<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.perseus-lat2:20</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.perseus-lat2:20</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="poem" n="20"><head>Acontius Cydippae</head><l n="a"><del> Accipe, Cydippe, despecti nomen Aconti,</del></l><l n="b" rend="indent"><del>Illius, in pomo qui tibi verba dedit. </del></l><l n="1">Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;</l><l n="2" rend="indent">Promissam satis est te semel esse mihi.</l><l n="3">Perlege! discedat sic corpore languor ab isto,</l><l n="4" rend="indent">Quod meus est ulla parte dolere dolor!</l><l n="5">Quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae,</l><l n="6" rend="indent">Suspicor ingenuas erubuisse genas.</l><l n="7">Coniugium pactamque fidem, non crimina posco;</l><l n="8" rend="indent">Debitus ut coniunx, non ut adulter amo.</l><l n="9">Verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus</l><l n="10" rend="indent">Pertulit ad castas me iaciente manus;</l><l n="11">Invenies illic, id te spondere, quod opto</l><l n="12" rend="indent">Te potius, virgo, quam meminisse deam.</l><l n="13">Nunc quoque avemus idem, sed idem tamen acrius illud;</l><l n="14" rend="indent">Adsumpsit vires auctaque flamma mora est,</l><l n="15">Quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo</l><l n="16" rend="indent">Et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor. </l><l n="17">Spem mihi tu dederas, meus hic tibi credidit ardor.</l><l n="18" rend="indent">Non potes hoc factum teste negare dea.</l><l n="19">Adfuit et, praesens ut erat, tua verba notavit</l><l n="20" rend="indent">Et visa est mota dicta tulisse coma.</l><l n="21">Deceptam dicas nostra te fraude licebit,</l><l n="22" rend="indent">Dum fraudis nostrae causa feratur amor.</l><l n="23">Fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer, unum?</l><l n="24" rend="indent">Id te, quod quereris, conciliare potest.</l><l n="25">Non ego natura nec sum tam callidus usu;</l><l n="26" rend="indent">Sollertem tu me, crede, puella, facis.</l><l n="27">Te mihi conpositis — siquid tamen egimus — a me</l><l n="28" rend="indent">Adstrinxit verbis ingeniosus Amor.</l><pb n="161"/><l n="29">Dictatis ab eo feci sponsalia verbis,</l><l n="30" rend="indent">Consultoque fui iuris Amore vafer.</l><l n="31">Sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus,</l><l n="32" rend="indent">Si tamen est, quod ames, velle tenere dolus!</l><l n="33">En, iterum scribo mittoque rogantia verba!</l><l n="34" rend="indent">Altera fraus haec est, quodque queraris habes.</l><l n="35">Si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo,</l><l n="36" rend="indent">Teque, peti caveas tu licet, usque petam.</l><l n="37">Per gladios alii placitas rapuere puellas;</l><l n="38" rend="indent">Scripta mihi caute littera crimen erit?</l><l n="39">Di faciant, possim plures inponere nodos,</l><l n="40" rend="indent">Ut tua sit nulla libera parte fides!</l><l n="41">Mille doli restant — clivo sudamus in imo;</l><l n="42" rend="indent">Ardor inexpertum nil sinet esse meus.</l><l n="43">Sit dubium, possisne capi; captabere certe.</l><l n="44" rend="indent">Exitus in dis est, sed capiere tamen. </l><l n="45">Ut partem effugias, non omnia retia falles,</l><l n="46" rend="indent">Quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.</l><l n="47">Si non proficient artes, veniemus ad arma,</l><l n="48" rend="indent">Inque tui cupido rapta ferere sinu.</l><l n="49">Non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum,</l><l n="50" rend="indent">Nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.</l><l n="51">Nos quoque — sed taceo! mors huius poena rapinae</l><l n="52" rend="indent">Ut sit, erit, quam te non habuisse, minor.</l><l n="53">Aut esses formosa minus, peterere modeste;</l><l n="54" rend="indent">Audaces facie cogimur esse tua.</l><l n="55">Tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt</l><l n="56" rend="indent">Sidera, qui flammae causa fuere meae;</l><l n="57">Hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix,</l><l n="58" rend="indent">Quaeque, precor, veniant in mea colla manus,</l><l n="59">Et decor et vultus sine rusticitate pudentes,</l><l n="60" rend="indent">Et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes.</l><l n="61">Cetera si possem laudare, beatior essem,</l><l n="62" rend="indent">Nec dubito, totum quin sibi par sit opus. <milestone ed="p" n="63" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="63">Hac ego conpulsus, non est mirabile, forma</l><l n="64" rend="indent">Si pignus volui vocis habere tuae.</l><l n="65">Denique, dum captam tu te cogare fateri,</l><l n="66" rend="indent">Insidiis esto capta puella meis.</l><l n="67">Invidiam patiar; passo sua praemia dentur.</l><l n="68" rend="indent">Cur suus a tanto crimine fructus abest?</l><l n="69">Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles;</l><l n="70" rend="indent">Utraque victorem nempe secuta virum.</l><l n="71">Quamlibet accuses et sis irata licebit,</l><l n="72" rend="indent">Irata liceat dum mihi posse frui. </l><l n="73">Idem, qui facimus, factam tenuabimus iram,</l><l n="74" rend="indent">Copia placandi sit modo parva tui.</l><l n="75">Ante tuos liceat flentem consistere vultus</l><l n="76" rend="indent">Et liceat lacrimis addere verba suis,</l><l n="77">Utque solent famuli, cum verbera saeva verentur,</l><l n="78" rend="indent">Tendere submissas ad tua crura manus!</l><l n="79">Ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?</l><l n="80" rend="indent">Iamdudum dominae more venire iube.</l><l n="81">Ipsa meos scindas licet imperiosa capillos,</l><l n="82" rend="indent">Oraque sint digitis livida nostra tuis.</l><l n="83">Omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,</l><l n="84" rend="indent">Corpore laedatur ne manus ista meo.</l><l n="85">Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis — </l><l n="86" rend="indent">Servabor firmo vinctus amore tui!</l><l n="87">Cum bene se quantumque voles satiaverit ira,</l><l n="88" rend="indent">Ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!'</l><l n="89">Ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri:</l><l n="90" rend="indent">'Tam bene qui servit, serviat iste mihi!'</l><l n="91">Nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit</l><l n="92" rend="indent">Optima, non ullo causa tuente perit.</l><l n="93">Hoc quoque — quantumvis sit scriptum iniuria nostrum,</l><l n="94" rend="indent">Quod de me solo, nempe, queraris, habes.</l><l n="95">Non meruit falli mecum quoque Delia; si non</l><l n="96" rend="indent">Vis mihi promissum reddere, redde deae.</l><l n="97">Adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,</l><l n="98" rend="indent">Et vocem memori condidit aure tuam.</l><l n="99">Omina re careant! nihil est violentius illa,</l><l n="100" rend="indent">Cum sua, quod nolim, numina laesa videt. </l><l n="101">Testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illo</l><l n="102" rend="indent">Sit magis in natum saeva reperta parens.</l><l n="103">Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,</l><l n="104" rend="indent">Ipse dedit leto cum quibus ante feras;</l><l n="105">Quaeque superba parens saxo per corpus oborto</l><l n="106" rend="indent">Nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.</l><l n="107">Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,</l><l n="108" rend="indent">Ne videar causa falsa monere mea;</l><l n="109">Dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra</l><l n="110" rend="indent">Ipso nubendi tempore saepe iaces.</l><l n="111">Consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,</l><l n="112" rend="indent">Et salvam salva te cupit esse fide.</l><l n="113">Inde fit ut, quotiens existere perfida temptas,</l><l n="114" rend="indent">Peccatum totiens corrigat illa tuum.</l><l n="115">Parce movere feros animosae virginis arcus;</l><l n="116" rend="indent">Mitis adhuc fieri, si patiare, potest.</l><l n="117">Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;</l><l n="118" rend="indent">Servetur facies ista fruenda mihi.</l><l n="119">Serventur vultus ad nostra incendia nati,</l><l n="120" rend="indent">Quique subest niveo lenis in ore rubor.</l><l n="121">Hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,</l><l n="122" rend="indent">Sic sit ut invalida te solet esse mihi! <milestone ed="p" n="123" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="123">Torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra</l><l n="124" rend="indent">Dicere nec possum, quid minus ipse velim;</l><l n="125">Maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi</l><l n="126" rend="indent">Teque mea laedi calliditate puto.</l><l n="127">In caput ut nostrum dominae periuria quaeso</l><l n="128" rend="indent">Eveniant; poena tuta sit illa mea! </l><l n="129">Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro</l><l n="130" rend="indent">Anxius huc illuc dissimulanter eo;</l><l n="131">Subsequor ancillam furtim famulumque, requirens</l><l n="132" rend="indent">Profuerint somni quid tibi quidve cibi.</l><l n="133">Me miserum, quod non medicorum iussa ministro,</l><l n="134" rend="indent">Effingoque manus, adsideoque toro!</l><l n="135">Et rursus miserum, quod me procul inde remoto,</l><l n="136" rend="indent">Quem minime vellem, forsitan alter adest!</l><l n="137">Ille manus istas effingit, et adsidet aegrae</l><l n="138" rend="indent">Invisus superis cum superisque mihi,</l><l n="139">Dumque suo temptat salientem pollice venam,</l><l n="140" rend="indent">Candida per causam bracchia saepe tenet,</l><l n="141">Contrectatque sinus, et forsitan oscula iungit.</l><l n="142" rend="indent">Officio merces plenior ista suo est!</l><l n="143">Quis tibi permisit nostras praecerpere messes?</l><l n="144" rend="indent">Ad saepem alterius quis tibi fecit iter?</l><l n="145">Iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis!</l><l n="146" rend="indent">A mihi promisso corpore tolle manus!</l><l n="147">Inprobe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est;</l><l n="148" rend="indent">Postmodo si facies istud, adulter eris.</l><l n="149">Elige de vacuis quam non sibi vindicet alter;</l><l n="150" rend="indent">Si nescis, dominum res habet ista suum.</l><l n="151">Nec mihi credideris — recitetur formula pacti;</l><l n="152" rend="indent">Neu falsam dicas esse, fac ipsa legat!</l><l n="153">Alterius thalamo, tibi nos, tibi dicimus, exi!</l><l n="154" rend="indent">Quid facis hic? exi! non vacat iste torus! </l><l n="155">Nam quod habes et tu gemini verba altera pacti,</l><l n="156" rend="indent">Non erit idcirco par tua causa meae.</l><l n="157">Haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa;</l><l n="158" rend="indent">Sed propior certe quam pater ipsa sibi est.</l><l n="159">Promisit pater hanc, haec se iuravit amanti;</l><l n="160" rend="indent">Ille homines, haec est testificata deam.</l><l n="161">Hic metuit mendax, haec et periura vocari;</l><l n="162" rend="indent">An dubitas, hic sit maior an ille metus?</l><l n="163">Denique, ut amborum conferre pericula possis,</l><l n="164" rend="indent">Respice ad eventus — haec cubat, ille valet.</l><l n="165">Nos quoque dissimili certamina mente subimus;</l><l n="166" rend="indent">Nec spes par nobis nec timor aequus adest.</l><l n="167">Tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est,</l><l n="168" rend="indent">Idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo.</l><l n="169">Si tibi iustitiae, si recti cura fuisset,</l><l n="170" rend="indent">Cedere debueras ignibus ipse meis.</l><l n="171">Nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua,</l><l n="172" rend="indent">Ad quid, Cydippe, littera nostra redit?</l><l n="173">Hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae;</l><l n="174" rend="indent">Hunc tu, si sapias, limen adire vetes.</l><l n="175">Hoc faciente subis tam saeva pericula vitae — </l><l n="176" rend="indent">Atque utinam pro te, qui movet illa, cadat!</l><l n="177">Quem si reppuleris, nec, quem dea damnat, amaris,</l><l n="178" rend="indent">Tu tunc continuo, certe ego salvus ero.</l><l n="179">Siste metum, virgo! stabili potiere salute,</l><l n="180" rend="indent">Fac modo polliciti conscia templa colas;</l><l n="181">Non bove mactato caelestia numina gaudent,</l><l n="182" rend="indent">Sed, quae praestanda est et sine teste, fide. <milestone ed="p" n="183" rend="indent" unit="carte"/></l><l n="183">Ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes,</l><l n="184" rend="indent">Fert aliis tristem sucus amarus opem.</l><l n="185">Nil opus est istis; tantum periuria vita</l><l n="186" rend="indent">Teque simul serva meque datamque fidem!</l><l n="187">Praeteritae veniam dabit ignorantia culpae — </l><l n="188" rend="indent">Exciderant animo foedera lecta tuo.</l><l n="189">Admonita es modo voce mea cum casibus istis,</l><l n="190" rend="indent">Quos, quotiens temptas fallere, ferre soles.</l><l n="191">His quoque vitatis in partu nempe rogabis,</l><l n="192" rend="indent">Ut tibi luciferas adferat illa manus?</l><l n="193">Audiet et repetens quae sunt audita requiret,</l><l n="194" rend="indent">Iste tibi de quo coniuge partus eat.</l><l n="195">Promittes votum — scit te promittere falso;</l><l n="196" rend="indent">Iurabis — scit te fallere posse deos!</l><l n="197">Non agitur de me; cura maiore laboro.</l><l n="198" rend="indent">Anxia sunt causa pectora nostra tua.</l><l n="199">Cur modo te dubiam pavidi flevere parentes,</l><l n="200" rend="indent">Ignaros culpae quos facis esse tuae?</l><l n="201">Et cur ignorent? matri licet omnia narres.</l><l n="202" rend="indent">Nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.</l><l n="203">Ordine fac referas ut sis mihi cognita primum</l><l n="204" rend="indent">Sacra pharetratae dum facit ipsa deae;</l><l n="205">Ut te conspecta subito, si forte notasti,</l><l n="206" rend="indent">Restiterim fixis in tua membra genis;</l><l n="207">Et, te dum nimium miror, nota certa furoris,</l><l n="208" rend="indent">Deciderint umero pallia lapsa meo;</l><l n="209">Postmodo nescio qua venisse volubile malum,</l><l n="210" rend="indent">Verba ferens doctis insidiosa notis, </l><l n="211">Quod quia sit lectum sancta praesente Diana,</l><l n="212" rend="indent">Esse tuam vinctam numine teste fidem</l><l n="213">Ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,</l><l n="214" rend="indent">Lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.</l><l n="215">'Nube, precor,' dicet, 'cui te bona numina iungunt;</l><l n="216" rend="indent">Quem fore iurasti, sit gener ille mihi.</l><l n="217">Quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae!'</l><l n="218" rend="indent">Talis erit mater, si modo mater erit.</l><l n="219">Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto.</l><l n="220" rend="indent">Inveniet vobis consuluisse deam.</l><l n="221">Insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis,</l><l n="222" rend="indent">Cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.</l><l n="223">Illa mihi patria est; nec, si generosa probatis</l><l n="224" rend="indent">Nomina, despectis arguor ortus avis.</l><l n="225">Sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores;</l><l n="226" rend="indent">Amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.</l><l n="227">Appeteres talem vel non iurata maritum;</l><l n="228" rend="indent">Iuratae vel non talis habendus eram.</l><l n="229">Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;</l><l n="230" rend="indent">Haec tibi me vigilem scribere iussit Amor;</l><l n="231">E quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,</l><l n="232" rend="indent">Alterius noceant ne tibi tela, cave!</l><l n="233">Iuncta salus nostra est — miserere meique tuique;</l><l n="234" rend="indent">Quid dubitas unam ferre duobus opem?</l><l n="235">Quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt,</l><l n="236" rend="indent">Tinctaque votivo sanguine Delos erit, </l><l n="237">Aurea ponetur mali felicis imago,</l><l n="238" rend="indent">Causaque versiculis scripta duobus erit:</l><l n="239">Effigie pomi testatur Acontius huius</l><l n="240" rend="indent">Quae fuerint in eo scripta fuisse rata.</l><l n="241">Longior infirmum ne lasset epistula corpus</l><l n="242" rend="indent">Clausaque consueto sit sibi fine: vale!</l></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>