<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.perseus-lat2:3</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.perseus-lat2:3</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="poem" n="1"><l n="1">‘Missus in hanc venio timide liber exulis urbem:</l><l n="2">da placidam fesso, lector amice, manum;</l><l n="3">neve reformida, ne sim tibi forte pudori:</l><l n="4">nullus in hac charta versus amare docet.</l><l n="5">haec domini fortuna mei est, ut debeat illam</l><l n="6">infelix nullis dissimulare iocis,</l><l n="7">id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,</l><l n="8">heu nimium sero damnat et odit opus!</l><l n="9">inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,</l><l n="10">carmine temporibus conveniente suis.</l><l n="11">clauda quod alterno subsidunt carmina versu,</l><l n="12">vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;</l><l n="13">quod neque sum cedro flavus <note xml:id="note.100.1">fulvus</note> nec pumice levis,</l><l n="14">erubui domino cultior esse meo;</l><l n="15">littera suffusas quod habet maculosa lituras,</l><l n="16">laesit opus lacrimis ipse poeta suum.</l><l n="17">siqua videbuntur casu non dicta Latine,</l><l n="18">in qua scribebat, barbara terra fuit.</l><l n="19">dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,</l><l n="20">quasque petam sedes hospes in urbe liber.’</l><pb xml:id="p.102"/><l n="21">haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,</l><l n="22">qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.</l><l n="23">‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,</l><l n="24">molliter in patria vivere posse tua.</l><l n="25">duc age! namque sequar, quamvis terraque marique</l><l n="26">longinquo referam lassus ab orbe pedem.’</l><l n="27">paruit, et ducens <q>haec sunt fora Caesaris,</q> inquit,</l><l n="28">‘haec est a sacris quae via nomen habet,</l><l n="29">hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,</l><l n="30">haec fuit antiqui regia parva Numae.’</l><l n="31">inde petens dextram <q>porta</q> est ait ‘ista Palati,</l><l n="32">hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’</l><l n="33">singula dum miror, video fulgentibus armis</l><l n="34">conspicuos postes tectaque digna deo.</l><l n="35"><q>et Iovis haec</q> dixi <q> domus est?</q> quod ut esse putarem,</l><l n="36">augurium monti querna corona dabat,</l><l n="37">cuius ut accepi dominum, <q>non fallimur,</q> inquam,</l><l n="38">et magni verum est hanc Iovis esse domum,</l><l n="39">cur tamen opposita <note xml:id="note.102.1">apposita</note> velatur ianua lauro,</l><l n="40">cingit et augustas arbor opaca comas?</l><l n="41">num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,</l><l n="42">an quia Leucadio semper amata deo est?</l><l n="43">ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?</l><l n="44">quam tribuit terris, pacis an ista nota est?</l><pb xml:id="p.104"/><l n="45">utque viret semper laurus nec fronde caduca </l><l n="46">carpitur, aeternum sic habet illa decus?</l><l n="47">causa superpositae scripto est testata coronae:</l><l n="48">servatos cives indicat huius ope.</l><l n="49">adice servatis unum, pater optime, civem,</l><l n="50">qui procul extremo pulsus in orbe latet, </l><l n="51">in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,</l><l n="52">non facinus causam, sed suus error habet.</l><l n="53">me miserum! vereorque locum vereorque potentem,</l><l n="54">et quatitur trepido littera nostra metu.</l><l n="55">aspicis exsangui chartam pallere colore? </l><l n="56">aspicis alternos intremuisse pedes?</l><l n="57">quandocumque, precor, nostro placere parenti</l><l n="58">isdem et <note xml:id="note.104.1">et om. codd. add. Itali</note> sub dominis aspiciare domus!</l><l n="59">inde tenore pari gradibus sublimia celsis</l><l n="60">ducor ad intonsi candida templa dei,</l><l n="61">signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,</l><l n="62">Belides et stricto barbarus ense pater,</l><l n="63">quaeque viri docto veteres cepere novique</l><l n="64">pectore, lecturis inspicienda patente</l><l n="65">quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,</l><l n="66">quos suus optaret non genuisse pater.</l><l n="67">quaerentem frustra custos e sedibus illis</l><l n="68">praepositus sancto iussit abire loco.</l><l n="69">altera templa peto, vicino iuncta theatro:</l><l n="70">haec quoque erant pedibus non adeunda meis.</l><pb xml:id="p.106"/><l n="71">nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,</l><l n="72">atria Libertas tangere passa sua est.</l><l n="73">in genus auctoris miseri fortuna redundat,</l><l n="74">et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.</l><l n="75">forsitan et nobis olim minus asper et illi</l><l n="76">evictus longo tempore Caesar erit.</l><l n="77">di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est </l><l n="78">Caesar, ades voto, maxime dive, meo!</l><l n="79">interea, quoniam statio mihi publica clausa est,</l><l n="80">privato liceat delituisse loco.</l><l n="81">vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae</l><l n="82">sumite plebeiae carmina nostra manus.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="2"><l n="1">Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,</l><l n="2">quaeque Lycaonio terra sub axe iacet;</l><l n="3">nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro</l><l n="4">docta sacerdoti turba tulistis opem.</l><l n="5">nec mihi, quod lusi vero <note xml:id="note.106.1">vestro</note> sine crimine, prodest,</l><l n="6">quodque magis vita Musa iocata <note xml:id="note.106.2">iocosa</note> mea est,</l><l n="7">plurima sed pelago terraque pericula passum</l><l n="8">ustus ab assiduo frigore Pontus habet,</l><l n="9">quique fugax rerum securaque in otia natus,</l><l n="10">mollis et inpatiens ante laboris eram,</l><l n="11">ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum</l><l n="12">perdere, diversae nec potuere viae,</l><l n="13">suffecitque <note xml:id="note.106.3">sufficit atque</note> malis animus; nam corpus ab illo</l><l n="14">accepit vires vixque ferenda tulit.</l><pb xml:id="p.108"/><l n="15">dum tamen et terris dubius laetabar et undis,</l><l n="16">fallebat curas aegraque corda labor!</l><l n="17">ut via finita est</l><l n="18">et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,</l><l n="19">nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber</l><l n="20">lumine, de verna quam nive manat aqua.</l><l n="21">Roma domusque subit desideriumque locorum,</l><l n="22">quicquid et amissa restat in urbe mei.</l><l n="23">ei mihi, quod <note xml:id="note.108.1">quo</note> totiens nostri pulsata sepulcri</l><l n="24">ianua, sed nullo tempore aperta fuit!</l><l n="25">cur ego tot gladios fugi totiensque minata</l><l n="26">obruit infelix nulla procella caput?</l><l n="27">di, quos experior nimium constanter iniquos,</l><l n="28">participes irae quos deus unus habet,</l><l n="29">exstimulate, precor, cessantia fata meique</l><l n="30">interitus clausas esse vetate fores!</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="3"><l n="1">Haec mea si casu miraris epistula quare</l><l n="2">alterius digitis scripta sit,</l><l n="3">aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis,</l><l n="4">incertusque meae paene salutis eram.</l><l n="5">quem mihi nunc animum dira regione iacenti</l><l n="6">inter Sauromatas esse Getasque putes?</l><l n="7">nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,</l><l n="8">terraque nescio quo</l><l n="9">non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,</l><l n="10">nullus, Apollinea qui levet arte malum,</l><l n="11">non qui soletur, non qui labentia tarde</l><l n="12">tempora narrando fallat, amicus adest.</l><pb xml:id="p.110"/><l n="13">lassus in extremis iaceo populisque locisque,</l><l n="14">et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.</l><l n="15">omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx,</l><l n="16">et plus in nostro pectore parte</l><l n="17">tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam;</l><l n="18">nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.</l><l n="19">quin etiam sic me dicunt aliena locutum,</l><l n="20">ut foret amenti nomen in ore tuum. </l><l n="21">si iam deficiam, suppressaque lingua palato</l><l n="22">vix instillato restituenda mero,</l><l n="23">nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,</l><l n="24">spesque tui nobis causa vigoris erit.</l><l n="25">ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic</l><l n="26">iucundum nostri nescia tempus agis?</l><l n="27">non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,</l><l n="28">tempus agi sine me non nisi triste tibi.</l><l n="29">si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos,</l><l n="30">et mihi vivendi tam cito finis adest,</l><l n="31">quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,</l><l n="32">ut saltem patria contumularer humo?</l><l n="33">vel poena in tempus mortis dilata fuisset,</l><l n="34">vel praecepisset mors properata fugam.</l><l n="35">integer hanc potui nuper bene reddere lucem;</l><l n="36">exul ut occiderem, nunc mihi vita data est. </l><l n="37">tam procul ignotis igitur moriemur in oris,</l><l n="38">et fient ipso tristia fata loco,</l><l n="39">nec mea consueto languescent corpora lecto,</l><l n="40">depositum nec me qui fleat, ullus erit; </l><l n="41">nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora</l><l n="42">accedent animae tempora parva mea;</l><pb xml:id="p.112"/><l n="43">nec mandata dabo, nec cum clamore supremo</l><l n="44">labentes oculos condet amica manus;</l><l n="45">sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri</l><l n="46">indeploratum barbara terra teget!</l><l n="47">ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,</l><l n="48">et feries pavida pectora fida manu?</l><l n="49">ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,</l><l n="50">clamabis miseri nomen inane viri?</l><l n="51">parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:</l><l n="52">non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.</l><l n="53">cum patriam amisi, tunc me periisse putato:</l><l n="54">et prior et gravior mors fuit illa mihi.</l><l n="55">nunc, si forte potes—sed non potes, optima coniunx—</l><l n="56">finitis gaude tot mihi morte malis,</l><l n="57">quod potes, extenua forti mala corde ferendo,</l><l n="58">ad quae iam pridem non rude pectus habes,</l><l n="59">atque utinam pereant animae eum corpore nostrae,</l><l n="60">effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!</l><l n="61">nam si morte carens vacua volat altus in aura</l><l n="62">spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,</l><l n="63">inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,</l><l n="64">perque feros manes hospita semper erit.</l><l n="65">ossa tamen facito parva referantur in urna :</l><l n="66">sic ego non etiam mortuus exul ero.</l><l n="67">non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum</l><l n="68">supposuit tumulo rege vetante soror,</l><l n="69">atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,</l><l n="70">inque suburbano condita pone solo;</l><l n="71">quosque legat versus oculo properante viator,</l><l n="72">grandibus in tituli marmore caede notis:</l><pb xml:id="p.114"/><l n="73">HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.</l><l n="74">INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO</l><l n="75"> AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI</l><l n="76">DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT</l><l n="77">hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli</l><l n="78">et diuturna magis Sunt monimenta mihi,</l><l n="79">quos ego confido, quamvis nocuere, daturos</l><l n="80">nomen et auctori tempora longa suo.</l><l n="81">tu tamen extincto feralia munera semper</l><l n="82">deque tuis lacrimis umida serta dato. </l><l n="83">quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,</l><l n="84">sentiet officium maesta favilla pium.</l><l n="85">scribere plura libet : sed vox mihi fessa loquendo</l><l n="86">dictandi vires siccaque lingua negat,</l><l n="87">accipe supremo dictum mihi forsitan ore,</l><l n="88">quod, tibi qui mittit, non habet ipse, <q>vale.</q>
                  </l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="4"><l n="1">O mihi care quidem semper, sed tempore duro</l><l n="2">cognite, res postquam procubuere meae,</l><l n="3">usibus edocto si quicquam credis amico,</l><l n="4">vive tibi et longe nomina magna fuge.</l><l n="5">vive tibi, quantumque potes praelustria vita .</l><l n="6">saevum praelustri fulmen ab arce venit,</l><l n="7">nam quamquam soli possunt prodesse potentes,</l><l n="8">non prosint <note xml:id="note.114.1">prosit vel prodest: prosint scripsi, cf. prosunt <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> potius, siquis <note xml:id="note.114.2"><app><lem>siquis</lem></app> plurimum</note> obesse potest.</l><l n="9">effugit hibernas demissa antemna procellas,</l><l n="10">lataque plus parvis vela timoris habent.</l><pb xml:id="p.116"/><l n="11">aspicis ut summa cortex levis innatet unda,</l><l n="12">cum grave nexa simul retia mergat onus.</l><l n="13">haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,</l><l n="14">in qua debebam forsitan urbe forem.</l><l n="15"> dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,</l><l n="16">haec mea per placidas cumba cucurrit aquas,</l><l n="17">qui cadit in plano—vix hoc tamen evenit ipsum—</l><l n="18">sic cadit, ut tacta surgere possit humo;</l><l n="19">at miser Elpenor tecto delapsus ab alto</l><l n="20">occurrit regi debilis umbra suo.</l><l n="21">quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,</l><l n="22">Icarus inmensas nomine signet aquas?</l><l n="23">nempe quod hic alte, demissius ille volabat;</l><l n="24">nam pennas ambo non habuere suas.</l><l n="25">crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra</l><l n="26">fortunam debet quisque manere suam.</l><l n="27">non foret Eumedes orbus, si filius eius</l><l n="28">stultus Achilleos non adamasset equos;</l><l n="29">nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,</l><l n="30">cepisset genitor si Phaëthonta Merops.</l><l n="31">tu quoque formida nimium sublimia semper,</l><l n="32">propositique, precor, contrahe vela tui.</l><l n="33">nam pede inoffenso spatium decurrere vitae</l><l n="34">dignus es et fato candidiore frui.</l><l n="35">quae pro te ut voveam, miti pietate mereris</l><l n="36">haesuraque fide tempus in omne mihi.</l><l n="37">vidi ego te tali vultu mea fata gementem,</l><l n="38">qualem credibile est ore fuisse meo.</l><l n="39">nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,</l><l n="40">tempore quas uno fidaque verba bibi.</l><l n="41">nunc quoque summotum studio defendis amicum,</l><l n="42">et mala vix ulla parte levanda levas.</l><pb xml:id="p.118"/><l n="43">vive sine invidia, mollesque inglorius annos</l><l n="44">exige, amicitias et tibi iunge pares,</l><l n="45">Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,</l><l n="46">nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="4b"><l n="47">Proxima<note xml:id="note.118.1"> cum prioribus codd.</note> sideribus tellus Erymanthidos Ursae</l><l n="48">me tenet, adstricta terra perusta gelu.</l><l n="49">Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes</l><l n="50"> vix satis et noti nomina pauca loci.</l><l n="51">ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.</l><l n="52">heu quam vicina est ultima terra mihi!</l><l n="53">at longe patria est, longe carissima coniunx,</l><l n="54">quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.</l><l n="55">sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est </l><l n="56">corpore: sunt animo cuncta videnda meo.</l><l n="57">ante oculos errant domus, urbsque et <note xml:id="note.118.2">urbs et corr. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> forma locorum,</l><l n="58">acceduntque suis singula facta locis,</l><l n="59">coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. <note xml:id="note.118.3">est om.</note>
                  </l><l n="60">illa meos casus ingravat, illa levat;</l><l n="61">ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem</l><l n="62">inpositumque sibi firma tuetur onus.</l><l n="63">vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,</l><l n="64">dicere quos cupio nomine quemque suo.</l><l n="65">sed timor officium cautus compescit, et ipsos</l><l n="66">in nostro poni carmine nolle puto.</l><l n="67">ante volebatis, gratique erat instar honoris,</l><l n="68">versibus in nostris nomina vestra legi.</l><pb xml:id="p.120"/><l n="69">quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque</l><l n="70">adloquar, et nulli causa timoris ero.</l><l n="71">nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit. <note xml:id="note.120.1"> protrahet</note>
                  </l><l n="72"> occulte siquis amabat, amet.</l><l n="73">scite tamen, quamvis longe <note xml:id="note.120.2">longa corr. Owen ex deflorat.</note> regione remotus</l><l n="74">absim, vos animo semper adesse meo;</l><l n="75">et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,</l><l n="76">fidam proiecto neve negate manum.</l><l n="77">prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam</l><l n="78">contacti simili sorte rogetis idem.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="5"><l n="1">Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam</l><l n="2">non aegre posses dissimulare, fuit,</l><l n="3">nec <note xml:id="note.120.3">ni: nec <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> me complexus vinclis propioribus esses</l><l n="4">nave mea vento, forsan, eunte suo.</l><l n="5">ut cecidi cunctique metu fugere ruinam,</l><l n="6">versaque amicitiae terga dedere meae,</l><l n="7">ausus es igne Iovis percussum tangere corpus</l><l n="8">et deploratae limen adire domus:</l><l n="9">idque recens praestas nec longo cognitus usu,</l><l n="10">quod veterum misero vix duo tresve mihi.</l><l n="11">vidi ego confusos vultus visosque notavi,</l><l n="12">osque madens fletu pallidiusque meo,</l><l n="13">et lacrimas cernens in singula verba cadentes</l><l n="14">ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;</l><l n="15">brachiaque accepi presso <note xml:id="note.120.4">maesto</note> pendentia collo,</l><l n="16">et singultatis oscula mixta sonis.</l><l n="17">sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—</l><l n="18">scis carum veri nominis esse loco—</l><pb xml:id="p.122"/><l n="19">multaque praeterea manifesti <note xml:id="note.122.1">manifesta</note> signa favoris</l><l n="20">pectoribus teneo non abitura meis.</l><l n="21">di tibi posse tuos tribuant defendere semper,</l><l n="22">quos in materia prosperiore iuves,</l><l n="23">si tamen interea, quid in his ego perditus oris</l><l n="24">quod te credibile est quaerere quaeris, agam,</l><l n="25">spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,</l><l n="26">tristia leniri numina posse dei.</l><l n="27">seu temere expecto, sive id contingere fas est,</l><l n="28">tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,</l><l n="29">quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,</l><l n="30">ut doceas votum posse valere meum.</l><l n="31">quo quisque est maior, magis est placabilis irae,</l><l n="32">et faciles motus mens generosa capit,</l><l n="33">corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,</l><l n="34">pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:</l><l n="35">at lupus et turpes instant morientibus ursi</l><l n="36">et quaecumque minor nobilitate fera.</l><l n="37">maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?</l><l n="38">Dardanii lacrimas non tulit ille senis,</l><l n="39">quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus</l><l n="40">Dareique docent funeris exequiae.</l><l n="41">neve hominum referam flexas ad mitius iras,</l><l n="42">Iunonis gener est qui prius hostis erat.</l><l n="43">denique non possum nullam sperare salutem,</l><l n="44">cum poenae non sit causa cruenta meae.</l><l n="45">non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum</l><l n="46">Caesareum caput est, quod caput orbis erat;</l><l n="47">non aliquid dixive, elatave <note xml:id="note.122.2">dixi velataque (vel violataque vel violentaque) corr.</note> lingua loquendo est,</l><l n="48">lapsaque sunt nimio verba profana mero:</l><pb xml:id="p.124"/><l n="49">inscia quod crimen viderunt lumina, plector,</l><l n="50">peccatumque oculos est habuisse meum.</l><l n="51">non equidem totam possum defendere culpam,</l><l n="52">sed partem nostri criminis error habet,</l><l n="53">spes igitur superest facturum ut molliat ipse</l><l n="54">mutati poenam condicione loci.</l><l n="55">hos <note xml:id="note.124.1">hoc corr. Riese</note> utinam nitidi Solis praenuntius ortus</l><l n="56">afferat admisso Lucifer albus equo!</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="6"><l n="1">Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae,</l><l n="2">nec, si forte velis, dissimulare potes,</l><l n="3">donec enim licuit, nec te mihi carior alter,</l><l n="4">nec tibi me tota iunctior urbe fuit,</l><l n="5">isque erat usque adeo populo testatus, ut esset</l><l n="6">paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;</l><l n="7">quique est in caris animi tibi candor amicis—</l><l n="8">cognita sunt ipsi, quem colis, ista <note xml:id="note.124.2">cognitus est ipsi  <gap reason="lost"/> iste</note> viro.</l><l n="9">nil ita celabas, ut non ego conscius essem,</l><l n="10">pectoribusque dabas multa tegenda meis:</l><l n="11">cuique ego narrabam secreti quicquid habebam,</l><l n="12">excepto quod me perdidit, unus eras.</l><l n="13">id quoque si scisses, salvo fruerere sodali,</l><l n="14">consilioque forem sospes, amice, tuo.</l><l n="15">sed mea me in poenam nimirum fata trahebant :</l><l n="16">omne bonae claudunt <note xml:id="note.124.3">claudent <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> utilitatis iter.</l><l n="17">sive malum potui tamen hoc vitare cavendo,</l><l n="18">seu ratio fatum vincere nulla valet,</l><l n="19">tu tamen, o nobis usu iunctissime longo,</l><l n="20">pars desiderii maxima paene mei,</l><pb xml:id="p.126"/><l n="21">sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires,</l><l n="22">illas pro nobis experiare, rogo,</l><l n="23">numinis ut laesi fiat mansuetior ira,</l><l n="24">mutatoque minor sit mea poena loco,</l><l n="25">idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro,</l><l n="26">principiumque mei criminis error habet.</l><l n="27">nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu</l><l n="28">lumina funesti conscia facta mali;</l><l n="29">mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus</l><l n="30">illud, et admonitu fit novus ipse pudor,</l><l n="31">et quaecumque adeo possunt afferre pudorem,</l><l n="32">illa tegi caeca condita nocte decet,</l><l n="33">nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo</l><l n="34">praemia peccato nulla petita mihi,</l><l n="35">stultitiamque meum crimen debere vocari,</l><l n="36">nomina si facto reddere vera velis,</l><l n="37">quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,</l><l n="38">quaere; suburbana est hic mihi terra locus.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="7"><l n="1">VADE salutatum, subito perarata, Perillam,</l><l n="2">littera, sermonis fida ministra mei.</l><l n="3">aut illam invenies dulci cum matre sedentem,</l><l n="4">aut inter libros Pieridasque suas.</l><l n="5">quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet,</l><l n="6">nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.</l><l n="7">vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,</l><l n="8">nec mala tam longa nostra levata mora</l><l n="9">et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.</l><l n="10">aptaque in alternos cogere verba pedes.</l><pb xml:id="p.128"/><l n="11"><q>tu quoque</q> dic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres,</l><l n="12">doctaque non patrio carmina more canis?</l><l n="13">nam tibi cum fatis mores natura pudicos</l><l n="14">et raras dotes ingeniumque dedit.</l><l n="15">hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,</l><l n="16">ne male fecundae vena periret aquae; </l><l n="17">primus id aspexi teneris in virginis annis,</l><l n="18">utque pater natae duxque comesque fui.</l><l n="19">ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,</l><l n="20">sola tuum vates Lesbia vincet opus.</l><l n="21">sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,</l><l n="22">postque meos casus sit tibi pectus iners,</l><l n="23">dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam; </l><l n="24">saepe tui iudex, saepe magister eram:</l><l n="25">aut ego praebebam factis modo versibus aures, </l><l n="26">aut, ubi cessares, causa ruboris eram.</l><l n="27">forsitan exemplo, quia me laesere libelli,</l><l n="28">tu quoque sis poenae fata <note xml:id="note.128.1">facta: fata <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> secuta meae.</l><l n="29">pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla</l><l n="30">neve vir a scriptis discat amare tuis.</l><l n="31">ergo desidiae remove, doctissima, causas,</l><l n="32">inque bonas artes et tua sacra redi.</l><l n="33">ista decens facies longis vitiabitur annis,</l><l n="34">rugaque in antiqua fronte senilis erit,</l><l n="35">inicietque manum formae damnosa senectus,</l><l n="36">quae strepitum <note xml:id="note.128.2">strepitus: strepitum <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> passu non faciente venit;</l><l n="37">cumque aliquis dicet fuit haec formosa dolebis,</l><l n="38">et speculum mendax esse querere tuum.</l><l n="39">sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:</l><l n="40">finge sed inmensis censibus esse pares,</l><pb xml:id="p.130"/><l n="41">nempe dat id <note xml:id="note.130.1">et: id <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> quodcumque libet fortuna rapitque,</l><l n="42">Irus et est subito, qui modo Croesus erat.</l><l n="43">singula ne referam, nil non mortale tenemus</l><l n="44">pectoris exceptis ingentique bonis.</l><l n="45">en ego, cum caream patria vobisque domoque,</l><l n="46">raptaque sint, adimi quae potuere mihi,</l><l n="47">ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:</l><l n="48">Caesar in hoc potuit iuris habere nihil,</l><l n="49">quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense,</l><l n="50">me tamen extincto fama superstes erit,</l><l n="51">dumque suis victrix omnem de montibus orbem</l><l n="52">prospiciet domitum Martia Roma, legar.</l><l n="53">tu quoque, quam studii maneat felicior usus,</l><l n="54">effuge venturos, qua potes, usque rogos!’</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="8"><l n="1">Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,</l><l n="2">misit in ignotam qui rude semen humum;</l><l n="3">nunc ego Medeae vellem frenare dracones,</l><l n="4">quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua,</l><l n="5">nunc ego iactandas optarem sumere pennas,</l><l n="6">sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas :</l><l n="7">ut tenera nostris cedente volatibus aura</l><l n="8">aspicerem patriae dulce repente solum, </l><l n="9">desertaeque domus vultus, memoresque sodales,</l><l n="10">caraque praecipue coniugis ora meae.</l><l n="11">stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,</l><l n="12">quae non ulla tibi <note xml:id="note.130.2">tulit</note> fertque feretque dies?</l><l n="13">si semel optandum est, Augusti numen adora,</l><l n="14">et, quem sensisti, rite precare deum.</l><l n="15">ille tibi pennasque potest currusque volucres</l><l n="16">tradere: det reditum, protinus ales eris.</l><pb xml:id="p.132"/><l n="17">si precer hoc—neque enim possum maiora rogare—</l><l n="18">ne mea sint, timeo, vota modesta parum,</l><l n="19">forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,</l><l n="20">tum quoque sollicita mente rogandus erit.</l><l n="21">quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,</l><l n="22">ex his me iubeat quolibet ire locis,</l><l n="23">nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;</l><l n="24">ei mihi, perpetuus corpora languor habet!</l><l n="25">seu vitiant artus aegrae contagia mentis,</l><l n="26">sive mei causa est in regione mali,</l><l n="27">ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque</l><l n="28">ossa tegit macies nec iuvat ora cibus;</l><l n="29">quique per autumnum percussis frigore primo</l><l n="30">est color in follis, quae nova laesit hiems,</l><l n="31">is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis,</l><l n="32">et numquam queruli causa doloris abest.</l><l n="33">nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est</l><l n="34">utraque pars aeque binaque damna fero.</l><l n="35">haeret et ante oculos veluti spectabile corpus </l><l n="36">astat fortunae forma legenda meae:</l><l n="37">cumque locum moresque hominum cultusque sonumque</l><l n="38">cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,</l><l n="39">tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,</l><l n="40">quod non offensas vindicet ense suas.</l><l n="41">at, quoniam semel est odio civiliter usus,</l><l n="42">mutato levior sit fuga nostra loco.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="9"><l n="1">Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes</l><l n="2">inter inhumanae nomina barbariae;</l><pb xml:id="p.134"/><l n="3">huc quoque Mileto missi venere coloni,</l><l n="4">inque Getis Graias constituere domos.</l><l n="5">sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,</l><l n="6">constat ab Absyrti caede fuisse loco.</l><l n="7">nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae</l><l n="8">per non temptatas prima cucurrit aquas,</l><l n="9">impia desertum fugiens Medea parentem</l><l n="10">dicitur his remos applicuisse vadis.</l><l n="11">quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,</l><l n="12"><q>hospes,</q> ait, <q>nosco, Colchide, vela, venit.</q>
                  </l><l n="13">dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis, </l><l n="14">dum sequitur celeres ancora tracta manus,</l><l n="15">conscia percussit meritorum pectora Colchis</l><l n="16">ausa atque ausura multa nefanda manu;</l><l n="17">et, quamquam superest ingens audacia menti,</l><l n="18">pallor in attonitae virginis ore fuit. </l><l n="19">ergo uni prospexit venientia vela tenemur,</l><l n="20">et pater est aliqua fraude morandus ait.</l><l n="21">dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,</l><l n="22">ad fratrem casu lumina flexa tulit. </l><l n="23">cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:</l><l n="24"><q>hic mihi morte sua causa salutis erit.</q></l><l n="25">protinus ignari nec quicquam tale timentis</l><l n="26">innocuum rigido perforat ense latus,</l><l n="27">atque ita divellit divulsaque membra per agros</l><l n="28">dissipat in multis invenienda locis,</l><l n="29">neu pater ignoret, scopulo proponit in alto</l><l n="30">pallentesque manus sanguineumque caput.</l><pb xml:id="p.136"/><l n="31">ut genitor luctuque novo tardetur et, artus </l><l n="32">dum legit extinctos, triste moretur <note xml:id="note.136.1">retardet</note> iter.</l><l n="33">inde Tomis <note xml:id="note.136.2">tomus (thomus) rel tomos</note> dictus locus hic, quia fertur in illo</l><l n="34">membra soror fratris consecuisse sui.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="10"><l n="1">Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti,</l><l n="2">et superest sine me nomen in urbe meum,</l><l n="3">suppositum stellis numquam tangentibus aequor</l><l n="4">me sciat In media vivere barbaria.</l><l n="5">Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque.</l><l n="6">quam non ingenio nomina digna meo!</l><l n="7">dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro :</l><l n="8">ille suis liquidus <note xml:id="note.136.3">liquidis</note> bella repellit aquis,</l><l n="9">at cum tristis hiems squalentia protulit ora,</l><l n="10">terraque marmoreo est candida facta gelu,</l><l n="11">dum prohibet <note xml:id="note.136.4">patet et: prohibet Owen</note> Boreas et nix habitare sub Arcto,</l><l n="12">tum patet has gentes axe tremente premi.</l><l n="13">nix iacet, et iactam ne <note xml:id="note.136.5"><app><lem>ne</lem></app> nec</note> sol pluviaeque resolvant,<note xml:id="note.136.6">resolvunt corr. Ehwald</note>
                  </l><l n="14">indurat Boreas perpetuamque facit.</l><l n="15">ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,</l><l n="16">et solet in multis bima manere locis</l><l n="17">tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas</l><l n="18">aequet humo turres tectaque rapta ferat.</l><l n="19">pellibus et sutis arcent mala frigora bracis,</l><l n="20">oraque de toto corpore sola patent.</l><l n="21">saepe sonant moti glacie pendente capilli,</l><l n="22">et nitet inducto candida barba gelu;</l><pb xml:id="p.138"/><l n="23">nudaque consistunt, formam servantia testae,</l><l n="24">vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.</l><l n="25">quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi,</l><l n="26">deque lacu fragiles effodiantur aquae?</l><l n="27">ipse, papyrifero qui non angustior amne</l><l n="28">miscetur vasto multa per ora freto,</l><l n="29">caeruleos ventis latices durantibus, Hister</l><l n="30">congelat et tectis in mare serpit aquis;</l><l n="31">quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas</l><l n="32">frigore concretas ungula pulsat equi;</l><l n="33">perque novos pontes, subter labentibus undis,</l><l n="34">ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.</l><l n="35">vix equidem credar, sed, cum sint praemia falsi</l><l n="36">nulla, ratam debet testis habere fidem:</l><l n="37">vidimus ingentem glacie consistere pontum,</l><l n="38">lubricaque inmotas testa premebat aquas,</l><l n="39">nec vidisse sat est; durum calcavimus aequor,</l><l n="40">undaque non udo sub pede summa fuit.</l><l n="41">si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,</l><l n="42">non foret augustae mors tua crimen aquae.</l><l n="43">tum neque se pandi possunt delphines in auras</l><l n="44">tollere; conantes dura coërcet hiems;</l><l n="45">et quamvis Boreas iactatis insonet alis,</l><l n="46">fluctus in obsesso gurgite nullus erit;</l><l n="47">inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes,</l><l n="48">nec poterit rigidas findere remus aquas.</l><l n="49">vidimus in glacie pisces haerere ligatos,</l><l n="50"> sed pars ex illis tum quoque viva fuit.</l><l n="51">sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,</l><l n="52">sive redundatas flumine cogit aquas,</l><l n="53">protinus aequato siccis Aquilonibus Histro</l><l n="54">invehitur celeri barbarus hostis equo;</l><pb xml:id="p.140"/><l n="55">hostis equo pollens longeque volante sagitta</l><l n="56">vicinam late depopulatur humum.</l><l n="57">diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros</l><l n="58">incustoditae diripiuntur opes,</l><l n="59">ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,</l><l n="60">et quas divitias incola pauper habet.</l><l n="61">pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,</l><l n="62">respiciens frustra rura Laremque suum:</l><l n="63">pars cadit hamatis misere confixa sagittis .</l><l n="64">nam volucri ferro tinctile virus inest.</l><l n="65">quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,</l><l n="66">et cremat insontes hostica flamma casas. </l><l n="67">tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,</l><l n="68">nec quisquam presso vomere sulcat humum,</l><l n="69">aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem;</l><l n="70">cessat iners rigido terra relicta situ.</l><l n="71">non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,</l><l n="72">nec cumulant altos fervida musta lacus.</l><l n="73">poma negat regio, nec haberet Acontius in quo</l><l n="74">scriberet hic dominae verba legenda suae.</l><l n="75">aspiceres <note xml:id="note.140.1">aspiceret</note> nudos sine fronde, sine arbore, campos .</l><l n="76">heu loca felici non adeunda viro!</l><l n="77">ergo tam late pateat cum maximus orbis,</l><l n="78">haec est in poenam terra reperta meam!</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="11"><l n="1">Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris,</l><l n="2">meque reum dempto fine cruentus agas,</l><l n="3">natus es e scopulis</l><l n="4">et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.</l><pb xml:id="p.142"/><l n="5">quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,</l><l n="6">restat? quidve meis cernis abesse malis?</l><l n="7">barbara me tellus et inhospita litora Ponti</l><l n="8">cumque suo Borea Maenalis Ursa videt.</l><l n="9">nulla mihi cum gente fera commercia linguae:</l><l n="10">omnia solliciti sunt loca plena metus.</l><l n="11">utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,</l><l n="12">cinctave montanis ut pavet agna lupis,</l><l n="13">sic ego belligeris a gentibus undique saeptus</l><l n="14">terreor, hoste meum paene premente latus.</l><l n="15">utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, </l><l n="16">quod patria careo pignoribusque meis: </l><l n="17">ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,</l><l n="18">nuda parum nobis Caesaris ira mali est?</l><l n="19">et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,</l><l n="20">solvat et in mores ora diserta meos.</l><l n="21">in causa facili cuivis licet esse diserto,</l><l n="22">et minimae vires frangere quassa valent,</l><l n="23">subruere est arces et stantia moenia virtus: </l><l n="24">quamlibet ignavi praecipitata premunt.</l><l n="25">non sum ego quod <note xml:id="note.142.1">sum ego qui</note> fueram, quid inanem proteris umbram</l><l n="26">quid cinerem saxis bustaque nostra petis?</l><l n="27">Hector erat tunc cum bello certabat; at idem</l><l n="28">vinctus ad Haemonios non erat Hector equos,</l><l n="29">me quoque, quem noras olim, non esse memento:</l><l n="30">ex illo superant haec simulacra viro.</l><l n="31">quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?</l><l n="32">parce, precor, Manes sollicitare meos!</l><l n="33">omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,</l><l n="34">quod magis errorem quam scelus esse putes,</l><l n="35">pendimus en profugi——satia tua pectora poenas</l><l n="36">exilioque graves exiliique loco.</l><pb xml:id="p.144"/><l n="37">carnifici fortuna potest mea flenda videri:</l><l n="38">et tamen est uno iudice mersa parum.</l><l n="39">saevior es tristi Busiride, saevior illo,</l><l n="40">qui falsum lento terruit igne bovem,</l><l n="41">quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,</l><l n="42">et dictis artes conciliasse suas:</l><l n="43">‘munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,</l><l n="44">nec sola est operis forma probanda mei.</l><l n="45">aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?</l><l n="46">hac <note xml:id="note.144.1">hic</note> tibi, quem perdes, coniciendus erit.</l><l n="47">protinus inclusum lentis carbonibus ure:</l><l n="48">mugiet, et veri vox erit illa bovis.</l><l n="49">pro quibus inventis, ut munus munere penses,</l><l n="50">da, precor, ingenio praemia digna meo.’</l><l n="51">dixerat, at Phalaris ‘poenae mirande repertor,</l><l n="52">ipse tuum praesens imbue ’ dixit <q> opus.</q>
                  </l><l n="53">'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus</l><l n="54">exhibuit geminos ore gemente sonos.</l><l n="55">quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?</l><l n="56">ad te, quisquis is es, nostra querella redit,</l><l n="57">utque sitim nostro possis explere cruore,</l><l n="58">quantaque vis, avido gaudia corde feras,</l><l n="59">tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,</l><l n="60">te quoque ut auditis posse dolere putem,</l><l n="61">crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes,</l><l n="62">Neptuni <note xml:id="note.144.2">neptunique corr. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> minor est quam Iovis ira fuit.</l><l n="63">ergo quicumque es, rescindere crimina noli,</l><l n="64">deque gravi duras vulnere tolle manus;</l><l n="65">utque meae famam tenuent oblivia culpae,</l><l n="66">facta cicatricem ducere nostra sine;</l><pb xml:id="p.146"/><l n="67">humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem</l><l n="68">et premit, incertas ipse verere vices.</l><l n="69">et quoniam, fieri quod numquam posse putavi,</l><l n="70">est tibi de rebus maxima cura meis,</l><l n="71">non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est,</l><l n="72">omne trahit secum Caesaris ira malum.</l><l n="73">quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,</l><l n="74">ipse velim poenas experiare meas.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="12"><l n="1">Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto</l><l n="2">longior antiquis visa Maeotis hiems,</l><l n="3">inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,</l><l n="4">tempora nocturnis aequa diurna facit,</l><l n="5">iam violam puerique legunt hilaresque puellae,</l><l n="6">rustica quae nullo nata serente venit;</l><l n="7">prataque pubescunt variorum flore colorum,</l><l n="8">indocilique loquax gutture vernat avis;</l><l n="9">utque malae matris crimen deponat hirundo</l><l n="10">sub trabibus cunas tectaque parva facit :</l><l n="11">herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,</l><l n="12">exit et expandit molle cacumen humo;</l><l n="13">quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur:</l><l n="14">nam procul a Getico litore vitis abest;</l><l n="15">quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus:</l><l n="16">nam procul a Getieis finibus arbor abest,</l><l n="17">otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis</l><l n="18">cedunt verbosi garrula bella fori. lusus <note xml:id="note.146.1"> usus</note>
                  </l><l n="19"> equi nunc est, levibus nunc luditur armis,</l><l n="20">nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;</l><pb xml:id="p.148"/><l n="21">nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus,</l><l n="22">defessos artus Virgine tinguit aqua.</l><l n="23">scaena viget studiisque favor distantibus ardet,</l><l n="24">proque tribus resonant terna theatra foris.</l><l n="25">o quater, o quotiens <note xml:id="note.148.1">quantum et vel quantum o vel quater et</note>
                  </l><l n="26">non est numerare, beatum, non interdicta cui licet urbe frui!</l><l n="27">at mihi sentitur nix verno sole soluta,</l><l n="28">quaeque lacu durae non fodiantur aquae .</l><l n="29">nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum</l><l n="30">stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.</l><l n="31">incipient <note xml:id="note.148.2">incipiunt</note> aliquae tamen huc adnare carinae,</l><l n="32">hospitaque in Ponti litore puppis erit.</l><l n="33">sedulus occurram nautae, dictaque salute,</l><l n="34">quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis.</l><l n="35">ille quidem mirum ni de regione propinqua</l><l n="36">non nisi vicinas tutus ararit <note xml:id="note.148.3">arabit vel araret corr. Heinsius</note> aquas.</l><l n="37">rarus ab Italia tantum mare navita transit, </l><l n="38">litora rarus in haec portubus orba venit, </l><l n="39">sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina</l><l n="40">voce loqui—certe gratior huius erit;</l><l n="41">fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis</l><l n="42">huc aliquem certo vela dedisse Noto—</l><l n="43">quisquis is est, memori rumorem voce referre</l><l n="44">et fieri famae parsque gradusque potest.</l><l n="45">is, precor, auditos possit narrare triumphos</l><l n="46">Caesaris et Latio reddita vota Iovi,</l><l n="47">teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni</l><l n="48">triste caput pedibus supposuisse ducis.</l><pb xml:id="p.150"/><l n="49">haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,</l><l n="50">ille meae domui protinus hospes erit.</l><l n="51">ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?</l><l n="52">iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?</l><l n="53">di facite ut Caesar non hic penetrale domumque,</l><l n="54">hospitium poenae sed velit esse meae.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="13"><l n="1">Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?—</l><l n="2">ad sua Natalis tempora noster adest,</l><l n="3">dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?</l><l n="4">debueras illis inposuisse modum.</l><l n="5">si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,</l><l n="6">non ultra patriam me sequerere meam,</l><l n="7">quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,</l><l n="8">illo temptasses ultimus esse mihi, </l><l n="9">inque relinquendo, quod idem fecere sodales,</l><l n="10">tu quoque dixisses tristis in urbe vale.</l><l n="11">quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira</l><l n="12">extremam gelidi misit in orbis humum? </l><l n="13">scilicet expectas soliti tibi moris honorem,</l><l n="14">pendeat ex umeris vestis ut alba meis,</l><l n="15">fumida cingatur florentibus ara coronis,</l><l n="16">micaque sollemni turis in igne sonet,</l><l n="17">libaque dem proprie genitale notantia tempus,</l><l n="18">concipiamque bonas ore favente preces.</l><pb xml:id="p.152"/><l n="19">non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,</l><l n="20">adventu possim laetus ut esse tuo.</l><l n="21">funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, <note xml:id="note.152.1">cupresso</note>
                  </l><l n="22">convenit et structis flamma parata rogis.</l><l n="23">nec dare tura libet nil exorantia divos,</l><l n="24">in tantis subeunt nec bona verba malis.</l><l n="25">si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,</l><l n="26">in loca ne redeas amplius ista, precor,</l><l n="27">dum me terrarum pars paene novissima. Pontus,</l><l n="28">Euxinus falso nomine dictus, habet.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="14"><l n="1">Cultor et antistes doctorum sancte virorum,</l><l n="2">quid facis, ingenio semper amice meo?</l><l n="3">ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,</l><l n="4">nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?</l><l n="5"> suscipis <note xml:id="note.152.2">conficis: suscipis <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> exceptis ecquid mea carmina solis</l><l n="6">Artibus, artifici quae nocuere suo?</l><l n="7">immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,</l><l n="8">quaque potes, retine corpus in urbe meum.</l><l n="9">est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,</l><l n="10">qui domini poenam non meruere sui.</l><l n="11">saepe per externas <note xml:id="note.152.3">extremas </note> profugus pater exulat oras,</l><l n="12">urbe tamen natis exulis esse licet.</l><l n="13">Palladis exemplo de me sine matre creata</l><l n="14">carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.</l><l n="15">hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,</l><l n="16">hoc tibi tutori sarcina maior erit.</l><pb xml:id="p.154"/><l n="17">tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:</l><l n="18">cetera fac curae sit tibi turba palam.</l><l n="19">sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,</l><l n="20">carmina de domini funere rapta sui.</l><l n="21">illud opus potuit, si non prius ipse perissem,</l><l n="22">certius a summa nomen habere manu:</l><l n="23">nunc incorrectum populi pervenit in ora, </l><l n="24">in populi quicquam si tamen ore mei est.</l><l n="25">hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,</l><l n="26">diverso missum quod tibi ab orbe venit.</l><l n="27">quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,</l><l n="28">compositum quo sit tempore quoque loco.</l><l n="29">aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse</l><l n="30">exilium tempus barbariamque locum:</l><l n="31">inque tot adversis carmen mirabitur ullum</l><l n="32">ducere me tristi sustinuisse manu.</l><l n="33">ingenium fregere meum mala, cuius et ante</l><l n="34">fons infecundus parvaque vena fuit.</l><l n="35">sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,</l><l n="36">et longo periit arida facta situ.</l><l n="37">non hic librorum, per quos inviter alarque,</l><l n="38">copia . pro libris arcus et arma sonant,</l><l n="39">nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius</l><l n="40">intellecturis auribus utar, adest;</l><l n="41">non quo secedam locus est. custodia muri</l><l n="42">summovet infestos clausaque porta Getas.</l><l n="43">saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,</l><l n="44">nec quisquam est a quo certior esse queam.</l><l n="45">dicere saepe aliquid conanti—turpe fateri!—</l><l n="46">verba mihi desunt dedidicique loqui.</l><pb xml:id="p.156"/><l n="47">Threicio Scythicoque fere <note xml:id="note.156.1">fero</note> circumsonor ore,</l><l n="48">et videor Geticis scribere posse modis,</l><l n="49">crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis</l><l n="50">inque meis scriptis Pontica verba legas,</l><l n="51">qualemcumque igitur venia dignare libellum,</l><l n="52">sortis et excusa condicione meae.</l></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>