<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.perseus-lat2:5</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.perseus-lat2:5</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="poem" n="1"><l n="1">Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum</l><l n="2">litore praemissis quattuor adde meis.</l><l n="3">hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:</l><l n="4">invenies toto carmine dulce nihil.</l><l n="5">flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,</l><l n="6">materiae scripto conveniente suae.</l><l n="7">integer et laetus <note xml:id="note.208.1">donec eram laetus</note> laeta et iuvenalia lusi:</l><l n="8">illa tamen nunc me composuisse piget,</l><l n="9">ut cecidi, subiti perago praeconia casus,</l><l n="10">sumque argumenti conditor ipse mei.</l><l n="11">utque iacens ripa deflere Caystrius ales</l><l n="12">dicitur ore suam deficiente necem,</l><l n="13">sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,</l><l n="14">efficio tacitum ne mihi funus eat.</l><l n="15">delicias siquis lascivaque carmina quaerit,</l><l n="16">praemoneo, non est <note xml:id="note.208.2">nostra vel numquam: non est Gronovius</note> scripta quod ista legat,</l><l n="17">aptior huic Gallus blandique Propertius oris,</l><l n="18">aptior, ingenium come, Tibullus erit.</l><l n="19">atque utinam numero non nos <note xml:id="note.208.3">ne nos</note> essemus in isto!</l><l n="20">ei mihi, cur umquam Musa iocata <note xml:id="note.208.4">locuta: iocata <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> mea est?</l><pb xml:id="p.210"/><l n="21">sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri</l><l n="22">ille pharetrati lusor Amoris abest,</l><l n="23">quod superest, animos <note xml:id="note.210.1">socios: numeros Ehwald</note> ad publica carmina flexi,</l><l n="24">et memores iussi nominis esse mei. <note xml:id="note.210.2">sui</note>
                  </l><l n="25"> si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,</l><l n="26">unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.</l><l n="27">non haec ingenio, non haec componimus arte:</l><l n="28">materia est propriis ingeniosa malis,</l><l n="29">et quota fortunae pars est in carmine nostrae?</l><l n="30">felix, qui patitur quae numerare potest!</l><l n="31">quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas,</l><l n="32">mollia quot Martis gramina campus habet,</l><l n="33">tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque</l><l n="34">nulla nisi in studio est Pieridumque mora.</l><l n="35"><q>quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?</q> inquis</l><l n="36">idem, fortunae qui modus huius erit.</l><l n="37">quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,</l><l n="38">nec mea sunt, fati verba sed ista mei.</l><l n="39">at mihi si cara patriam cum coniuge reddas,</l><l n="40">sint vultus hilares, simque quod ante fui.</l><l n="41">lenior invicti si sit mihi Caesaris ira,</l><l n="42">carmina laetitiae iam tibi plena dabo.</l><l n="43">nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet;</l><l n="44">sit semel illa ioco luxuriata meo.</l><l n="45">quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata</l><l n="46">barbariam rigidos effugiamque Getas.</l><l n="47">interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?</l><l n="48">tibia funeribus convenit ista meis.</l><pb xml:id="p.212"/><l n="49"><q>at poteras</q> inquis ‘melius mala ferre silendo,</l><l n="50">et tacitus casus dissimulare tuos.’</l><l n="51">exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,</l><l n="52">acceptaque gravi vulnere flere vetas?</l><l n="53">ipse Perilleo Phalaris permisit in aere</l><l n="54">edere mugitus et bovis ore queri.</l><l n="55">cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles»,</l><l n="56">tu fletus inhibes, durior hoste, meos?</l><l n="57">cum faceret Nioben orbam Latonia proles,</l><l n="58">non tamen et <note xml:id="note.212.1"><app><lem>et</lem></app> hanc</note> siccas iussit habere genas.</l><l n="59">est aliquid, fatale malum per verba levare .</l><l n="60">hoc quendam Procnen Halcyonenque facit. </l><l n="61">hoc erat, in gelido quare Poeantius antro</l><l n="62">voce fatigaret Lemnia saxa sua.</l><l n="63">strangulat inclusus dolor atque exaestuat <note xml:id="note.212.2">cor aestuat</note> intus,</l><l n="64">cogitur et vires multiplicare suas.</l><l n="65">da veniam potius, vel totos tolle libellos,</l><l n="66">si mihi quod prodest hoc <note xml:id="note.212.3">sit (sic) ... si</note> tibi, lector, obest,</l><l n="67">sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt</l><l n="68">nostra nisi auctori perniciosa suo.</l><l n="69"><q>at mala sunt.</q> lateor. quis te mala sumere cogit?</l><l n="70">aut quis deceptum ponere sumpta vetat?</l><l n="71">ipse nec emendo, <note xml:id="note.212.4">hoc mando</note> sed ut hic deducta legantur;</l><l n="72">non sunt illa suo barbariora loco.</l><l n="73">nec me Roma suis debet conferre poetis :</l><l n="74">inter Sauromatas ingeniosus eram.</l><l n="75">denique nulla mihi captatur gloria, quaeque</l><l n="76">ingeniis stimulos subdere fama solet.</l><pb xml:id="p.214"/><l n="77">nolumus assiduis animum tabescere curis,</l><l n="78">quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.</l><l n="79">cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, isto <note xml:id="note.214.1">istos: isto Heinsius</note>?</l><l n="80">vobiscum cupio quolibet esse modo.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="2"><l n="1">Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles,</l><l n="2">et tibi sollicita solvitur illa manu?</l><l n="3">pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum</l><l n="4">inpatiens nobis invalidumque fuit,</l><l n="5">sufficit, atque ipso vexatum induruit usu.</l><l n="6">an magis infirmo non vacat esse mihi?</l><l n="7">mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,</l><l n="8">affectusque animi, qui fuit ante, manet.</l><l n="9">quaeque mora spatioque suo coitura putavi</l><l n="10">vulnera non aliter quam modo facta dolent.</l><l n="11">scilicet exiguis prodest annosa vetustas;</l><l n="12">grandibus accedunt tempore damna malis,</l><l n="13">paene decem totis aluit Poeantius annis</l><l n="14">pestiferum tumido vulnus ab angue datum.</l><l n="15">Telephus aeterna consumptus tabe perisset,</l><l n="16">si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.</l><l n="17">et mea, si facinus nullum commisimus, opto,</l><l n="18">vulnera qui fecit, facta levare velit,</l><l n="19">contentusque mei iam tandem parte doloris</l><l n="20">exiguum pleno de mare demat aquae,</l><l n="21">detrahat ut multum, multum restabit acerbi, <note xml:id="note.214.2">acervi</note>
                  </l><l n="22">parsque meae poenae totius instar erit.</l><l n="23">litora quot conchas, quot amoena rosaria <note xml:id="note.214.3">amoenos hostia vel a. postia</note> flores,</l><l n="24">quotve soporiferum grana papaver habet,</l><pb xml:id="p.216"/><l n="25">silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, </l><l n="26">quot tenerum pennis aera pulsat avis,</l><l n="27">tot premor adversis: quae si comprendere coner,</l><l n="28">Icariae numerum dicere coner aquae,</l><l n="29">utque viae casus, ut amara pericula ponti,</l><l n="30">ut taceam strictas in mea fata manus,</l><l n="31">barbara me tellus orbisque novissima magni</l><l n="32">sustinet et saevo cinctus ab hoste locus,</l><l n="33">hinc ego traicerer <note xml:id="note.216.1">traicerem vel transigerer</note> —neque enim mea culpa cruenta est—</l><l n="34">esset, quae debet, si tibi cura mei.</l><l n="35">ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,</l><l n="36">saepe suo victor lenis in hoste fuit.</l><l n="37">quid dubitas et tuta times? accede rogaque:</l><l n="38">Caesare nil ingens mitius orbis habet,</l><l n="39">me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt?</l><l n="40">subtrahis effracto tu</l><l n="41">quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?</l><l n="42">ancora iam nostram non tenet ulla ratem, videris <note xml:id="note.216.2"> viderit codd.: corr. Ehwald </note>
                  </l><l n="43">! ipse sacram, quamvis invisus, ad aram</l><l n="44">confugiam; nullas summovet ara manus.</l><note type="inline">Precatio</note><l n="45"> Adloquor en absens absentia numina supplex,</l><l n="46">si fas est homini cum Iove posse loqui,</l><l n="47">arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos</l><l n="48">Ausoniae curam gentis habere deos,</l><l n="49">O decus, o patriae per te florentis imago,</l><l n="50">o vir non ipso, quem regis, orbe minor—</l><pb xml:id="p.218"/><l n="51">sic habites terras et te desideret aether,</l><l n="52">sic ad pacta tibi sidera tardus eas—</l><l n="53">parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem</l><l n="54">deme! satis poenae, quod superabit, erit.</l><l n="55">ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti,</l><l n="56">nec mihi ius civis nec mihi nomen abest,</l><l n="57">nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul</l><l n="58">edicti verbis nominor ipse tui. </l><l n="59">omniaque haec timui, quia me meruisse videbam <note xml:id="note.218.1">quoniam  <gap reason="lost"/> videbar</note>;</l><l n="60">sed tua peccato lenior ira meo est.</l><l n="61">arva relegatum iussisti visere Ponti,</l><l n="62">et Scythicum profuga scindere puppe fretum,</l><l n="63">iussus ad Euxini deformia litora veni</l><l n="64">aequoris—haec gelido terra sub axe iacet—</l><l n="65">nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum,</l><l n="66">glaebaque canenti semper obusta gelu,</l><l n="67">nesciaque <note xml:id="note.218.2"><app><lem>que</lem></app> quam</note> est vocis quod barbara lingua Latinae,</l><l n="68">Graecaque quod Getico victa <note xml:id="note.218.3">vincta vel iuncta</note> loquella sono est,</l><l n="69">quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,<note xml:id="note.218.4">finitima . . morte</note>
                  </l><l n="70">vixque brevis tutum <note xml:id="note.218.5">tutos</note> murus ab hoste facit.</l><l n="71">pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam:</l><l n="72">sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.</l><l n="73">hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis </l><l n="74">devoret atque suis ad Styga mittat aquis,</l><l n="75">vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae, </l><l n="76">vel freta Leucadii mittar in alta dei. <note xml:id="note.218.6">leucadio . . deo</note>
                  </l><l n="77">quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,</l><l n="78">sed precor ut possim tutius esse miser.</l><pb xml:id="p.220"/></div><div type="textpart" subtype="poem" n="3"><l n="1">Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,</l><l n="2">si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,</l><l n="3">festaque odoratis innectunt tempora sertis,</l><l n="4">et dicunt laudes ad tua vina tuas.</l><l n="5">inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,</l><l n="6">non invisa tibi pars ego saepe fui,</l><l n="7">quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae</l><l n="8">iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,</l><l n="9">quique prius mollem vacuamque laboribus egi</l><l n="10">in studiis vitam Pieridumque choro,</l><l n="11">nunc procul a patria Getieis circumsonor armis</l><l n="12">multa prius pelago multaque passus humo.</l><l n="13">sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,</l><l n="14">nubila nascenti seu mihi Parca fuit,</l><l n="15">tu tamen e sacris hederae <note xml:id="note.220.1"><app><lem>hederae</lem></app> me de</note> cultoribus unum</l><l n="16">numine debueras sustinuisse tuo.</l><l n="17">an dominae fati quicquid cecinere sorores,</l><l n="18">omne sub arbitrio desinit esse dei?</l><l n="19">ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,</l><l n="20">quo non exiguo facta labore via est.</l><l n="21">nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum</l><l n="22">Strymona venisti Marticolamque Geten,</l><l n="23">Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,</l><l n="24">et quascumque bibit decolor Indus aquas.</l><l n="25">scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae</l><l n="26">stamina bis genito bis cecinere tibi.</l><l n="27">me quoque, si fas est exemplis ire deorum,</l><l n="28">ferrea sors vitae difficilisque premit.</l><pb xml:id="p.222"/><l n="29">illo nec levius cecidi, quem magna locutum</l><l n="30">reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.</l><l n="31">ut tamen audisti percussum fulmine vatem,</l><l n="32">admonitu matris condoluisse potes,</l><l n="33">et potes aspiciens circum tua sacra poëtas,</l><l n="34"><q>nescioquis nostri</q> dicere <q>cultor abest.</q>
                  </l><l n="35">fer, bone Liber, opem: sic altera <note xml:id="note.222.1">altam</note> degravet ulmum</l><l n="36">vitis et incluso plena sit uva inero,</l><l n="37">sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus</l><l n="38">adsit, et attonito non taceare sono,</l><l n="39">ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,</l><l n="40">impia nec poena Pentheos umbra vacet, <note xml:id="note.222.2"><app><lem>vacet</lem></app> caret</note>
                  </l><l n="41">sic micet aeternum vicinaque sidera vincat</l><l n="42">coniugis in caelo clara corona tuae .</l><l n="43">huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,</l><l n="44">unum de numero me memor esse tuo.</l><l n="45">sunt dis inter se commercia, flectere tempta</l><l n="46">Caesareum numen numine, Bacche, tuo.</l><l n="47">vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,</l><l n="48">haec eadem sumpto quisque rogate mero.</l><l n="49">atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto,</l><l n="50"> opponat <note xml:id="note.222.3">apponat</note> lacrimis pocula mixta suis,</l><l n="51">admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, </l><l n="52">dicat <q>ubi est nostri pars modo Naso chori?</q>
                  </l><l n="53">idque ita, si vestrum merui candore favorem,</l><l n="54">nullaque iudicio littera laesa meo est,</l><l n="55">si, veterum digne veneror cum scripta virorum,</l><l n="56">proxima non illis esse minora reor.</l><l n="57">sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:</l><l n="58">quod licet, inter vos nomen habete meum.</l><pb xml:id="p.224"/></div><div type="textpart" subtype="poem" n="4"><l n="1">Litore ab Euxino Nasonis epistula veni,</l><l n="2">lassaque facta mari lassaque facta via,</l><l n="3">qui mihi flens dixit " tu, cui licet, aspice Romam.</l><l n="4">heu quanto melior sors tua sorte mea est!"</l><l n="5">flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os est</l><l n="6">ante, sed ad madidas gemma relata genas.</l><l n="7">tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,</l><l n="8">ostendi solem postulat ille sibi,</l><l n="9">nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato</l><l n="10">gramina, nec pleno flumine cernit aquam <note xml:id="note.224.1">aquas</note>;</l><l n="11">quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,</l><l n="12">quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.</l><l n="13">di facerent utinam talis status esset in illo, </l><l n="14">ut non tristitiae causa dolenda foret!</l><l n="15">fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,</l><l n="16">more nec indomiti frena recusat equi.</l><l n="17">nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,</l><l n="18">conscius in culpa non scelus esse sua.</l><l n="19">saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius</l><l n="20">se quoque in exemplis adnumerare solet:</l><l n="21">nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,</l><l n="22">denique quod vivat, munus habere dei.</l><l n="23">te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi</l><l n="24">omnibus) in toto pectore semper habet;</l><l n="25">teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten, </l><l n="26">te vocat Aegiden Euryalumque suum.</l><l n="27">nec patriam magis ille suam desiderat et quae</l><l n="28">plurima eum patria sentit abesse sibi,</l><l n="29">quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo</l><l n="30">melle, quod in ceris Attica ponit apis.</l><pb xml:id="p.226"/><l n="31">saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,</l><l n="32">quod non praeventum morte fuisse dolet;</l><l n="33">cumque alii fugerent subitae contagia cladis,</l><l n="34">nec vellent ictae limen adire domus,</l><l n="35">te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem, </l><l n="36">si paucos aliquis tresve duosve vocat.</l><l n="37">quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te</l><l n="38">se minus adversis indoluisse suis.</l><l n="39">verba solet vultumque tuum gemitusque referre,</l><l n="40">et te flente suos emaduisse sinus:</l><l n="41">quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum</l><l n="42">sis ope, solandus cum simul ipse fores, </l><l n="43">pro quibus affirmat fore se memoremque piumque,</l><l n="44">sive diem videat sive tegatur humo,</l><l n="45">per caput ipse suum solitus iurare tuumque,</l><l n="46">quod scio non illi vilius esse suo.</l><l n="47">plena tot ac tantis referetur gratia factis,</l><l n="48">nec sinet ille tuos litus arare boves.</l><l n="49">fac modo, constanter profugum tueare: quod ille,</l><l n="50">qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="5"><l n="1">Annuus adsuetum dominae natalis honorem</l><l n="2">exigit: ite manus ad pia sacra meae.</l><l n="3">sic quondam festum Laërtius egerat heros</l><l n="4">forsan in extremo coniugis orbe diem.</l><l n="5">lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,</l><l n="6">quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;</l><l n="7">quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,</l><l n="8">sumatur fatis discolor alba meis;</l><pb xml:id="p.228"/><l n="9">araque gramineo viridis de caespite fiat,</l><l n="10">et velet tepidos nexa corona focos.</l><l n="11">da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,</l><l n="12">quodque pio fusum stridat in igne merum.</l><l n="13">optime natalis! quamvis procul absumus, opto</l><l n="14">candidus huc venias dissimilisque meo,</l><l n="15">si quod et instabat dominae miserabile vulnus,</l><l n="16">sit perfuncta meis tempus in omne malis;</l><l n="17">quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,</l><l n="18">quod superest, tutum per mare navis eat.</l><l n="19">illa domo nataque sua patriaque fruatur</l><l n="20">erepta haec uni sit satis esse mihi—</l><l n="21">quatenus et non est in caro coniuge felix,</l><l n="22">pars vitae tristi cetera nube vacet,</l><l n="23">vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,</l><l n="24">consumatque annos, sed diuturna, suos.</l><l n="25">adicerem et nostros, sed ne contagia fati</l><l n="26">corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.</l><l n="27">nil homini certum est. fieri quis posse putaret,</l><l n="28">ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?</l><l n="29">aspice ut aura tamen fumos e ture coortos</l><l n="30">in partes Italas et loca dextra ferat.</l><l n="31">sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:</l><l n="32">consilio fugiunt aethera, Ponte, <note xml:id="note.228.1">consilium  <gap reason="lost"/> cetera pene corr. Withof</note> tuum. </l><l n="33">consilio, commune sacrum cum fiat in ara</l><l n="34">fratribus, alterna qui periere manu,</l><l n="35">ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,</l><l n="36">scinditur in partes atra favilla duas.</l><l n="37">hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,</l><l n="38">et me Battiades iudice falsus erat:</l><pb xml:id="p.230"/><l n="39">omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto</l><l n="40">terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.</l><l n="41">haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,</l><l n="42">nulla fuit misero festa videnda mihi.</l><l n="43">edidit haec mores illis heroisin <note xml:id="note.230.1">heroibus corr. Salmasius</note> aequos,</l><l n="44">quis erat Eëtion Icariusque pater.</l><l n="45">nata pudicitia est, virtus <note xml:id="note.230.2">moris: virtus Owen</note> probitasque, fidesque,</l><l n="46">at non sunt ista gaudia nata die, <note xml:id="note.230.3"><app><lem>die</lem></app> fide</note>
                  </l><l n="47">sed labor et curae fortunaque moribus impar,</l><l n="48">iustaque de viduo paene querella toro.</l><l n="49">scilicet adversis probitas exercita rebus</l><l n="50">tristi materiam, tempore laudis habet,</l><l n="51">si nihil infesti durus vidisset Ulixes,</l><l n="52">Penelope felix sed sine laude foret,</l><l n="53">victor Echionias si vir penetrasset in arces,</l><l n="54">forsitan Euadnen vix sua nosset humus.</l><l n="55">cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?</l><l n="56">nempe fuit misero nupta quod una viro.</l><l n="57">effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,</l><l n="58">Laudamia nihil cur referatur erit.</l><l n="59">et tua, quod malles,<note xml:id="note.230.4">mallem</note> pietas ignota maneret,</l><l n="60">implerent venti si mea vela sui.</l><l n="61">di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,</l><l n="62">aequarint Pyhos cum tua fata dies,</l><l n="63">non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi</l><l n="64">parcite, quae nullo digna dolore dolet.</l><pb xml:id="p.232"/></div><div type="textpart" subtype="poem" n="6"><l n="1">Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,</l><l n="2">qui mihi confugiam, qui mihi portus eras,</l><l n="3">tu quoque suscepti curam dimittis amici,</l><l n="4">officiique pium tam cito ponis onus?</l><l n="5">sarcina sum, fateor, quam si non <note xml:id="note.232.1">quamvis sine</note> tempore nostro <note xml:id="note.232.2"><app><lem>nostro</lem></app> duro</note>
                  </l><l n="6">depositurus eras, non subeunda fuit.</l><l n="7">fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?</l><l n="8">ne fuge, neve tua sit minor arte fides.</l><l n="9">numquid Achilleos inter fera proelia fidi</l><l n="10">deseruit levitas Automedontis equos?</l><l n="11">quem semel excepit, numquam Podalirius aegro</l><l n="12">promissam medicae non tulit artis opem.</l><l n="13">turpius eicitur, quam non admittitur hospes:</l><l n="14">quae patuit, dextrae firma sit ara meae.</l><l n="15">nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc</l><l n="16">me pariter serva iudiciumque tuum,</l><l n="17">si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque</l><l n="18">mutarunt subito crimina nostra fidem,</l><l n="19">spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,</l><l n="20">quod cupio, membris exeat ante meis,</l><l n="21">quam tua delicto stringantur pectora nostro,</l><l n="22">et videar merito vilior esse tibi.</l><l n="23">non adeo toti fatis urguemur iniquis,</l><l n="24">ut mea sit longis mens quoque mota malis.</l><l n="25">finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum</l><l n="26">dixisse in Pyladen improba verba putas?</l><l n="27">nec procul a vero est quin et <note xml:id="note.232.3">quod non: quin et <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> pulsarit amicum:</l><l n="28">mansit in officiis non minus ille suis.</l><pb xml:id="p.234"/><l n="29">hoc est cum miseris solum commune beatis,</l><l n="30">ambobus tribui quod solet obsequium :</l><l n="31">ceditur et caecis et quos praetexta verendos</l><l n="32">virgaque cum verbis imperiosa facit,</l><l n="33">si mihi non parcis, fortunae parcere debes: </l><l n="34">non habet in nobis ullius ira locum.</l><l n="35">elige nostrorum minimum minimumque laborum,<note xml:id="note.234.1">malorum</note>
                  </l><l n="36">isto, quod reris, <note xml:id="note.234.2">illo quo quereris</note> grandius illud erit.</l><l n="37">quam multa madidae celantur harundine fossae,</l><l n="38">florida quam multas Hybla tuetur apes, </l><l n="39">quam multae gracili terrena sub horrea ferre</l><l n="40">limite formicae grana reperta solent,</l><l n="41">tam me circumstat <note xml:id="note.234.3">circumdat (circumdant): circumstant <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> densorum turba malorum.</l><l n="42">crede mihi, vero est nostra querella minor.</l><l n="43">his qui contentus non est,</l><l n="44">in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.</l><l n="45">intempestivos igitur compesce tumores,<note xml:id="note.234.4">timores corr. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note>
                  </l><l n="46">vela nec in medio desere nostra mari.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="7"><l n="1">Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,</l><l n="2">latus ubi aequoreis additur Hister aquis,</l><l n="3">si tibi contingit cum dulci vita salute,</l><l n="4">candida fortunae pars manet una meae.</l><l n="5">scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;</l><l n="6">quamvis hoc vel me scire tacente potes,</l><l n="7">sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum,</l><l n="8">quisquis et offenso Caesare vivit, erit.</l><pb xml:id="p.236"/><l n="9">turba Tomitanae quae sit regionis et inter</l><l n="10">quos habitem mores, discere cura tibi est?</l><l n="11">mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,</l><l n="12">a male pacatis plus trahit ora Getis.</l><l n="13">Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis</l><l n="14">per medias in equis itque reditque vias.</l><l n="15">in quibus est nemo, qui non coryton et arcum</l><l n="16">telaque vipereo lurida felle gerat,</l><l n="17">vox fera, trux vultus, verissima Martis <note xml:id="note.236.1">mortis corr. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> imago,</l><l n="18">non coma, non ulla barba resecta manu,</l><l n="19">dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,</l><l n="20">quem iunctum lateri barbarus omnis habet,</l><l n="21">vivit in his heu nunc, lusorum <note xml:id="note.236.2">nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald</note> oblitus amorum,</l><l n="22">hos videt, hos vates audit, amice, tuus:</l><l n="23">atque utinam vivat non et <note xml:id="note.236.3">et non corr. Heinsius</note> moriatur in illis,</l><l n="24">absit ab invisis et tamen umbra locis.</l><l n="25"> carmina quod pleno saltari nostra theatro,</l><l n="26">versibus et plaudi scribis, amice, meis,</l><l n="27">nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,</l><l n="28">Musa nec in plausus ambitiosa mea est.</l><l n="29">non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri</l><l n="30">impedit et profugi nomen in ora refert,</l><l n="31">quamvis interdum, quae me laesisse recordor,</l><l n="32">carmina devoveo Pieridasque meas,</l><l n="33">cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,</l><l n="34">vulneribusque meis tela cruenta sequor,</l><l n="35">quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet</l><l n="36">Graia Capheream currere puppis aquam. <note xml:id="note.236.4">capharea  <gap reason="lost"/> aqua</note>
                  </l><pb xml:id="p.238"/><l n="37">nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri</l><l n="38">nominis, utilius quod latuisset, ago.</l><l n="39">detineo studiis animum falloque dolores,</l><l n="40">experior curis et dare verba meis.</l><l n="41">quid potius faciam desertis solus in oris,</l><l n="42">quamve malis aliam quaerere coner <note xml:id="note.238.1"><app><lem>coner</lem></app> cogar</note> opem?</l><l n="43">sive locum specto, locus est inamabilis, et quo</l><l n="44">esse nihil toto tristius orbe potest,</l><l n="45">sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni,</l><l n="46">quamque lupi, saevae plus feritatis habent.</l><l n="47">non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,</l><l n="48">victaque pugnaci iura sub ense iacent.</l><l n="49">pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,</l><l n="50">oraque sunt longis horrida tecta comis, </l><l n="51">in paucis remanent Graecae vestigia linguae,</l><l n="52">haec quoque iam Getico barbara facta sono.</l><l n="53">unus in hoc nemo est populo, <note xml:id="note.238.2"><app><lem>nemo . . populo</lem></app> populo vix est</note> 
                  </l><l n="54">qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.</l><l n="55">ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!—</l><l n="56">Sarmatico cogor plurima more loqui. </l><l n="57">en pudet et fateor, iam desuetudine longa</l><l n="58">vix subeunt ipsi verba Latina mihi.</l><l n="59">nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello</l><l n="60">barbara . non hominis culpa, sed ista loci.</l><l n="61">ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,</l><l n="62">et fiat patrio vox mea muta sono,</l><l n="63">ipse loquor mecum desuetaque verba retracto, </l><l n="64">et studii repeto signa sinistra mei.</l><l n="65">sic animum tempusque traho, sic meque <note xml:id="note.238.3">me sicque vel mecumque corr. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> reduco </l><l n="66">a contemplatu summoveoque mali.</l><l n="67">carminibus quaero miserarum oblivia rerum:</l><l n="68">praemia si studio consequar ista, sat est.</l><pb xml:id="p.240"/></div><div type="textpart" subtype="poem" n="8"><l n="1">Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra</l><l n="2">te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,</l><l n="3">quae tibi res animos in me facit, improbe? curve</l><l n="4">casibus insultas, quos potes ipse pati?</l><l n="5">nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti</l><l n="6">nostra, quibus possint inlacrimare ferae;</l><l n="7">nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe</l><l n="8">numen, et exosae verba superba deae. </l><l n="9">Exigit <note xml:id="note.240.1">exigis vel exiget</note> a dignis <note xml:id="note.240.2">at dignes</note> ultrix Rhamnusia poenas:</l><l n="10">inposito calcas quid <note xml:id="note.240.3">qui</note> mea fata pede?</l><l n="11">vidi ego naufragium qui risit <note xml:id="note.240.4">naufragiumque viros et corr. Mencken</note> in aequora <note xml:id="note.240.5">aequore</note> mergi,</l><l n="12">et <q>numquam</q> dixi <q> iustior unda fuit.</q>
                  </l><l n="13">vilia qui quondam miseris alimenta negarat,</l><l n="14">nunc mendicato pascitur ipse cibo.</l><l n="15">passibus ambiguis Fortuna volubilis errat</l><l n="16">et manet in nullo certa tenaxque loco,</l><l n="17">sed modo laeta venit, <note xml:id="note.240.6">manet: venit Heinsius</note> vultus modo sumit acerbos,</l><l n="18">et tantum constans in levitate sua est.</l><l n="19">nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,</l><l n="20">flammaque de stipula nostra brevisque fuit.</l><l n="21">neve tamen tota capias fera gaudia mente,</l><l n="22">non est placandi spes mihi nulla dei,</l><l n="23">vel quia peccavi citra scelus, utque pudore</l><l n="24">non caret, invidia sic mea culpa caret,</l><l n="25">vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu</l><l n="26">illo, cui paret, mitius orbis habet.</l><l n="27">scilicet ut non est per vim superabilis ulli,</l><l n="28">molle cor ad timidas sic habet ille preces,</l><pb xml:id="p.242"/><l n="29">exemploque deum, quibus accessurus et ipse est,</l><l n="30">cum poenae venia plura roganda <note xml:id="note.242.1">regenda</note> dabit. <note xml:id="note.242.2">petam: dabit Faber</note>
                  </l><l n="31">si numeres anno soles et nubila toto,</l><l n="32">invenies nitidum saepius esse diem.</l><l n="33">ergo ne nimium nostra laetere ruina,</l><l n="34">restitui quondam me quoque posse puta:</l><l n="35">posse puta fieri lenito principe vultus</l><l n="36">ut videas media tristis in urbe meos,</l><l n="37">utque ego te videam causa graviore fugatum,</l><l n="38">haec sunt a primis proxima vota meis.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="9"><l n="1">O tua si sineres in nostris nomina poni</l><l n="2">carminibus, positus quam mihi saepe fores :</l><l n="3">te canerem solum, meriti memor, inque libellis</l><l n="4">crevisset sine te pagina nulla meis.</l><l n="5">quid tibi deberem, tota sciretur in urbe,</l><l n="6">exul in amissa si tamen urbe legor.</l><l n="7">te praesens mitem nosset, te serior aetas,</l><l n="8">scripta vetustatem si modo nostra ferunt,</l><l n="9">nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:</l><l n="10">hic te servato vate maneret honor.</l><l n="11">Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;</l><l n="12">gratia post magnos est tibi habenda deos.</l><l n="13">ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,</l><l n="14">et facis accepto munere posse frui.</l><l n="15">cumque perhorruerit <note xml:id="note.242.3">perhorreret </note> casus pars maxima nostros,</l><l n="16">pars etiam credi pertimuisse velit,</l><pb xml:id="p.244"/><l n="17">naufragiumque meum tumulo spectant <note xml:id="note.244.1">spectaret corr. Heinsius</note> ab alto,</l><l n="18">nec dederit nanti per freta saeva manum,</l><l n="19">seminecem Stygia revocasti solus ab unda.</l><l n="20">hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.</l><l n="21">di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :</l><l n="22">non potuit votum plenius esse meum.</l><l n="23">haec meus argutis, si tu paterere, libellis</l><l n="24">poneret in multa luce videnda labor;</l><l n="25">nunc quoque se, quamvis est <note xml:id="note.244.2">iam quamvis est vel q. e. iam corr. Naugerus (<foreign xml:lang="grc">σ</foreign>?)</note> iussa quiescere, quin te</l><l n="26">nominet invitum, vix mea Musa tenet,</l><l n="27">utque canem pavidae nactum vestigia cervae</l><l n="28">latrantem frustra copula dura tenet,</l><l n="29">utque fores nondum reserati carceris acer</l><l n="30">nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,</l><l n="31">sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia <note xml:id="note.244.3"><app><lem>Thalia</lem></app> voluntas</note>
                  </l><l n="32">per titulum vetiti nominis ire cupit.</l><l n="33">ne tamen officio memoris laedaris amici,</l><l n="34">parebo iussis—parce timere—tuis.</l><l n="35">at non parerem, nisi me meminisse putares.</l><l n="36">hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.</l><l n="37">dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo,</l><l n="38">serviet officio spiritus iste <note xml:id="note.244.4">ipse</note> tuo.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="10"><l n="1">Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,</l><l n="2">facta est Euxini dura ter unda maris.</l><l n="3">at mihi iam videor patria procul esse tot annis,</l><l n="4">Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.</l><pb xml:id="p.246"/><l n="5">stare putes, adeo procedunt tempora tarde,</l><l n="6">et peragit lentis passibus annus iter.</l><l n="7">nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,</l><l n="8">efficit angustos nec mihi bruma dies,</l><l n="9">scilicet in nobis rerum natura novata est,</l><l n="10">cumque meis curis omnia longa facit.</l><l n="11">an peragunt solitos communia tempora motus, suntque <note xml:id="note.246.1"> stantque Housman</note>
                  </l><l n="12"> magis vitae tempora dura meae?</l><l n="13">quem tenet Euxini mendax cognomine litus,<note xml:id="note.246.2">litus <app><lem xml:lang="grc">s</lem></app> tellus vel tempus vel pontus</note>
                  </l><l n="14">et Scythici vere terra sinistra freti,</l><l n="15">innumerae circa gentes fera bella minantur,</l><l n="16">quae sibi non rapto <note xml:id="note.246.3">raptu</note> vivere turpe putant.</l><l n="17">nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse</l><l n="18">moenibus exiguis ingenioque loci.</l><l n="19">cum minime credas, ut aves,<note xml:id="note.246.4">avis</note> densissimus hostis</l><l n="20">advolat, et praedam vix bene visus agit.</l><l n="21">saepe intra muros clausis venientia portis</l><l n="22">per medias legimus noxia tela vias.</l><l n="23">est igitur rarus, rus qui <note xml:id="note.246.5">qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> colere audeat, isque</l><l n="24">hac arat infelix, hac tenet arma manu.</l><l n="25">sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,</l><l n="26">proque lupo pavidae bella verentur oves.</l><l n="27">vix ope castelli defendimur; et tamen intus</l><l n="28">mixta facit Graecis barbara turba metum,</l><l n="29">quippe simul nobis habitat discrimine nullo</l><l n="30">barbarus et tecti plus quoque parte tenet,</l><l n="31">quos <note xml:id="note.246.6">quorum</note> ut non timeas, possis odisse videndo</l><l n="32">pellibus et longa pectora tecta coma.</l><pb xml:id="p.248"/><l n="33">hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,</l><l n="34">pro patrio cultu Persica braca tegit.</l><l n="35">exercent illi sociae commercia linguae:</l><l n="36">per gestum res est significanda mihi.</l><l n="37">barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,</l><l n="38">et rident stolidi verba Latina Getae;</l><l n="39">meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,</l><l n="40">forsitan obiciunt exiliumque mihi.</l><l n="41">utque fit, in me aliquid ficti,<note xml:id="note.248.1">siquidem vel si quid: ficti Owen</note> dicentibus illis</l><l n="42">abnuerim quotiens adnuerimque, putant,</l><l n="43">adde quod iniustum <note xml:id="note.248.2">et iustum</note> rigido ius dicitur ense,</l><l n="44">dantur et in medio vulnera saepe foro.</l><l n="45">o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti</l><l n="46">fila dedit vitae non breviora meae!</l><l n="47">quod patriae vultu vestroque caremus, amici,</l><l n="48">atque hic in Scythicis gentibus esse queror :</l><l n="49">utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,</l><l n="50">non merui tali forsitan esse loco.</l><l n="51">quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,</l><l n="52">Caesaris offenso numine, dignus eram.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="11"><l n="1">Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse</l><l n="2">exulis uxorem, littera questa tua est.</l><l n="3">indolui, non tam mea quod fortuna male audit,</l><l n="4">qui iam consuevi fortiter esse miser,</l><l n="5">quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris,</l><l n="6">teque reor nostris erubuisse malis.</l><pb xml:id="p.250"/><l n="7">perfer et obdura; multo graviora tulisti,</l><l n="8">eripuit cum me principis ira tibi.</l><l n="9">fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:</l><l n="10">mollior est culpam poena secuta meam.</l><l n="11">maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque</l><l n="12">venisset mallem funeris hora mihi.</l><l n="13">quassa tamen nostra est, non mersa <note xml:id="note.250.1"><app><lem>mersa</lem></app> fracta</note> nec obruta navis,</l><l n="14">utque caret portu, sic tamen extat aquis.</l><l n="15">nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit,</l><l n="16">qui merui vitio perdere cuncta meo.</l><l n="17">sed quia peccato facinus non affuit illi,</l><l n="18">nil nisi me patriis iussit abesse focis,</l><l n="19">utque aliis, quorum numerum comprendere non est,</l><l n="20">Caesareum numen sic mihi mite fuit.</l><l n="21">ipse relegati, non exulis utitur in me</l><l n="22">nomine . tuta suo iudice causa mea est.</l><l n="23">iure igitur laudes. Caesar, pro parte virili</l><l n="24">carmina nostra tuas qualiacumque canunt:</l><l n="25">iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant,</l><l n="26">teque velint sine se, comprecor, esse deum.</l><l n="27">optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum,</l><l n="28">sic solet exiguae currere rivus aquae,</l><l n="29">at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore,</l><l n="30">nomine mendaci parce gravare meam!</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="12"><l n="1">Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,</l><l n="2">ne pereant turpi pectora nostra situ.</l><l n="3">difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum</l><l n="4">sunt opus, et pacem mentis habere volunt.</l><pb xml:id="p.252"/><l n="5">nostra per adversas agitur fortuna procellas,</l><l n="6">sorte nec ulla mea tristior esse potest.</l><l n="7">exigis ut Priamus natorum funere ludat, <note xml:id="note.252.1">plaudat</note>
                  </l><l n="8">et Niobe festos ducat ut orba choros.</l><l n="9">luctibus an studio videor debere teneri,</l><l n="10">solus in extremos iussus abire Getas? </l><l n="11">des licet in valido pectus mihi robore fultum,</l><l n="12">fama refert Anyti quale fuisse reo, <note xml:id="note.252.2">rei vel senis</note>
                  </l><l n="13">fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:</l><l n="14">plus valet humanis viribus ira dei.</l><l n="15">ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum</l><l n="16">scribere in hoc casu sustinuisset opus.</l><l n="17">ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,<note xml:id="note.252.3">nostri</note>
                  </l><l n="18">omnis ut amissi sensus abesse queat,</l><l n="19">at timor officio fungi vetat ipse <note xml:id="note.252.4">esse: ipse <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> quietum:</l><l n="20">cinctus ab innumero me tenet hoste locus,</l><l n="21">adde quod ingenium longa rubigine laesum</l><l n="22">torpet et est multo, quam fuit ante, minus,</l><l n="23">fertilis, assiduo si non renovatur <note xml:id="note.252.5">renovetur vel removetur</note> aratro,</l><l n="24">nil nisi cum spinis gramen habebit ager.</l><l n="25">tempore qui longo steterit, male curret <note xml:id="note.252.6">currit</note> et inter</l><l n="26">carceribus missos ultimus ibit equus,</l><l n="27">vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,</l><l n="28">siqua diu solitis cumba vacavit <note xml:id="note.252.7">vacabit corr. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> aquis,</l><l n="29">me quoque despera,<note xml:id="note.252.8">despero</note> fuerim cum parvus et ante,</l><l n="30">illi, qui fueram, posse redire parem.</l><l n="31">contudit ingenium patientia longa malorum,</l><l n="32">et pars antiqui nulla vigoris adest.</l><pb xml:id="p.254"/><l n="33">siqua <note xml:id="note.254.1"><app><lem>siqua Bentley</lem></app> saepe</note> tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,</l><l n="34">inque suos volui cogere verba pedes,</l><l n="35">carmina nulla mihi sunt scripta, <note xml:id="note.254.2">carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nulla</note> aut qualia cernis,</l><l n="36">digna sui domini tempore, digna loco.</l><l n="37">denique non parvas animo dat gloria vires,</l><l n="38">et fecunda facit pectora laudis amor.</l><l n="39">nominis et famae quondam fulgore trahebar,</l><l n="40">dum tulit antemnas aura secunda meas.</l><l n="41">non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:</l><l n="42">si liceat, nulli cognitus esse velim,</l><l n="43">an quia cesserunt primo bene carmina, suades</l><l n="44">scribere, successus ut sequar ipse meos?</l><l n="45">pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores:</l><l n="46">vos estis nostrae maxima causa fugae,</l><l n="47">utque dedit iustas tauri fabricator aeni,</l><l n="48">sic ego do poenas artibus ipse meis.</l><l n="49">nil mihi debebat cum versibus amplius esse,</l><l n="50">cum fugerem merito naufragus omne fretum,</l><l n="51">at, puto, si demens studium fatale retemptem,</l><l n="52">hic mihi praebebit carminis arma locus.</l><l n="53">non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,</l><l n="54">verbaque significent quid mea, norit, adest.</l><l n="55">omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae, </l><l n="56">omniaque hostilis <note xml:id="note.254.3"><app><lem>hostilis Merkel</lem></app> possint vel possunt</note> plena timore soni.</l><l n="57">ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:</l><l n="58">nam didici Getice Sarmaticeque loqui.</l><l n="59">nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri</l><l n="60">a componendo carmine Musa potest.</l><l n="61">scribimus et scriptos absumimus igne libellos:</l><l n="62">exitus est studii parva favilla mei.</l><l n="63">nec possum et cupio non nullos ducere versus :</l><l n="64">ponitur idcirco noster in igne labor,</l><pb xml:id="p.256"/><l n="65">nec nisi pars casu flammis erepta dolove</l><l n="66">ad vos ingenii pervenit ulla mei.</l><l n="67">sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum</l><l n="68">perdidit, in cineres Ars mea versa foret!</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="13"><l n="1">Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,</l><l n="2">mittere si quisquam, quo caret ipse, potest,</l><l n="3">aeger enim traxi contagia corpore mentis,</l><l n="4">libera tormento pars mihi ne qua vacet,</l><l n="5">perque dies multos lateris cruciatibus uror;</l><l n="6">sic me non modico <note xml:id="note.256.1">sed quod non modico (in inmodico) corr. Ellis.</note> frigore laesit hiems, </l><l n="7">si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:</l><l n="8">quippe mea est umeris fulta ruina tuis.</l><l n="9">Quid, <note xml:id="note.256.2">qui</note> mihi cum dederis ingentia pignora, cumque</l><l n="10">per numeros omnes hoc tueare caput,</l><l n="11">quod tua me raro solatur epistula, peccas,</l><l n="12">remque piam praestas, sed <note xml:id="note.256.3">si: sed <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> mihi verba negas?</l><l n="13">hoc, precor, emenda! quod si correxeris unum,</l><l n="14">nullus in egregio corpore naevus erit.</l><l n="15">pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me</l><l n="16">littera non veniat, missa sit illa tamen,</l><l n="17">di faciant, ut sit temeraria nostra querella,</l><l n="18">teque putem falso non meminisse mei.</l><l n="19">quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur</l><l n="20">credere me fas est pectoris esse tui.</l><l n="21">cana prius gelido desint absinthia Ponto,</l><l n="22">et careat dulci Trinacris Hybla thymo,</l><l n="23">inmemorem quam te quisquam convincat amici.</l><l n="24">non ita sunt fati stamina nigra mei.</l><pb xml:id="p.258"/><l n="25">tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae</l><l n="26">crimina, quod non es, ne videare, cave.</l><l n="27">utque solebamus consumere longa loquendo</l><l n="28">tempora, sermoni <note xml:id="note.258.1">sermone</note> deficiente die,</l><l n="29">sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,</l><l n="30">et peragant linguae charta manusque vices,</l><l n="31">quod fore ne nimium videar diffidere, sitque</l><l n="32">versibus hoc paucis admonuisse satis,</l><l n="33">accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!—<q>vale.</q>
                  </l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="14"><l n="1">Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,</l><l n="2">o mihi me coniunx carior, ipsa vides,</l><l n="3">detrahat auctori multum fortuna licebit,</l><l n="4">tu tamen ingenio clara ferere meo;</l><l n="5">dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,</l><l n="6">nec potes in maestos omnis abire rogos;</l><l n="7">cumque viri casu possis miseranda videri,</l><l n="8">invenies aliquas, quae, quod es, esse velint, </l><l n="9">quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,</l><l n="10">felicem dicant invideantque tibi.</l><l n="11">non ego divitias dando tibi plura dedissem:</l><l n="12">nil feret ad Manes divitis umbra suos.</l><l n="13">perpetui fructum donavi nominis idque,</l><l n="14">quo dare nil potui munere maius, habes.</l><l n="15">adde quod, ut <note xml:id="note.258.2">et: ut Heinsius</note> rerum sola es tutela mearum,</l><l n="16">ad te non parvi venit honoris onus,</l><l n="17">quod numquam vox est de te mea muta tuique</l><l n="18">indiciis debes esse superba viri.</l><pb xml:id="p.260"/><l n="19">quae ne quis possit temeraria dicere, persta,</l><l n="20">et pariter serva meque piamque fidem.</l><l n="21">nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,</l><l n="22">et tantum <note xml:id="note.260.1">tanta</note> probitas inreprehensa fuit.</l><l n="23">area de <note xml:id="note.260.2">par (vel per) eadem: area de Withof</note> nostra nunc est tibi facta ruina</l><l n="24">conspicuum virtus hic tua ponat opus.</l><l n="25">esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est,</l><l n="26">et nihil officio nupta quod obstet habet,</l><l n="27">cum deus intonuit, non se subducere nimbo,</l><l n="28">id demum est pietas, id socialis amor.</l><l n="29">rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet,</l><l n="30">quae maneat stabili, eum fugit illa, pede. </l><l n="31">siqua tamen pretium sibi virtus <note xml:id="note.260.3">merces: virtus Ehwald</note> ipsa petitum,</l><l n="32">inque parum laetis ardua rebus adest,</l><l n="33">ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,</l><l n="34">et loca mirantur qua patet orbis iter.</l><l n="35">aspicis ut longo teneat laudabilis aevo</l><l n="36">nomen inextinctum Penelopea fides?</l><l n="37">cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor</l><l n="38">ausaque in accensos Iphias ire rogos?</l><l n="39">ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius</l><l n="40">Iliacam celeri vir pede pressit humum?</l><l n="41">morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:</l><l n="42">non ex difficili fama petenda tibi est.</l><l n="43">nec te credideris, quia non facis, ista moneri:</l><l n="44">vela damus, quamvis remige puppis eat,</l><l n="45">qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo</l><l n="46">laudat et hortatu comprobat acta suo.</l></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>