<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.alpheios-text-lat1:9</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.alpheios-text-lat1:9</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.alpheios-text-lat1"><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.alpheios-text-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="9"><milestone n="1" unit="card"/><milestone ed="Magnus" n="Achelous et Hercules." unit="tale"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="1">Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros</l><l n="2">causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis</l><l n="3">coepit inornatos redimitus harundine crines:</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="4">“Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus</l><l n="5">commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam</l><l n="6">turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,</l><l n="7">magnaque dat nobis tantus solacia victor.</l><l n="8">Nomine siqua suo fando pervenit ad aures</l><l n="9">Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo</l><l n="10">multorumque fuit spes invidiosa procorum.</l><l n="11">Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,</l><l n="12">“accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:”</l><l n="13">dixit et Alcides. Alii cessere duobus.</l><l n="14">Ille Iovem socerum dare se famamque laborum</l><l n="15">et superata suae referebat iussa novercae.</l><l n="16">Contra ego “turpe deum mortali cedere” dixi</l><l n="17">(nondum erat ille deus), “regem me cernis aquarum</l><l n="18">cursibus obliquis inter tua regna fluentum.</l><l n="19">Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,</l><l n="20">sed popularis ero et rerum pars una tuarum.</l><l n="21">Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno</l><l n="22">odit et omnis abest iussorum poena laborum.</l><l n="23">Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,</l><l n="24">Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.</l><l n="25">Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum</l><l n="26">esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="27">Talia dicentem iamdudum lumine torvo</l><l n="28">spectat et accensae non fortiter imperat irae</l><l n="29">verbaque tot reddit: “Melior mihi dextera lingua.</l><l n="30">Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo,”</l><l n="31">congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum</l><l n="32">cedere: reieci viridem de corpore vestem</l><l n="33">bracchiaque opposui tenuique a pectore varas</l><l n="34">in statione manus et pugnae membra paravi.</l><l n="35">Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis</l><l n="36">inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.</l><l n="37">Et modo cervicem, modo crura micantia captat,</l><l n="38">aut captare putes, omnique a parte lacessit.</l><l n="39">Me mea defendit gravitas frustraque petebar,</l><l n="40">haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus</l><l n="41">oppugnant: manet illa suoque est pondere tuta.</l><l n="42">Digredimur paulum rursusque ad bella coimus,</l><l n="43">inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque</l><l n="44">cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus</l><l n="45">et digitos digitis et frontem fronte premebam.</l><l n="46">Non aliter vidi fortes concurrere tauros,</l><l n="47">cum pretium pugnae toto nitidissima saltu</l><l n="48">expetitur coniunx: spectant armenta paventque</l><l n="49">nescia, quem maneat tanti victoria regni.</l><l n="50">Ter sine profectu voluit nitentia contra</l><l n="51">reicere Alcides a se mea pectora; quarto</l><l n="52">excutit amplexus adductaque bracchia solvit,</l><l n="53">inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri)</l><l n="54">protinus avertit tergoque onerosus inhaesit.</l><l n="55">Siqua fides neque ficta mihi nunc gloria voce</l><l n="56">quaeritur, inposito pressus mihi monte videbar.</l><l n="57">Vix tamen inserui sudore fluentia multo</l><l n="58">bracchia, vix solvi duros a corpore nexus:</l><l n="59">instat anhelanti prohibetque resumere vires,</l><l n="60">et cervice mea potitur. Tum denique tellus</l><l n="61">pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="62">Inferior virtute meas divertor ad artes,</l><l n="63">elaborque viro longum formatus in anguem.</l><l n="64">Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes</l><l n="65">cumque fero movi linguam stridore bisulcam,</l><l n="66">risit et inludens nostras Tirynthius artes</l><l n="67">“cunarum labor est angues superare mearum,”</l><l n="68">dixit “et ut vincas alios, Acheloe, dracones,</l><l n="69">pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?</l><l n="70">Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum</l><l n="71">de centum numero caput est inpune recisum,</l><l n="72">quin gemino cervix herede valentior esset.</l><l n="73">Hanc ego ramosam natis e caede colubris</l><l n="74">crescentemque malo domui domitamque reclusi.</l><l n="75">Quid fore te credas, falsum qui versus in anguem</l><l n="76">arma aliena moves, quem forma precaria celat?”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="77">Dixerat, et summo digitorum vincula collo</l><l n="78">inicit: angebar ceu guttura forcipe pressus,</l><l n="79">pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.</l><l n="80">Sic quoque devicto restabat tertia tauri</l><l n="81">forma trucis: tauro mutatus membra rebello.</l><l n="82">Induit ille toris a laeva parte lacertos,</l><l n="83">admissumque trahens sequitur depressaque dura</l><l n="84">cornua figit humo meque alta sternit harena.</l><l n="85">Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu</l><l n="86">dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.</l><l n="87">Naides hoc, pomis et odoro flore repletum,</l><l n="88">sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est.”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="89">Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae,</l><l n="90">una ministrarum, fusis utrimque capillis,</l><l n="91">incessit totumque tulit praedivite cornu</l><l n="92">autumnum et mensas, felicia poma, secundas.</l><l n="93">Lux subit, et primo feriente cacumina sole</l><l n="94">discedunt iuvenes: neque enim dum flumina pacem</l><l n="95">et placidos habeant lapsus totaeque residant,</l><l n="96">opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agrestes</l><l n="97">et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.</l><milestone n="98" unit="card"/><milestone ed="Magnus" n="Nessus. Herculis mors." unit="tale"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="98">Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,</l><l n="99">cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna</l><l n="100">aut super inposita celatur harundine damnum.</l><l n="101">At te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor</l><l n="102">perdiderat volucri traiectum terga sagitta.</l><l n="103">Namque nova repetens patrios cum coniuge muros</l><l n="104">venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.</l><l n="105">Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus</l><l n="106">verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.</l><l n="107">Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem</l><l n="108">Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,</l><l n="109">“officio” que “meo ripa sistetur in illa</l><l n="110">haec,” ait “Alcide. Tu viribus utere nando!”</l><l n="111">pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem</l><l n="112">tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.</l><l n="113">Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis</l><l n="114">(nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus),</l><l n="115">“quandoquidem coepi, superentur flumina!” dixit,</l><l n="116">nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,</l><l n="117">quaerit et obsequio deferri spernit aquarum.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="118">Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,</l><l n="119">coniugis agnovit vocem: Nessoque paranti</l><l n="120">fallere depositum “quo te fiducia” clamat</l><l n="121">“vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,</l><l n="122">dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras!</l><l n="123">Si te nulla mei reverentia movit, at orbes</l><l n="124">concubitus vetitos poterant inhibere paterni.</l><l n="125">Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:</l><l n="126">vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dicta</l><l n="127">res probat, et missa fugientia terga sagitta</l><l n="128">traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.</l><l n="129">Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen</l><l n="130">emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.</l><l n="131">Excipit hunc Nessus “neque enim moriemur inulti”</l><l n="132">secum ait et calido velamina tincta cruore</l><l n="133">dat munus raptae velut inritamen amoris.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="134">Longa fuit medii mora temporis, actaque magni</l><l n="135">Herculis inplerant terras odiumque novercae.</l><l n="136">Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat</l><l n="137">vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,</l><l n="138">Deianira, tuas, quae veris addere falsa</l><l n="139">gaudet et e minimo sua per mendacia crescit,</l><l n="140">Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.</l><l n="141">Credit amans, venerisque novae perterrita fama</l><l n="142">indulsit primo lacrimis flendoque dolorem</l><l n="143">diffudit miseranda suum; mox deinde “quid autem</l><l n="144">flemus?” ait “paelex lacrimis laetabitur istis.</l><l n="145">Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,</l><l n="146">dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.</l><l n="147">Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne?</l><l n="148">Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?</l><l n="149">Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem</l><l n="150">forte paro facinus, quantumque iniuria possit</l><l n="151">femineusque dolor, iugulata paelice testor?”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="152">In cursus animus varios abit: omnibus illis</l><l n="153">praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem</l><l n="154">mittere, quae vires defecto reddat amori.</l><l n="155">Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus</l><l n="156">ipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis,</l><l n="157">dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros</l><l n="158">induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="159">Tura dabat primis et verba precantia flammis</l><l n="160">vinaque marmoreas patera fundebat in aras:</l><l n="161">incaluit vis illa mali resolutaque flammis</l><l n="162">Herculeos abiit late dilapsa per artus.</l><l n="163">Dum potuit, solita gemitum virtute repressit;</l><l n="164">victa malis postquam est patientia, reppulit aras</l><l n="165">inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.</l><l n="166">Nec mora, letiferam conatur scindere vestem:</l><l n="167">qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,</l><l n="168">aut haeret membris frustra temptata revelli,</l><l n="169">aut laceros artus et grandia detegit ossa.</l><l n="170">Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens</l><l n="171">tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.</l><milestone n="172" unit="card"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="172">Nec modus est: sorbent avidae praecordia flammae,</l><l n="173">caeruleusque fluit toto de corpore sudor,</l><l n="174">ambustique sonant nervi: caecaque medullis</l><l n="175">tabe liquefactis tollens ad sidera palmas</l><l n="176">“cladibus,” exclanmat “Saturnia, pascere nostris,</l><l n="177">pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto</l><l n="178">corque ferum satia. Vel si miserandus et hosti,</l><l n="179">hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram</l><l n="180">invisamque animam natamque laboribus aufer:</l><l n="181">hoc mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.</l><l n="182">Ergo ego foedantem peregrino templa cruore</l><l n="183">Busirin domui saevoque alimenta parentis</l><l n="184">Antaeo eripui? Nec me pastoris Hiberi</l><l n="185">forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?</l><l n="186">Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?</l><l n="187">Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae</l><l n="188">Partheniumque nemus? Vestra virtute relatus</l><l n="189">Thermodontiaco caelatus balteus auro</l><l n="190">pomaque ab insomni concustodita dracone?</l><l n="191">Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mi</l><l n="192">Arcadiae vastator aper? Nec profuit hydrae</l><l n="193">crescere per damnum geminasque resumere vires?</l><l n="194">Quid tum? Thracis equos humano sanguine pingues</l><l n="195">plenaque corporibus laceris praesepia vidi</l><l n="196">visaque deieci dominumque ipsosque peremi.</l><l n="197">His elisa iacet moles Nemeaea lacertis,</l><l n="198">hac caelum cervice tuli. Defessa iubendo est</l><l n="199">saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.</l><l n="200">Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti</l><l n="201">nec telis armisque potest. Pulmonibus errat</l><l n="202">ignis edax imis perque omnes pascitur artus.</l><l n="203">At valet Eurystheus!—et sunt qui credere possint</l><l n="204">esse deos!” Dixit, perque altam saucius Oeten</l><l n="205">haud aliter graditur, quam si venabula taurus</l><l n="206">corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.</l><l n="207">Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,</l><l n="208">saepe retemptantem totas infringere vestes</l><l n="209">sternentemque trabes irascentemque videres</l><l n="210">montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="211">Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata</l><l n="212">adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,</l><l n="213">“tune, Licha,” dixit “feralia dona dedisti?</l><l n="214">Tune meae necis auctor eris?” Tremit ille pavetque</l><l n="215">pallidus et timide verba excusantia dicit.</l><l n="216">Dicentem genibusque manus adhibere parantem</l><l n="217">corripit Alcides et terque quaterque rotatum</l><l n="218">mittit in Euboicas tormento fortius undas.</l><l n="219">Ille per aerias pendens induruit auras,</l><l n="220">utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,</l><l n="221">inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis</l><l n="222">adstringi et spissa glomerari grandine corpus:</l><l n="223">sic illum validis iactum per inane lacertis</l><l n="224">exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem</l><l n="225">in rigidos versum silices prior edidit aetas.</l><l n="226">Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto</l><l n="227">gurgite et humanae servat vestigia formae;</l><l n="228">quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur</l><l n="229">appellantque Lichan.—At tu, Iovis inclita proles,</l><l n="230">arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,</l><l n="231">inque pyram structis, arcum pharetramque capacem</l><l n="232">regnaque visuras iterum Troiana sagittas</l><l n="233">ferre iubes Poeante satum. Quo flamma ministro est</l><l n="234">subdita; dumque avidis comprenditur ignibus agger,</l><l n="235">congeriem silvae Nemeaeo vellere summam</l><l n="236">sternis et inposita clavae cervice recumbis,</l><l n="237">haud alio vultu, quam si conviva iaceres</l><l n="238">inter plena meri redimitus pocula sertis.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="239">Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat</l><l n="240">securosque artus contemptoremque petebat</l><l n="241">flamma suum; timuere dei pro vindice terrae.</l><l n="242">Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore</l><l n="243">Iuppiter adloquitur: “Nostra est timor iste voluptas,</l><l n="244">o superi, totoque libens mihi pectore grator,</l><l n="245">quod memoris populi dicor rectorque paterque,</l><l n="246">et mea progenies vestro quoque tuta favore est.</l><l n="247">Nam quamquam ipsius datis hoc inmanibus actis,</l><l n="248">obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vano</l><l n="249">fida metu paveant: Oetaeas spernite flammas!</l><l n="250">Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes</l><l n="251">nec nisi materna Vulcanum parte potentem</l><l n="252">sentiet: aeternum est a me quod traxit et expers</l><l n="253">atque inmune necis nullaque domabile flamma.</l><l n="254">Idque ego defunctum terra caelestibus oris</l><l n="255">accipiam, cunctisque meum laetabile factum</l><l n="256">dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis</l><l n="257">forte deo doliturus erit, data praemia nolet,</l><l n="258">sed meruisse dari sciet invitusque probabit.”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="259">Adsensere dei: coniunx quoque regia visa est</l><l n="260">cetera non duro, duro tamen ultima vultu</l><l n="261">dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="262">Interea quodcumque fuit populabile flammae</l><l n="263">Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit</l><l n="264">Herculis effigies; nec quicquam ab imagine ductum</l><l n="265">matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.</l><l n="266">Utque novus serpens posita cum pelle senecta</l><l n="267">luxuriare solet squamaque nitere recenti,</l><l n="268">sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,</l><l n="269">parte sui meliore viget maiorque videri</l><l n="270">coepit et augusta fieri gravitate verendus.</l><l n="271">Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum</l><l n="272">quadriiugo curru radiantibus intulit astris.</l><milestone n="273" unit="card"/><milestone ed="Magnus" n="Alcmene et Galanthis." unit="tale"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="273">Sensit Atlas pondus.—Neque adhuc Stheneleius iras</l><l n="274">solverat Eurystheus odiumque in prole paternum</l><l n="275">exercebat atrox. At longis anxia curis</l><l n="276">Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,</l><l n="277">cui referat nati testatos orbe labores,</l><l n="278">cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam</l><l n="279">imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus</l><l n="280">inpleratque uterum generoso semine, cum sic</l><l n="281">incipit Alcmene: “Faveant tibi numina saltem</l><l n="282">conripiantque moras, tum cum matura vocabis</l><l n="283">praepositam timidis parientibus Ilithyiam,</l><l n="284">quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="285">Namque laboriferi cum iam natalis adesset</l><l n="286">Herculis et decimum premeretur sidere signum,</l><l n="287">tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,</l><l n="288">tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti</l><l n="289">ponderis esse Iovem. Nec iam tolerare labores</l><l n="290">ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus,</l><l n="291">dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.</l><l n="292">Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,</l><l n="293">fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno</l><l n="294">Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.</l><l n="295">Illa quidem venit, sed praecorrupta meumque</l><l n="296">quae donare caput Iunoni vellet iniquae.</l><l n="297">Utque meos audit gemitus, subsedit in illa</l><l n="298">ante fores ara dextroque a poplite laevum</l><l n="299">pressa genu digitis inter se pectine iunctis</l><l n="300">sustinuit partus. Tacita quoque carmina voce</l><l n="301">dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.</l><l n="302">Nitor et ingrato facio convicia demens</l><l n="303">vana Iovi cupioque mori moturaque duros</l><l n="304">verba queror silices. Matres Cadmeides adsunt</l><l n="305">votaque suscipiunt exhortanturque dolentem.</l><l n="306">Una ministrarum, media de plebe, Galanthis,</l><l n="307">flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,</l><l n="308">officiis dilecta suis. Ea sensit iniqua</l><l n="309">nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat</l><l n="310">saepe fores, divam residentem vidit in ara</l><l n="311">bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,</l><l n="312">et “quaecumque es,” ait “dominae gratare: levata est</l><l n="313">Argolis Alcmene potiturque puerpera voto.”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="314">Exsiluit iunctasque manus pavefacta remisit</l><l n="315">diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.</l><l n="316">Numine decepto risisse Galanthida fama est:</l><l n="317">ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis</l><l n="318">traxit, et e terra corpus relevare volentem</l><l n="319">arcuit inque pedes mutavit bracchia primos.</l><l n="320">Strenuitas antiqua manet, nec terga colorem</l><l n="321">amisere suum: forma est diversa priori.</l><l n="322">Quae quia mendaci parientem iuverat ore,</l><l n="323">ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.”</l><milestone n="324" unit="card"/><milestone ed="Magnus" n="Dryope. Iolaus." unit="tale"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="324">Dixit, et admonitu veteris commota ministrae</l><l n="325">ingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem:</l><milestone ed="More" n="DRYOPE" unit="tale"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="326">“Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro</l><l n="327">rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis</l><l n="328">fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque</l><l n="329">impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri</l><l n="330">(me pater ex alia genuit) notissima forma</l><l n="331">Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem</l><l n="332">vimque dei passam Delphos Delumque tenentis</l><l n="333">excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.</l><l n="334">Est lacus adclivis devexo margine formam</l><l n="335">litoris efficiens: summum myrteta coronant.</l><l n="336">Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque</l><l n="337">indignere magis, nymphis latura coronas;</l><l n="338">inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,</l><l n="339">dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.</l><l n="340">Haud procul a stagno Tyrios imitata colores</l><l n="341">in spem bacarum florebat aquatica lotos.</l><l n="342">Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato</l><l n="343">porrigeret, flores, et idem factura videbar</l><l n="344">(namque aderam): vidi guttas e flore cruentas</l><l n="345">decidere et tremulo ramos horrore moveri.</l><l n="346">Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,</l><l n="347">Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,</l><l n="348">contulerat versos servato nomine, vultus.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="349">Nescierat soror hoc. Quae cum perterrita retro</l><l n="350">ire et adoratis vellet discedere nymphis,</l><l n="351">haeserunt radice pedes. Convellere pugnat,</l><l n="352">nec quicquam nisi summa movet. Subcrescit ab imo</l><l n="353">totaque paulatim lentus premit inguina cortex.</l><l n="354">Ut vidit, conata manu laniare capillos,</l><l n="355">fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.</l><l n="356">At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi</l><l n="357">addiderat nomen) materna rigescere sentit</l><l n="358">ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="359">Spectatrix aderam facti crudelis opemque</l><l n="360">non poteram tibi ferre, soror; quantumque valebam,</l><l n="361">crescentem truncum ramosque amplexa morabar</l><l n="362">et, fateor, volui sub eodem cortice condi.</l><l n="363">Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt</l><l n="364">et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis</l><l n="365">ostendi loton. Tepido dant oscula ligno</l><l n="366">adfusique suae radicibus arboris haerent.</l><l n="367">Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat</l><l n="368">cara soror: lacrimae misero de corpore factis</l><l n="369">inrorant foliis, et, dum licet oraque praestant</l><l n="370">vocis iter, tales effundit in aera questus:</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="371">“Siqua fides miseris, hoc me per numina iuro</l><l n="372">non meruisse nefas: patior sine crimine poenam.</l><l n="373">Viximus innocuae: si mentior, arida perdam</l><l n="374">quas habeo, frondes et caesa securibus urar.</l><l n="375">Hunc tamen infantem maternis demite ramis</l><l n="376">et date nutrici; nostraque sub arbore saepe</l><l n="377">lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat!</l><l n="378">Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,</l><l n="379">et tristis dicat “latet hoc in stipite mater.”</l><l n="380">Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores,</l><l n="381">et frutices omnes corpus putet esse deorum!</l><l n="382">Care vale coniunx, et tu, germana, paterque!</l><l n="383">Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,</l><l n="384">a pecoris morsu frondes defendite nostras.</l><l n="385">Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,</l><l n="386">erigite huc artus et ad oscula nostra venite,</l><l n="387">dum tangi possunt, parvumque attollite natum.</l><l n="388">Plura loqui nequeo. Nam iam per candida mollis</l><l n="389">colla liber serpit, summoque cacumine condor.</l><l n="390">Ex oculis removete manus: sine munere vestro</l><l n="391">contegat inductus morientia lumina cortex!”</l><l n="392">Desierant simul ora loqui, simul esse, diuque</l><l n="393">corpore mutato rami caluere recentes.”</l><milestone ed="More" n="IOLAUS" unit="tale"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="394">Dumque refert Iole factum mirabile, dumque</l><l n="395">Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat</l><l n="396">Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem</l><l n="397">res nova tristitiam. Nam limine constitit alto</l><l n="398">paene puer dubiaque tegens lanugine malas</l><l n="399">ora reformatus primos Iolaus in annos.</l><l n="400">Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,</l><l n="401">victa viri precibus. Quae cum iurare pararet</l><l n="402">dona tributuram post hunc se talia nulli,</l><l n="403">non est passa Themis: “Nam iam discordia Thebae</l><l n="404">bella movent” dixit “Capaneusque nisi ab Iove vinci</l><l n="405">haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,</l><l n="406">subductaque suos manes tellure videbit</l><l n="407">vivus adhuc vates; ultusque parente parentem</l><l n="408">natus erit facto pius et sceleratus eodem;</l><l n="409">attonitusque malis exsul mentisque domusque,</l><l n="410">vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,</l><l n="411">donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,</l><l n="412">cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.</l><l n="413">Tum demum magno petet hos Acheloia supplex</l><l n="414">ab Iove Callirhoe natis infantibus annos</l><l n="415">neve necem sinat esse diu victoris inultam,</l><l n="416">Iuppiter his motus privignae dona nurusque</l><l n="417">praecipiet facietque viros inpubibus annis.”</l><milestone n="418" unit="card"/><milestone ed="Magnus" n="Byblis." unit="tale"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="418">Haec ubi faticano venturi praescia dixit</l><l n="419">ore Themis, vario superi sermone fremebant,</l><l n="420">et “cur non aliis eadem dare dona liceret”</l><l n="421">murmur erat: queritur veteres Pallantias annos</l><l n="422">coniugis esse sui, queritur canescere mitis</l><l n="423">Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum</l><l n="424">poscit Erichthonio. Venerem quoque cura futuri</l><l n="425">tangit et Anchisae renovare paciscitur annos.</l><l n="426">Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore</l><l n="427">turbida seditio, donec sua Iuppiter ora</l><l n="428">solvit et “o nostri siqua est reverentia,” dixit</l><l n="429">“quo ruitis? Tantumne aliquis sibi posse videtur,</l><l n="430">fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos,</l><l n="431">quos egit, rediit, fatis iuvenescere debent</l><l n="432">Callirhoe geniti, non ambitione nec armis.</l><l n="433">Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,</l><l n="434">me quoque fata regunt. Quae si mutare valerem,</l><l n="435">nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,</l><l n="436">perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet</l><l n="437">cum Minoe meo, qui propter amara senectae</l><l n="438">pondera despicitur nec quo prius ordine regnat.”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="439">Dicta Iovis movere deos, nec sustinet ullus,</l><l n="440">cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis</l><l n="441">et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi,</l><l n="442">terruerat magnas ipso quoque nomine gentes.</l><l n="443">Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae</l><l n="444">robore Miletum Phoeboque parente superbum</l><l n="445">pertimuit credensque suis insurgere regnis,</l><l n="446">haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="447">Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina</l><l n="448">Aegaeas metiris aquas et in Aside terra</l><l n="449">moenia constituis positoris habentia nomen.</l><milestone ed="More" n="BYBLIS AND CAUNUS" unit="tale"/><l n="450">Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,</l><l n="451">filia Maeandri totiens redeuntis eodem</l><l n="452">cognita Cyanee, praestantia corpora forma,</l><l n="453">Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.</l><l n="454">Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae:</l><l n="455">Byblis Apollinei correpta cupidine fratris:</l><l n="456">non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.</l><l n="457">Illa quidem primo nullos intellegit ignes</l><l n="458">nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,</l><l n="459">quod sua fraterno circumdet bracchia collo,</l><l n="460">mendacique diu pietatis fallitur umbra.</l><l n="461">Paulatim declinat amor, visuraque fratrem</l><l n="462">culta venit nimiumque cupit formosa videri</l><l n="463">et siqua est illic formosior, invidet illi.</l><l n="464">Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illo</l><l n="465">igne facit votum: verumtamen aestuat intus.</l><l n="466">Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit:</l><l n="467">Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.</l><l n="468">Spes tamen obscenas animo demittere non est</l><l n="469">ausa suo vigilans: placida resoluta quiete</l><l n="470">saepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratri</l><l n="471">corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.</l><l n="472">Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis</l><l n="473">ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="474">“Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?</l><l n="475">Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?</l><l n="476">Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis</l><l n="477">et placet, et possim, si non sit frater, amare,</l><l n="478">et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.—</l><l n="479">Dummodo tale nihil vigilans committere temptem,</l><l n="480">saepe licet simili redeat sub imagine somnus!</l><l n="481">testis abest somno, nec abest imitata voluptas.</l><l n="482">Pro! Venus et tenera volucer cum matre Cupido,</l><l n="483">gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido</l><l n="484">contigit! ut iacui totis resoluta medullis!</l><l n="485">ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas</l><l n="486">noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.</l><l n="487">O ego, si liceat mutato nomine iungi,</l><l n="488">quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!</l><l n="489">quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!</l><l n="490">Omnia, di facerent, essent communia nobis,</l><l n="491">praeter avos: tu me vellem generosior esses!</l><l n="492">Nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem:</l><l n="493">at mihi, quae male sum quos tu sortita parentes,</l><l n="494">nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum.</l><l n="495">Quid mihi significant ergo mea visa?—quod autem</l><l n="496">somnia pondus habent?—an habent et somnia pondus?</l><l n="497">Di melius!—di nempe suas habuere sorores:</l><l n="498">Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,</l><l n="499">Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.</l><l n="500">Sunt superis sua iura! Quid ad caelestia ritus</l><l n="501">exigere humanos diversaque foedera tempto?</l><l n="502">Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,</l><l n="503">aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque</l><l n="504">mortua conponar, positaeque det oscula frater.—</l><l n="505">Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum.</l><l n="506">Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi!</l><l n="507">At non Aeolidae thalamos timuere sororum!</l><l n="508">Unde sed hos novi? Cur haec exempla paravi?</l><l n="509">Quo feror? Obscenae procul hinc discedite flammae,</l><l n="510">nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!—</l><l n="511">Si tamen ipse mei captus prior esset amore,</l><l n="512">forsitan illius possem indulgere furori.</l><l n="513">Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,</l><l n="514">ipsa petam! Poterisne loqui? poterisne fateri?</l><l n="515">Coget amor: potero! vel, si pudor ora tenebit,</l><l n="516">littera celatos arcana fatebitur ignis:</l><l n="517">hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.”</l><milestone n="518" unit="card"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="518">In latus erigitur cubitoque innixa sinistro</l><l n="519">“viderit: insanos” inquit “fateamur amores.</l><l n="520">Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?”</l><l n="521">et meditata manu componit verba trementi:</l><l n="522">dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.</l><l n="523">Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas</l><l n="524">et notat et delet, mutat culpatque probatque,</l><l n="525">inque vicem sumptas ponit positasque resumit.</l><l n="526">Quid velit ignorat; quidquid factura videtur,</l><l n="527">displicet. In vultu est audacia mixta pudori.</l><l n="528">Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororem</l><l n="529">verbaque correctis incidere talia ceris:</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="530">“Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,</l><l n="531">hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen.</l><l n="532">Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem</l><l n="533">posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis</l><l n="534">ante forem, quam spes votorum certa fuisset.</l><l n="535">Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index</l><l n="536">et color et macies et vultus et umida saepe</l><l n="537">lumina nec causa suspiria mota patenti</l><l n="538">et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,</l><l n="539">oscula sentiri non esse sororia possent:</l><l n="540">ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,</l><l n="541">quamvis intus erat furor igneus, omnia feci</l><l n="542">(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,</l><l n="543">pugnavique diu violenta Cupidinis arma</l><l n="544">effugere infelix et plus, quam ferre puellam</l><l n="545">posse putes, ego dura tuli. Superata fateri</l><l n="546">cogor opemque tuam timidis exposcere votis.</l><l n="547">Tu servare potes, tu perdere solus amantem:</l><l n="548">elige, utrum facias! Non hoc inimica precatur,</l><l n="549">sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse</l><l n="550">expetit et vinclo tecum propiore ligari.</l><l n="551">Iura senes norint et, quid liceatque nefasque</l><l n="552">fasque sit, inquirant legumque examina servent:</l><l n="553">conveniens Venus est annis temeraria nostris!</l><l n="554">Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere</l><l n="555">credimus et sequimur magnorum exempla deorum.</l><l n="556">Nec nos aut durus pater aut reverentia famae</l><l n="557">aut timor impediet (tantum sit causa timendi!).</l><l n="558">Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus:</l><l n="559">est mihi libertas tecum secreta loquendi,</l><l n="560">et damus amplexus et iungimus oscula coram,</l><l n="561">quantum est, quod desit? Miserere fatentis amores</l><l n="562">et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,</l><l n="563">neve merere meo subscribi causa sepulcro!”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="564">Talia nequiquam perarantem plena reliquit</l><l n="565">cera manum, summusque in margine versus adhaesit.</l><l n="566">Protinus inpressa signat sua crimina gemma,</l><l n="567">quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor),</l><l n="568">deque suis unum famulis pudibunda vocavit</l><l n="569">et pavidum blandita “fer has, fidissime, nostro”—</l><l n="570">dixit, et adiecit longo post tempore “fratri.”</l><l n="571">Cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.</l><l n="572">Omine turbata est: misit tamen. Apta minister</l><l n="573">tempora nactus adit traditque latentia verba.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="574">Attonitus subita iuvenis Maeandrius ira</l><l n="575">proicit acceptas lecta sibi parte tabellas</l><l n="576">vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri</l><l n="577">“dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,</l><l n="578">effuge!” ait: “qui, si nostrum tua fata pudorem</l><l n="579">non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.”</l><l n="580">Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni</l><l n="581">dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa,</l><l n="582">et pavet obsessum glaciali frigore corpus.</l><l n="583">Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,</l><l n="584">linguaque vix tales icto dedit aere voces:</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="585">“Et merito! quid enim temeraria vulneris huius</l><l n="586">indicium feci? Quid, quae celanda fuerunt,</l><l n="587">tam cito commisi properatis verba tabellis?</l><l n="588">Ante erat ambiguis animi sententia dictis</l><l n="589">praetemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem,</l><l n="590">parte aliqua veli, qualis foret aura, notare</l><l n="591">debueram tutoque mari decurrere, quae nunc</l><l n="592">non exploratis inplevi lintea ventis.</l><l n="593">Auferor in scopulos igitur subversaque toto</l><l n="594">obruor oceano, neque habent mea vela recursus.</l><l n="595">Quid quod et ominibus certis prohibebar amori</l><l n="596">indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti</l><l n="597">excidit et fecit spes nostras cera caducas?</l><l n="598">Nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas,</l><l n="599">sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat</l><l n="600">signaque certa dabat, si non male sana fuissem.</l><l n="601">Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae</l><l n="602">debueram praesensque meos aperire furores</l><l n="603">(vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!),</l><l n="604">plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.</l><l n="605">Invito potui circumdare bracchia collo</l><l n="606">et, si reicerer, potui moritura videri</l><l n="607">amplectique pedes adfusaque poscere vitam.</l><l n="608">Omnia fecissem, quorum si singula duram</l><l n="609">flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.</l><l n="610">Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:</l><l n="611">non adiit apte nec legit idonea, credo,</l><l n="612">tempora nec petiit horamque animumque vacantem.</l><l n="613">Haec nocuere mihi. Neque enim est de tigride natus</l><l n="614">nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum</l><l n="615">aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae.</l><l n="616">Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coepti</l><l n="617">ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.</l><l n="618">Nam primum, si facta mihi revocare liceret,</l><l n="619">non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.</l><l n="620">Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,</l><l n="621">non tamen ausorum semper memor esse meorum,</l><l n="622">et, quia desierim, leviter voluisse videbor</l><l n="623">aut etiam temptasse illum insidiisque petisse;</l><l n="624">vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit</l><l n="625">pectora nostra, deo, sed victa libidine credar.</l><l n="626">Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.</l><l n="627">Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas;</l><l n="628">ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.</l><l n="629">Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.”</l><milestone n="630" unit="card"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="630">Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)</l><l n="631">cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque</l><l n="632">exit et infelix committit saepe repelli.</l><l n="633">Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque</l><l n="634">inque peregrina ponit nova moenia terra.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="635">Tum vero maestam tota Miletida mente</l><l n="636">defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem</l><l n="637">diripuit planxitque suos furibunda lacertos.</l><l n="638">Iamque palam est demens inconcessamque fatetur</l><l n="639">spem veneris, siquidem patriam invisosque penates</l><l n="640">deserit et profugi sequitur vestigia fratris.</l><l n="641">Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso</l><l n="642">Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,</l><l n="643">Byblida non aliter latos ululasse per agros</l><l n="644">Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis</l><l n="645">Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.</l><l n="646">Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,</l><l n="647">quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,</l><l n="648">pectus et ora leae, caudam serpentis habebat;</l><l n="649">deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo</l><l n="650">concidis et dura positis tellure capillis,</l><l n="651">Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.</l><l n="652">Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis</l><l n="653">tollere conantur; saepe, ut medeatur amori,</l><l n="654">praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti:</l><l n="655">muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas</l><l n="656">Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.</l><l n="657">Naidas his venam, quae numquam arescere posset,</l><l n="658">subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="659">Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,</l><l n="660">utve tenax gravida manat tellure bitumen,</l><l n="661">utve sub adventu spirantis lene favoni</l><l n="662">sole remollescit, quae frigore constitit, unda,</l><l n="663">sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis</l><l n="664">vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis</l><l n="665">nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.</l><milestone n="666" unit="card"/><milestone ed="Magnus" n="Iphis." unit="tale"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="666">Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes</l><l n="667">implesset monstri, si non miracula nuper</l><l n="668">Iphide mutata Crete propiora tulisset.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="669">Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno</l><l n="670">progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,</l><l n="671">ingenua de plebe virum. Nec census in illo</l><l n="672">nobilitate sua maior, sed vita fidesque</l><l n="673">inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures</l><l n="674">vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:</l><l n="675">“Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore,</l><l n="676">utque marem parias; onerosior altera sors est,</l><l n="677">et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo</l><l n="678">edita forte tuo fuerit si femina partu,</l><l n="679">(invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.”</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="680">Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis,</l><l n="681">tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.</l><l n="682">Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum</l><l n="683">sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.</l><l n="684">Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo</l><l n="685">vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,</l><l n="686">cum medio noctis spatio sub imagine somni</l><l n="687">Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,</l><l n="688">aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronti</l><l n="689">cornua cum spicis nitido flaventibus auro</l><l n="690">et regale decus. Cum qua latrator Anubis</l><l n="691">sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis,</l><l n="692">quique premit vocem digitoque silentia suadet,</l><l n="693">sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris</l><l n="694">plenaque somniferis serpens peregrina venenis.</l><l n="695">Tum velut excussam somno et manifesta videntem</l><l n="696">sic adfata dea est: “Pars o Telethusa mearum,</l><l n="697">pone graves curas mandataque falle mariti.</l><l n="698">Nec dubita, cum te partu Lucina levarit,</l><l n="699">tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris opemque</l><l n="700">exorata fero, nec te coluisse quereris</l><l n="701">ingratum numen.” Monuit thalamoque recessit.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="702">Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex</l><l n="703">Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.</l><l n="704">Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras</l><l n="705">expulit et nata est ignaro femina patre,</l><l n="706">iussit ali mater puerum mentita: fidemque</l><l n="707">res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.</l><l n="708">Vota pater solvit nomenque inponit avitum:</l><l n="709">Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,</l><l n="710">quod commune foret nec quemquam falleret illo.</l><l n="711">Inde incepta pia mendacia fraude latebant:</l><l n="712">cultus erat pueri, facies, quam sive puellae,</l><l n="713">sive dares puero, fuerat formosus uterque.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="714">Tertius interea decimo successerat annus,</l><l n="715">cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,</l><l n="716">inter Phaestiadas quae laudatissima formae</l><l n="717">dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.</l><l n="718">Par aetas, par forma fuit, primasque magistris</l><l n="719">accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="720">Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum</l><l n="721">vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar:</l><l n="722">coniugium pactaeque exspectat tempora taedae</l><l n="723">quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;</l><l n="724">Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget</l><l n="725">hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo;</l><l n="726">vixque tenens lacrimas “quis me manet exitus” inquit,</l><l n="727">“cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque</l><l n="728">cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent,</l><note resp="editor"><l n="729"><del>parcere debuerant; si non, et perdere vellent,</del></l></note><l n="730">naturale malum saltem et de more dedissent.</l><l n="731">Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:</l><l n="732">urit oves aries, sequitur sua femina cervum.</l><l n="733">Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta</l><l n="734">femina femineo conrepta cupidine nulla est.</l><l n="735">Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete</l><l n="736">monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,</l><l n="737">femina nempe marem: meus est furiosior illo,</l><l n="738">si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est</l><l n="739">spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae</l><l n="740">passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter!</l><l n="741">Huc licet e toto sollertia confluat orbe,</l><l n="742">ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,</l><l n="743">quid faciet? Num me puerum de virgine doctis</l><l n="744">artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?</l><l n="745">Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi,</l><l n="746">consiliique inopes et stultos excutis ignes?</l><l n="747">Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa,</l><l n="748">et pete quod fas est, et ama quod femina debes!</l><l n="749">Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem:</l><l n="750">hanc tibi res adimit. Non te custodia caro</l><l n="751">arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,</l><l n="752">non patris asperitas, non se negat ipsa roganti:</l><l n="753">nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant,</l><l n="754">esse potes felix, ut dique hominesque laborent.</l><l n="755">Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,</l><l n="756">dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt;</l><l n="757">quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus.</l><l n="758">At non vult natura, potentior omnibus istis,</l><l n="759">quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,</l><l n="760">luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe—</l><l n="761">nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.</l><l n="762">Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis</l><l n="763">sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?”</l><milestone n="764" unit="card"/><milestone ed="P" unit="para"/><l n="764">Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo</l><l n="765">aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.</l><l n="766">Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,</l><l n="767">nunc ficto languore moram trahit, omina saepe</l><l n="768">visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem</l><l n="769">materiam ficti, dilataque tempora taedae</l><l n="770">institerant, unusque dies restabat. At illa</l><l n="771">crinalem capiti vittam nataeque sibique</l><l n="772">detrahit et passis aram complexa capillis</l><l n="773">“Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque</l><l n="774">quae colis et septem digestum in cornua Nilum:</l><l n="775">fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori!</l><l n="776">Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi</l><l n="777">cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera</l><l n="778">sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.</l><l n="779">Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce</l><l n="780">consilium munusque tuum est. Miserere duarum</l><l n="781">auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="782">Visa dea est movisse suas (et moverat) aras,</l><l n="783">et templi tremuere fores, imitataque lunam</l><l n="784">cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="785">Non secura quidem, fausto tamen omine laeta</l><l n="786">mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem,</l><l n="787">quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore</l><l n="788">permanet, et vires augentur, et acrior ipse est</l><l n="789">vultus, et incomptis brevior mensura capillis,</l><l n="790">plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae</l><l n="791">femina nuper eras, puer es. Date munera templis</l><l n="792">nec timida gaudete fide! Dant munera templis,</l><l n="793">addunt et titulum; titulus breve carmen habebat:</l><l n="794">DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS</l><milestone ed="P" unit="para"/><l n="795">Postera lux radiis latum patefecerat orbem,</l><l n="796">cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes</l><l n="797">conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.</l></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>