<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2:6</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2:6</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="1">Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas, </l><l n="2">quae placeant, positis omnibus ipse leges. </l><l n="3">facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur </l><l n="4">nullaque mortali numina visa putent.  </l><l n="5"> est deus in nobis; agitante calescimus illo:</l><l n="6">impetus hic sacrae semina mentis habet,</l><l n="7">fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,</l><l n="8">vel quia sum vates, vel quia sacra cano.</l><l n="9">est nemus arboribus densum, secretus ab omni  </l><l n="10"> voce locus, si non obstreperetur aquis,</l><l n="11">hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo</l><l n="12">esset, et in cura nominis huius eram.</l><l n="13">ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi</l><l n="14">viderat, Ascraeas cum sequeretur oves,  </l><l n="15"> nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae</l><l n="16">contulit: ex illis sed tamen una fuit.</l><l n="17">ex illis fuit una, sui germana mariti;</l><l n="18">haec erat (agnovi) quae stat in arce Iovis,</l><l n="19">horrueram tacitoque animum pallore fatebar;  </l><l n="20"> tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus,</l><l n="21">namque ait ‘o vates, Romani conditor anni,</l><pb xml:id="p.320"/><l n="22">ause per exiguos magna referre modos,</l><l n="23">ius tibi fecisti numen caeleste videndi,</l><l n="24">cum placuit numeris condere festa tuis.  </l><l n="25"> ne tamen ignores volgique errore traharis,</l><l n="26">Iunius a nostro nomine nomen habet,</l><l n="27">est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:</l><l n="28">fratre magis, dubito, glorier, anne viro.</l><l n="29">si genus aspicitur, Saturnum prima parentem  </l><l n="30"> feci, Saturni sors ego prima fui.</l><l n="31">a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:</l><l n="32">haec illi a caelo proxima terra fuit.</l><l n="33">si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,</l><l n="34">iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.  </l><l n="35"> an potuit Maio paelex dare nomina mensi,</l><l n="36">hic honor in nobis invidiosus erit?</l><l n="37">cur igitur regina vocor princepsque dearum?</l><l n="38">aurea cur dextrae sceptra dedere meae?</l><l n="39">an facient mensem luces, Lucinaque ab illis  </l><l n="40"> dicar et a nullo nomina mense traham?</l><l n="41">tum me paeniteat posuisse fideliter iras</l><l n="42">in genus Electrae Dardaniamque domum,</l><l n="43">causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,</l><l n="44">forma quoque Idaeo iudice victa mea est.  </l><l n="45"> paeniteat, quod non foveo Carthaginis arces,</l><l n="46">cum mea sint illo currus et arma loco:</l><l n="47">paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas</l><l n="48">et veterem Latio supposuisse Samon:</l><l n="49">adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,  </l><l n="50"> quos ego Romanis succubuisse tuli.</l><pb xml:id="p.322"/><l n="51">sed neque paeniteat, nec gens milli carior ulla est:</l><l n="52">hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.</l><l n="53">ipse mihi Mavors <q>commendo moenia</q> dixit</l><l n="54"><q>haec tibi. tu pollens urbe nepotis eris,</q></l><l n="55"> dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,</l><l n="56">nec levior quovis est mihi mensis honor.</l><l n="57">nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem</l><l n="58">Roma: suburbani dant mihi munus idem.</l><l n="59">inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos  </l><l n="60"> et populus Laurens Lanuviumque meum;</l><l n="61">est illic mensis Iunonius, inspice Tibur</l><l n="62">et Praenestinae moenia sacra deae;</l><l n="63">Iunonale leges tempus, nec Romulus illas</l><l n="64">condidit: at nostri Roma nepotis erat.’ </l><l n="65"> finierat Iuno. respeximus: Herculis uxor</l><l n="66">stabat, et in voltu signa vigoris erant.</l><l n="67">‘non ego, si toto mater me cedere caelo</l><l n="68">iusserit, invita matre morabor’ ait.</l><l n="69">‘nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:  </l><l n="70"> blandior et partes paene rogantis ago</l><l n="71">remque mei iuris malim tenuisse precando,</l><l n="72">et faveas causae forsitan ipse meae.</l><l n="73">aurea possedit socio Capitolia templo</l><l n="74">mater et, ut debet, cum Iove summa tenet.  </l><l n="75"> at decus omne mihi contingit origine mensis:</l><l n="76">unicus est, de quo sollicitamur, honor,</l><l n="77">quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti</l><l n="78">Herculis uxori, posteritasque memor?</l><pb xml:id="p.324"/><l n="79">haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni  </l><l n="80"> coniugis; huc captas appulit ille boves,</l><l n="81">hic male defensus flammis et dote paterna</l><l n="82">Cacus Aventinam sanguine tinxit humum,</l><l n="83">ad propiora vocor. populum digessit ab annis</l><l n="84">Romulus, in partes distribuitque duas:  </l><l n="85"> haec dare consilium, pugnare paratior illa est;</l><l n="86">haec aetas bellum suadet, at illa gerit,</l><l n="87">sic statuit mensesque nota secrevit eadem:</l><l n="88">Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.’</l><l n="89">dixit, et in litem studio certaminis issent,  </l><l n="90"> atque ira pietas dissimulata foret:</l><l n="91">venit Apollinea longas Concordia lauro</l><l n="92">nexa comas, placidi numen opusque ducis,</l><l n="93">haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum</l><l n="94">binaque cum populis regna coisse suis  </l><l n="95"> et lare communi soceros generosque receptos,</l><l n="96"><q>his nomen iunctis Iunius</q> inquit <q>habet.</q>
               </l><l n="97">dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae:</l><l n="98">res est arbitrio non dirimenda meo.</l><l n="99">ite pares a me. perierunt iudice formae  </l><l n="100"> Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae. <note n="margin">1. <del>HK . IVN. </del>N</note>
               </l><l n="101">Prima dies tibi, Carna, datur, dea cardinis haec est:</l><l n="102">numine clausa aperit, claudit aperta suo.</l><pb xml:id="p.326"/><l n="103">unde datas habeat vires, obscurior aevo</l><l n="104">fama, sed e nostro carmine certus eris.  </l><l n="105"> adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni:</l><l n="106">pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.</l><l n="107">inda sata est nymphe (Cranen 1 dixere priores)</l><l n="108">nequiquam multis saepe petita procis.</l><l n="109">rura sequi iaculisque feras agitare solebat  </l><l n="110"> nodosasque cava tendere valle plagas.</l><l n="111">non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem</l><l n="112">credebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.</l><l n="113">huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,</l><l n="114">reddebat tales protinus illa sonos:  </l><l n="115"> ‘haec loca lucis habent nimis et cum luce pudoris:</l><l n="116">si secreta magis ducis in antra, sequor.’</l><l n="117">credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit</l><l n="118">et latet et nullo est invenienda modo.</l><l n="119">viderat hanc Ianus visaeque cupidine captus  </l><l n="120"> ad duram verbis mollibus usus erat.</l><l n="121">nympha iubet quaeri de more remotius antrum</l><l n="122">utque comes sequitur destituitque ducem,</l><l n="123">stulta! videt Ianus, quae post sua terga gerantur:</l><l n="124">nil agis, et latebras respicit ille tuas.  </l><l n="125"> nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem</l><l n="126">occupat amplexu speque potitus ait:</l><l n="127">‘ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:</l><l n="128">hoc pretium positae virginitatis habe.’</l><l n="129">sic fatus spinam, qua tristes pellere posset  </l><l n="130"> a foribus noxas (haec erat alba), dedit.</l><l n="131">sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis</l><pb xml:id="p.328"/><l n="132">guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:</l><l n="133">grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis,</l><l n="134">canities pinnis, unguibus hamus inest.  </l><l n="135"> nocte volant puerosque petunt nutricis egentes</l><l n="136">et vitiant cunis corpora rapta suis.</l><l n="137">carpere dicuntur lactentia viscera rostris</l><l n="138">et plenum poto sanguine guttur habent,</l><l n="139">est illis strigibus nomen; sed nominis huius  </l><l n="140"> causa, quod horrendum stridere nocte solent,</l><l n="141">sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt</l><l n="142">naeniaque in volucres Marsa figurat anus,</l><l n="143">in thalamos venere Procae. Proca natus in illis</l><l n="144">praeda recens avium quinque diebus erat,  </l><l n="145"> pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;</l><l n="146">at puer infelix vagit opemque petit.</l><l n="147">territa voce sui nutrix accurrit alumni</l><l n="148">et rigido sectas invenit ungue genas,</l><l n="149">quid faceret? color oris erat, qui frondibus olim  </l><l n="150"> esse solet seris, quas nova laesit hiems.</l><l n="151">pervenit ad Cranen et rem docet, illa ‘timorem</l><l n="152">pone: tuus sospes’ dixit <q>alumnus erit.</q>
               </l><l n="153">venerat ad cunas: flebant materque paterque:</l><l n="154"><q>sistite vos lacrimas, ipsa medebor</q> ait.  </l><l n="155"> protinus arbutea postes ter in ordine tangit</l><l n="156">fronde, ter arbutea limina fronde notat;</l><l n="157">spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)</l><l n="158">extaque de porca cruda bimenstre tenet;</l><l n="159">atque ita <q>noctis aves, extis puerilibus</q> inquit  </l><l n="160"> ‘parcite: pro parvo victima parva cadit.</l><pb xml:id="p.330"/><l n="161">cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras.</l><l n="162">hanc animam vobis pro meliore damus.’</l><l n="163">sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,</l><l n="164">quique adsint sacris, respicere illa vetat;  </l><l n="165"> virgaque Ianalis de spina ponitur alba,</l><l n="166">qua lumen thalamis parva fenestra dabat,</l><l n="167">post illud nec aves cunas violasse feruntur,</l><l n="168">et rediit puero, qui fuit ante, color,</l><l n="169">pinguia cur illis gustentur larda Kalendis,  </l><l n="170"> mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?</l><l n="171">prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat,</l><l n="172">nec petit ascitas luxuriosa dapes,</l><l n="173">piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,</l><l n="174">ostreaque in conchis tuta fuere suis.  </l><l n="175"> nec Latium norat, quam praebet Ionia dives,</l><l n="176">nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;</l><l n="177">et praeter pennas nihil in pavone placebat,</l><l n="178">nec tellus captas miserat ante feras,</l><l n="179">sus erat in pretio, caesa sue festa colebant:  </l><l n="180"> terra fabas tantum duraque farra dabat.</l><l n="181">quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis</l><l n="182">ederit, huic laedi viscera posse negant.</l><l n="183">arce quoque in summa Iunoni templa Monetae</l><l n="184">ex voto memorant facta, Camille, tuo:  </l><l n="185"> ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam</l><l n="186">a Capitolino reppulit arma Iove.</l><l n="187">quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa,</l><l n="188">defensor solii, Iuppiter alte, tui!</l><l n="189">vixit, ut occideret damnatus crimine regni:</l><pb xml:id="p.332"/><l n="190"> hunc illi titulum longa senecta dabat.</l><l n="191">lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra</l><l n="192">appositum Tectae porta Capena viae.</l><l n="193">te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,</l><l n="194">cum paene est Corsis obruta classis aquis.  </l><l n="195"> haec hominum monumenta patent, si quaeritis astra</l><l n="196">tunc oritur magni praepes adunca Iovis. <note n="margin">2. <del>AF</del>
                  </note>
               </l><l n="197">Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis,</l><l n="198">evocat, et multa terra madescit aqua. <note n="margin">3. BC</note>
               </l><l n="199">Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus  </l><l n="200"> factaque erit posito rore bis uda seges,</l><l n="201">hac sacrata die Tusco Bellona duello</l><l n="202">dicitur et Latio prospera semper adest.</l><l n="203">Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata</l><l n="204">multum animo vidit, lumine captus erat.  </l><l n="205"> prospicit a templo summum brevis area Circum,</l><l n="206">est ibi non parvae parva columna notae:</l><pb xml:id="p.334"/><l n="207">hinc solet hasta manu belli praenuntia mitti,</l><l n="208">in regem et gentes cum placet arma capi. <note n="margin">4. CC</note>
               </l><l n="209">Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est:  </l><l n="210"> quod deus Euboico carmine munus habet.</l><l n="211">muneris est tempus, qui Nonas Lucifer ante est:</l><l n="212">si titulum quaeris, Sulla probavit opus. <note n="margin">5. D NON</note>
               </l><l n="213">Quaerebam, Nonas Sanco Fidione referrem,</l><l n="214">an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:  </l><l n="215"> ‘cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:</l><l n="216">nomina terna fero: sic voluere Cures.’</l><l n="217">hunc igitur veteres donarunt aede Sabini</l><l n="218">inque Quirinali constituere iugo. <note n="margin">6. EN</note>
               </l><l n="219">Est mihi (sitque, precor, nostris diuturnior annis)  </l><l n="220"> filia, qua felix sospite semper ero.</l><l n="221">hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis</l><l n="222">apta requirebam, quaeque cavenda forent:</l><l n="223">tum mihi post sacras monstratur Iunius Idus</l><l n="224">utilis et nuptis, utilis esse viris,</l><pb xml:id="p.336"/><l n="225"> primaque pars huius thalamis aliena reperta est;</l><l n="226">nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:</l><l n="227">‘donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta</l><l n="228">detulerit flavis in mare Thybris aquis,</l><l n="229">non mihi dentosa crinem depectere buxo,  </l><l n="230"> non ungues ferro subsecuisse licet,</l><l n="231">non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,</l><l n="232">quamvis perpetua sit mihi lege datus.</l><l n="233">tu quoque ne propera, melius tua filia nubet,</l><l n="234">ignea cum pura Vesta nitebit humo.’ <note n="margin">7. FN</note> 
               </l><l n="235"> Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe</l><l n="236">fertur, et a tergo non habet Ursa metum,</l><l n="237">tunc ego me memini ludos in gramine Campi</l><l n="238">aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.</l><l n="239">festa dies illis, qui lina madentia ducunt,  </l><l n="240"> quique tegunt parvis aera recurva cibis, <note n="margin">8. GN MENTI  —  IN  —  CAPIT</note>
               </l><l n="241">Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmus</l><l n="242">vota metu belli, perfide Poene, tui.</l><l n="243">Poene rebellaras, et leto consulis omnes</l><l n="244">attoniti Mauras pertimuere manus.  </l><l n="245"> spem metus expulerat, cum Menti vota senatus</l><l n="246">suscipit, et melior protinus illa venit.</l><pb xml:id="p.338"/><l n="247">aspicit instantes mediis sex lucibus Idus</l><l n="248">illa dies, qua sunt vota soluta deae. <note n="margin">9. H VEST FER  —  VESTAE</note>
               </l><l n="249">Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,  </l><l n="250"> ad tua si nobis sacra venire licet.</l><l n="251">in prece totus eram: caelestia numina sensi,</l><l n="252">laetaque purpurea luce refulsit humus,</l><l n="253">non equidem vidi (valeant mendacia vatum)</l><l n="254">te, dea, nec fueras aspicienda viro;  </l><l n="255"> sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,</l><l n="256">cognita sunt nullo praecipiente mihi.</l><l n="257">dena quater memorant habuisse Parilia Romam,</l><l n="258">cum flammae custos aede recepta dea est,</l><l n="259">regis opus placidi, quo non metuentius ullum  </l><l n="260"> numinis ingenium terra Sabina tulit.</l><l n="261">quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,</l><l n="262">et paries lento vimine textus erat.</l><l n="263">hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,</l><l n="264">tunc erat intonsi regia magna Numae.  </l><l n="265"> forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse</l><l n="266">dicitur, et formae causa probanda subest.</l><l n="267">Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:</l><l n="268">significant sedem terra focusque suam.</l><l n="269">terra pilae similis nullo fulcimine nixa,  </l><l n="270"><del>aere subiecto tam grave pendet onus. </del></l><l n="271"><del>ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,</del></l><l n="272"><del>quique premat partes, angulus omnis abest,</del></l><l n="273"><del>cumque sit in media rerum regione locata</del></l><l n="274"><del>et tangat nullum plusve minusve latus,  </del></l><l n="275"><del> ni convexa foret, parti vicinior esset,</del></l><pb xml:id="p.340"/><l n="276"><del>nec medium terram mundus haberet onus.</del></l><l n="277"><del>arte Syracosia suspensus in aere clauso</del></l><l n="278"><del>stat globus, immensi parva figura poli,</del></l><l n="279">et quantum a summis, tantum secessit ab imis  </l><l n="280"> terra; quod ut fiat, forma rotunda facit,</l><l n="281">par facies templi: nullus procurrit in illo</l><l n="282">angulus; a pluvio vindicat imbre tholus.</l><l n="283">cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?</l><l n="284">inveniam causas hac quoque parte suas.  </l><l n="285"> ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas</l><l n="286">semine Saturni, tertia Vesta fuit;</l><l n="287">utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur,</l><l n="288">de tribus impatiens restitit una viri.</l><l n="289">quid mirum, virgo si virgine laeta ministra  </l><l n="290"> admittit castas ad sua sacra manus?</l><l n="291">nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam,</l><l n="292">nataque de flamma corpora nulla vides.</l><l n="293">iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit</l><l n="294">nec capit et comites virginitatis amat.  </l><l n="295"> esse diu stultus Vestae simulacra putavi,</l><l n="296">mox didici curvo nulla subesse tholo:</l><l n="297">ignis inextinctus templo celatur in illo,</l><l n="298">effigiem nullam Vesta nec ignis habet,</l><l n="299">stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur,  </l><l n="300"> causaque par Grai nominis esse potest.</l><l n="301">at focus a flammis et quod fovet omnia, dictus;</l><l n="302">qui tamen in primis aedibus ante fuit.</l><l n="303">hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando</l><pb xml:id="p.342"/><l n="304">praefamur Vestam, quae loca prima tenet.  </l><l n="305"> ante focos olim scamnis considere longis</l><l n="306">mos erat et mensae credere adesse deos;</l><l n="307">nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,</l><l n="308">ante Vacunales stantque sedentque focos,</l><l n="309">venit in hos annos aliquid de more vetusto:  </l><l n="310"> fert missos Vestae pura patella cibos,</l><l n="311">ecce coronatis panis dependet asellis,</l><l n="312">et velant scabras florida serta molas,</l><l n="313">sola prius furnis torrebant farra coloni (</l><l n="314">et Fornacali sunt sua sacra deae):  </l><l n="315"> suppositum cineri panem focus ipse parabat,</l><l n="316">strataque erat tepido tegula quassa solo.</l><l n="317">inde focum observat pistor dominamque focorum,</l><l n="318">et quae pumiceas versat asella molas,</l><l n="319">praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,  </l><l n="320"> dedecus? est multi fabula parva loci.</l><l n="321">turrigera frontem Cybele redimita corona</l><l n="322">convocat aeternos ad sua festa deos.</l><l n="323">convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;</l><l n="324">Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.  </l><l n="325"> nec licet et longum est epulas narrare deorum:</l><l n="326">in multo nox est pervigilata mero.</l><l n="327">hi temere errabant in opacae vallibus Idae,</l><l n="328">pars iacet et molli gramine membra levat,</l><l n="329">hi ludunt, hos somnus habet, pars brachia nectit  </l><l n="330"> et viridem celeri ter pede pulsat humum.</l><l n="331">Vesta iacet placidamque capit secura quietem,</l><l n="332">sicut erat, positum caespite fulta caput,</l><l n="333">at ruber hortorum custos nymphasque deasque</l><l n="334">captat et errantes fertque refertque pedes.</l><pb xml:id="p.344"/><l n="335"> aspicit et Vestam: dubium, nymphamne putant</l><l n="336">an scient Vestam, scisse sed ipse negat.</l><l n="337">spem capit obscenam furtimque accedere temptat</l><l n="338">et fert suspensos corde micante gradus.</l><l n="339">forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum  </l><l n="340"> liquerat ad ripas lene sonantis aquae.</l><l n="341">ibat, ut inciperet, longi deus Hellesponti,</l><l n="342">intempestivo cum rudit ille sono.</l><l n="343">territa voce gravi surgit dea; convolat omnis</l><l n="344">turba, per infestas effugit ille manus.  </l><l n="345"> Lampsacus hoc animal solita est mactare Priapo fata: </l><l n="346"><q>asini flammis indicis exta damus.</q></l><l n="347">quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas;</l><l n="348">cessat opus, vacuae conticuere molae.</l><l n="349">Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis,  </l><l n="350"> dicam, Pistoris quid velit ara Iovis.</l><l n="351">cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:</l><l n="352">fecerat obsidio iam diuturna famem.</l><l n="353">Iuppiter ad solium superis regale vocatis</l><l n="354"><q>incipe!</q> ait Marti, protinus ille refert:  </l><l n="355"> ‘scilicet ignotum est, quae sit fortuna meorum,</l><l n="356">et dolor hic animi voce querentis eget.</l><l n="357">si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori,</l><l n="358">exigis: Alpino Roma sub hoste iacet.</l><l n="359">haec est, cui fuerat promissa potentia rerum.  </l><l n="360"> Iuppiter? hanc terris impositurus eras?</l><pb xml:id="p.346"/><l n="361">iamque suburbanos Etruscaque contudit arma,</l><l n="362">spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.</l><l n="363">vidimus ornatos aerata per atria picta</l><l n="364">veste triumphales occubuisse senes:  </l><l n="365"> vidimus Iliacae transferri pignora Vestae</l><l n="366">sede: putant aliquos scilicet esse deos.</l><l n="367">at si respicerent, qua vos habitatis in arce,</l><l n="368">totque domos vestras obsidione premi,</l><l n="369">nil opis in cura scirent superesse deorum  </l><l n="370"> et data sollicita tura perire manu.</l><l n="371">atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant</l><l n="372">et, si non poterunt exsuperare, cadant,</l><l n="373">nunc inopes victus ignavaque fata timentes</l><l n="374">monte suo clausos barbara turba premit.’ </l><l n="375"> tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus</l><l n="376">Vestaque pro Latio multa locuta suo est.</l><l n="377"><q>publica</q> respondit <q>cura est pro moenibus istis,</q>
               </l><l n="378">Iuppiter ‘et poenas Gallia victa dabit,</l><l n="379">tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur  </l><l n="380"> effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.</l><l n="381">quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,</l><l n="382">mollitamque manu duret in igne focus.’</l><l n="383">iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis</l><l n="384">annuit, et mediae tempora noctis erant,  </l><l n="385"> iam ducibus somnum dederat labor: increpat illos</l><l n="386">Iuppiter et sacro, quid velit, ore docet:</l><l n="387">‘surgite et in medios de summis arcibus hostes</l><pb xml:id="p.348"/><l n="388">mittite, quam minime tradere voltis, opem!’</l><l n="389">somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti,  </l><l n="390"> tradere quam nolint et iubeantur opem.</l><l n="391">esse Ceres visa est; iaciunt Cerealia dona,</l><l n="392">iacta super galeas scutaque longa sonant,</l><l n="393">posse fame vinci spes excidit, hoste repulso</l><l n="394">candida Pistori ponitur ara Iovi. </l><l n="395"> Forte revertebar festis Vestalibus illa,</l><l n="396">qua Nova Romano nunc via iuncta foro est.</l><l n="397">huc pede matronam vidi descendere nudo:</l><l n="398">obstipui tacitus sustinuique gradum,</l><l n="399">sensit anus vicina loci iussumque sedere  </l><l n="400"> alloquitur quatiens voce tremente caput:</l><l n="401">‘hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;</l><l n="402">amne redundatis fossa madebat aquis.</l><l n="403">Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,</l><l n="404">nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit.  </l><l n="405"> qua Velabra solent in Circum ducere pompas,</l><l n="406">nil praeter salices cassaque canna fuit;</l><l n="407">saepe suburbanas rediens conviva per undas</l><l n="408">cantat et ad nautas ebria verba iacit,</l><l n="409">nondum conveniens diversis iste figuris  </l><l n="410"> nomen ab averso ceperat amne deus.</l><pb xml:id="p.350"/><l n="411">hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus</l><l n="412">et pede velato non adeunda palus,</l><l n="413">stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,</l><l n="414">siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.’ </l><l n="415"> reddiderat causam. <q>valeas, anus optima!</q> dixi</l><l n="416"><q>quod superest aevi, molle sit omne, tui.</q></l><l n="417">Cetera iam pridem didici puerilibus annis,</l><l n="418">non tamen idcirco praetereunda mihi.</l><l n="419">moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus  </l><l n="420"> (Ilus adhuc Asiae dives habebat opes):</l><l n="421">creditur armiferae signum caeleste Minervae</l><l n="422">urbis in Iliacae desiluisse iuga.</l><l n="423">cura videre fuit, vidi templumque locumque:</l><l n="424">hoc superest illic, Pallada Roma tenet.  </l><l n="425"> consulitur Smintheus lucoque obscurus opaco</l><l n="426">hos non mentito reddidit ore sonos:</l><l n="427">‘aetheriam servate deam, servabitis urbem:</l><l n="428">imperium secum transferet illa loci.’</l><l n="429">servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,  </l><l n="430"> curaque ad heredem Laomedonta redit,</l><l n="431">sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,</l><l n="432">ex quo iudicio forma revicta sua est.</l><l n="433">seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, </l><l n="434">seu pius Aeneas eripuisset eam,  </l><l n="435"> auctor in incerto, res est Romana: tuetur</l><pb xml:id="p.352"/><l n="436">Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt,</l><l n="437">heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta</l><l n="438">arsit et est tectis obruta paene suis!</l><l n="439">flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,  </l><l n="440"> mixtaque erat flammae flamma profana piae.</l><l n="441">attonitae flebant demisso crine ministrae:</l><l n="442">abstulerat vires corporis ipse timor,</l><l n="443">provolat in medium, et magna <q>succurrite!</q> voce</l><l n="444"><q>non est auxilium flere</q> Metellus ait.  </l><l n="445"> ‘pignora virgineis fatalia tollite palmis:</l><l n="446">non ea sunt voto, sed rapienda manu.</l><l n="447">me miserum! dubitatis?’ ait. dubitare videbat</l><l n="448">et pavidas posito procubuisse genu.</l><l n="449">haurit aquas tollensque manus, <q>ignoscite,</q> dixit  </l><l n="450"> ‘sacra! vir intrabo non adeunda viro.</l><l n="451">si scelus est, in me commissi poena redundet:</l><l n="452">sit capitis damno Roma soluta mei.’</l><l n="453">dixit et inrupit, factum dea rapta probavit</l><l n="454">pontificisque sui munere tuta fuit.  </l><l n="455"> nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:</l><l n="456">ignis in Iliacis nunc erit usque focis,</l><l n="457">nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos</l><l n="458">hoc duce nec viva defodietur humo.</l><l n="459">sic incesta perit, quia quam violavit, in illam  </l><l n="460"> conditur, et Tellus Vestaque numen idem.</l><pb xml:id="p.354"/><l n="461">Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste</l><l n="462">fecit et Hispanam sanguine tinxit humum,</l><l n="463">scilicet interdum miscentur tristia laetis,</l><l n="464">nec populum toto pectore festa iuvant:  </l><l n="465"> Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque</l><l n="466">perdidit et leto est ultimus ipse datus.</l><l n="467"><q>Parthe, quid exultas?</q> dixit dea ‘signa remittes,</l><l n="468">quique necem Crassi vindicet, ultor erit.’ <note n="margin">10. AN</note>
               </l><l n="469">At simul auritis violae demuntur asellis,  </l><l n="470"> et Cereris fruges aspera saxa terunt,</l><l n="471">navita puppe sedens <q>Delphina videbimus,</q> inquit ‘h</l><l n="472">umida cum pulso nox erit orta die.’ <note n="margin">11. B MATR  —  N</note>
               </l><l n="473">Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,</l><l n="474">et vigil Eois Lucifer exit aquis:  </l><l n="475"> ite, bonae matres (vestrum Matralia festum)</l><l n="476">flavaque Thebanae reddite liba deae.</l><l n="477">pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo</l><l n="478">area, quae posito de bove nomen habet:</l><l n="479">hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti  </l><l n="480"> sceptriferas Servi templa dedisse manus,</l><l n="481">quae dea sit, quare famulas a limine templi</l><l n="482">arceat (arcet enim) libaque tosta petat,</l><pb xml:id="p.356"/><l n="483">Bacche, racemiferos hedera redimite capillos,</l><l n="484">si domus illa tua est, dirige vatis opus.  </l><l n="485"> arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino</l><l n="486">te, puer, et summa sedula nutrit ope.</l><l n="487">intumuit Iuno, raptum quod paelice natum</l><l n="488">educet: at sanguis ille sororis erat.</l><l n="489">hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,  </l><l n="490"> tuque cadis patria, parve Learche, manu.</l><l n="491">maesta Learcheas mater tumulaverat umbras</l><l n="492">et dederat miseris omnia iusta rogis.</l><l n="493">haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,</l><l n="494">prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.  </l><l n="495"> est spatio contracta brevi, freta bina repellit</l><l n="496">unaque pulsatur terra duabus aquis:</l><l n="497">huc venit insanis natum complexa lacertis</l><l n="498">et secum e celso mittit in alta iugo.</l><l n="499">excipit illaesos Panope centumque sorores,  </l><l n="500"> et placido lapsu per sua regna ferunt.</l><l n="501">nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon</l><l n="502">verticibus densi Thybridis ora tenent,</l><l n="503">lucus erat; dubium Semelae Stimulaene vocetur:</l><l n="504">Maenadas Ausonias incoluisse ferunt.  </l><l n="505"> quaerit ab his Ino, quae gens foret: Arcadas esse</l><l n="506">audit et Evandrum sceptra tenere loci.</l><l n="507">dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas</l><l n="508">instimulat fictis insidiosa sonis:</l><pb xml:id="p.358"/><l n="509">‘o nimium faciles, o toto pectore captae!  </l><l n="510"> non venit haec nostris hospes amica choris,</l><l n="511">fraude petit sacrique parat cognoscere ritum;</l><l n="512">quo possit poenas pendere, pignus habet.’</l><l n="513">vix bene desierat, complent ululatibus auras</l><l n="514">Thyades effusis per sua colla comis,  </l><l n="515"> iniciuntque manus puerumque revellere pugnant,</l><l n="516">quos ignorat adhuc, invocat illa deos:</l><l n="517"><q>dique virique loci, miserae succurrite matri!</q></l><l n="518">clamor Aventini saxa propinqua ferit,</l><l n="519">appulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas:  </l><l n="520"> audit et ad vocem concitus urget iter.</l><l n="521">Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,</l><l n="522">turpia femineae terga dedere fugae.</l><l n="523"><q>quid petis hinc</q> (cognorat enim) ‘matertera Bacchi?</l><l n="524">an numen, quod me, te quoque vexat?’ ait.  </l><l n="525"> illa docet partim, partim praesentia nati</l><l n="526">continet, et furiis in scelus isse pudet,</l><l n="527">rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,</l><l n="528">estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.</l><l n="529">hospita Carmentis fidos intrasse penates  </l><l n="530"> diceris et longam deposuisse famem;</l><l n="531">liba sua properata manu Tegeaca sacerdos</l><l n="532">traditur in subito cocta dedisse foco.</l><l n="533">nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam:</l><l n="534">rustica sedulitas gratior arte fuit.  </l><l n="535"><q>nunc,</q> ait ‘o vates, venientia fata resigna,</l><pb xml:id="p.360"/><l n="536">qua licet, hospitiis hoc, precor, adde meis.’</l><l n="537">parva mora est, caelum vates ac numina sumit</l><l n="538">fitque sui toto pectore plena dei;</l><l n="539">vix illam subito posses cognoscere, tanto  </l><l n="540"> sanctior et tanto, quam modo, maior erat.</l><l n="541"><q>laeta canam, gaude, defuncta laboribus Ino,</q></l><l n="542">dixit ‘et huic populo prospera semper ades.</l><l n="543">numen eris pelagi, natum quoque pontus habebit.</l><l n="544">in vestris aliud sumite nomen aquis:  </l><l n="545"> Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris;</l><l n="546">in portus nato ius erit omne tuo,</l><l n="547">quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.</l><l n="548">ite, precor, nostris aequus uterque locis!’ </l><l n="549">annuerat, promissa fides, posuere labores,  </l><l n="550"> nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.</l><l n="551">cur vetet ancillas accedere, quaeritis? odit,</l><l n="552">principiumque odii, si sinat illa, canam,</l><l n="553">una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum</l><l n="554">saepe sub amplexus coniugis ire tui.  </l><l n="555"> improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa</l><l n="556">comperit agricolis semina tosta dari.</l><l n="557">ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit.</l><l n="558">hoc est, cur odio sit sibi serva manus,</l><l n="559">non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:  </l><l n="560"> ipsa parum felix visa fuisse parens,</l><l n="561">alterius prolem melius mandabitis illi:</l><l n="562">utilior Baccho quam fuit ipsa suis.</l><pb xml:id="p.362"/><l n="563">hanc tibi, <q>quo properas?</q> memorant dixisse, Rutili,</l><l n="564"><q>luce mea Marso consul ab hoste cades.</q></l><l n="565"> exitus accessit verbis, numenque Toleni</l><l n="566">purpureum mixtis sanguine fluxit aquis,</l><l n="567">proximus annus erat: Pallantide caesus eadem</l><l n="568">Didius hostiles ingeminavit opes.</l><l n="569">Lux eadem, Fortuna, tua est auctorque locusque;  </l><l n="570"> sed superiniectis quis latet iste togis?</l><l n="571">Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi</l><l n="572">discrepat et dubium me quoque mentis habet,</l><l n="573">dum dea furtivos timide profitetur amores,</l><l n="574">caelestemque homini concubuisse pudet  </l><l n="575"> (arsit enim magno correpta cupidine regis</l><l n="576">caecaque in hoc uno non fuit illa viro),</l><l n="577">nocte domum parva solita est intrare fenestra;</l><l n="578">unde Fenestellae nomina porta tenet,</l><l n="579">nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,  </l><l n="580"> oraque sunt multa regia tecta toga.</l><l n="581">an magis est verum post Tulli funera plebem</l><l n="582">confusam placidi morte fuisse ducis,</l><l n="583">nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,</l><l n="584">donec eum positis occuluere togis?  </l><l n="585"> tertia causa mihi spatio maiore canenda est,</l><l n="586">nos tamen adductos intus agemus equos.</l><l n="587">Tullia coniugio sceleris mercede parato</l><l n="588">his solita est dictis extimulare virum:</l><pb xml:id="p.364"/><l n="589">‘quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis  </l><l n="590"> meque tui fratris, si pia vita placet?</l><l n="591">vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,</l><l n="592">si nullum ausuri maius eramus opus.</l><l n="593">et caput et regnum facio dictale parentis:</l><l n="594">si vir es, i, dictas exige dotis opes.  </l><l n="595"> regia res scelus est. socero cape regna necato,</l><l n="596">et nostras patrio sanguine tingue manus.’</l><l n="597">talibus instinctus solio privatus in alto</l><l n="598">sederat: attonitum volgus ad arma ruit.</l><l n="599">hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:  </l><l n="600"> sceptra gener socero rapta Superbus habet.</l><l n="601">ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus</l><l n="602">concidit in dura sanguinulentus humo,</l><l n="603">filia carpento patrios initura penates</l><l n="604">ibat per medias alta feroxque vias.  </l><l n="605"> corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis</l><l n="606">restitit, hunc tali corripit illa sono:</l><l n="607">‘vadis, an expectas pretium pietatis amarum?</l><l n="608">duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.’</l><l n="609">certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa  </l><l n="610"> vicus, et aeterna res ea pressa nota.</l><l n="611">post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis,</l><l n="612">tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar,</l><l n="613">signum erat in solio residens sub imagine Tulli;</l><l n="614">dicitur hoc oculis opposuisse manum,  </l><l n="615"> et vox audita est ‘voltus abscondite nostros,</l><l n="616">ne natae videant ora nefanda meae.’</l><pb xml:id="p.366"/><l n="617">veste data tegitur, vetat hanc Fortuna moveri</l><l n="618">et sic e templo est ipsa locuta suo:</l><l n="619">‘ore revelato qua primum luce patebit  </l><l n="620"> Servius, haec positi prima pudoris erit.’</l><l n="621">parcite, matronae, vetitas attingere vestes:</l><l n="622">sollemni satis est voce movere preces,</l><l n="623">sitque caput semper Romano tectus amictu,</l><l n="624">qui rex in nostra septimus urbe fuit.  </l><l n="625"> arserat hoc templum, signo tamen ille pepercit</l><l n="626">ignis: opem nato Mulciber ipse tulit,</l><l n="627">namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater</l><l n="628">praesignis facie Corniculana fuit.</l><l n="629">hanc secum Tanaquil sacris de more peractis  </l><l n="630"> iussit in ornatum fundere vina focum:</l><l n="631">hic inter cineres obsceni forma virilis</l><l n="632">aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis,</l><l n="633">iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa</l><l n="634">Servius a caelo semina gentis habet.  </l><l n="635"> signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco</l><l n="636">contigit, inque comis flammeus arsit apex.</l><l n="637">Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede</l><l n="638">Livia, quam caro praestitit ipsa viro.</l><l n="639">disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est  </l><l n="640"> porticus, immensae tecta fuisse domus;</l><pb xml:id="p.368"/><l n="641">urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat,</l><l n="642">quo brevius muris oppida multa tenent,</l><l n="643">haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,</l><l n="644">sed quia luxuria visa nocere sua,  </l><l n="645"> sustinuit tantas operum subvertere moles</l><l n="646">totque suas heres perdere Caesar opes,</l><l n="647">sic agitur censura et sic exempla parantur,</l><l n="648">cum iudex, alios quod monet, ipse facit. <note n="margin">12. CN 13. D EID  —  N</note>
               </l><l n="649">Nulla nota est veniente die, quam dicere possis.  </l><l n="650"> Idibus Invicto sunt data templa Iovi.</l><l n="651">et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.</l><l n="652">nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.</l><l n="653">‘cur vagus incedit tota tibicen in urbe?</l><l n="654">quid sibi personae, quid stola longa volunt?’ </l><l n="655"> sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit: (</l><l n="656">possim utinam doctae verba referre deae!)</l><l n="657">‘temporibus veterum tibicinis usus avorum</l><l n="658">magnus et in magno semper honore fuit.</l><l n="659">cantabat fanis, cantabat tibia ludis,  </l><l n="660"> cantabat maestis tibia funeribus:</l><l n="661">dulcis erat mercede labor, tempusque secutum,</l><l n="662">quod subito gratae frangeret artis opus ...1</l><l n="663">adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,</l><l n="664">artifices solos iusserat esse decem.  </l><l n="665"> exilio mutant urbem Tiburque recedunt.</l><pb xml:id="p.370"/><l n="666">exilium quodam tempore Tibur erat!</l><l n="667">quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris:</l><l n="668">ducit supremos naenia nulla toros,</l><l n="669">servierat quidam, quantolibet ordine dignus,  </l><l n="670"> Tibure, sed longo tempore liber erat.</l><l n="671">rure dapes parat ille suo turbamque canoram</l><l n="672">convocat; ad festas convenit illa dapes.</l><l n="673">nox erat, et vinis oculique animique natabant,</l><l n="674">cum praecomposito nuntius ore venit,  </l><l n="675"> atque ita <q>quid cessas convivia solvere?</q> dixit</l><l n="676">auctor vindictae nam venit ecce tuae.’</l><l n="677">nec mora, convivae valido titubantia vino</l><l n="678">membra movent: dubii stantque labantque pedes,</l><l n="679">at dominus 1 discedite ‘ait plaustroque morantes  </l><l n="680"> sustulit: in plaustro scirpea lata fuit.</l><l n="681">alliciunt somnos tempus motusque merumque,</l><l n="682">potaque se Tibur turba redire putat.</l><l n="683">iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem.</l><l n="684">et mane in medio plaustra fuere foro.  </l><l n="685"> Plautius, ut posset specie numeroque senatum</l><l n="686">fallere, personis imperat ora tegi,</l><l n="687">admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum</l><l n="688">augeat, in longis vestibus esse iubet;</l><l n="689">sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur</l><pb xml:id="p.372"/><l n="690"> contra collegae iussa redisse sui.</l><l n="691">res placuit, cultuque novo licet Idibus uti</l><l n="692">et canere ad veteres verba iocosa modos.’</l><l n="693">haec ubi perdocuit, <q>superest mihi discere</q> dixi</l><l n="694"><q>cur sit Quinquatrus illa vocata dies.</q></l><l n="695"><q>Martius</q> inquit ‘agit tali mea nomine festa,</l><l n="696">estque sub inventis haec quoque turba meis.</l><l n="697">prima, terebrato per rara foramina buxo</l><l n="698">ut daret, effeci, tibia longa sonos,</l><l n="699">vox placuit: faciem liquidis referentibus undis  </l><l n="700"> vidi virgineas intumuisse genas.</l><l n="701"><q>ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia</q> dixi:</l><l n="702">excipit abiectam caespite ripa suo.</l><l n="703">iuventam satyrus primum miratur et usum </l><l n="704">nescit; at inflatam sensit habere sonum  </l><l n="705"> et modo dimittit digitis, modo concipit auras,</l><l n="706">iamque inter nymphas arte superbus erat:</l><l n="707">provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;</l><l n="708">caesa recesserunt a cute membra sua.</l><l n="709">sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius.  </l><l n="710"> hoc est, cur nostros ars colat ista dies.’ <note n="margin">14. E E<del>N</del> 15. F Q  —  ST  —  D  —  F</note>
               </l><l n="711">Tertia lux veniet, qua tu, Dodoni Thyone,</l><l n="712">stabis Agenorei fronte videnda bovis.</l><pb xml:id="p.374"/><l n="713">haec est illa dies, qua tu purgamina Vestae,</l><l n="714">Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas. </l><l n="715"> Si qua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae.</l><l n="716">cras veniet vestris ille secundus aquis. <note n="margin">16. GC 17. HC 18. AC</note>
               </l><l n="717">At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,</l><l n="718">et cinget geminos stella serena polos,</l><l n="719">tollet humo validos proles Hyriea lacertos:  </l><l n="720"> continua Delphin nocte videndus erit.</l><l n="721">scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos</l><l n="722">viderat in campis, Algida terra, tuis;</l><l n="723">unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho</l><l n="724">vectus es in niveis, Postume, victor equis. <note n="margin">19. BC</note> 
               </l><l n="725"> Iam sex et totidem luces de mense supersunt,</l><l n="726">huic unum numero tu tamen adde diem:</l><l n="727">sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;</l><l n="728">coepit Aventina Pallas in arce coli. <note n="margin">20. CC</note>
               </l><l n="729">Iam tua, Laomedon, oritur nurus ortaque noctem  </l><l n="730"> pellit, et e pratis uda pruina fugit:</l><pb xml:id="p.376"/><l n="731">reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur,</l><l n="732">tum, cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.</l><l n="733">Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis,</l><l n="734">plenaque securae terra quietis erit,  </l><l n="735"> surgit humo iuvenis telis afflatus avitis</l><l n="736">et gemino nexas porrigit angue manus,</l><l n="737">notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:</l><l n="738">devovit natum credulus ille suum.</l><l n="739">non impune pius iuvenis Troezena petebat:  </l><l n="740"> dividit obstantes pectore taurus aquas,</l><l n="741">solliciti terrentur equi frustraque retenti</l><l n="742">per scopulos dominum duraque saxa trahunt,</l><l n="743">exciderat curru lorisque morantibus artus</l><l n="744">Hippolytus lacero corpore raptus erat  </l><l n="745"> reddideratque animam, multum indignante Diana.</l><l n="746"><q>nulla</q> Coronides <q>causa doloris</q> ait;</l><l n="747">‘namque pio iuveni vitam sine volnere reddam,</l><l n="748">et cedent arti tristia fata meae.’</l><l n="749">gramina continuo loculis depromit eburnis  </l><l n="750"> (profuerant Glauci manibus illa prius,</l><l n="751">tunc cum observatas augur descendit in herbas,</l><l n="752">usus et auxilio est anguis ab angue dato),</l><pb xml:id="p.378"/><l n="753">pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit:</l><l n="754">depositum terra sustulit ille caput.  </l><l n="755"> lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu</l><l n="756">celat: Aricino Virbius ille lacu.</l><l n="757">at Clymenus Clothoque dolent: haec, fila reneri,</l><l n="758">hic, fieri regni iura minora sui.</l><l n="759">Iuppiter exemplum veritus direxit in ipsum  </l><l n="760"> fulmina, qui nimiae noverat artis opem.</l><l n="761">Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti:</l><l n="762">propter te, fieri quod vetat, ipse facit. <note n="margin">21. DC</note>
               </l><l n="763">Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar,</l><l n="764">si vetet auspicium, signa movere velim.  </l><l n="765"> sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes</l><l n="766">per volucres aequos multa monere deos.</l><l n="767">tempora si veteris quaeris temeraria damni,</l><l n="768">quintus ab extremo mense bis ille dies. <note n="margin">22. EC</note>
               </l><l n="769">Postera lux melior: superat Masinissa Syphacem,  </l><l n="770"> et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. <note n="margin">23. FC. 24. GC</note>
               </l><l n="771">Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,</l><l n="772">et fugiunt freno non remorante dies.</l><pb xml:id="p.380"/><l n="773">quam cito venerunt Fortunae Fortis honores!</l><l n="774">post septem luces Iunius actus erit.  </l><l n="775"> ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites:</l><l n="776">in Tiberis ripa munera regis habet,</l><l n="777">pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba,</l><l n="778">nec pudeat potos inde redire domum,</l><l n="779">ferte coronatae iuvenum convivia lintres,  </l><l n="780"> multaque per medias vina bibantur aquas,</l><l n="781">plebs colit hanc, quia qui posuit, de plebe fuisse</l><l n="782">fertur et ex humili sceptra tulisse loco.</l><l n="783">convenit et servis, serva quia Tullius ortus</l><l n="784">constituit dubiae templa propinqua deae. <note n="margin">25. HC 26. AC</note> 
               </l><l n="785"> Ecce suburbana rediens male sobrius aede</l><l n="786">ad stellas aliquis talia verba iacit:</l><l n="787">‘zona latet tua nunc, et cras fortasse latcbit:</l><l n="788">dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.’</l><l n="789">at si non esset potus, dixisset eadem  </l><l n="790"> venturum tempus solstitiale die. <note n="margin">27. BC 28. CF</note>
               </l><l n="791">Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt</l><l n="792">hic, ubi fit docta multa corona manu.</l><l n="793">tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim</l><l n="794">ante Palatini condidit ora iugi.</l><pb xml:id="p.382"/><note n="margin">29. DF</note><l n="795"> Tot restant de mense dies, quot nomina Parcis,</l><l n="796">cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. <note n="margin">30. EC</note>
               </l><l n="797">Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:</l><l n="798">Pierides, coeptis addite summa meis.</l><l n="799">dicite, Pierides, quis vos adiunxerit isti,  </l><l n="800"> cui dedit invitas victa noverca manus.</l><l n="801">sic ego. sic Clio: ‘clari monumenta Philippi</l><l n="802">aspicis, unde trahit Marcia casta genus,</l><l n="803">Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,</l><l n="804">in qua par facies nobilitate sua est.  </l><l n="805"><del>par animo quoque forma suo respondet; in illa</del></l><l n="806"><del>et genus et facies ingeniumque simul.</del></l><l n="807">nec quod laudamus formam, tu turpe putaris:</l><l n="808">laudamus magnas hac quoque parte deas.</l><l n="809">nupta fuit quondam matertera Caesaris illi.  </l><l n="810"> o decus, o sacra femina digna domo!’</l><l n="811">sic cecinit Clio, doctae assensere sorores;</l><l n="812">annuit Alcides increpuitque lyram. </l></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>