<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2:5</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2:5</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="1">Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi? </l><l n="2">non satis est liquido cognita causa mihi. </l><l n="3">ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, </l><l n="4">cum videt ex omni parte viator iter:  </l><l n="5"> sic, quia posse datur diversas reddere causas,</l><l n="6">qua ferar, ignoro, copiaque ipsa nocet,</l><l n="7">dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes</l><l n="8">grata Medusaei signa tenetis equi.</l><l n="9">dissensere deae, quarum Polyhymnia coepit  </l><l n="10"> prima; silent aliae dictaque mente notant.</l><l n="11">‘post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo,</l><l n="12">inque novas species omne recessit opus,</l><l n="13">pondere terra suo subsedit et aequora traxit,</l><l n="14">at caelum levitas in loca summa tulit;  </l><l n="15"> sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus</l><l n="16">et vos lunares exiluistis equi.</l><l n="17">sed neque Terra diu Caelo, nec cetera Phoebo</l><l n="18">sidera cedebant; par erat omnis honos,</l><l n="19">saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,  </l><l n="20"> ausus de media plebe sedere deus,</l><pb xml:id="p.262"/><l n="21">nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1</l><l n="22">et Themis extremo saepe recepta loco est,</l><l n="23">donec Honor placidoque decens Reverentia voltu</l><l n="24">corpora legitimis inposuere toris.2  </l><l n="25"> hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem.</l><l n="26">quaque die partu est edita, magna fuit.</l><l n="27">nec mora, consedit medio sublimis Olympo</l><l n="28">aurea purpureo conspicienda sinu.</l><l n="29">consedere simul Pudor et Metus: omne videres  </l><l n="30"> numen ad hanc voltus composuisse suos.</l><l n="31">protinus intravit mentes suspectus honorum:</l><l n="32">fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.</l><l n="33">hic status in caelo multos permansit in annos,</l><l n="34">dum senior fatis excidit arce deus.  </l><l n="35"> Terra feros partus, immania monstra, Gigantas</l><l n="36">edidit ausuros in Iovis ire domum;</l><l n="37">mille manus illis dedit et pro cruribus angues,</l><l n="38">atque ait <q>in magnos arma movete deos.</q>
               </l><l n="39">extruere hi montes ad sidera summa parabant  </l><l n="40"> et magnum bello sollicitare Iovem;</l><l n="41">fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce</l><l n="42">vertit in auctores pondera vasta suos.</l><l n="43">his bene Maiestas armis defensa deorum</l><l n="44">restat et ex illo tempore culta manet;  </l><l n="45"> assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos</l><l n="46">et praestat sine vi sceptra tenenda Iovi.</l><l n="47">venit et in terras: coluerunt Romulus illam</l><l n="48">et Numa, mox alii, tempore quisque suo.</l><pb xml:id="p.264"/><l n="49">illa patres in honore pio matresque tuetur,  </l><l n="50"> illa comes pueris virginibusque venit,</l><l n="51">illa datos fasces commendat eburque curule,</l><l n="52">illa coronatis alta triumphat equis.’</l><l n="53">finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt</l><l n="54">Clioque et curvae scita Thalia lyrae.  </l><l n="55"> excipit Uranie: fecere silentia cunctae,</l><l n="56">et vox audiri nulla nisi illa potest.</l><l n="57">‘magna fuit quondam capitis reverentia cani,</l><l n="58">inque suo pretio ruga senilis erat.</l><l n="59">Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant  </l><l n="60"> et pro dis aderant in statione suis:</l><l n="61">viribus illa minor nec habendis utilis armis</l><l n="62">consilio patriae saepe ferebat opem.</l><l n="63">nec nisi post annos patuit tunc curia seros,</l><l n="64">nomen et aetatis mite senatus erat.  </l><l n="65"> iura dabat populo senior, finitaque certis</l><l n="66">legibus est aetas, unde petatur honor;</l><l n="67">et medius iuvenum, non indignantibus ipsis,</l><l n="68">ibat et interior, si comes unus erat.</l><l n="69">verba quis auderet coram sene digna rubore  </l><l n="70"> dicere? censuram longa senecta dabat.</l><l n="71">Romulus hoc vidit selectaque pectora patres</l><l n="72">dixit: ad hos urbis summa relata novae,</l><l n="73">hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio</l><l n="74">tangor et aetati consuluisse suae.  </l><l n="75"> et Numitor dixisse potest ‘da, Romule, mensem</l><l n="76">hunc senibus’ nec avum sustinuisse nepos,</l><l n="77">nec leve propositi pignus successor honoris</l><l n="78">Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet.’</l><pb xml:id="p.266"/><l n="79">tunc sic, neglectos hedera redimita capillos,  </l><l n="80"> prima sui coepit Calliopea chori:</l><l n="81">‘duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn,</l><l n="82">qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis,</l><l n="83">hinc sata Pleione cum caelifero Atlante</l><l n="84">iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit.  </l><l n="85"> quarum Maia suas forma superasse sorores</l><l n="86">traditur et summo concubuisse Iovi.</l><l n="87">haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes,</l><l n="88">aetherium volucri qui pede carpit iter.</l><l n="89">Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalus ingens  </l><l n="90"> rite colunt, luna credita terra prior,</l><l n="91">exul ab Arcadia Latios Evander in agros</l><l n="92">venerat, impositos attuleratque deos.</l><l n="93">hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae</l><l n="94">et paucae pecudes et casa rara fuit.  </l><l n="95"> quo postquam ventum est, <q>consistite!</q> praescia mater</l><l n="96"><q>nam locus imperii rus erit istud</q> ait.</l><l n="97">et matri et vati paret Nonacrius heros</l><l n="98">inque peregrina constitit hospes humo,</l><l n="99">sacraque multa quidem sed Fauni prima bicornis  </l><l n="100"> has docuit gentes alipedisque dei.</l><l n="101">semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,</l><l n="102">cum lustrant celebres vellera secta vias.</l><l n="103">at tu materno donasti nomine mensem,</l><l n="104">inventor curvae, finibus apte, fidis.  </l><l n="105"> nec pietas haec prima tua est: septena putaris,</l><l n="106">Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.’</l><pb xml:id="p.268"/><l n="107">haec quoque desierat: laudata est voce sororum.</l><l n="108">quid faciam? turbae pars habet omnis idem.</l><l n="109">gratia Pieridum nobis aequaliter adsit,  </l><l n="110"> nullaque laudetur plusve minusve mihi. <note n="margin">1. <del>A  —  K  —  MAI  —  NP LVDI</del> 2. <del>BF LVDI</del>
                  </note>
               </l><l n="111">Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda</l><l n="112">stella est in cunas officiosa Iovis:</l><l n="113">nascitur Oleniae signum pluviale Capellae;</l><l n="114">illa dati caelum praemia lactis habet.  </l><l n="115"> Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,</l><l n="116">dicitur in silvis occuluisse Iovem,</l><l n="117">huic fuit haedorum mater formosa duorum,</l><l n="118">inter Dictaeos conspicienda greges,</l><l n="119">cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,  </l><l n="120"> ubere, quod nutrix posset habere Iovis,</l><l n="121">lac dabat illa deo. sed fregit in arbore cornu</l><l n="122">truncaque dimidia parte decoris erat.</l><l n="123">sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis</l><l n="124">et plenum pomis ad Iovis ora tulit.  </l><l n="125"> ille ubi res caeli tenuit solioque paterno</l><l n="126">sedit, et invicto nil Iove maius erat,</l><l n="127">sidera nutricem, nutricis fertile cornu</l><l n="128">fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet,</l><l n="129">praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae  </l><l n="130"> aram constitui parvaque signa deum:</l><l n="131">voverat illa quidem Curius: sed multa 1 vetustas</l><pb xml:id="p.270"/><l n="132">destruit, et saxo longa senecta nocet,</l><l n="133">causa tamen positi fuerat cognominis illis,</l><l n="134">quod praestant oculis omnia tuta suis.  </l><l n="135"> stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis</l><l n="136">et sunt praesentes auxiliumque ferunt,</l><l n="137">at canis ante pedes saxo fabricatus eodem</l><l n="138">stabat: quae standi cum Lare causa fuit?</l><l n="139">servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:  </l><l n="140"> compita grata deo, compita grata cani.</l><l n="141">exagitant et Lar et turba Diania fures:</l><l n="142">pervigilantque Lares pervigilantque canes,</l><l n="143">bina gemellorum quaerebam signa deorum</l><l n="144">viribus annosae facta caduca morae:  </l><l n="145"> mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,</l><l n="146">urbs habet, et vici numina trina colunt,</l><l n="147">quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius</l><l n="148">ius habet: interea Diva canenda Bona est.</l><l n="149">est moles nativa loco, res nomina fecit:  </l><l n="150"> appellant Saxum; pars bona montis ea est.</l><l n="151">huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri</l><l n="152">prima Palatinae signa dedistis aves.</l><l n="153">templa Patres illic oculos exosa viriles</l><l n="154">leniter acclini constituere iugo.  </l><l n="155"> dedicat haec veteris Clausorum nominis heres,</l><l n="156">virgineo nullum corpore passa virum:</l><l n="157">Livia restituit, ne non imitata maritum</l><l n="158">esset et ex omni parte secuta suum.</l><pb xml:id="p.272"/><l n="159">Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris  </l><l n="160"> in matutinis lampada tollet equis,</l><l n="161">frigidus Argestes summas mulcebit aristas,</l><l n="162">candidaque a Calabris vela dabuntur aquis,</l><l n="163">at simul inducent obscura crepuscula noctem,</l><l n="164">pars Hyadum toto de grege nulla latet.  </l><l n="165"> ora micant Tauri septem radiantia flammis,</l><l n="166">navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;</l><l n="167">pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse</l><l n="168">Tethyos has neptes Oceanique senis.</l><l n="169">nondum stabat Atlas humeros oneratus Olympo,  </l><l n="170"> cum satus est forma conspiciendus Hyas;</l><l n="171">hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra</l><l n="172">edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.</l><l n="173">dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos</l><l n="174">terret, et est illi praeda benigna lepus.  </l><l n="175"> at postquam virtus annis adolevit, in apros</l><l n="176">audet et hirsutas comminus ire leas,</l><l n="177">dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,</l><l n="178">ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae,</l><l n="179">mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores  </l><l n="180"> cervicemque polo suppositurus Atlas,</l><l n="181">victus uterque parens tamen est pietate sororum:</l><l n="182">illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.</l><pb xml:id="p.274"/><l n="183">‘Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis!</l><l n="184">distuleram partes mense priore tuas.  </l><l n="185"> incipis Aprili, transis in tempora Mai:</l><l n="186">alter te fugiens, cum venit, alter habet,</l><l n="187">cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,</l><l n="188">convenit in laudes ille vel ille tuas.</l><l n="189">Circus in hunc exit clamataque palma theatris:  </l><l n="190"> hoc quoque cum Circi munere carmen eat.</l><l n="191">ipsa doce, quae sis. hominum sententia fallax:</l><l n="192">optima tu proprii nominis auctor eris.’</l><l n="193">sic ego. sic nostris respondit diva rogatis (</l><l n="194">dum loquitur, vernas emat ab ore rosas):  </l><l n="195"> ‘Chloris eram, quae Flora vocor: corrupta Latino</l><l n="196">nominis est nostri littera Graeca sono.</l><l n="197">Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis</l><l n="198">rem fortunatis ante fuisse viris,</l><l n="199">quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae  </l><l n="200"> sed generum matri repperit illa deum.</l><l n="201">ver erat, errabam: Zephyrus conspexit, abibam.</l><l n="202">insequitur, fugio: fortior ille fuit,</l><l n="203">et dederat fratri Boreas ius omne rapinae</l><l n="204">ausus Erechthea praemia ferre domo.  </l><l n="205"> vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,</l><l n="206">inque meo non est ulla querella toro</l><l n="207">. vere fruor semper: semper nitidissimus annus,</l><l n="208">arbor habet frondes, pabula semper humus,</l><l n="209">est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:</l><pb xml:id="p.276"/><l n="210"> aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae,</l><l n="211">hunc meus implevit generoso flore maritus</l><l n="212">atque ait <q>arbitrium tu, dea, floris habe.</q>
               </l><l n="213">saepe ego digestos volui numerare colores</l><l n="214">nec potui: numero copia maior erat.  </l><l n="215"> roscida cum primum foliis excussa pruina est,</l><l n="216">et variae radiis intepuere comae,</l><l n="217">conveniunt pictis incinctae vestibus Horae</l><l n="218">inque leves calathos munera nostra legunt.</l><l n="219">protinus accedunt Charites nectuntque coronas  </l><l n="220"> sertaque caelestes implicitura comas.</l><l n="221">prima per immensas sparsi nova semina gentes!</l><l n="222">unius tellus ante coloris erat.</l><l n="223">prima Therapnaeo feci de sanguine florem,</l><l n="224">et manet in folio scripta querella suo.  </l><l n="225"> tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,</l><l n="226">infelix, quod non alter et alter eras.</l><l n="227">quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,</l><l n="228">de quorum per me volnere surgit honor?</l><l n="229">Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:  </l><l n="230"> Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor,</l><l n="231">sancta Iovem Iuno, nata sine matre Minerva,</l><l n="232">officio doluit non eguisse suo.</l><l n="233">ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;</l><l n="234">restitit ad nostras fessa labore fores.  </l><l n="235"> quam simul aspexi, <q>quid te, Saturnia,</q> dixi</l><pb xml:id="p.278"/><l n="236"><q>attulit?</q> exponit, quem petat illa locum,</l><l n="237">addidit et causam, verbis solabar amicis:</l><l n="238"><q>non</q> inquit ‘verbis cura levanda mea est,</l><l n="239">si pater est factus neglecto coniugis usu  </l><l n="240"> Iuppiter et solus nomen utrumque tenet,</l><l n="241">cur ego desperem fieri sine coniuge mater</l><l n="242">et parere intacto, dummodo casta, viro?</l><l n="243">omnia temptabo latis medicamina terris</l><l n="244">et freta Tartareos excutiamque sinus.’  </l><l n="245"> vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. ‘nescio</l><l n="246">quid, nymphe, posse videris’ ait.</l><l n="247">ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:</l><l n="248">ira Iovis magni causa timoris erat.</l><l n="249"><q>fer, precor, auxilium!</q> dixit ‘celabitur auctor  </l><l n="250"> et Stygiae numen testificabor aquae.’</l><l n="251"><q>quod petis, Oleniis</q> inquam ‘mihi missus ab arvis</l><l n="252">flos dabit: est hortis unicus ille meis.</l><l n="253">qui dabat, <q>hoc</q> dixit ‘sterilem quoque tange iuvencam,</l><l n="254">mater erit.’ <q>tetigi, nec mora, mater erat.</q>  
               </l><l n="255"> protinus haerentem decerpsi pollice florem:</l><l n="256">tangitur et tacto concipit illa sinu.</l><l n="257">iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat</l><l n="258">fitque potens voti, Marsque creatus erat.</l><l n="259">qui memor accepti per me natalis ‘habeto  </l><l n="260"> tu quoque Romulea’ dixit <q>in urbe locum.</q>
               </l><l n="261">forsitan in teneris tantum mea regna coronis</l><l n="262">esse putes? tangit numen et arva meum.</l><l n="263">si bene floruerint segetes, erit area dives;</l><pb xml:id="p.280"/><l n="264">si bene floruerit vinea, Bacchus erit;  </l><l n="265"> si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,</l><l n="266">pomaque proventum temporis huius habent.</l><l n="267">flore semel laeso pereunt viciaecque fabaeque,</l><l n="268">et pereunt lentes, advena Nile, tuae.</l><l n="269">vina quoque in magnis operose condita cellis  </l><l n="270"> florent, et nebulae dolia summa tegunt.</l><l n="271">mella meum munus: volucres ego mella daturas</l><l n="272">ad violam et cytisos et thyma cana voco.</l><l n="273"><del>nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis</del></l><l n="274"><del>luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.</del>” </l><l n="275"> talia dicentem tacitus mirabar, at illa</l><l n="276"><q>ius tibi discendi, si qua requiris</q> ait.</l><l n="277"><q>dic, dea,</q> respondi <q>ludorum quae sit origo.</q>
               </l><l n="278">vix bene desieram, rettulit illa mihi:</l><l n="279">‘cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant,  </l><l n="280"> aut pecus aut latam dives habebat humum;</l><l n="281">hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est.</l><l n="282">sed iam de vetito quisque parabat opes:</l><l n="283">venerat in morem populi depascere saltus,</l><l n="284">idque diu licuit, poenaque nulla fuit.  </l><l n="285"> vindice servabat nullo sua publica volgus;</l><l n="286">iamque in privato pascere inertis erat.</l><l n="287">plebis ad aediles perducta licentia talis</l><l n="288">Publicios: animus defuit ante viris.</l><l n="289">rem populus recipit, multam subiere nocentes:  </l><l n="290"> vindicibus laudi publica cura fuit.</l><l n="291">multa data est ex parte mihi, magnoque favore</l><pb xml:id="p.282"/><l n="292">victores ludos instituere novos.</l><l n="293">parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes:</l><l n="294">utile nunc iter est, Publiciumque vocant.’ </l><l n="295"> annua credideram spectacula facta, negavit,</l><l n="296">addidit et dictis altera verba suis:</l><l n="297">‘nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,</l><l n="298">turbaque caelestes ambitiosa sumus.</l><l n="299">saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,  </l><l n="300"> et pro delictis hostia blanda fuit;</l><l n="301">saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet</l><l n="302">fulmina, ture dato sustinuisse manum,</l><l n="303">at si neglegimur, magnis iniuria poenis</l><l n="304">solvitur, et iustum praeterit ira modum.  </l><l n="305"> respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;</l><l n="306">causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.</l><l n="307">respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;</l><l n="308">virgo est, et spretos bis tamen ulta focos,</l><l n="309">Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,  </l><l n="310"> cum consternatus diripereris equis.</l><l n="311">longa referre mora est correcta oblivia damnis.</l><l n="312">me quoque Romani praeteriere patres,</l><l n="313">quid facerem, per quod Aerem manifesta doloris?</l><l n="314">exigerem nostrae qualia damna notae?  </l><l n="315"> excidit officium tristi mihi. nulla tuebar</l><l n="316">rura, nec in pretio fertilis hortus erat:</l><l n="317">lilia deciderant, violas arere videres,</l><l n="318">filaque punicei languida facta croci,</l><pb xml:id="p.284"/><l n="319">saepe mihi Zephyrus ‘dotes corrumpere noli  </l><l n="320"> ipsa tuas’ dixit: dos mihi vilis erat.</l><l n="321">florebant oleae; venti nocuere protervi:</l><l n="322">florebant segetes; grandine laesa seges:</l><l n="323">in spe vitis erat; caelum nigrescit ab Austris,</l><l n="324">et subita frondes decutiuntur aqua.  </l><l n="325"> nec volui fieri nec sum crudelis in ira,</l><l n="326">cura repellendi sed mihi nulla fuit.</l><l n="327">convenere patres et, si bene floreat annus,</l><l n="328">numinibus nostris annua festa vovent.  annuimus</l><l n="329">voto. consul cum consule ludos</l><l n="330"> Postumio Laenas persoluere mihi.’</l><l n="331">quaerere conabar, quare lascivia maior</l><l n="332">his foret in ludis liberiorque iocus,</l><l n="333">sed mihi succurrit numen non esse severum</l><l n="334">aptaque deliciis munera ferre deam.  </l><l n="335"> tempora sutilibus cinguntur pota coronis,</l><l n="336">et latet iniecta splendida mensa rosa;</l><l n="337">ebrius incinctis philyra conviva capillis</l><l n="338">saltat et imprudens utitur arte meri;</l><l n="339">ebrius ad durum formosae limen amicae  </l><l n="340"> cantat, habent unctae mollia serta comae,</l><l n="341">nulla coronata peraguntur seria fronte,</l><l n="342">nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;</l><l n="343">donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,</l><l n="344">gratia sumendae non erat ulla rosae.  </l><l n="345"> Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam</l><l n="346">ex Ariadneo sidere nosse potes,</l><l n="347">scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est</l><l n="348">illa coturnatas inter habenda deas.</l><pb xml:id="p.286"/><l n="349">turba quidem cur hos celebret meretricia ludos,  </l><l n="350"> non ex difficili causa petita subest.</l><l n="351">non est de tetricis, non est de magna professis,</l><l n="352">volt sua plebeio sacra patere choro,</l><l n="353">et monet aetatis specie, dum floreat, uti;</l><l n="354">contemni spinam, cum cecidere rosae.  </l><l n="355"> cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,</l><l n="356">sic haec est cultu versicolore decens?</l><l n="357">an quia maturis albescit messis aristis,</l><l n="358">et color et species floribus omnis inest?</l><l n="359">annuit, et motis flores cecidere capillis,  </l><l n="360"> accidere in mensas ut rosa missa solet,</l><l n="361">lumina restabant, quorum me causa latebat,</l><l n="362">cum sic errores abstulit illa meos:</l><l n="363">‘vel quia purpureis collucent floribus agri,</l><l n="364">lumina sunt nostros visa decere dies;  </l><l n="365"> vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,</l><l n="366">atque oculos in se splendor uterque trahit;</l><l n="367">vel quia deliciis nocturna licentia nostris</l><l n="368">convenit, a vero tertia causa venit.’</l><l n="369">‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,  </l><l n="370"> si liceat’ dixi: dixit et illa <q>licet.</q>
               </l><l n="371">‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis</l><l n="372">imbelles capreae sollicitusque lepus?’</l><l n="373">non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos</l><l n="374">arvaque pugnaci non adeunda ferae.  </l><l n="375"> omnia finierat: tenues secessit in auras,</l><l n="376">mansit odor: posses scire fuisse deam.</l><l n="377">floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,</l><l n="378">sparge, precor, donis pectora nostra tuis.</l><pb xml:id="p.288"/><note n="margin">3. <del>CC lvd  —  in  —  cm</del>
               </note><l n="379">Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron  </l><l n="380"> semivir et flavi corpore mixtus equi.</l><l n="381">Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:</l><l n="382">summa virent pinu, cetera quercus habet.</l><l n="383">Phillyrides tenuit, saxo stant antra vetusto,</l><l n="384">quae iustum memorant incoluisse senem.  </l><l n="385"> ille manus olim missuras Hectora leto</l><l n="386">creditur in lyricis detinuisse modis,</l><l n="387">venerat Alcides exhausta parte laborum,</l><l n="388">iussaque restabant ultima paene viro.</l><l n="389">stare simul casu Troiae duo fata videres:  </l><l n="390"> hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.</l><l n="391">excipit hospitio iuvenem Philyreius heros,</l><l n="392">et causam adventus hic rogat, ille docet,</l><l n="393">respicit interea clavam spoliumque leonis,</l><l n="394"><q>vir</q> que ait <q>his armis, armaque digna viro!</q> 
               </l><l n="395"> nec se, quin horrens auderent tangere saetis</l><l n="396">vellus, Achilleae continuere manus,</l><l n="397">dumque senex tractat squalentia tela venenis,</l><l n="398">excidit et laevo fixa sagitta pede est,</l><l n="399">ingemuit Chiron traxitque e corpore ferrum,  </l><l n="400"> et gemit Alcides Haemoniusque puer,</l><l n="401">ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas</l><l n="402">temperat et vana volnera mulcet ope:</l><l n="403">virus edax superabat opem, penitusque recepta</l><l n="404">ossibus et toto corpore pestis erat,</l><pb xml:id="p.290"/><l n="405"> sanguine centauri Lernaeae sanguis echidnae</l><l n="406">mixtus ad auxilium tempora nulla dabat,</l><l n="407">stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:</l><l n="408">sic flendus Peleus, si moreretur, erat.</l><l n="409">saepe manus aegras manibus Angebat amicis  </l><l n="410"> (morum, quos fecit, praemia doctor habet),</l><l n="411">oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti</l><l n="412"><q>vive, precor, nec me, care, relinque, pater!</q></l><l n="413">nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron,</l><l n="414">bis septem stellis corpora cinctus eras. <note n="margin">4. <del>DC</del> 5</note> 
               </l><l n="415"> Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondum</l><l n="416">est via: nox aptum tertia tempus erit. <note n="margin">6. FC</note>
               </l><l n="417">Scorpios in caelo, cum cras lucescere Nonas</l><l n="418">dicimus, a media parte notandus erit. <note n="margin">7. G NON . N 8. HF 9. A LEM  —  N</note>
               </l><l n="419">Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperus ora,  </l><l n="420"> ter dederint Phoebo sidera victa locum,</l><l n="421">ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:</l><l n="422">inferias tacitis manibus illa dabunt,</l><l n="423">annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant,</l><l n="424">nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:  </l><l n="425"> iam tamen extincto cineri sua dona ferebant,</l><pb xml:id="p.292"/><l n="426">compositique nepos busta piabat avi.</l><l n="427">mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,</l><l n="428">qui partem prisci nunc quoque moris habet,</l><l n="429">nox ubi iam media est somnoque silentia praebet,  </l><l n="430"> et canis et variae conticuistis aves,</l><l n="431">ille memor veteris ritus timidusque deorum</l><l n="432">surgit (habent gemini vincula nulla pedes)</l><l n="433">signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,</l><l n="434">occurrat tacito ne levis umbra sibi.  </l><l n="435"> cumque manus puras fontana perluit unda,</l><l n="436">vertitur et nigras accipit ante fabas</l><l n="437">aversusque iacit; sed dum iacit, ‘haec ego mitto,</l><l n="438">his’ inquit <q>redimo meque meosque fabis.</q>
               </l><l n="439">hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur  </l><l n="440"> colligere et nullo terga vidente sequi.</l><l n="441">rursus aquam tangit Temesacaque concrepat aera</l><l n="442">et rogat, ut tectis exeat umbra suis.</l><l n="443">cum dixit novies <q>Manes exite paterni,</q>
               </l><l n="444">respicit et pure sacra peracta putat.  </l><l n="445"> dicta sit unde dies, quae nominis extet origo,</l><l n="446">me fugit: ex aliquo est invenienda deo.</l><l n="447">Pleiade nate, mone, virga venerande potenti:</l><l n="448">saepe tibi est Stygii regia visa Iovis,</l><l n="449">venit adoratus Caducifer, accipe causam  </l><l n="450"> nominis: ex ipso est cognita causa deo.</l><l n="451">Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,</l><l n="452">et male veloci iusta soluta Remo,</l><pb xml:id="p.294"/><l n="453">Faustulus infelix et passis Acca capillis</l><l n="454">spargebant lacrimis ossa perusta suis.  </l><l n="455"> inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,</l><l n="456">utque erat, in duro procubuere toro.</l><l n="457">umbra cruenta Remi visa est assistere lecto</l><l n="458">atque haec exiguo murmure verba loqui:</l><l n="459">‘en ego dimidium vestri parsque altera voti,  </l><l n="460"> cernite, sim qualis, qui modo qualis eram!</l><l n="461">qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,</l><l n="462">in populo potui maximus esse meo,</l><l n="463">nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:</l><l n="464">haec est ex illo forma relicta Remo!  </l><l n="465"> heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,</l><l n="466">uberaque expositis ille ferina dedit,</l><l n="467">quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis</l><l n="468">perdidit, o quanto mitior illa fuit!</l><l n="469">saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,  </l><l n="470"> utque ego, sub terras sanguinulentus eas.</l><l n="471">noluit hoc frater, pietas aequatis in illo est:</l><l n="472">quod potuit, lacrimas manibus ille dedit,</l><l n="473">hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate,</l><l n="474">ut celebrem nostro signet honore diem.’ </l><l n="475"> mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:</l><l n="476">lubrica prensantes effugit umbra manus,</l><l n="477">ut secum fugiens somnos abduxit imago,</l><l n="478">ad regem voces fratris uterque ferunt.</l><l n="479">Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit  </l><l n="480"> illam, qua positis iusta feruntur avis.</l><l n="481">aspera mutata est in lenem tempore longo</l><l n="482">littera, quae toto nomine prima fuit;</l><pb xml:id="p.296"/><l n="483">mox etiam lemures animas dixere silentum:</l><l n="484">hic sensus verbi, vis ea vocis erat.  </l><l n="485"> fana tamen veteres illis clausere diebus,</l><l n="486">ut nunc ferali tempore operta vides,</l><l n="487">nec viduae taedis eadem nec virginis apta</l><l n="488">tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.</l><l n="489">hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,  </l><l n="490"> mense malum Maio nubere volgus ait.</l><l n="491">sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa</l><l n="492">inter se nulla continuata die. <note n="margin">10. BC 11. C LEM . N</note>
               </l><l n="493">Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,</l><l n="494">falsus eris. signi causa canenda mihi.  </l><l n="495"> Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater</l><l n="496">carpebant socias Mercuriusque vias.</l><l n="497">tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra,</l><l n="498">et pronus saturae lac bibit agnus ovis.</l><l n="499">forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,  </l><l n="500"> hos videt, exiguam stabat ut ante casam;</l><l n="501">atque ita <q>longa via est, nec tempora longa supersunt,</q>
               </l><l n="502">dixit <q>et hospitibus ianua nostra patet.</q>
               </l><l n="503">addidit et voltum verbis iterumque rogavit:</l><l n="504">parent promissis dissimulantque deos.  </l><l n="505"> tecta senis subeunt nigro deformia fumo;</l><l n="506">ignis in hesterno stipite parvus erat.</l><l n="507">ipse genu nixus flammas exsuscitat aura</l><l n="508">et promit quassas comminuitque faces,</l><l n="509">stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,</l><pb xml:id="p.298"/><l n="510"> et spumat testu pressus uterque suo.</l><l n="511">dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:</l><l n="512">accipit aequoreus pocula prima deus.</l><l n="513">quae simul exhausit, <q>da nunc bibat ordine</q> dixit</l><l n="514"><q>Iuppiter.</q> audito palluit ille Iove.  </l><l n="515"> ut rediit animus, cultorem pauperis agri</l><l n="516">immolat et magno torret in igne bovem;</l><l n="517">quaeque puer quondam primis diffuderat annis,</l><l n="518">promit fumoso condita vina cado.</l><l n="519">nec mora, flumineam Iino celantibus ulvam,  </l><l n="520"> sic quoque non altis, incubuere toris.</l><l n="521">nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:</l><l n="522">terra rubens crater, pocula fagus erant,</l><l n="523">verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:</l><l n="524">omne feres.’ placidi verba fuere senis:  </l><l n="525"> ‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae</l><l n="526">cognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,</l><l n="527">huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,</l><l n="528"><q>coniugio</q> dixi <q>sola fruere meo.</q>
               </l><l n="529">et dixi et servo, sed enim diversa voluntas  </l><l n="530"> est mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’</l><l n="531">annuerant omnes: omnes ad terga iuvenci</l><l n="532">constiterant — pudor est ulteriora loqui —</l><l n="533">tum superiniecta texere madentia terra;</l><l n="534">iamque decem menses, et puer ortus erat.  </l><l n="535"> hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:</l><l n="536">perdidit antiquum littera prima sonum,</l><l n="537">creverat immensum; comitem sibi Delia sumpsit,</l><l n="538">ille deae custos, ille satelles erat.</l><pb xml:id="p.300"/><l n="539">verba movent iram non circumspecta deorum:  </l><l n="540"><q>quam nequeam</q> dixit <q>vincere, nulla fera est.</q>
               </l><l n="541">scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi</l><l n="542">curva gemelliparae spicula ferre deae;</l><l n="543">obstitit Orion. Latona nitentibus astris</l><l n="544">addidit et <q>meriti praemia</q> dixit <q>habe.</q> 
                  <note n="margin">12. D NP LVD  —  MART  —  IN  —  CIRC</note> 
               </l><l n="545"> Sed quid et Orion et cetera sidera mundo</l><l n="546">cedere festinant, noxque coartat iter?</l><l n="547">quid solito citius liquido iubar aequore tollit</l><l n="548">candida, Lucifero praeveniente, dies?</l><l n="549">fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant:  </l><l n="550"> Mars venit et veniens bellica signa dedit.</l><l n="551">Ultor ad ipse suos caelo descendit honores</l><l n="552">templaque in Augusto conspicienda foro.</l><l n="553">et deus est ingens et opus: debebat in urbe</l><l n="554">non aliter nati Mars habitare sui.  </l><l n="555"> digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:</l><l n="556">hinc fera Gradivum bella movere decet,</l><l n="557">seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset, </l><l n="558">seu quis ab occiduo sole domandus erit.</l><l n="559">prospicit armipotens operis fastigia summi  </l><l n="560"> et probat invictos summa tenere deos.</l><l n="561">prospicit in foribus diversae tela figurae</l><l n="562">armaque terrarum milite victa suo.</l><l n="563">hinc videt Aenean oneratum pondere caro</l><l n="564">et tot Iuleae nobilitatis avos:</l><pb xml:id="p.302"/><l n="565"> hinc videt Iliaden humeris ducis arma ferentem,</l><l n="566">claraque dispositis acta subesse viris,</l><l n="567">spectat et Augusto praetextum nomine templum,</l><l n="568">et visum lecto Caesare maius opus.</l><l n="569">voverat hoc iuvenis tunc, cum pia sustulit arma:  </l><l n="570"> a tantis Princeps incipiendus erat.</l><l n="571">ille manus tendens, hinc stanti milite iusto,</l><l n="572">hinc coniuratis, talia dicta dedit:</l><l n="573">‘si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos</l><l n="574">auctor, et ulcisci numen utrumque paro:  </l><l n="575"> Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum,</l><l n="576">stetque favor causa pro meliore tuus.</l><l n="577">templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.’</l><l n="578">voverat et fuso laetus ab hoste redit,</l><l n="579">nec satis est meruisse semel cognomina Marti:  </l><l n="580"> persequitur Parthi signa retenta manu.</l><l n="581">gens fuit et campis et equis et tuta sagittis</l><l n="582">et circumfusis invia fluminibus,</l><l n="583">addiderant animos Crassorum funera genti,</l><l n="584">cum periit miles signaque duxque simul.  </l><l n="585"> signa, decus belli, Parthus Romana tenebat,</l><l n="586">Romanaeque aquilae signifer hostis erat.</l><l n="587">isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis</l><l n="588">Caesaris Ausoniae protegerentur opes.</l><l n="589">ille notas veteres et longi dedecus aevi  </l><l n="590"> sustulit: agnorunt signa recepta suos.</l><pb xml:id="p.304"/><l n="591">quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae,</l><l n="592">quid loca, quid rapidi profuit usus equi,</l><l n="593">Parthe? refers aquilas, victos quoque porrigis arcus:</l><l n="594">pignora iam nostri nulla pudoris habes.  </l><l n="595"> rite deo templumque datum nomenque bis ulto,</l><l n="596">et meritus voti debita solvit honor,</l><l n="597">sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites!</l><l n="598">non visa est fortem scaena decere deum. <note n="margin">13. E LEM  —  N</note>
               </l><l n="599">Pliadas aspicies omnes totumque sororum  </l><l n="600"> agmen, ubi ante Idus nox erit una super.</l><l n="601">tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,</l><l n="602">et tepidi finem tempora veris habent. <note n="margin">14. FC</note>
               </l><l n="603">Idibus ora prior stellantia tollere Taurum</l><l n="604">indicat, huic signo fabula nota subest.  </l><l n="605"> praebuit, ut taurus, Tyriae sua terga puellae</l><l n="606">Iuppiter et falsa cornua fronte tulit,</l><l n="607">illa iubam dextra, laeva retinebat amictus,</l><l n="608">et timor ipse novi causa decoris erat.</l><l n="609">aura sinus implet, flavos movet aura capillos:  </l><l n="610"> Sidoni, sic fueras aspicienda Iovi.</l><l n="611">saepe puellares subduxit ab aequore plantas</l><l n="612">et metuit tactus assilientis aquae:</l><pb xml:id="p.306"/><l n="613">saepe deus prudens tergum demisit in undas,</l><l n="614">haereat ut collo fortius illa suo.  </l><l n="615"> litoribus tactis stabat sine cornibus ullis</l><l n="616">Iuppiter inque deum de bove versus erat.</l><l n="617">taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet,</l><l n="618">parsque tuum terrae tertia nomen habet,</l><l n="619">hoc alii signum Phariam dixere iuvencam, , </l><l n="620"> quae bos ex homine est, ex bove facta dea.</l><l n="621">tum quoque priscorum virgo simulacra virorum</l><l n="622">mittere roboreo scirpea ponte solet.  </l><l n="625"> fama vetus tunc, cum Saturnia terra vocata est, talia fati dici dicta fuisse Iovis:</l><l n="627">‘falcifero libata seni duo corpora, gentes,</l><l n="628">mittite, quae Tuscis excipiantur aquis:’</l><l n="629">donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis  </l><l n="630"> tristia Leucadio sacra peracta modo;</l><l n="631">illum stramineos in aquam misisse Quirites:</l><l n="632">Herculis exemplo corpora falsa iaci.</l><l n="633">pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli,</l><l n="634">pontibus infirmos praecipitasse senes. </l><l n="623"> corpora post decies senos qui credidit annos </l><l n="624"> missa neci, sceleris crimine damnat avos. </l><l n="635"> Thybri, doce verum, tua ripa vetustior urbe est,</l><l n="636">principium ritus tu bene nosse potes.</l><l n="637">Thybris harundiferum medio caput extulit alveo</l><l n="638">raucaque dimovit talibus ora sonis:</l><l n="639">‘haec loca desertas vidi sine moenibus herbas:</l><pb xml:id="p.308"/><l n="640"> pascebat sparsas utraque ripa boves,</l><l n="641">et quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque,</l><l n="642">tunc etiam pecori despiciendus eram.</l><l n="643">Arcadis Evandri nomen tibi saepe refertur:</l><l n="644">ille meas remis advena torsit aquas.  </l><l n="645"> venit et Alcides, turba comitatus Achiva (</l><l n="646">Albula, si memini, tunc mihi nomen erat):</l><l n="647">excipit hospitio iuvenem Pallantius heros,</l><l n="648">et tandem Caco debita poena venit,</l><l n="649">victor abit secumque boves, Erytheida praedam,  </l><l n="650"> abstrahit. at comites longius ire negant (</l><l n="651">magnaque pars horum desertis venerat Argis):</l><l n="652">montibus his ponunt spemque laremque suum.</l><l n="653">saepe tamen patriae dulci tanguntur amore,</l><l n="654">atque aliquis moriens hoc breve mandat opus:  </l><l n="655"> ‘mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undis</l><l n="656">litus ad Inachium pulvis inanis eam.’</l><l n="657">displicet heredi mandati cura sepulchri:</l><l n="658">mortuus Ausonia conditur hospes humo,</l><l n="659">scirpea pro domino Tiberi iactatur imago,  </l><l n="660"> ut repetat Graias per freta longa domos.’</l><l n="661">hactenus, et subiit vivo rorantia saxo</l><l n="662">antra: leves cursum sustinuistis aquae. 15 G EID  —  NP 16. HF 17. AC 18. BC 19. CC</l><l n="663">Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim</l><l n="664">edidit Arcadiis Pleias una Iovi,</l><pb xml:id="p.310"/><l n="665"> pacis et armorum superis imisque deorum</l><l n="666">arbiter, alato qui pede carpis iter,</l><l n="667">laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,</l><l n="668">quo didicit culte lingua docente loqui,</l><l n="669">templa tibi posuere patres spectantia Circum  </l><l n="670"> Idibus: ex illo est haec tibi festa dies.</l><l n="671">te, quicumque suas profitentur vendere merces,</l><l n="672">ture dato, tribuas ut sibi lucra, rogant,</l><l n="673">est aqua Mercurii portae vicina Capenae;</l><l n="674">si iuvat expertis credere, numen habet.  </l><l n="675"> huc venit incinctus tunica mercator et urna</l><l n="676">purus suffita, quam ferat, haurit aquam,</l><l n="677">uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda</l><l n="678">omnia, quae dominos sunt habitura novos;</l><l n="679">spargit et ipse suos lauro rorante capillos  </l><l n="680"> et peragit solita fallere voce preces:</l><l n="681"><q>ablue praeteriti periuria temporis,</q> inquit</l><l n="682">‘ablue praeteritae perfida verba die.</l><l n="683">sive ego te feci testem falsove citavi</l><l n="684">non audituri numina magna Iovis,  </l><l n="685"> sive deum prudens alium divamve fefelli,</l><l n="686">abstulerint celeres improba verba Noti,</l><l n="687">et pateant veniente die periuria nobis,</l><l n="688">nec curent superi si qua locutus ero.</l><l n="689">da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,  </l><l n="690"> et fac, ut emptori verba dedisse iuvet.’</l><l n="691">talia Mercurius poscentem ridet ab alto,</l><l n="692">se memor Ortygias surripuisse boves.</l><pb xml:id="p.312"/><note n="margin">20. DC</note><l n="693">At mihi pande, precor, tanto meliora petenti,</l><l n="694">in Geminos ex quo tempore Phoebus eat.  </l><l n="695"> ‘cum totidem de mense dies superesse videbis,</l><l n="696">quot sunt Herculei facta laboris’ ait.</l><l n="697"><q>dic</q> ego respondi <q>causam mihi sideris huius.</q>
               </l><l n="698">causam facundo reddidit ore deus:</l><l n="699">‘abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem  </l><l n="700"> Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.</l><l n="701">bella parant repetuntque suas et frater et Idas,</l><l n="702">Leucippo fieri pactus uterque gener.</l><l n="703">his amor, ut repetant, illis, ut reddere nolint,</l><l n="704">suadet; et ex causa pugnat uterque pari.  </l><l n="705"> effugere Oebalidae cursu potuere sequentes,</l><l n="706">sed visum celeri vincere turpe fuga.</l><l n="707">Uber ab arboribus locus est, apta area pugnae:</l><l n="708">constiterant illic: nomen Aphidna loco.</l><l n="709">pectora traiectus Lynceo Castor ab ense  </l><l n="710"> non expectato volnere pressit humum,</l><l n="711">ultor adest Pollux et Lyncea perforat hasta,</l><l n="712">qua cervix humeros continuata premit,</l><l n="713">ibat in hunc Idas vixque est Iovis igne repulsus,</l><l n="714">tela tamen dextrae fulmine rapta negant.  </l><l n="715"> iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,</l><l n="716">cum <q>mea</q> dixisti ‘percipe verba, pater:</l><l n="717">quod mihi das uni caelum, partire duobus:</l><pb xml:id="p.314"/><l n="718">dimidium toto munere maius erit.’</l><l n="719">dixit et alterna fratrem statione redemit.  </l><l n="720"> utile sollicitae sidus utrumque rati.’ <note n="margin">21. E AGON. NP</note>
               </l><l n="721">Ad Ianum redeat, qui quaerit, Agonia quid sint:</l><l n="722">quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent. <note n="margin">22. FN</note>
               </l><l n="723">Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:</l><l n="724">est alio signi reddita causa loco. <note n="margin">23. G TVB  —  NP</note> 
               </l><l n="725"> Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:</l><l n="726">lustrantur purae, quas facit ille, tubae. <note n="margin">24. HQ  —  R  —  C  —  F</note>
               </l><l n="727">Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis</l><l n="728">vel mos sacrorum vel fuga regis inest.</l><pb xml:id="p.316"/><note n="margin">25. AC 26. BC 27, CC 28. DC 29. EC 30. FC 31. GC</note><l n="729">Nec te praetereo, populi Fortuna potentis  </l><l n="730"> Publica, cui templum luce sequente datum est.</l><l n="731">hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,</l><l n="732">grata Iovi fulvae rostra videbis avis.</l><l n="733">Auferet ex oculis veniens aurora Booten,</l><l n="734">continuaque die sidus Hyantis erit.</l></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>