend="indent">Uror! habes animi nuntia verba mei. </l><l n="11">Parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro</l><l n="12" rend="indent">Perlege, sed formae conveniente tuae.</l><l n="13">Iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta</l><l n="14" rend="indent">Spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.</l><l n="15">Quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto,</l><l n="16" rend="indent">Hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter;</l><l n="17">Namque ego divino monitu — ne nescia pecces — </l><l n="18" rend="indent">Advehor, et coepto non leve numen adest.</l><l n="19">Praemia magna quidem, sed non indebita, posco;</l><l n="20" rend="indent">Pollicita est thalamo te Cytherea meo.</l><l n="21">Hac duce Sigeo dubias a litore feci</l><l n="22" rend="indent">Longa Phereclea per freta puppe vias.</l><l n="23">Illa dedit faciles auras ventosque secundos — </l><l n="24" rend="indent">In mare nimirum ius habet orta mari.</l><l n="25">Perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum;</l><l n="26" rend="indent">Deferat in portus et mea vota suos.</l><l n="27">Attulimus flammas, non hic invenimus, illas.</l><l n="28" rend="indent">Hae mihi tam longae causa fuere viae,</l><l n="29">Nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error;</l><l n="30" rend="indent">Taenaris est classi terra petita meae.</l><l n="31">Nec me crede fretum merces portante carina</l><l n="32" rend="indent">Findere — quas habeo, di tueantur opes!</l><l n="33">Nec venio Graias veluti spectator ad urbes — </l><l n="34" rend="indent">Oppida sunt regni divitiora mei.</l><l n="35">Te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;</l><l n="36" rend="indent">Te prius optavi, quam mihi nota fores. </l><l n="37">Ante tuos animo vidi quam lumine vultus;</l><l n="38" rend="indent">Prima tulit vulnus nuntia fama tui.</l><l n="39">Nec tamen est mirum, si sic cum polleat arcus,</l><l n="40" rend="indent">Missilibus telis eminus ictus amo.</l><l n="41">Sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,</l><l n="42" rend="indent">Accipe cum vera dicta relata fide.</l><l n="43">Matris adhuc utero partu remorante tenebar;</l><l n="44" rend="indent">Iam gravidus iusto pondere venter erat.</l><l n="45">Illa sibi ingentem visa est sub imagine somni</l><l n="46" rend="indent">Flammiferam pleno reddere ventre facem.</l><l n="47">Territa consurgit metuendaque noctis opacae</l><l n="48" rend="indent">Visa seni Priamo; vatibus ille refert.</l><l n="49">Arsurum Paridis vates canit Ilion igni — </l><l n="50" rend="indent">Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei!</l><l n="51">Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,</l><l n="52" rend="indent">Indicium tectae nobilitatis erat. <milestone ed="p" n="53" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="53">Est locus in mediis nemorosae vallibus Idae</l><l n="54" rend="indent">Devius et piceis ilicibusque frequens,</l><l n="55">Qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae</l><l n="56" rend="indent">Nec patulo tardae carpitur ore bovis.</l><l n="57">Hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta</l><l n="58" rend="indent">Et freta prospiciens arbore nixus eram — </l><l n="59">Ecce! pedum pulsu visa est mihi terra moveri — </l><l n="60" rend="indent">Vera loquar veri vix habitura fidem — </l><l n="61">Constitit ante oculos actus velocibus alis</l><l n="62" rend="indent">Atlantis magni Pleionesque nepos — </l><l n="63">Fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre! — </l><l n="64" rend="indent">Inque dei digitis aurea virga fuit;</l><l n="65">Tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno,</l><l n="66" rend="indent">Graminibus teneros inposuere pedes.</l><l n="67">Obstipui, gelidusque comas erexerat horror,</l><l n="68" rend="indent">Cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait,</l><l n="69">'Arbiter es formae; certamina siste dearum;</l><l n="70" rend="indent">Vincere quae forma digna sit una duas!'</l><l n="71">Neve recusarem, verbis Iovis imperat et se</l><l n="72" rend="indent">Protinus aetheria tollit in astra via.</l><l n="73">Mens mea convaluit, subitoque audacia venit,</l><l n="74" rend="indent">Nec timui vultu quamque notare meo.</l><l n="75">Vincere erant omnes dignae iudexque querebar</l><l n="76" rend="indent">Non omnes causam posse tenere suam.</l><l n="77">Sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,</l><l n="78" rend="indent">Hanc esse ut scires, unde movetur amor.</l><l n="79">Tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent</l><l n="80" rend="indent">Iudicium donis sollicitare meum.</l><l n="81">Regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;</l><l n="82" rend="indent">Ipse potens dubito fortis an esse velim.</l><l n="83">Dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant</l><l n="84" rend="indent">Utraque suspensi plena timoris!' ait;</l><l n="85">'Nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae</l><l n="86" rend="indent">Ibit in amplexus pulchrior illa tuos!'</l><l n="87">Dixit, et ex aequo donis formaque probatis</l><l n="88" rend="indent">Victorem caelo rettulit illa pedem. </l><l n="89">Interea — credo versis ad prospera fatis — </l><l n="90" rend="indent">Regius adgnoscor per rata signa puer.</l><l n="91">Laeta domus nato post tempora longa recepto est,</l><l n="92" rend="indent">Addit et ad festos hunc quoque Troia diem.</l><l n="93">Utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;</l><l n="94" rend="indent">Multarum votum sola tenere potes!</l><l n="95">Nec tantum regum natae petiere ducumque,</l><l n="96" rend="indent">Sed nymphis etiam curaque amorque fui.</l><l n="97">Quam super Oenones faciem mirarer? in orbe</l><l n="98" rend="indent">Nec Priamo est a te dignior ulla nurus.</l><l n="99">Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam</l><l n="100" rend="indent">Coniugii spes est, Tyndari, facta tui.</l><l n="101">Te vigilans oculis, animo te nocte videbam,</l><l n="102" rend="indent">Lumina cum placido victa sopore iacent.</l><l n="103">Quid facies praesens, quae nondum visa placebas?</l><l n="104" rend="indent">Ardebam, quamvis hic procul ignis erat,</l><l n="105">Nec potui debere mihi spem longius istam,</l><l n="106" rend="indent">Caerulea peterem quin mea vota via.</l><l n="107">Troica caeduntur Phrygia pineta securi</l><l n="108" rend="indent">Quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;</l><l n="109">Ardua proceris spoliantur Gargara silvis,</l><l n="110" rend="indent">Innumerasque mihi longa dat Ida trabes.</l><l n="111">Fundatura citas flectuntur robora naves,</l><l n="112" rend="indent">Texitur et costis panda carina suis.</l><l n="113">Addimus antennas et vela sequentia malo;</l><l n="114" rend="indent">Accipit et pictos puppis adunca deos;</l><l n="115">Qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo</l><l n="116" rend="indent">Sponsor coniugii stat dea picta tui. <milestone ed="p" n="117" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="117">Inposita est factae postquam manus ultima classi,</l><l n="118" rend="indent">Protinus Aegaeis ire lubebat aquis — </l><l n="119">At pater et genetrix inhibent mea vota rogando</l><l n="120" rend="indent">Propositumque pia voce morantur iter;</l><l n="121">Et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis,</l><l n="122" rend="indent">Cum vellent nostrae iam dare vela rates,</l><l n="123">'Quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!</l><l n="124" rend="indent">Quanta per has nescis flamma petatur aquas!'</l><l n="125">Vera fuit vates; dictos invenimus ignes,</l><l n="126" rend="indent">Et ferus in molli pectore flagrat amor!</l><l n="127">Portubus egredior, ventisque ferentibus usus</l><l n="128" rend="indent">Applicor in terras, Oebali nympha, tuas.</l><l n="129">Excipit hospitio vir me tuus — hoc quoque factum</l><l n="130" rend="indent">Non sine consilio numinibusque deum!</l><l n="131">Ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota</l><l n="132" rend="indent">Ostendi dignum conspicuumque fuit;</l><l n="133">Sed mihi laudatam cupienti cernere formam</l><l n="134" rend="indent">Lumina nil aliud quo caperentur erat.</l><l n="135">Ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi</l><l n="136" rend="indent">Attonitus curis intumuisse novis.</l><l n="137">His similes vultus, quantum reminiscor, habebat</l><l n="138" rend="indent">Venit in arbitrium cum Cytherea meum.</l><l n="139">Si tu venisses pariter certamen in illud,</l><l n="140" rend="indent">In dubio Veneris palma futura fuit!</l><l n="141">Magna quidem de te rumor praeconia fecit,</l><l n="142" rend="indent">Nullaque de facie nescia terra tua est;</l><l n="143">Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu</l><l n="144" rend="indent">Inter formosas altera nomen habet!</l><l n="145">Crede sed hoc nobis! — minor est tua gloria vero,</l><l n="146" rend="indent">Famaque de forma paene maligna tua est; </l><l n="147">Plus hic invenio, quam quod promiserat illa,</l><l n="148" rend="indent">Et tua materia gloria victa sua est.</l><l n="149">Ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,</l><l n="150" rend="indent">Et visa es tanto digna rapina viro,</l><l n="151">More tuae gentis nitida dum nuda palaestra</l><l n="152" rend="indent">Ludis et es nudis femina mixta viris.</l><l n="153">Quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam.</l><l n="154" rend="indent">Tam bona constanter praeda tenenda fuit.</l><l n="155">Ante recessisset caput hoc cervice cruenta,</l><l n="156" rend="indent">Quam tu de thalamis abstraherere meis.</l><l n="157">Tene manus umquam nostrae dimittere vellent?</l><l n="158" rend="indent">Tene meo paterer vivus abire sinu?</l><l n="159">Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,</l><l n="160" rend="indent">Nec Venus ex toto nostra fuisset iners.</l><l n="161">Vel mihi virginitas esset libata, vel illud</l><l n="162" rend="indent">Quod poterat salva virginitate rapi.</l><l n="163">Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces;</l><l n="164" rend="indent">Flamma rogi flammas finiet una meas.</l><l n="165">Praeposui regnis ego te, quae maxima quondam</l><l n="166" rend="indent">Pollicita est nobis nupta sororque Iovis;</l><l n="167">Dumque tuo possem circumdare bracchia collo,</l><l n="168" rend="indent">Contempta est virtus Pallade dante mihi.</l><l n="169">Nec piget, aut umquam stulte legisse videbor;</l><l n="170" rend="indent">Permanet in voto mens mea firma suo.</l><l n="171">Spem modo ne nostram fieri patiare caducam,</l><l n="172" rend="indent">Deprecor, o tanto digna labore peti! </l><l n="173">Non ego coniugium generosae degener opto,</l><l n="174" rend="indent">Nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.</l><l n="175">Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque</l><l n="176" rend="indent">Invenies, medios ut taceamus avos;</l><l n="177">Regna parens Asiae, qua nulla beatior ora est,</l><l n="178" rend="indent">Finibus inmensis vix obeunda, tenet.</l><l n="179">Innumeras urbes atque aurea tecta videbis,</l><l n="180" rend="indent">Quaeque suos dicas templa decere deos.</l><l n="181">Ilion adspicies firmataque turribus altis</l><l n="182" rend="indent">Moenia, Phoebeae structa canore lyrae. <milestone ed="p" n="183" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="183">Quid tibi de turba narrem numeroque virorum?</l><l n="184" rend="indent">Vix populum tellus sustinet illa suum.</l><l n="185">Occurrent denso tibi Troades agmine matres,</l><l n="186" rend="indent">Nec capient Phrygias atria nostra nurus.</l><l n="187">O quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!'</l><l n="188" rend="indent">Una domus quaevis urbis habebit opes.</l><l n="189">Nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram;</l><l n="190" rend="indent">In qua tu nata es, terra beata mihi est.</l><l n="191">Parca sed est Sparte, tu cultu divite digna;</l><l n="192" rend="indent">Ad talem formam non facit iste locus.</l><l n="193">Hanc faciem largis sine fine paratibus uti</l><l n="194" rend="indent">Deliciisque decet luxuriare novis.</l><l n="195">Cum videas cultus nostra de gente virorum,</l><l n="196" rend="indent">Qualem Dardanias credis habere nurus?</l><l n="197">Da modo te facilem, nec dedignare maritum,</l><l n="198" rend="indent">Rure Therapnaeo nata puella, Phrygem.</l><l n="199">Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc</l><l n="200" rend="indent">Cum dis potando nectare miscet aquas. </l><l n="201">Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum</l><l n="202" rend="indent">Extremum noctis quae dea finit iter.</l><l n="203">Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum</l><l n="204" rend="indent">Gaudet in Idaeis concubuisse iugis.</l><l n="205">Nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis</l><l n="206" rend="indent">Iudice te nobis anteferendus erit.</l><l n="207">Non dabimus certe socerum tibi clara fugantem</l><l n="208" rend="indent">Lumina, qui trepidos a dape vertat equos;</l><l n="209">Nec Priamo pater est soceri de caede cruentus</l><l n="210" rend="indent">Et qui Myrtoas crimine signat aquas;</l><l n="211">Nec proavo Stygia nostro captantur in unda</l><l n="212" rend="indent">Poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.</l><l n="213">Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis,</l><l n="214" rend="indent">Cogitur huic domui Iuppiter esse socer?</l><l n="215">Heu facinus! totis indignus noctibus ille</l><l n="216" rend="indent">Te tenet, amplexu perfruiturque tuo;</l><l n="217">At mihi conspiceris posita vix denique mensa,</l><l n="218" rend="indent">Multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.</l><l n="219">Hostibus eveniant convivia talia nostris,</l><l n="220" rend="indent">Experior posito qualia saepe mero!</l><l n="221">Paenitet hospitii, cum me spectante lacertos</l><l n="222" rend="indent">Inponit collo rusticus iste tuo.</l><l n="223">Rumpor et invidia — quid enim non omnia narrem? — </l><l n="224" rend="indent">Membra superiecta cum tua veste fovet.</l><l n="225">Oscula cum vero coram non dura daretis,</l><l n="226" rend="indent">Ante oculos posui pocula sumpta meos;</l><l n="227">Lumina demitto cum te tenet artius ille,</l><l n="228" rend="indent">Crescit et invito lentus in ore cibus. </l><l n="229">Saepe dedi gemitus; et te — lasciva! — notavi</l><l n="230" rend="indent">In gemitu risum non tenuisse meo.</l><l n="231">Saepe mero volui flammam compescere, at illa</l><l n="232" rend="indent">Crevit, et ebrietas ignis in igne fuit,</l><l n="233">Multaque ne videam, versa cervice recumbo;</l><l n="234" rend="indent">Sed revocas oculos protinus ipsa meos.</l><l n="235">Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,</l><l n="236" rend="indent">Sed dolor a facie maior abesse tua. <milestone ed="p" n="237" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="237">Qua licet et possum, luctor celare furorem;</l><l n="238" rend="indent">Sed tamen apparet dissimulatus amor.</l><l n="239">Nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis!</l><l n="240" rend="indent">Atque utinam soli sint ea nota tibi!</l><l n="241">A, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,</l><l n="242" rend="indent">Ne causam fletus quaereret ille mei!</l><l n="243">A, quotiens aliquem narravi potus amorem,</l><l n="244" rend="indent">Ad vulnus referens singula verba meum,</l><l n="245">Indiciumque mei ficto sub nomine feci!</l><l n="246" rend="indent">Ille ego, si nescis, verus amator eram.</l><l n="247">Quin etiam, ut possem verbis petulantius uti,</l><l n="248" rend="indent">Non semel ebrietas est simulata mihi.</l><l n="249">Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa</l><l n="250" rend="indent">Atque oculis aditum nuda dedere meis — </l><l n="251">Pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve</l><l n="252" rend="indent">Complexo matrem candidiora Iove.</l><l n="253">Dum stupeo visis — nam pocula forte tenebam — </l><l n="254" rend="indent">Tortilis a digitis excidit ansa meis.</l><l n="255">Oscula si natae dederas, ego protinus illa</l><l n="256" rend="indent">Hermiones tenero laetus ab ore tuli. </l><l n="257">Et modo cantabam veteres resupinus amores,</l><l n="258" rend="indent">Et modo per nutum signa tegenda dabam.</l><l n="259">Et comitum primas, Clymenen Aethramque, tuarum</l><l n="260" rend="indent">Ausus sum blandis nuper adire sonis,</l><l n="261">Quae mihi non aliud, quam formidare, locutae</l><l n="262" rend="indent">Orantis medias deseruere preces.</l><l n="263">Di facerent, pretium magni certaminis esses,</l><l n="264" rend="indent">Teque suo posset victor habere toro! — </l><l n="265">Ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,</l><l n="266" rend="indent">Venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,</l><l n="267">Ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,</l><l n="268" rend="indent">Dum petit amplexus, Deianira, tuos.</l><l n="269">Nostra per has leges audacia fortiter isset,</l><l n="270" rend="indent">Teque mei scires esse laboris opus.</l><l n="271">Nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari,</l><l n="272" rend="indent">Amplectique tuos, si patiare, pedes.</l><l n="273">O decus, o praesens geminorum gloria fratrum,</l><l n="274" rend="indent">O Iove digna viro, ni Iove nata fores,</l><l n="275">Aut ego Sigeos repetam te coniuge portus,</l><l n="276" rend="indent">Aut hic Taenaria contegar exul humo!</l><l n="277">Non mea sunt summa leviter destricta sagitta</l><l n="278" rend="indent">Pectora; descendit vulnus ad ossa meum!</l><l n="279">Hoc mihi — nam repeto — fore, ut a caeleste sagitta</l><l n="280" rend="indent">Figar, erat verax vaticinata soror.</l><l n="281">Parce datum fatis, Helene, contemnere amorem — </l><l n="282" rend="indent">Sic habeas faciles in tua vota deos!</l><l n="283">Multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,</l><l n="284" rend="indent">Excipe me lecto nocte silente tuo. </l><l n="285">An pudet et metuis Venerem temerare maritam</l><l n="286" rend="indent">Castaque legitimi fallere iura tori?</l><l n="287">A, nimium simplex Helene, ne rustica dicam,</l><l n="288" rend="indent">Hanc faciem culpa posse carere putas?</l><l n="289">Aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;</l><l n="290" rend="indent">Lis est cum forma magna pudicitiae.</l><l n="291">Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;</l><l n="292" rend="indent">Haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem.</l><l n="293">Vix fieri, si sunt vires in semine morum,</l><l n="294" rend="indent">Et Iovis et Ledae filia casta potest.</l><l n="295">Casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit,</l><l n="296" rend="indent">Et tua sim, quaeso, crimina solus ego.</l><l n="297">Nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,</l><l n="298" rend="indent">Si modo promisit non mihi vana Venus! <milestone ed="p" n="299" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="299">Ipse tibi hoc suadet rebus, non voce, maritus,</l><l n="300" rend="indent">Neve sui furtis hospitis obstet, abest.</l><l n="301">Non habuit tempus, quo Cresia regna videret,</l><l n="302" rend="indent">Aptius — o mira calliditate virum!</l><l n="303">'Res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus,</l><l n="304" rend="indent">'Curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'</l><l n="305">Neclegis absentis, testor, mandata mariti!</l><l n="306" rend="indent">Cura tibi non est hospitis ulla tui.</l><l n="307">Huncine tu speras, hominem sine pectore, dotes</l><l n="308" rend="indent">Posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?</l><l n="309">Falleris — ignorat; nec, si bona magna putaret,</l><l n="310" rend="indent">Quae tenet, externo crederet illa viro.</l><l n="311">Ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,</l><l n="312" rend="indent">Cogimur ipsius commoditate frui — </l><l n="313">Aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,</l><l n="314" rend="indent">Si tam securum tempus abibit iners. </l><l n="315">Paene suis ad te manibus deducit amantem;</l><l n="316" rend="indent">Utere mandantis simplicitate viri!</l><l n="317">Sola iaces viduo tam longa nocte cubili;</l><l n="318" rend="indent">In viduo iaceo solus et ipse toro.</l><l n="319">Te mihi meque tibi communia gaudia iungant;</l><l n="320" rend="indent">Candidior medio nox erit illa die.</l><l n="321">Tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque</l><l n="322" rend="indent">Adstringam verbis in sacra vestra meis;</l><l n="323">Tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,</l><l n="324" rend="indent">Efficiam praesens, ut mea regna petas.</l><l n="325">Si pudet et metuis ne me videare secuta,</l><l n="326" rend="indent">Ipse reus sine te criminis huius ero;</l><l n="327">Nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum.</l><l n="328" rend="indent">Exemplo tangi non propiore potes.</l><l n="329">Te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi;</l><l n="330" rend="indent">Quartus in exemplis adnumerabor ego.</l><l n="331">Troica classis adest armis instructa virisque;</l><l n="332" rend="indent">Iam facient celeres remus et aura vias.</l><l n="333">Ibis Dardanias ingens regina per urbes,</l><l n="334" rend="indent">Teque novam credet vulgus adesse deam,</l><l n="335">Quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,</l><l n="336" rend="indent">Caesaque sanguineam victima planget humum.</l><l n="337">Dona pater fratresque et cum genetrice sorores</l><l n="338" rend="indent">Iliadesque omnes totaque Troia dabit.</l><l n="339">Ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.</l><l n="340" rend="indent">Plura feres, quam quae littera nostra refert. <milestone ed="p" n="341" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="341">Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,</l><l n="342" rend="indent">Concitet et vires Graecia magna suas. </l><l n="343">Tot prius abductis ecqua est repetita per arma?</l><l n="344" rend="indent">Crede mihi, vanos res habet ista metus.</l><l n="345">Nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces,</l><l n="346" rend="indent">Et tuta a bello Bistonis ora fuit;</l><l n="347">Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,</l><l n="348" rend="indent">Laesa neque est Colcha Thessala terra manu.</l><l n="349">Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;</l><l n="350" rend="indent">Nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.</l><l n="351">Terror in his ipso maior solet esse periclo,</l><l n="352" rend="indent">Quaeque timere licet, pertimuisse pudet.</l><l n="353">Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum — </l><l n="354" rend="indent">Et mihi sunt vires, et mea tela nocent.</l><l n="355">Nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae;</l><l n="356" rend="indent">Illa viris dives, dives abundat equis.</l><l n="357">Nec plus Atrides animi Menelaus habebit</l><l n="358" rend="indent">Quam Paris aut armis anteferendus erit.</l><l n="359">Paene puer caesis abducta armenta recepi,</l><l n="360" rend="indent">Hostibus et causam nominis inde tuli;</l><l n="361">Paene puer iuvenes vario certamine vici,</l><l n="362" rend="indent">In quibus Ilioneus Deiphobusque fuit;</l><l n="363">Neve putes, non me nisi comminus esse timendum,</l><l n="364" rend="indent">Figitur in iusso nostra sagitta loco.</l><l n="365">Num potes haec illi primae dare facta iuventae?</l><l n="366" rend="indent">Instruere Atriden num potes arte mea?</l><l n="367">Omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?</l><l n="368" rend="indent">Unus is innumeri militis instar erit!</l><l n="369">Quid valeam nescis, et te mea robora fallunt;</l><l n="370" rend="indent">Ignoras, cui sis nupta futura viro. </l><l n="371">Aut igitur nullo belli repetere tumultu,</l><l n="372" rend="indent">Aut cedent Marti Dorica castra meo.</l><l n="373">Nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum</l><l n="374" rend="indent">Coniuge. certamen praemia magna movent.</l><l n="375">Tu quoque, si de te totus contenderit orbis,</l><l n="376" rend="indent">Nomen ab aeterna posteritate feres</l><l n="377">Spe modo non timida dis hinc egressa secundis;</l><l n="378" rend="indent">Exige cum plena munera pacta fide.</l></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>