<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2:3</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2:3</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="1">Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,</l><l n="2">Mars, ades et nitidas casside solve comas,</l><l n="3">forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:</l><l n="4">a te, qui canitur, nomina mensis habet.</l><l n="5"> ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:</l><l n="6">num minus ingenuis artibus illa vacat?</l><l n="7">Palladis exemplo ponendae tempora sume</l><l n="8">cuspidis: invenies et quod inermis agas.</l><l n="9">tunc quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos</l><l n="10"> cepit, ut huic urbi semina magna dares.</l><l n="11">Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)</l><l n="12">sacra lavaturas mane petebat aquas,</l><l n="13">ventum erat ad molli declivem tramite ripam:</l><l n="14">ponitur e summa fictilis urna coma.</l><l n="15"> fessa resedit humo ventosque accepit aperto</l><l n="16">pectore, turbatas restituitque comas,</l><l n="17">dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae</l><l n="18">fecerunt somnos et leve murmur aquae,</l><l n="19">blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,</l><l n="20"> et cadit a mento languida facta manus.</l><l n="21">Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita</l><l n="22">et sua divina furta fefellit ope.</l><pb xml:id="p.122"/><l n="23">somnus abit, iacet ipsa gravis: iam scilicet intra</l><l n="24">viscera Romanae conditor urbis erat.</l><l n="25"> languida consurgit nec scit, cur languida surgat,</l><l n="26">et peragit talis arbore nixa sonos:</l><l n="27">‘utile sit faustumque, precor, quod imagine somni</l><l n="28">vidimus, an somno clarius illud erat?</l><l n="29">ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis</l><l n="30"> decidit ante sacros lanea vitta focos,</l><l n="31">inde duae pariter, visu mirabile, palmae</l><l n="32">surgunt: ex illis altera maior erat,</l><l n="33">et gravibus ramis totum protexerat orbem</l><l n="34">contigeratque sua sidera summa coma.</l><l n="35"> ecce meus ferrum patruus molitur in illas:</l><l n="36">terreor admonitu, corque timore micat.</l><l n="37">Martia picus avis gemino pro stipite pugnant</l><l n="38">et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.’</l><l n="39">dixerat et plenam non firmis viribus urnam</l><l n="40"> sustulit; implerat, dum sua visa refert.</l><l n="41">interea crescente Remo, crescente Quirino,</l><l n="42">caelesti tumidus pondere venter erat.</l><l n="43">quo minus emeritis exiret cursibus annus,</l><l n="44">restabant nitido iam duo signa deo:</l><l n="45"> Silvia fit mater. Vestae simulacra feruntur</l><l n="46">virgineas oculis opposuisse manus;</l><l n="47">ara deae certe tremuit pariente ministra,</l><l n="48">et subiit cineres territa flamma suos.</l><l n="49">hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi</l><l n="50"> (nam raptas fratri victor habebat opes),</l><l n="51">amne iubet mergi geminos, scelus unda refugit;</l><pb xml:id="p.124"/><l n="52">in sicca pueri destituuntur humo.</l><l n="53">lacte quis infantes nescit crevisse ferino,</l><l n="54">et picum expositis saepe tulisse cibos?</l><l n="55"> non ego te, tantae nutrix Larentia gentis,</l><l n="56">nec taceam vestras, Faustule pauper, opes,</l><l n="57">vester honos veniet, cum Larentalia dicam:</l><l n="58">acceptus geniis illa December habet.</l><l n="59">Martia ter senos proles adoleverat annos,</l><l n="60"> et suberat flavae iam nova barba comae:</l><l n="61">omnibus agricolis armentorumque magistris</l><l n="62">Iliadae fratres iura petita dabant,</l><l n="63">saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti</l><l n="64">et redigunt actos in sua rura boves.</l><l n="65"> ut genus audierunt, animos pater editus auget,</l><l n="66">et pudet in paucis nomen habere casis,</l><l n="67">Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,</l><l n="68">regnaque longaevo restituuntur avo.</l><l n="69">moenia conduntur, quae quamvis parva fuerunt,</l><l n="70"> non tamen expediit transsiluisse Remo.</l><l n="71">iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus,</l><l n="72">urbs erat, aeternae cum pater urbis ait:</l><l n="73">‘arbiter armorum, de cuius sanguine natus</l><l n="74">credor (et, ut credar, pignora multa dabo),</l><l n="75"> a te principium Romano dicimus anno:</l><l n="76">primus de patrio nomine mensis erit.’</l><l n="77">vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.</l><l n="78">dicitur haec pietas grata fuisse deo.</l><l n="79">et tamen ante omnes Martem coluere priores:</l><pb xml:id="p.126"/><l n="80"> hoc dederat studiis bellica turba suis.</l><l n="81">Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,</l><l n="82">Volcanum tellus Hypsipylea colit,</l><l n="83">Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,</l><l n="84">pinigerum Fauni Maenalis ora caput:</l><l n="85"> Mars Latio venerandus erat, quia praesidet</l><l n="86">armis: arma ferae genti remque decusque dabant,</l><l n="87">quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:</l><l n="88">mensis in his etiam nomine Martis erit.</l><l n="89">tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,</l><l n="90"> sextus apud populos, Hernica terra, tuos.</l><l n="91">inter Aricinos Albanaque tempora constat</l><l n="92">factaque Telegoni moenia celsa manu.</l><l n="93">quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,</l><l n="94">a tribus hunc primum turba Curensis habet;</l><l n="95"> et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis</l><l n="96">convenit: huic genti quartus utrique deus.</l><l n="97">Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,</l><l n="98">sanguinis auctori tempora prima dedit,</l><l n="99">nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:</l><l n="100"> ille minor geminis mensibus annus erat.</l><l n="101">nondum tradiderat victas victoribus artes</l><l n="102">Graecia, facundum sed male forte genus,</l><l n="103">qui bene pugnabat, Romanam noverat artem:</l><l n="104">mittere qui poterat pila, disertus erat.</l><l n="105"> quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas</l><l n="106">senserat, aut geminos esse sub axe polos?</l><pb xml:id="p.128"/><l n="107">esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur</l><l n="108">Sidoniis, Helicen Graia carina notet?</l><l n="109">signaque quae longo frater percenseat anno,</l><l n="110"> ire per haec uno mense sororis equos?</l><l n="111">libera currebant et inobservata per annum</l><l n="112">sidera; constabat sed tamen esse deos.</l><l n="113">non illi caelo labentia signa tenebant,</l><l n="114">sed sua, quae magnum perdere crimen erat.</l><l n="115"> illa quidem foeno; sed erat reverentia foeno,</l><l n="116">quantam nunc aquilas cernis habere tuas.</l><l n="117">pertica suspensos portabat longa maniplos,</l><l n="118">unde maniplaris nomina miles habet,</l><l n="119">ergo animi indociles et adhuc ratione carentes</l><l n="120"> mensibus egerunt lustra minora decem.</l><l n="121">annus erat, decimum cum luna receperat orbem:</l><l n="122">hic numerus magno tunc in honore fuit;</l><l n="123">seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,</l><l n="124">seu quia bis quinto femina mense parit,</l><l n="125"> seu quod adusque decem numero crescente venitur,</l><l n="126">principium spatiis sumitur inde novis,</l><l n="127">inde patres centum denos secrevit in orbes</l><l n="128">Romulus, hastatos instituitque decem;</l><l n="129">et totidem princeps, totidem pilanus habebat</l><l n="130"> corpora, legitimo quique merebat equo.</l><l n="131">quin etiam partes totidem Titiensibus ille,</l><l n="132">quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit,</l><l n="133">adsuetos igitur numeros servavit in anno.</l><l n="134">hoc luget spatio femina maesta virum.</l><pb xml:id="p.130"/><l n="135"> neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae</l><l n="136">Martis, ad haec animum signa referre potes,</l><l n="137">laurea, flaminibus quae toto perstitit anno,</l><l n="138">tollitur, et frondes sunt in honore novae,</l><l n="139">ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:</l><l n="140"> ante tuas fit idem, curia prisca, fores.</l><l n="141">Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,</l><l n="142">cedit ab Iliacis laurea cana focis,</l><l n="143">adde, quod arcana fieri novus ignis in aede</l><l n="144">dicitur, et vires flamma refecta capit.</l><l n="145"> nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,</l><l n="146">Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.</l><l n="147">hinc etiam veteres miti memorantur honores</l><l n="148">ad spatium belli, perfide Poene, tui.</l><l n="149">denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde</l><l n="150"> incipit, a numero nomina quisquis habet,</l><l n="151">primus oliviferis Romam deductus ab arvis</l><l n="152">Pompilius menses sensit abesse duos,</l><l n="153">sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci</l><l n="154">nos putat, Egeria sive monente sua.</l><l n="155"> sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec</l><l n="156">Caesaris in multis haec quoque cura fuit.</l><l n="157">non haec ille deus tantaeque propaginis auctor</l><l n="158">credidit officiis esse minora suis,</l><l n="159">promissumque sibi voluit praenoscere caelum</l><pb xml:id="p.132"/><l n="160"> nec deus ignotas hospes inire domos,</l><l n="161">ille moras solis, quibus in sua signa rediret,</l><l n="162">traditur exactis disposuisse notis.</l><l n="163">is decies senos tercentum et quinque diebus</l><l n="164">iunxit et e pleno tempora quinta die.</l><l n="165"> hic anni modus est: in lustrum accedere debet,</l><l n="166">quae consummatur partibus, una dies.</l><note n="margin">1. D. K. MAR. NP</note><l n="167">‘Si licet occultos monitus audire deorum</l><l n="168">vatibus, ut certe fama licere putat,</l><l n="169">cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,</l><l n="170"> dic mihi, matronae cur tua festa colant.’</l><l n="171">sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors,</l><l n="172">sed tamen in dextra missilis hasta fuit:</l><l n="173">‘nunc primum studiis pacis, deus utilis armis,</l><l n="174">advocor et gressus in nova castra fero,</l><l n="175"> nec piget incepti; iuvat hac quoque parte morari,</l><l n="176">hoc solam ne se posse Minerva putet,</l><l n="177">disce, Latinorum vates operose dierum,</l><l n="178">quod petis, et memori pectore dicta nota.</l><l n="179">parva fuit, si prima velis elementa referre,</l><l n="180"> Roma, sed in parva spes tamen huius erat.</l><l n="181">moenia iam stabant, populis angusta futuris,</l><l n="182">credita sed turbae tunc nimis ampla suae.</l><l n="183">quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati,</l><l n="184">aspice de canna straminibusque domum.</l><l n="185"> in stipula placidi capiebat munera somni,</l><l n="186">et tamen ex illo venit in astra toro.</l><pb xml:id="p.134"/><l n="187">iamque loco maius nomen Romanus habebat,</l><l n="188">nec coniunx illi nec socer ullus erat.</l><l n="189">spernebant generos inopes vicinia dives,</l><l n="190"> et male credebar sanguinis auctor ego.</l><l n="191">in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat</l><l n="192">iugeraque inculti pauca tenere soli.</l><l n="193">cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque,</l><l n="194">atque aliquam, de qua procreet, anguis habet;</l><l n="195"> extremis dantur connubia gentibus: at quae</l><l n="196">Romano vellet nubere, nulla fuit.</l><l n="197">indolui ‘patriamque dedi tibi, Romule, mentem:</l><l n="198">tolle preces,’ dixi <q>quod petis arma dabunt.</q>
               </l><l n="199">festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet</l><l n="200"> illo facta die, dum sua sacra canes.</l><l n="201">intumuere Cures et quos dolor attigit idem:</l><l n="202">tum primum generis intulit arma socer,</l><l n="203">iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,</l><l n="204">tractaque erant longa bella propinqua mora:</l><l n="205"> conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,</l><l n="206">quas inter mea sic est nurus ausa loqui:</l><l n="207">‘o pariter raptae (quoniam hoc commune tenemus)</l><l n="208">non ultra lente possumus esse piae.</l><l n="209">stant acies, sed utra di sint pro parte rogandi,</l><l n="210"> eligite: hinc coniunx, hinc pater arma tenet,</l><l n="211">quaerendum est, viduae fieri malitis an orbae:</l><l n="212">consilium vobis forte piumque dabo.’</l><l n="213">consilium dederat: parent crinesque resolvunt</l><pb xml:id="p.136"/><l n="214">maestaque funerea corpora veste tegunt.</l><l n="215"> iam steterant acies ferro mortique paratae,</l><l n="216">iam lituus pugnae signa daturus erat:</l><l n="217">cum raptae veniunt inter patresque virosque,</l><l n="218">inque sinu natos, pignora cara, tenent,</l><l n="219">ut medium campi passis tetigere capillis,</l><l n="220"> in terram posito procubuere genu,</l><l n="221">et, quasi sentirent, blando clamore nepotes</l><l n="222">tendebant ad avos bracchia parva suos:</l><l n="223">qui poterat clamabat avum tum denique visum,</l><l n="224">et qui vix poterat posse coactus erat.</l><l n="225"> tela viris animique cadunt, gladiisque remotis</l><l n="226">dant soceri generis accipiuntque manus,</l><l n="227">laudatasque tenent natas, scutoque nepotem</l><l n="228">fert avus: hic scuti dulcior usus erat.</l><l n="229">inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas</l><l n="230"> Oebaliae matres non leve munus habent,</l><l n="231">aut quia committi strictis mucronibus ausae</l><l n="232">finierant lacrimis Martia bella suis;</l><l n="233">vel quod erat de me feliciter Ilia mater,</l><l n="234">rite colunt matres sacra diemque meum.</l><l n="235"> quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit,</l><l n="236">et pereunt lapsae sole tepente nives,</l><l n="237">arboribus redeunt detonsae frigore frondes,</l><l n="238">uvidaque in tenero palmite gemma tumet,</l><l n="239">quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras,</l><l n="240"> fertilis occultas invenit herba vias?</l><l n="241">nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,</l><l n="242">nunc avis in ramo tecta laremque parat:</l><l n="243">tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,</l><pb xml:id="p.138"/><l n="244">quarum militiam votaque partus habet.</l><l n="245"> adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,</l><l n="246">qui nunc Esquilias nomina collis habet,</l><l n="247">illic a nuribus Iunoni templa Latinis</l><l n="248">hac sunt, si memini, publica facta die.</l><l n="249">quid moror et variis onero tua pectora causis?</l><l n="250"> eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos.</l><l n="251">mater amat nuptas: matrum me turba frequentat:</l><l n="252">haec nos praecipue tam pia causa decet.’</l><l n="253">ferte deae flores: gaudet florentibus herbis</l><l n="254">haec dea: de tenero cingite flore caput:</l><l n="255"> dicite <q>tu nobis lucem, Lucina, dedisti:</q>
               </l><l n="256">dicite <q>tu voto parturientis ades.</q>
               </l><l n="257">si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,</l><l n="258">ut solvat partus molliter illa suos.</l><l n="259">Quis mihi nunc dicet, quare caelestia Martis</l><l n="260"> arma ferant Salii Mamuriumque canant?</l><l n="261">nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;</l><l n="262">nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.</l><l n="263">vallis Aricinae silva praecinctus opaca</l><l n="264">est lacus, antiqua religione sacer.</l><l n="265"> hic latet Hippolytus loris direptus equorum,</l><l n="266">unde nemus nullis illud aditur equis.</l><l n="267">licia dependent longas velantia saepes,</l><l n="268">et posita est meritae multa tabella deae.</l><pb xml:id="p.140"/><l n="269">saepe potens voti, frontem redimita coronis,</l><l n="270"> femina lucentes portat ab urbe faces.</l><l n="271">regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,</l><l n="272">et perit exemplo postmodo quisque suo.</l><l n="273">defluit incerto lapidosus murmure rivus:</l><l n="274">saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.</l><l n="275"> Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis;</l><l n="276">illa Numae coniunx consiliumque fuit.</l><l n="277">principio nimium promptos ad bella Quirites</l><l n="278">molliri placuit iure deumque metu;</l><l n="279">inde datae leges, ne firmior omnia posset,</l><l n="280"> coeptaque sunt pure tradita sacra coli.</l><l n="281">exuitur feritas, armisque potentius aequum est,</l><l n="282">et cum cive pudet conseruisse manus;</l><l n="283">atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara</l><l n="284">vinaque dat tepidis farraque salsa focis.</l><l n="285"> ecce deum genitor rutilas per nubila flammas</l><l n="286">spargit et effusis aethera siccat aquis;</l><l n="287">non alias missi cecidere frequentius ignes:</l><l n="288">rex pavet et volgi pectora terror habet,</l><l n="289">cui dea ‘ne nimium terrere! piabile fulmen</l><l n="290"> est,’ ait ‘et saevi flectitur ira Iovis,</l><l n="291">sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi</l><l n="292">tradere, Romani numen utrumque soli.</l><l n="293">nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis.’</l><l n="294">atque ita qua possint edidit arte capi.</l><pb xml:id="p.142"/><l n="295"> lucus Aventino suberat niger ilicis umbra,</l><l n="296">quo posses viso dicere <q>numen inest.</q>
               </l><l n="297">in medio gramen, muscoque adoperta virenti</l><l n="298">manabat saxo vena perennis aquae:</l><l n="299">inde fere soli Faunus Picusque bibebant.</l><l n="300"> huc venit et fonti rex Numa mactat ovem,</l><l n="301">plenaque odorati disponit pocula Bacchi,</l><l n="302">cumque suis antro conditus ipse latet,</l><l n="303">ad solitos veniunt silvestria numina fontes</l><l n="304">et relevant multo pectora sicca mero.</l><l n="305"> vina quies sequitur; gelido Numa prodit ab antro</l><l n="306">vinclaque sopitas addit in arta manus,</l><l n="307">somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant</l><l n="308">rumpere: pugnantes fortius illa tenent.</l><l n="309">tunc Numa: ‘di nemorum, factis ignoscite nostris,</l><l n="310"> si scelus ingenio scitis abesse meo;</l><l n="311">quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.’</l><l n="312">sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:</l><l n="313">‘magna petis nec quae monitu tibi discere nostro</l><l n="314">fas sit: habent finis numina nostra suos.</l><l n="315"> di sumus agrestes et qui dominemur in altis</l><l n="316">montibus: arbitrium est in sua tela Iovi.</l><l n="317">hunc tu non poteris per te deducere caelo,</l><l n="318">at poteris nostra forsitan usus ope.’</l><l n="319">dixerat haec Faunus; par est sententia Pici:</l><l n="320"><q>deme </q> tamen <q>nobis vincula,</q> Picus ait:</l><l n="321">‘Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte.</l><l n="322">nubila promissi Styx mihi testis erit.’</l><l n="323">emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,</l><l n="324">quaque trahant superis sedibus arte Iovem,</l><pb xml:id="p.144"/><l n="325"> scire nefas homini: nobis concessa canentur</l><l n="326">quaeque pio dici vatis ab ore licet,</l><l n="327">eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores</l><l n="328">nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant,</l><l n="329">constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,</l><l n="330"> terraque subsedit pondere pressa Iovis,</l><l n="331">corda micant regis, totoque e corpore sanguis</l><l n="332">fugit, et hirsutae deriguere comae,</l><l n="333">ut rediit animus, <q>da certa piamina</q> dixit</l><l n="334">‘fulminis, altorum rexque paterque deum,</l><l n="335"> si tua contigimus manibus donaria puris,</l><l n="336">hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat.’</l><l n="337">adnuit oranti, sed verum ambage remota</l><l n="338">abdidit et dubio terruit ore virum.</l><l n="339"><q>caede caput</q> dixit: cui rex <q>parebimus,</q> inquit</l><l n="340"><q>caedenda est hortis eruta caepa meis.</q></l><l n="341">addidit, hic <q>hominis:</q> 
                  <q>sumes</q> ait ille <q>capillos.</q>
               </l><l n="342">postulat hic animam, cui Numa <q>piscis</q> ait.</l><l n="343">risit et <q>his</q> inquit ‘facito mea tela procures,</l><l n="344">o vir conloquio non abigende deum.</l><l n="345"> sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem</l><l n="346">Cynthius, imperii pignora certa dabo.’</l><l n="347">dixit et ingenti tonitru super aethera motum</l><l n="348">fertur, adorantem destituitque Numam,</l><l n="349">ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:</l><l n="350"> tarda venit dictis difficilisque fides.</l><l n="351"><q>at certe credemur,</q> ait ‘si verba sequetur</l><l n="352">exitus: en audi crastina, quisquis ades.</l><l n="353">protulerit terris cum totum Cynthius orbem,</l><l n="354">Iuppiter imperii pignora certa dabit.’</l><pb xml:id="p.146"/><l n="355"> discedunt dubii, promissaque tarda videntur,</l><l n="356">dependetque fides a veniente die.</l><l n="357">mollis erat tellus rorata mane pruina:</l><l n="358">ante sui populus limina regis adest,</l><l n="359">prodit et in solio medius consedit acerno.</l><l n="360"> innumeri circa stantque silentque viri.</l><l n="361">ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:</l><l n="362">sollicitae mentes speque metuque pavent,</l><l n="363">constitit atque caput niveo velatus amictu</l><l n="364">iam bene dis notas sustulit ille manus,</l><l n="365"> atque ita <q>tempus adest promissi muneris,</q> inquit</l><l n="366"><q>pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.</q></l><l n="367">dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,</l><l n="368">et gravis aetherio venit ab axe fragor.</l><l n="369">ter tonuit sine nube deus, tria fulmina misit.</l><l n="370"> credite dicenti: mira, sed acta, loquor,</l><l n="371">a media caelum regione dehiscere coepit;</l><l n="372">summisere oculos cum duce turba suo.</l><l n="373">ecce levi scutum versatum leniter aura</l><l n="374">decidit, a populo clamor ad astra venit.</l><l n="375"> tollit humo munus caesa prius ille iuvenca,</l><l n="376">quae dederat nulli colla premenda iugo,</l><l n="377">idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,</l><l n="378">quemque notes oculis, angulus omnis abest,</l><l n="379">tum, memor imperii sortem consistere in illo,</l><l n="380"> consilium multae calliditatis init.</l><l n="381">plura iubet fieri simili caelata figura,</l><l n="382">error ut ante oculos insidiantis eat.</l><pb xml:id="p.148"/><l n="383">Mamurius (morum fabraene exactior artis,</l><l n="384">difficile est ulli dicere) clausit opus.</l><l n="385"> cui Numa munificus <q>facti pete praemia,</q> dixit;</l><l n="386"><q>si mea nota fides, inrita nulla petes.</q></l><l n="387">iam dederat Saliis a saltu nomina dicta</l><l n="388">armaque et ad certos verba canenda modos.</l><l n="389">tum sic Mamurius: ‘merces mihi gloria detur,</l><l n="390"> nominaque extremo carmine nostra sonent.’</l><l n="391">inde sacerdotes operi promissa vetusto</l><l n="392">praemia persolvunt Mamuriumque vocant,</l><l n="393">nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo,</l><l n="394">differ; habent parvae commoda magna morae.</l><l n="395"> arma movent pugnas, pugna est aliena maritis;</l><l n="396">condita cum fuerint, aptius omen erit.</l><l n="397">his etiam coniunx apicati sancta Dialis</l><l n="398">lucibus inpexas debet habere comas.</l><note n="margin">2. EF 3. FC 4. GC</note><l n="399">Tertia nox de mense suos ubi moverit ignes,</l><l n="400"> conditus e geminis Piscibus alter erit.</l><l n="401">nam duo sunt: austris hic est, aquilonibus ille</l><l n="402">proximus; a vento nomen uterque tenet.</l><note n="margin">5. HC</note><l n="403">Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx</l><l n="404">coeperit et quintae tempora lucis aget.</l><pb xml:id="p.150"/><l n="405"> sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,</l><l n="406">mergetur visus effugietque tuos.</l><l n="407">at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam</l><l n="408">unde trahat sidus, parva docere mora est.</l><l n="409">Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum</l><l n="410"> fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:</l><l n="411">tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi,</l><l n="412">quae nunc de pueri nomine nomen habet,</l><l n="413">dum legit in ramo pictas temerarius uvas,</l><l n="414">decidit: amissum Liber in astra tulit.</l><note n="margin">6. ANP HOC — DIE — CAESAR — PONTIF — MAXIM — FACT — EST</note><l n="415"> Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum</l><l n="416">Phoebus et alatis aethera carpit equis,</l><l n="417">quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,</l><l n="418">gratare, Iliacis turaque pone focis.</l><l n="419">Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?)</l><l n="420"> accessit titulis pontificalis honor.</l><l n="421">ignibus aeternis aeterni numina praesunt</l><l n="422">Caesaris: imperii pignora iuncta vides,</l><l n="423">di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,</l><l n="424">qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,</l><l n="425"> ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos</l><l n="426">numina: cognatum, Vesta, tuere caput!</l><l n="427">quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes:</l><l n="428">vivite inextincti, flammaque duxque, precor.</l><pb xml:id="p.152"/><note n="margin">7. B NON — F</note><l n="429">Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis</l><l n="430"> templa putant lucos Vediovis ante duos.</l><l n="431">Romulus ut saxo lucum circumdedit alto,</l><l n="432"><q>quilibet huc</q> dixit <q>confuge, tutus eris.</q>
               </l><l n="433">O quam de tenui Romanus origine crevit!</l><l n="434">turba vetus quam non invidiosa fuit!</l><l n="435"> ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,</l><l n="436">disce, quis iste deus, curque vocetur ita.</l><l n="437">Iuppiter est iuvenis: iuvenalis aspice voltus;</l><l n="438">aspice deinde manum, fulmina nulla tenet,</l><l n="439">fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes</l><l n="440"> sumpta Iovi; primo tempore inermis erat.</l><l n="441">ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa</l><l n="442">arsit et in solida fixus Olympus humo.</l><l n="443">stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur</l><l n="444">Cretides; infanti lac dedit illa Iovi.</l><l n="445"> nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonae</l><l n="446">quae male creverunt, vescaque parva vocant,</l><l n="447">vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedem</l><l n="448">aedem non magni suspicer esse Iovis?</l><l n="449">iamque, ubi caeruleum variabunt sidera caelum,</l><l n="450"> suspice: Gorgonei colla videbis equi.</l><l n="451">creditur hic caesa gravidae cervice Medusae</l><l n="452">sanguine respersis prosiluisse iubis.</l><pb xml:id="p.154"/><l n="453">huic supra nubes et subter sidera lapso</l><l n="454">caelum pro terra, pro pede penna fuit,</l><l n="455"> iamque indignanti nova frena receperat ore,</l><l n="456">cum levis Aonias ungula fodit aquas.</l><l n="457">nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat,</l><l n="458">et nitidus stellis quinque decemque micat.</l><l n="459">Protinus aspicies venienti nocte Coronam</l><l n="460"> Gnosida: Theseo crimine facta dea est.</l><l n="461">iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,</l><l n="462">quae dedit ingrato fila legenda viro;</l><l n="463">sorte tori gaudens <q>quid flebam rustica?</q> dixit</l><l n="464"><q> utiliter nobis perfidus ille fuit.</q></l><l n="465"> interea Liber depexos crinibus Indos</l><l n="466">vicit et Eoo dives ab orbe redit;</l><l n="467">inter captivas facie praestante puellas</l><l n="468">grata nimis Baccho filia regis erat.</l><l n="469">flebat amans coniunx spatiataque litore curvo</l><l n="470"> edidit incultis talia verba comis:</l><l n="471">‘en iterum, fluctus, similis audite querellas!</l><l n="472">en iterum lacrimas accipe, harena, meas!</l><l n="473">dicebam, memini, <q>periure et perfide Theseu!</q>
               </l><l n="474">ille abiit; eadem crimina Bacchus habet.</l><l n="475"> nunc quoque <q>nulla viro</q> clamabo <q>femina credat!</q>
               </l><l n="476">nomine mutato causa relata mea est.</l><l n="477">o utinam mea sors, qua primum coeperat, isset,</l><l n="478">iamque ego praesenti tempore nulla forem!</l><pb xml:id="p.156"/><l n="479">quid me desertis morituram, Liber, harenis</l><l n="480"> servabas? potui dedoluisse semel.</l><l n="481">Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt,</l><l n="482">frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,</l><l n="483">ausus es ante oculos adducta paelice nostros</l><l n="484">tam bene compositum sollicitare torum?</l><l n="485"> heu ubi pacta fides? ubi, quae iurare solebas?</l><l n="486">me miseram, quotiens haec ego verba loquar?</l><l n="487">Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas:</l><l n="488">iudicio peccas turpius ipse tuo.</l><l n="489">ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar,</l><l n="490"> ne totiens falli digna fuisse puter!</l><l n="491">praecipue cupiam celari Thesea, ne te</l><l n="492">consortem culpae gaudeat esse suae.</l><l n="493">ut puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex:</l><l n="494">eveniat nostris hostibus ille color!</l><l n="495"> quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est.</l><l n="496">quid facis? amplexus inquinat illa tuos.</l><l n="497">Bacche, fidem praesta nec praefer amoribus ullam</l><l n="498">coniugis, adsuevi semper amare virum,</l><l n="499">ceperunt matrem formosi cornua tauri,</l><l n="500"> me tua: me laudant, ille pudendus amor.</l><l n="501">ne noceat, quod amo; neque enim tibi, Bacche, nocebat,</l><l n="502">quod flammas nobis fassus es ipse tuas.</l><l n="503">nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne</l><l n="504">dicens et patria raptus ab igne manu.</l><l n="505"> illa ego sum, cui tu solitus promittere caelum.</l><l n="506">ei mihi, pro caelo qualia dona fero!’</l><l n="507">dixerat: audibat iamdudum verba querentis</l><l n="508">Liber, ut a tergo forte secutus erat.</l><pb xml:id="p.158"/><l n="509">occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat</l><l n="510"> et <q>pariter caeli summa petamus!</q> ait:</l><l n="511">‘tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes,</l><l n="512">nam tibi mutatae Libera nomen erit;</l><l n="513">sintque tuae tecum faciam monumenta coronae,</l><l n="514">Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.’</l><l n="515"> dicta facit gemmasque novem transformat in ignes:</l><l n="516">aurea per stellas nunc micat illa novem.</l><note n="margin">8. CF 9-.DC 10. EC 11. FC 12. GC 13. H EN 14. A EQ — NP</note><l n="517">Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,</l><l n="518">purpureum rapido qui vehit axe diem,</l><l n="519">altera gramineo spectabis Equirria Campo,</l><l n="520"> quem Tiberis curvis in latus urget aquis.</l><l n="521">qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,</l><l n="522">Caelius accipiet pulverulentus equos.</l><note n="margin">15. B EID — NP</note><l n="523">Idibus est Annae festum geniale Perennae</l><l n="524">non procul a ripis, advena Thybri, tuis.</l><l n="525"> plebs venit ac virides passim disiecta per herbas</l><l n="526">potat, et accumbit cum pare quisque sua.</l><l n="527">sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,</l><l n="528">sunt quibus e ramis frondea facta casa est,</l><l n="529">pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,</l><l n="530"> desuper extentas imposuere togas.</l><l n="531">sole tamen vinoque calent annosque precantur,</l><l n="532">quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.</l><pb xml:id="p.160"/><l n="533">invenies illic, qui Nestoris ebibat annos,</l><l n="534">quae sit per calices facta Sibylla suos.</l><l n="535"> illic et cantant, quicquid didicere theatris,</l><l n="536">et iactant faciles ad sua verba manus</l><l n="537">et ducunt posito duras cratere choreas,</l><l n="538">cultaque diffusis saltat amica comis,</l><l n="539">cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,</l><l n="540"> et fortunatos obvia turba vocat.</l><l n="541">occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)</l><l n="542">pompa: senem potum pota trahebat anus.</l><l n="543">quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,</l><l n="544">fabula proposito nulla tegenda meo.</l><l n="545"> arserat Aeneae Dido miserabilis igne,</l><l n="546">arserat exstructis in sua fata rogis;</l><l n="547">compositusque cinis, tumulique in marmore carmen</l><l n="548">hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:</l><l n="549">“praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.</l><l n="550"> ipsa sua Dido concidit usa manu.”</l><l n="551">protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,</l><l n="552">et potitur capta Maurus Iarba domo,</l><l n="553">seque memor spretum, <q>Thalamis tamen</q> inquit ‘Elissae</l><l n="554">en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.’</l><l n="555"> diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim</l><l n="556">amisso dubiae rege vagantur apes.</l><l n="557">tertia nudandas acceperat area messes,</l><l n="558">inque cavos ierant tertia musta lacus:</l><l n="559">pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit</l><pb xml:id="p.162"/><l n="560"> moenia: germanae iusta dat ante suae.</l><l n="561">mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,</l><l n="562">vertice libatas accipiuntque comas;</l><l n="563">terque <q>vale!</q> dixit, cineres ter ad ora relatos</l><l n="564">pressit, et est illis visa subesse soror.</l><l n="565"> nancta ratem comitesque fugae pede labitur aequo</l><l n="566">moenia respiciens, dulce sororis opus.</l><l n="567">fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae</l><l n="568">insula, quam Libyci verberat unda freti,</l><l n="569">hanc petit hospitio regis confisa vetusto:</l><l n="570"> hospes opum dives rex ibi Battus erat.</l><l n="571">qui postquam didicit casus utriusque sororis,</l><l n="572"><q>haec</q> inquit <q>tellus quantulacumque tua est.</q>
               </l><l n="573">et tamen hospitii servasset ad ultima munus,</l><l n="574">sed timuit magnas Pygmalionis opes.</l><l n="575"> signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat</l><l n="576">annus, et exilio terra paranda nova est.</l><l n="577">frater adest belloque petit. rex arma perosus</l><l n="578"><q>nos sumus inbelles, tu fuge sospes!</q> ait.</l><l n="579">iussa fugit ventoque ratem committit et undis:</l><l n="580"> asperior quovis aequore frater erat.</l><l n="581">est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes</l><l n="582">parvus ager: Cameren incola turba vocat,</l><l n="583">illuc cursus erat, nec longius afuit inde,</l><l n="584">quam quantum novies mittere funda potest:</l><l n="585">vela cadunt primo et dubia librantur ab aura.</l><l n="586"><q>findite remigio </q> navita dixit <q>aquas!</q>
               </l><pb xml:id="p.164"/><l n="587">dumque parant torto subducere carbasa lino,</l><l n="588">percutitur rapido puppis adunca noto</l><l n="589">inque patens aequor frustra pugnante magistro</l><l n="590"> fertur, et ex oculis visa refugit humus,</l><l n="591">adsiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus</l><l n="592">vertitur, et canas alveus haurit aquas,</l><l n="593">vincitur ars vento, nec iam moderator habenis</l><l n="594">utitur; a votis is quoque poscit opem.</l><l n="595"> iactatur tumidas exul Phoenissa per undas</l><l n="596">humidaque opposita lumina veste tegit:</l><l n="597">tunc primum Dido felix est dicta sorori</l><l n="598">et quaecumque aliquam corpore pressit humum</l><l n="599">figitur ad Laurens ingenti flamine litus</l><l n="600"> puppis et expositis omnibus hausta perit.</l><l n="601">iam pius Aeneas regno nataque Latini</l><l n="602">auctus erat, populos miscueratque duos.</l><l n="603">litore dotali solo comitatus Achate</l><l n="604">secretum nudo dum pede carpit iter,</l><l n="605"> aspicit errantem nec credere sustinet Annam</l><l n="606">esse: <q>quid in Latios illa veniret agros?</q>
               </l><l n="607">dum secum Aeneas, <q>Anna est!</q> exclamat Achates:</l><l n="608">ad nomen voltus sustulit illa suos.</l><l n="609">heu! fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus?</l><l n="610"> ante oculos miserae fata sororis erant.</l><l n="611">sensit et adloquitur trepidam Cythereius heros</l><l n="612">(fiet tamen admonitu motus, Elissa, tui):</l><l n="613">‘Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas</l><l n="614">tellurem fato prosperiore dari,</l><l n="615"> perque deos comites, hac nuper sede locatos,</l><pb xml:id="p.166"/><l n="616">saepe meas illos increpuisse moras,</l><l n="617">nec timui de morte tamen, metus abfuit iste.</l><l n="618">ei mihi! credibili fortior illa fuit.</l><l n="619">ne refer: aspexi non illo corpore digna</l><l n="620"> volnera Tartareas ausus adire domos,</l><l n="621">at tu, seu ratio te nostris appulit oris</l><l n="622">sive deus, regni commoda carpe mei.</l><l n="623">multa tibi memores, nil non debemus Elissae:</l><l n="624">nomine grata tuo, grata sororis, eris.’</l><l n="625"> talia dicenti (neque enim spes altera restat)</l><l n="626">credidit, errores exposuitque suos.</l><l n="627">utque domum intravit Tyrios induta paratus,</l><l n="628">incipit Aeneas (cetera turba silet):</l><l n="629">‘hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,</l><l n="630"> est mihi: consumpsi naufragus huius opes.</l><l n="631">orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora;</l><l n="632">quam precor ut carae more sororis ames.’</l><l n="633">omnia promittit falsumque Lavinia volnus</l><l n="634">mente premit tacita dissimulatque fremens;</l><l n="635"> donaque cum videat praeter sua lumina ferri</l><l n="636">multa palam, mitti clam quoque multa putat,</l><l n="637">non habet exactum, quid agat; furialiter odit</l><l n="638">et parat insidias et cupit ulta mori.</l><l n="639">nox erat: ante torum visa est adstare sororis</l><l n="640"> squalenti Dido sanguinulenta coma</l><l n="641">et <q>fuge, ne dubita, maestum fuge</q> dicere <q>tectum!</q>
               </l><l n="642">sub verbum querulas impulit aura fores,</l><l n="643">exilit et velox humili super arva fenestra</l><l n="644">se iacit: audacem fecerat ipse timor.</l><pb xml:id="p.168"/><l n="645"> quaque metu rapitur, tunica velata recincta</l><l n="646">currit, ut auditis territa damma lupis,</l><l n="647">corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undis</l><l n="648">creditur et stagnis occuluisse suis.</l><l n="649">Sidonis interea magno clamore per agros</l><l n="650"> quaeritur: apparent signa notaeque pedum:</l><l n="651">ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.</l><l n="652">sustinuit tacitas conscius amnis aquas.</l><l n="653">ipsa loqui visa est ‘placidi sum nympha Numici:</l><l n="654">amne perenne latens Anna Perenna vocor.’</l><l n="655"> protinus erratis laeti vescuntur in agris</l><l n="656">et celebrant largo seque diemque mero.</l><l n="657">sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;</l><l n="658">pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.</l><l n="659">invenies, qui te nymphen Atlantida dicant</l><l n="660"> teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.</l><l n="661">haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures</l><l n="662">fama nec a veri dissidet illa fide.</l><l n="663">plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis</l><l n="664">fugit et in Sacri vertice montis erat;</l><l n="665"> iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos</l><l n="666">victus et humanis usibus apta Ceres,</l><l n="667">orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,</l><l n="668">pauper, sed multae sedulitatis anus.</l><l n="669">illa levi mitra canos incincta capillos</l><l n="670"> Angebat tremula rustica liba manu,</l><pb xml:id="p.170"/><l n="671">atque ita per populum fumantia mane solebat</l><l n="672">dividere: haec populo copia grata fuit.</l><l n="673">pace domi facta signum posuere Perennae,</l><l n="674">quod sibi defectis illa ferebat opem.</l><l n="675"> nunc mihi cur cantent superest obscena puellae</l><l n="676">dicere; nam coeunt certaque probra canunt,</l><l n="677">nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam</l><l n="678">et cum seducta talia verba facit:</l><l n="679">‘mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:</l><l n="680"> pendet ab officio spes mihi magna tuo.</l><l n="681">armifer armiferae correptus amore Minervae</l><l n="682">uror et hoc longo tempore volnus alo.</l><l n="683">effice, di studio similes coeamus in unum:</l><l n="684">conveniunt partes hae tibi, comis anus.’</l><l n="685"> dixerat, illa deum promisso ludit inani</l><l n="686">et stultam dubia spem trahit usque mora.</l><l n="687">saepius instanti <q>mandata peregimus,</q> inquit</l><l n="688"><q>evicta est, precibus vix dedit illa manus.</q></l><l n="689">credit amans thalamosque parat, deducitur illuc</l><l n="690"> Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos.</l><l n="691">oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:</l><l n="692">nunc pudor elusum, nunc subit ira deum.</l><l n="693">ridet amatorem carae nova diva Minervae,</l><l n="694">nec res hac Veneri gratior ulla fuit.</l><l n="695"> inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur,</l><l n="696">et iuvat hanc magno verba dedisse deo.</l><l n="697">praeteriturus eram gladios in principe fixos,</l><l n="698">cum sic a castis Vesta locuta focis:</l><pb xml:id="p.172"/><l n="699">‘ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos,</l><l n="700"> sacrilegae telis me petiere manus.</l><l n="701">ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui:</l><l n="702">quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.’</l><l n="703">ille quidem caelo positus Iovis atria vidit</l><l n="704">et tenet in magno templa dicata foro.</l><l n="705"> at quicumque nefas ausi, prohibente deorum</l><l n="706">numine, polluerant pontificale caput,</l><l n="707">morte iacent merita, testes estote Philippi,</l><l n="708">et quorum sparsis ossibus albet humus,</l><l n="709">hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt</l><l n="710"> Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.</l><l n="711">Postera cum teneras aurora refecerit herbas,</l><l n="712">Scorpios a prima parte videndus erit.</l><l n="713">Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:</l><l n="714">Bacche, fave vati, dum tua festa cano.</l><l n="715"> nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum</l><l n="716">Iuppiter adferret, parvus inermis eras;</l><l n="717">nec, puer ut posses maturo tempore nasci,</l><l n="718">expletum patrio corpore matris opus.</l><l n="719">Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos</l><l n="720"> et domitas gentes, turifer Inde, tuas.</l><pb xml:id="p.174"/><l n="721">tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,</l><l n="722">inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.</l><l n="723">ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra</l><l n="724">dicere, sed non est carminis huius opus;</l><l n="725"> carminis huius opus causas exponere, quare</l><l n="726">vilis anus populos ad sua liba vocet,</l><l n="727">ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,</l><l n="728">Liber, et in gelidis herba reperta focis,</l><l n="729">te memorant Gange totoque Oriente subacto</l><l n="730"> primitias magno seposuisse Iovi.</l><l n="731">cinnama tu primus captivaque tura dedisti</l><l n="732">deque triumphato viscera tosta bove.</l><l n="733">nomine ab auctoris ducunt libamina nomen</l><l n="734">libaque, quod sanctis pars datur inde focis.</l><l n="735"> liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem</l><l n="736">gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.</l><l n="737">ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro</l><l n="738">(non habet ingratos fabula nostra iocos),</l><l n="739">iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:</l><l n="740"> aeriferae comitum concrepuere manus,</l><l n="741">ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae,</l><l n="742">quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.</l><l n="743">colligit errantes et in arbore claudit inani</l><l n="744">Liber et inventi praemia mellis habet.</l><l n="745"> ut satyri levisque senex tetigere saporem,</l><l n="746">quaerebant flavos per nemus omne favos,</l><l n="747">audit in exesa stridorem examinis ulmo,</l><l n="748">aspicit et ceras dissimulatque senex;</l><pb xml:id="p.176"/><l n="749">utque piger pandi tergo residebat aselli,</l><l n="750"> applicat hunc ulmo corticibusque cavis,</l><l n="751">constitit ipse super ramoso stipite nixus</l><l n="752">atque avide trunco condita mella petit,</l><l n="753">milia crabronum coeunt et vertice nudo</l><l n="754">spicula defigunt oraque sima notant.</l><l n="755"> ille cadit praeceps et calce feritur aselli</l><l n="756">inclamatque suos auxiliumque rogat,</l><l n="757">concurrunt satyri turgentiaque ora parentis</l><l n="758">rident: percusso claudicat ille genu.</l><l n="759">ridet et ipse deus limumque inducere monstrat;</l><l n="760"> hic paret monitis et linit ora luto.</l><l n="761">melle pater fruitur, liboque infusa calenti</l><l n="762">iure repertori candida mella damus,</l><l n="763">femina cur presset, non est rationis opertae:</l><l n="764">femineos thyrso concitat ille choros.</l><l n="765"> cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas</l><l n="766">haec est et gravidae munera vitis amat,</l><l n="767">cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho:</l><l n="768">hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.</l><l n="769">Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca</l><l n="770"> hanc frondem cunis opposuisse ferunt,</l><l n="771">restat, ut inveniam, quare toga libera detur</l><l n="772">Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:</l><l n="773">sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,</l><l n="774">et media est aetas inter utrumque tibi:</l><l n="775"> seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos,</l><l n="776">commendant curae numinibusque tuis:</l><l n="777">sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te</l><pb xml:id="p.178"/><l n="778">sumitur et vitae liberioris iter:</l><l n="779">an quia, cum colerent prisci studiosius agros,</l><l n="780"> et faceret patrio rure senator opus,</l><l n="781">et caperet fasces a curvo consul aratro,</l><l n="782">nec crimen duras esset habere manus,</l><l n="783">rusticus ad ludos populus veniebat in urbem</l><l n="784">(sed dis, non studiis ille dabatur honor:</l><l n="785"> luce sua ludos uvae commentor habebat,</l><l n="786">quos cum taedifera nunc habet ille dea):</l><l n="787">ergo ut tironem celebrare frequentia posset,</l><l n="788">visa dies dandae non aliena togae?</l><l n="789">mite caput, pater, huc placataque cornua vertas</l><l n="790"> et des ingenio vela secunda meo.</l><l n="791">Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)</l><l n="792">hac, si commemini, praetentaque die.</l><l n="793">stella Lycaoniam vergit declivis ad Arcton</l><l n="794">Miluus: haec illa nocte videnda venit.</l><l n="795"> quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum:</l><l n="796">Saturnus regnis a Iove pulsus erat;</l><l n="797">concitat iratus validos Titanas in arma,</l><l n="798">quaeque fuit fatis debita, temptat opem.</l><l n="799">matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus</l><l n="800"> parte sui serpens posteriore fuit:</l><l n="801">hunc triplici muro lucis incluserat atris</l><l n="802">Parcarum monitu Styx violenta trium,</l><l n="803">viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,</l><l n="804">sors erat aeternos vincere posse deos.</l><l n="805"> immolat hunc Briareus facta ex adamante securi,</l><pb xml:id="p.180"/><l n="806">et iam iam flammis exta daturus erat:</l><l n="807">Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi</l><l n="808">miluus et meritis venit in astra suis.</l><note n="margin">18. EC 19. F QVIN. N 20. GC 21. HC 22. AN</note><l n="809">Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,</l><l n="810"> nomina quae iunctis quinque diebus habent,</l><l n="811">sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro:</l><l n="812">causa, quod est illa nata Minerva die.</l><l n="813">altera tresque super strata celebrantur harena:</l><l n="814">ensibus exertis bellica laeta dea est.</l><l n="815"> Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae:</l><l n="816">qui bene placarit Pallada, doctus erit.</l><l n="817">Pallade placata lanam mollire puellae</l><l n="818">discant et plenas exonerare colos.</l><l n="819">illa etiam stantis radio percurrere telas</l><l n="820"> erudit et rarum pectine denset opus.</l><l n="821">hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers,</l><l n="822">hanc cole, velleribus quisquis aena paras;</l><l n="823">nec quisquam invita faciet bene vincula plantae</l><l n="824">Pallade, sit Tychio doctior ille licet;</l><l n="825"> et licet antiquo manibus conlatus Epeo</l><l n="826">sit prior, irata Pallade manens erit.</l><l n="827">vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,</l><l n="828">munera de vestris pauca referte deae:</l><l n="829">nec vos, turba fere censu fraudata, 1 magistri,</l><pb xml:id="p.182"/><l n="830"> spernite; discipulos attrahit illa novos:</l><l n="831">quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,</l><l n="832">quique facis docta mollia saxa manu.</l><l n="833">mille dea est operum: certe dea carminis illa est;</l><l n="834">si mereor, studiis adsit amica meis,</l><l n="835"> Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,</l><l n="836">hic, ubi non plana est, sed prope plana via,</l><l n="837">parva licet videas Captae delubra Minervae,</l><l n="838">quae dea natali coepit habere suo.</l><l n="839">nominis in dubio causa est. capitale vocamus</l><l n="840"> ingenium sollers: ingeniosa dea est.</l><l n="841">an quia de capitis fertur sine matre paterni</l><l n="842">vertice cum clipeo prosiluisse suo?</l><l n="843">an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis</l><l n="844">venit? et hoc ipsum littera prisca docet.</l><l n="845"> an quod habet legem, capitis quae pendere poenas</l><l n="846">ex illo iubeat furta reperta loco?</l><l n="847">a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,</l><l n="848">pro ducibus nostris aegida semper habe.</l><note n="margin">23. B TVBIL — NP</note><l n="849">Summa dies e quinque tubas lustrare canoras</l><l n="850"> admonet et forti sacrificare deae.</l><l n="851">nunc potes ad solem sublato dicere voltu</l><l n="852"><q>hic here Phrixeae vellera pressit ovis.</q></l><pb xml:id="p.184"/><l n="853">seminibus tostis sceleratae fraude novercae</l><l n="854">sustulerat nullas, ut solet, herba comas.</l><l n="855"> mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet,</l><l n="856">quam sterili terrae Delphicus edat opem.</l><l n="857">hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles</l><l n="858">et iuvenis Phrixi funera sorte peti;</l><l n="859">utque recusantem cives et tempus et Ino</l><l n="860"> compulerunt regem iussa nefanda pati,</l><l n="861">et soror et Phrixus, velati tempora vittis,</l><l n="862">stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.</l><l n="863">aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater</l><l n="864">et ferit attonita pectora nuda manu,</l><l n="865"> inque draconigenam nimbis comitantibus urbem</l><l n="866">desilit et natos eripit inde suos;</l><l n="867">utque fugam capiant, aries nitidissimus auro</l><l n="868">traditur: ille vehit per freta longa duos. </l><l n="869">icitur infirma cornu tenuisse sinistra</l><l n="870"> femina, cum de se nomina fecit aquae.</l><l n="871">paene simul periit, dum volt succurrere lapsae</l><l n="872">frater, et extentas porrigit usque manus,</l><l n="873">flebat, ut amissa gemini consorte pericli,</l><l n="874">caeruleo iunctam nescius esse deo.</l><l n="875"> litoribus tactis aries fit sidus, at huius</l><l n="876">pervenit in Colchas aurea lana domos.</l><note n="margin">24. C Q — REX — C — F 25. DC 26. EC</note><l n="877">Tres ubi Luciferos veniens praerniserit Eos,</l><l n="878">tempora nocturnis aequa diurna feres.</l><pb xml:id="p.186"/><note n="margin">F NP HOC — DIE CAESAR — ALEXAND — RECEPIT 28. GC 29. HC 30. AC (NP)</note><l n="879">Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos, </l><l n="880"> canuerint herbae rore recente quater,</l><l n="881">Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis</l><l n="882">et Romana Salus araque Pacis erit.</l><note n="margin">33 CC</note><l n="883">Luna regit mensis: huius quoque tempora mensis</l><l n="884">finit Aventino Luna colenda iugo.</l></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>