<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.perseus-lat2:2</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.perseus-lat2:2</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:id="stoa0045.stoa0"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="poem" n="1"><l n="1">Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,</l><l n="2">languida quo fessi vix venit aura Noti.</l><l n="3">nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:</l><l n="4">iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.</l><l n="5"> tandem aliquid pulsa curarum nube serenum</l><l n="6">vidi, fortunae verba dedique meae.</l><l n="7">nolit ut ulla <note xml:id="note.318.1">noluit illa</note> mihi contingere gaudia Caesar,</l><l n="8">velle potest cuivis haec tamen una dari.</l><l n="9">di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,</l><l n="10">tristitiam poni per sua festa iubent.</l><l n="11">denique, quod certus furor est audere fateri,</l><l n="12">hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.</l><l n="13">Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,</l><l n="14">mixta tenax segeti crescere lappa solet.</l><l n="15"> nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba</l><l n="16">numen, et invita saepe iuvamur ope.</l><l n="17">gaudia Caesareae mentis pro parte virili</l><l n="18">sunt mea: privati nil habet illa domus,</l><l n="19">gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi</l><l n="20">incluso mediis est mihi pompa Getis.</l><pb xml:id="p.320"/><l n="21">indice te didici, nuper visenda coisse</l><l n="22">innumeras gentes ad ducis Ora Sui!</l><l n="23">quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,</l><l n="24">hospitiis Romam vix habuisse locum.</l><l n="25"> tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante </l><l n="26">fuderit assiduas nubilus Auster aquas,</l><l n="27">numine caelesti solem fulsisse serenum,</l><l n="28">cum populi vultu conveniente die,</l><l n="29">atque ita victorem cum magnae vocis honore</l><l n="30">bellica laudatis dona dedisse viris,</l><l n="31">claraque sumpturum pictas insignia vestes</l><l n="32">tura prius sanctis inposuisse focis,</l><l n="33">iustitiamque sui caste <note xml:id="note.320.1">castae vel castos vel iustos corr. Scaliger </note> placasse parentis,</l><l n="34">illo quae <note xml:id="note.320.2">quo corr. Scal.</note> templum pectore semper habet,</l><l n="35">quaque ierit felix adiectum plausibus omen,</l><l n="36">saxaque roratis erubuisse rosis;</l><l n="37">protinus argento versos imitantia muros</l><l n="38">barbara cum pictis <note xml:id="note.320.3">victis </note> oppida lata viris,</l><l n="39">fluminaque et montes et in altis proelia <note xml:id="note.320.4"><app><lem>proelia Merkel</lem></app> proflua vel pascua</note> silvis,</l><l n="40">armaque cum telis in strue mixta sua,</l><l n="41">deque tropaeorum, quod sol incendent, <note xml:id="note.320.5">incenderet vel incenderat: incendent <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> auro</l><l n="42">aurea Romani tecta fuisse fori,</l><l n="43">totque tulisse duces captivis <note xml:id="note.320.6">captivos: captivis <foreign xml:lang="grc">σ</foreign> 
                     </note> addita collis</l><l n="44">vincula, paene hostis quot satis esse fuit.</l><l n="45"> maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,</l><l n="46">in quibus et belli summa caputque Bato. <note xml:id="note.320.7"><app><lem>Bato</lem></app> fuit vel tenet </note> 
                  </l><l n="47">cur ego posse negem minui mihi numinis iram,</l><l n="48">cum videam mitis hostibus esse deos?</l><l n="49">pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,</l><l n="50">oppida sub titulo nominis isse <note xml:id="note.320.8">esse</note> tui.</l><pb xml:id="p.322"/><l n="51">atque ea te contra nec muri mole nec armis</l><l n="52">nec satis ingenio tuta fuisse loci.</l><l n="53">di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,</l><l n="54">sint modo virtuti tempora longa tuae.</l><l n="55"> quod precor, eveniet : sunt quiddam <note xml:id="note.322.1">quaedam corr. Heinsius </note> oracula vatum:</l><l n="56">nam deus optanti prospera signa dedit,</l><l n="57">te quoque victorem Tarpeias scandere in arces</l><l n="58">laeta coronatis Roma videbit equis;</l><l n="59">maturosque pater nati spectabit honores,</l><l n="60">gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.</l><l n="61">iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque</l><l n="62">maxime, dicta tibi vaticinante nota.</l><l n="63">hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,</l><l n="64">sufficiet nostris si modo vita malis,</l><l n="65"> imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,</l><l n="66">abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.</l><l n="67">quae si me salvo dabitur tua laurea templis,</l><l n="68">omina bis dices vera fuisse mea.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="2"><l n="1">Ille domus vestrae primis venerator ab annis,</l><l n="2">pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,</l><l n="3">mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,</l><l n="4">quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.</l><l n="5"> ei mihi, si <note xml:id="note.322.2"><app><lem>si</lem></app> quid</note> lecto vultus tibi nomine non est</l><l n="6">qui fuit, et dubitas cetera perlegere!</l><l n="7">perlege, nec mecum pariter mea verba relega:</l><l n="8">urbe licet vestra versibus esse meis.</l><l n="9">non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,</l><l n="10">clara mea tangi sidera posse manu,</l><pb xml:id="p.324"/><l n="11">nec nos Enceladi dementia castra secuti</l><l n="12">in rerum dominos movimus arma deos,</l><l n="13">nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,</l><l n="14">numina sunt telis ulla petita meis.</l><l n="15"> est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum</l><l n="16">ausa sit, et nullum maius adorta nefas.</l><l n="17">nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:</l><l n="18">haec duo sunt animi nomina vera mei.</l><l n="19">esse quidem fateor meritam post Caesaris iram</l><l n="20">difficilem precibus te quoque iure meis;</l><l n="21">quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,</l><l n="22">te laedi, cum quis laeditur inde, putas, </l><l n="23">sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,</l><l n="24">non tamen efficies ut timeare mihi.</l><l n="25"> puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,</l><l n="26">profuit et Myso Pelias hasta duci.</l><l n="27">confugit interdum templi violator ad aram,</l><l n="28">nec petere offensi numinis horret opem.</l><l n="29">dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.</l><l n="30">sed non per placidas it mea puppis aquas,</l><l n="31">tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,</l><l n="32">nam timor eventus <note xml:id="note.324.1">eventu </note> deterioris abest,</l><l n="33">qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens</l><l n="34">porrigit ad spinas duraque saxa manus, <note xml:id="note.324.2">Vv.33-34 sic <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>: corrupti in A. cett.</note>
                  </l><l n="35"> accipitremque timens <note xml:id="note.324.3">accipitrem metuens</note> pennis trepidantibus ales</l><l n="36">audet ad humanos fessa venire sinus,</l><l n="37">nec se vicino dubitat committere tecto,</l><l n="38">quae fugit infestos territa cerva canes, </l><l n="39">da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,</l><l n="40">nec rigidam timidis vocibus obde forem,</l><pb xml:id="p.326"/><l n="41">verbaque nostra favens Romana ad numina perfer,</l><l n="42">non tibi Tarpeio culta Tonante minus,</l><l n="43">mandatique mei legatus suscipe causam:</l><l n="44">nulla meo quamvis nomine causa bona est.</l><l n="45"> iam prope depositum, certe iam frigidus aeger,</l><l n="46">servatus per te, si modo servor, ero.</l><l n="47">nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,</l><l n="48">principis aeterni quam tibi praestat amor.</l><l n="49">nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,</l><l n="50">quo poteras trepidis utilis esse reis.</l><l n="51">vivit enim in vobis facundi lingua parentis,</l><l n="52">et res heredem repperit illa suum.</l><l n="53">hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;</l><l n="54">non est confessi causa tuenda rei.</l><l n="55"> num tamen excuses erroris origine factum,</l><l n="56">an nihil expediat tale movere, vide.</l><l n="57">vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,</l><l n="58">non contrectari tutius esse puto.</l><l n="59">lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.</l><l n="60"> posse velim cineres obruere ipse meos.</l><l n="61">sic igitur, quasi me nullus deceperit error,</l><l n="62">verba fac, ut vita, quam dedit ipse,<note xml:id="note.326.1"><app><lem>ipse</lem></app> ille </note> fruar; </l><l n="63">cumque serenus erit vultusque remiserit illos,</l><l n="64">qui secum terras imperiumque movent,</l><l n="65">exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,</l><l n="66">detque solum miserae mite, precare, fugae, </l><l n="67">tempus adest aptum precibus, valet ille videtque</l><l n="68">quas fecit vires. Roma, valere tuas. </l><l n="69">incolumis <note xml:id="note.326.2">incolumi</note> coniunx sua pulvinaria servat;</l><l n="70">promovet Ausonium filius imperium;</l><pb xml:id="p.328"/><l n="71">praeterit ipse suos animo Germanicus annos,</l><l n="72">nec vigor est Drusi nobilitate minor,</l><l n="73">adde nurus <note xml:id="note.328.1">nurum </note> neptesque pias natosque nepotum</l><l n="74">ceteraque Augustae membra valere domus;</l><l n="75"> adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti</l><l n="76">subdita montanae brachia Dalmatiae.</l><l n="77">nec dedignata est abiectis Illyris armis</l><l n="78">Caesareum famulo vertice ferre pedem, </l><l n="79">ipse super currum placido spectabilis ore</l><l n="80">tempora Phoebea virgine nexa tulit.</l><l n="81">quem pia vobiscum proles comitavit euntem,</l><l n="82">digna parente suo nominibusque datis,</l><l n="83">fratribus adsimiles, <note xml:id="note.328.2">adsimilis</note> quos proxima templa tenentis</l><l n="84">divus ab excelsa Iulius aede videt.</l><l n="85"> his Messalinus, quibus omnia cedere debent,</l><l n="86">primum laetitiae non negat esse locum,</l><l n="87">quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:</l><l n="88">hac hominum nulli parte secundus erit.</l><l n="89">hanc colet ante diem qua, quae <note xml:id="note.328.3">quamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owen </note> decreta merenti,</l><l n="90">venit honoratis laurea digna comis.</l><l n="91">felices, quibus, o,<note xml:id="note.328.4"><app><lem>o</lem></app> hos </note> licuit spectare triumphos</l><l n="92">et ducis ore deos aequiperante frui!</l><l n="93">at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi</l><l n="94">terraque pacis inops undaque vincta <note xml:id="note.328.5">iuncta </note> gelu.</l><l n="95"> si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, <note xml:id="note.328.6">illuc, sed cf. istae A</note>
                  </l><l n="96">sit tua mutando gratia blanda loco.</l><pb xml:id="p.330"/><l n="97">hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,</l><l n="98">siquid habet sensus umbra diserta, petit.</l><l n="99">hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur</l><l n="100">servandi noceat ne tibi cura mei.</l><l n="101">tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare</l><l n="102">et nos in turbae parte fuisse tuae.</l><l n="103">ingenii certe, quo nos male sensimus usos,</l><l n="104">Artibus exceptis, saepe probator eras.</l><l n="105">nec mea, si tantum peccata novissima demas,</l><l n="106">esse potest domui vita pudenda tuae.</l><l n="107">sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,</l><l n="108">curaque sit superis Caesaribusque tui .</l><l n="109">mite, sed iratum merito mihi, numen adora,</l><l n="110"> eximat <note xml:id="note.330.1">eximar</note> ut Scythici me <note xml:id="note.330.2">me om.: add. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> feritate loci.</l><l n="111">difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,</l><l n="112">et talis meriti gratia maior erit.</l><l n="113">nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro</l><l n="114">accipiet voces Antiphatesve tuas,</l><l n="115">sed placidus facilisque parens veniaeque paratus,</l><l n="116">et qui fulmineo saepe sine igne tonat,</l><l n="117">qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,</l><l n="118">cuique fere poenam sumere poena sua est.</l><l n="119">victa tamen vitio est huius clementia nostro,</l><l n="120">venit et ad vires ira coacta suas.</l><l n="121">qui quoniam patria toto sumus orbe remoti,</l><l n="122">nec licet ante ipsos procubuisse deos,</l><l n="123">quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos,</l><l n="124">adde sed et proprias ad mea verba preces.</l><l n="125"> sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.</l><l n="126">ignosces. timeo naufragus omne fretum.</l><pb xml:id="p.332"/></div><div type="textpart" subtype="poem" n="3"><l n="1">Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,</l><l n="2">nec sinis ingenium nobilitate premi,</l><l n="3">culte mihi—quid enim status hic a funere differt</l><l n="4">supremum vitae tempus adusque meae,</l><l n="5"> rem facis, amictum non aversatus amicum,</l><l n="6">qua non est aevo rarior ulla tuo.</l><l n="7">turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,</l><l n="8">vulgus amicitias utilitate probat, </l><l n="9">cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,</l><l n="10">et cum fortuna statque caditque fides.</l><l n="11">nec facile invenias <note xml:id="note.332.1">invenies</note> multis in milibus unum,</l><l n="12">virtutem pretium qui putet esse sui.</l><l n="13">ipse decor, recte facti si praemia desint,</l><l n="14">non movet, et gratis paenitet esse probum.</l><l n="15"> nil <note xml:id="note.332.2"><app><lem>nil</lem></app> et</note> nisi quod prodest carum est: sed <note xml:id="note.332.3"><app><lem>sed</lem></app> si vel et vel en</note> detrahe menti</l><l n="16">spem fructus avidae, nemo petendus erit.</l><l n="17">at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit</l><l n="18">utile, sollicitis supputat articulis.</l><l n="19">illud amicitiae quondam venerabile numen <note xml:id="note.332.4">nomen</note>
                  </l><l n="20">prostat et in quaestu pro meretrice sedet,</l><l n="21">quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,</l><l n="22">communis vitii te quoque labe trahi,</l><l n="23">diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:</l><l n="24">quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.</l><l n="25"> en ego, non paucis quondam munitus amicis,</l><l n="26">dum flavit velis aura secunda meis,</l><l n="27">ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,</l><l n="28">in mediis lacera nave relinquor aquis, </l><l n="29">cumque alii nolint etiam me nosse videri,</l><l n="30">vix duo proiecto tresve tulistis opem.</l><pb xml:id="p.334"/><l n="31">quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,</l><l n="32">nec petere exemplum, sed dare dignus eras.</l><l n="33">te, nihil exactos <note xml:id="note.334.1">ex acto: exactos Ehwald</note> nisi nos <note xml:id="note.334.2"><app><lem>nos</lem></app> non vel vos</note> peccasse fatentem,</l><l n="34">sponte sua probitas officiumque iuvat.</l><l n="35"> iudice te mercede caret per seque petenda est</l><l n="36">externis virtus incomitata bonis, </l><l n="37">turpe putas abigi,<note xml:id="note.334.3">abici</note> quia sit miserandus, amicum,</l><l n="38">quodque sit infelix, desinere esse tuum.</l><l n="39">mitius est lasso digitum supponere mento,</l><l n="40">mergere quam liquidis ora natantis aquis.</l><l n="41">cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:</l><l n="42">instar et hanc vitam mortis habere puta.</l><l n="43">Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:</l><l n="44">a Stygia quantum mors mea distat aqua?</l><l n="45"> adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:</l><l n="46">et mea non minimum culpa furoris habet,</l><l n="47">tu quoque magnorum laudes admitte virorum,</l><l n="48">ut facis,<note xml:id="note.334.4">utque facis (et om.)</note> et lapso quam potes affer opem.</l><l n="49">si bene te novi, si, qui <note xml:id="note.334.5"><app><lem>qui, cf. quid A</lem></app> quis: quod <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> prius esse solebas,</l><l n="50">nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,</l><l n="51">quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,</l><l n="52">utque decet, ne te vicerit illa, caves;</l><l n="53">et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.</l><l n="54">sic eadem prodest causa nocetque mihi.</l><l n="55"> scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis</l><l n="56">te fieri comitem stantis in orbe deae.</l><l n="57">firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,</l><l n="58">vela regis quassae qualiacumque ratis,</l><pb xml:id="p.336"/><l n="59">quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,</l><l n="60">restat adhuc umeris fulta ruina tuis.</l><l n="61">ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso</l><l n="62">lenior, offensus qui mihi iure fuit.</l><l n="63">quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,</l><l n="64">illum iurabas protinus esse tuum.</l><l n="65">ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,</l><l n="66">diceris erratis ingemuisse meis.</l><l n="67">tum tua me primum solari littera coepit</l><l n="68">et laesum flecti spem dare posse deum.</l><l n="69">movit amicitiae tum te constantia longae,</l><l n="70">ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,</l><l n="71">et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,</l><l n="72">quodque tibi in cunis oscula prima dedi.</l><l n="73">quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis</l><l n="74">culta sit, esse vetus me tibi cogit <note xml:id="note.336.1">nunc tibi cogor </note> onus.</l><l n="75"> me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,</l><l n="76">quae non inferior nobilitate fuit,</l><l n="77">primus ut auderem committere carmina famae</l><l n="78">impulit: ingenii dux fuit ille mei.</l><l n="79">nec quo sit primum nobis a tempore cultus</l><l n="80">contendo fratrem posse referre tuum.</l><l n="81">te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus</l><l n="82">quolibet in casu gratia nostra fores,</l><l n="83">ultima me tecum vidit maestisque cadentes</l><l n="84">excepit lacrimas Aethalis Ilva <note xml:id="note.336.2">aeithali silva etc. corr. Rutfgers</note> genis:</l><l n="85">cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,</l><l n="86">attulerat culpae quem mala fama meae,</l><l n="87">inter confessum dubie <note xml:id="note.336.3"><app><lem>dubie</lem></app> medius: om A.</note> dubieque negantem</l><l n="88">haerebam, pavidas dante timore notas,</l><l n="89">exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,</l><l n="90">gutta per attonitas ibat oborta genas.</l><pb xml:id="p.338"/><l n="91">haec igitur referens et quod mea crimina primi</l><l n="92">erroris venia posse latere vides,</l><l n="93">respicis antiquum lassis in rebus amicum,</l><l n="94">fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.</l><l n="95"> pro quibus optandi si nobis copia fiat,</l><l n="96">tam bene promerito commoda mille precer. <note xml:id="note.338.1">precor corr.Heinsius </note>
                  </l><l n="97"> sed si sola mihi dentur tua vota, precabor</l><l n="98">ut tibi sit salvo Caesare salva parens.</l><l n="99">haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,</l><l n="100">te solitum memini prima rogare deos.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="4"><l n="1">Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,</l><l n="2">Attice, iudicio non dubitande meo.</l><l n="3">ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,</l><l n="4">deserit an partis languida cura suas?</l><l n="5"> non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim</l><l n="6">fasque putem iam te non meminisse mei.</l><l n="7">ante oculos nostros posita est <note xml:id="note.338.2"><app><lem>posita est</lem></app> tua est vel tua stat etc.</note> tua semper imago,</l><l n="8">et videor vultus mente videre tuos.</l><l n="9">seria multa mihi tecum conlata recordor,</l><l n="10">nec data iucundis tempora pauca iocis,</l><l n="11">saepe citae longis visae sermonibus horae,</l><l n="12">saepe fuit brevior quam mea verba dies.</l><l n="13">saepe tuas venit factum modo carmen ad auris</l><l n="14">et nova iudicio subdita Musa tuo est.</l><l n="15"> quod tu laudaras, populo placuisse putabam.</l><l n="16">hoc pretium curae dulce regentis <note xml:id="note.338.3">recentis vel monentis</note> erat.</l><l n="17">utque meus lima rasus liber esset amici,</l><l n="18">non semel admonitu facta litura tuo est.</l><pb xml:id="p.340"/><l n="19">nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,</l><l n="20">nos via, nos iunctis curva theatra locis,</l><l n="21">denique tantus amor nobis, carissime, semper,</l><l n="22">quantus in Aeacide Nestorideque fuit.</l><l n="23">non ego, si biberes securae pocula Lethes,</l><l n="24">excidere haec credam pectore posse tuo.</l><l n="25"> longa dies citius brumali sidere, noxque</l><l n="26">tardior hiberna solstitialis erit,</l><l n="27">nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,</l><l n="28">calthaque Paestanas vincet odore rosas,</l><l n="29">quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.</l><l n="30">non ita pars fati candida nulla mei est.</l><l n="31">ne tamen haec dici possit fiducia mendax</l><l n="32">stultaque credulitas nostra fuisse, cave,</l><l n="33">constantique fide veterem tutare sodalem,</l><l n="34">qua licet et quantum non onerosus ero.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="5"><l n="1">Condita disparibus numeris ego Naso Salano</l><l n="2">praeposita misi verba salute meo.</l><l n="3">quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,</l><l n="4">te precor a salvo possit, amice, legi.</l><l n="5"> candor, in hoc aevo res intermortua paene,</l><l n="6">exigit ut faciam talia vota tuus.</l><l n="7">nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.</l><l n="8">diceris exiliis indoluisse meis,</l><l n="9">missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,</l><l n="10">illa tuus iuvit qualiacumque favor;</l><l n="11">optastique brevem solvi <note xml:id="note.340.1"><app><lem>solvil Postgate</lem></app> salvi vel fieri</note> mihi Caesaris iram,</l><l n="12">quod tamen optari, si sciat, ipse sinat, </l><l n="13">moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,</l><l n="14">nec minus idcirco sunt ea grata mihi.</l><pb xml:id="p.342"/><l n="15">quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,</l><l n="16">credibile est fieri condicione loci,</l><l n="17">vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,</l><l n="18">quae minus Augusta pace fruatur humus,</l><l n="19">tu tamen hic structos inter fera proelia versus</l><l n="20">et legis et lectos ore favente probas,</l><l n="21">ingenioque meo, vena quod paupere manat,</l><l n="22">plaudis, et e rivo flumina magna facis,</l><l n="23">grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,</l><l n="24">vix sibi cum miseros posse placere putes,</l><note xml:id="note.342.1">putas vel putat</note><l n="25"> dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,</l><l n="26">materiae gracili sufficit ingenium,</l><l n="27">nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,</l><l n="28">ausus sum tantae sumere molis opus.</l><l n="29">obruit audentem rerum gravitasque nitorque,</l><l n="30">nec potui coepti pondera ferre mei.</l><l n="31">illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:</l><l n="32">cetera materia debilitata iacent,</l><l n="33">qui si forte liber vestras pervenit ad auris,</l><l n="34">tutelam mando sentiat ille tuam.</l><l n="35"> hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,</l><l n="36">accedat cumulus gratia nostra levis,</l><l n="37">non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte</l><l n="38">et non calcata candidiora nive:</l><l n="39">mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,</l><l n="40">nec lateant artes eloquiumque tuum.</l><l n="41">te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,</l><l n="42">participem studii Caesar habere solet.</l><pb xml:id="p.344"/><l n="43">tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis</l><l n="44">ingenio mores aequiperante places.</l><l n="45"> te dicente prius fit protinus impetus illi:</l><l n="46">teque habet elicias qui sua verba tuis.</l><l n="47">cum tu desisti mortaliaque ora quierunt</l><l n="48">tectaque non longa continuere mora,</l><l n="49">surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,</l><l n="50">qualis ab Eois Lucifer ortus aquis.</l><l n="51">dumque silens adstat, status est vultusque diserti,</l><l n="52">spemque decens doctae vocis amictus <note xml:id="note.344.1">amicus corr. Heinsius</note> habet,</l><l n="53">mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,</l><l n="54">hoc superos iures more solere loqui,</l><l n="55"> atque "haec est " dicas "facundia principe digna</l><l n="56">"eloquio tantum nobilitatis inest.</l><l n="57">huic tu cum placeas et vertice sidera tangas,</l><l n="58">scripta tamen profugi vatis habenda putas,</l><l n="59">scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,</l><l n="60">et servat studii foedera quisque sui:</l><l n="61">rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,</l><l n="62">rectorem dubiae navita puppis amat.</l><l n="63">tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,</l><l n="64">ingenioque faves, ingeniose, meo.</l><l n="65"> distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem :</l><l n="66">artis et ingenuae cultor uterque sumus,</l><l n="67">thyrsus abest a te, <note xml:id="note.344.2"><app><lem>abest a te Rothmaler</lem></app> sublestate (A) vel ubi est a te vel enim vobis</note> gustata <note xml:id="note.344.3">gestata</note> est laurea nobis,</l><l n="68">sed tamen ambobus debet inesse calor:</l><l n="69">utque meis numeris tua dat facundia nervos,</l><l n="70">sic venit a nobis in tua verba nitor.</l><pb xml:id="p.346"/><l n="71">iure igitur studio confinia carmina vestro</l><l n="72">et commilitii sacra tuenda putas.</l><l n="73">pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,</l><l n="74">comprecor ad vitae tempora summa tuae.</l><l n="75"> succedatque suis <note xml:id="note.346.1">tuis</note> orbis moderator <note xml:id="note.346.2">moderatus</note> habenis:</l><l n="76">quod mecum populi vota precantur idem.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="6"><l n="1">Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,</l><l n="2">tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.</l><l n="3">exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam,</l><l n="4">et si non liceat scribere, mutus ero.</l><l n="5"> corripis, ut debes, stulti peccata sodalis,</l><l n="6">et mala me meritis ferre minora doces. <note xml:id="note.346.3">doles corr. Faber</note>
                  </l><l n="7">vera facis, sed sera meae convicia culpae:</l><l n="8">aspera confesso verba remitte reo.</l><l n="9">cum poteram recto transire Ceraunia velo,</l><l n="10">ut fera vitarem saxa, monendus eram.</l><l n="11">nunc mihi naufragio quid prodest discere <note xml:id="note.346.4">dicere</note> facto,</l><l n="12">qua mea debuerit currere cumba via?</l><l n="13">brachia da lasso potius prendenda natanti,</l><l n="14">nec pigeat mento supposuisse manum.</l><l n="15"> idque facis, faciasque precor . sic mater et uxor,</l><l n="16">sic tibi sint fratres totaque salva domus,</l><l n="17">quodque soles animo semper, quod voce precari,</l><l n="18">omnia Caesaribus sic tua facta probes.</l><pb xml:id="p.348"/><l n="19">turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico</l><l n="20">auxilium nulla parte tulisse tuum,</l><l n="21">turpe referre pedem, nec passu stare tenaci,</l><l n="22">turpe laborantem deseruisse ratem,</l><l n="23">turpe sequi casum et fortunae cedere <note xml:id="note.348.1">accedere, at cf. Tib. iv.13.17</note> amicum,</l><l n="24">et, nisi sit felix, esse negare suum.</l><l n="25"> non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati,</l><l n="26">non haec Aegidae Pirithoique fides: </l><l n="27">quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,</l><l n="28">in quorum plausus tota theatra sonant,</l><l n="29">tu quoque per durum servato tempus amico</l><l n="30">dignus es in tantis nomen habere viris,</l><l n="31">dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,</l><l n="32">non erit officii gratia surda tui.</l><l n="33">crede mihi, nostrum si non mortale futurum est</l><l n="34">carmen, in ore frequens posteritatis eris.</l><l n="35"> fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis,</l><l n="36">duret et in longas impetus iste moras,</l><l n="37">quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,</l><l n="38">nec nocet admisso subdere calcar equo.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="7"><l n="1">Esse salutatum vult te mea littera primum</l><l n="2">a male pacatis, Attice, missa Getis.</l><l n="3">proxima subsequitur, quid agas, audire voluntas, <note xml:id="note.348.2">voluptas</note>
                  </l><l n="4">et si, quidquid <note xml:id="note.348.3">si quid vel iam si quid vel nunc quicquid</note> agis, sit tibi cura mei.</l><l n="5"> nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum</l><l n="6">saepe supervacuos cogit habere metus,</l><l n="7">da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori.</l><l n="8">tranquillas etiam naufragus horret aquas.</l><pb xml:id="p.350"/><l n="9">qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,</l><l n="10">omnibus unca cibis aera subesse putat.</l><l n="11">saepe canem longe visum fugit agna lupumque</l><l n="12">credit, et ipsa suam nescia vitat opem.</l><l n="13">membra reformidant mollem quoque saucia tactum,</l><l n="14">vanaque sollicitis incutit <note xml:id="note.350.1">inmutat vel incitat vel concitat corr. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> umbra metum.</l><l n="15"> sic ego Fortunae telis confixus iniquis</l><l n="16">pectore concipio nil nisi triste meo.</l><l n="17">iam mihi fata liquet coeptos servantia cursus</l><l n="18">per sibi consuetas semper itura vias :</l><l n="19">observare deos, ne quid mihi cedat amice,</l><l n="20">verbaque Fortunae vix puto posse dari.</l><l n="21">est illi curae me perdere, quaeque solebat</l><l n="22">esse levis, constans et bene certa nocet,</l><l n="23">crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris </l><l n="24">(nec planis <note xml:id="note.350.2">planus</note> nostris casibus esse puter <note xml:id="note.350.3"><app><lem>puter Ehwald</lem></app> potes vel potest vel solet</note>),</l><l n="25">Cinyphiae segetis citius numerabis aristas,</l><l n="26">altaque quam multis floreat Hybla thymis,</l><l n="27">et quot aves motis nitantur in aere pinnis,</l><l n="28">quotque natent pisces aequore, certus eris,</l><l n="29">quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,</l><l n="30">quos ego sum terra, quos ego passus aqua.</l><l n="31">nulla Getis toto gens est truculentior orbe;</l><l n="32">sed tamen hi nostris ingemuere malis,</l><l n="33">quae tibi si memori coner perscribere versu.</l><l n="34">Uias est fati longa futura mei.</l><l n="35"> non igitur vereor <note xml:id="note.350.4">verear</note> quo <note xml:id="note.350.5"><app><lem>quo</lem></app> qua vel quia vel quod</note> te rear esse verendum,</l><l n="36">cuius amor nobis pignora mille dedit,</l><l n="37">sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est</l><l n="38">tempore laetitiae ianua clausa meae.</l><pb xml:id="p.352"/><l n="39">iam dolor in morem venit meus, utque Caducis</l><l n="40">percussu crebro saxa cavantur aquis,</l><l n="41">sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,</l><l n="42">vixque habet in nobis iam nova plaga locum.</l><l n="43">nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,</l><l n="44">nec magis est curvis Appia trita rotis,</l><l n="45">pectora quam mea sunt sene calcata <note xml:id="note.352.1">caecata</note> malorum,</l><l n="46">et nihil inveni, quod mihi ferret opem.</l><l n="47">artibus ingenuis quaesita est gloria multis:</l><l n="48">infelix perii dotibus ipse meis.</l><l n="49">vita prior vitio caret et sine labe peracta est <note xml:id="note.352.2">est om. A</note> :</l><l n="50">auxilii misero nil tulit illa mihi.</l><l n="51">culpa gravis precibus donatur saepe suorum:</l><l n="52">omnis pro nobis gratia muta fuit.</l><l n="53">adiuvat in duris aliquos <note xml:id="note.352.3">aliquo</note> praesentia rebus:</l><l n="54">obruit hoc absens vasta procella caput.</l><l n="55"> quis <note xml:id="note.352.4"><app><lem>quis Heinsius</lem></app> quae vel quem (que) obruent (-et)</note> non horruerit tacitam <note xml:id="note.352.5">faciti</note> quoque Caesaris iram?</l><l n="56">addita sunt poenis aspera verba meis.</l><l n="57">fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor</l><l n="58">Arcturum subii Pleiadumque minas,</l><l n="59">saepe solent hiemen placidam sentire carinae:</l><l n="60">non Ithacae puppi saevior unda fuit.</l><l n="61">recta fides comitum poterat mala nostra levare:</l><l n="62">ditata est spoliis perfida turba meis.</l><l n="63">mitius exilium faciunt loca: tristior ista</l><l n="64">terra sub ambobus non iacet ulla polis.</l><l n="65"> est aliquid patriis vicinum finibus esse:</l><l n="66">ultima me tellus, ultimus orbis habet.</l><l n="67">praestat et exulibus pacem tua laurea. Caesar:</l><l n="68">Pontica finitimo terra sub hoste iacet.</l><pb xml:id="p.354"/><l n="69">tempus in agrorum cultu consumere dulce est:</l><l n="70">non patitur verti barbarus hostis humum.</l><l n="71">temperie caeli corpusque animusque iuvatur:</l><l n="72">frigore perpetuo Sarmatis ora riget.</l><l n="73">est in aqua dulci non invidiosa voluptas:</l><l n="74">aequoreo bibitur cum sale mixta palus.</l><l n="75"> omnia deficiunt. animus tamen omnia vincit:</l><l n="76">ille etiam vires corpus habere facit,</l><l n="77">sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est,</l><l n="78">aut, flecti nervos si patiere,</l><l n="79">cades, spes quoque posse mora mitescere principis iram,</l><l n="80">vivere ne nolim deficiamque, cavet, </l><l n="81">nec vos parva datis pauci solacia nobis,</l><l n="82">quorum spectata est per mala nostra fides, </l><l n="83">coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem,</l><l n="84">meque simul serva iudiciumque tuum.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="8"><l n="1">Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,</l><l n="2">quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos;</l><l n="3">utque tuum munus numerum, quem debet, haberet,</l><l n="4">est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.</l><l n="5"> argentum felix omnique beatius auro,</l><l n="6">quod, fuerit pretium cum rude, numen habet.</l><l n="7">non mihi divitias dando maiora dedisses,</l><l n="8">caelitibus missis nostra sub ora tribus, </l><l n="9">est aliquid spectare deos et adesse putare,</l><l n="10">et quasi cum vero numine posse loqui.</l><pb xml:id="p.356"/><l n="11">quantum ad te, <note xml:id="note.356.1">quanta meridi (A) vel quanta (quantum vel quando) a te (ad me) redii, etc. corr. Ehwald</note> redii, nec me tenet ultima tellus,</l><l n="12">utque prius, media sospes in urbe moror.</l><l n="13">Caesareos video vultus, velut ante videbam :</l><l n="14">vix huius voti spes fuit ulla mihi;</l><l n="15">utque salutabam numen caeleste, saluto.</l><l n="16">quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes,</l><l n="17">quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?</l><l n="18">qui locus ablato Caesare vilis erit.</l><l n="19">hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;</l><l n="20">nam patriae faciem sustinet ille suae.</l><l n="21">fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,</l><l n="22">torvaque nescio quid forma minantis habet?</l><l n="23">parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,</l><l n="24">iustaque vindictae supprime lora tuae.</l><l n="25"> parce, precor, <note xml:id="note.356.2"><app><lem>precor</lem></app> puer</note> saecli decus indelebile <note xml:id="note.356.3">admirabile vel o venerabile</note> nostri,</l><l n="26">terrarum dominum quem tua cura facit.</l><l n="27">per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,</l><l n="28">per numquam surdos in tua vota deos,</l><l n="29">perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,</l><l n="30">et cui maiestas non onerosa tua est,</l><l n="31">perque tibi similem virtutis imagine natum,</l><l n="32">moribus adgnosci qui tuus esse potest,</l><l n="33">perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,</l><l n="34">qui veniunt magno per tua iussa gradu,</l><l n="35">parte leva minima nostras et contrahe poenas,</l><l n="36">daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.</l><l n="37">et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,</l><l n="38">numina sint precibus non inimica meis.</l><l n="39">sic fera quam primum pavido Germania vultu</l><l n="40">ante triumphantis serva feratur equos:</l><pb xml:id="p.358"/><l n="41">sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos</l><l n="42">vivant, et possis filius esse diu.</l><l n="43">tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,</l><l n="44">accipe non dura supplicis aure preces.</l><l n="45"> sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,</l><l n="46">cumque bonis nuribus quod peperere nurus,</l><l n="47">sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum,</l><l n="48">pars fuerit partus sola caduca tui.</l><l n="49">sic tibi mature fraterni funeris ultor</l><l n="50">purpureus niveis filius instet equis.</l><l n="51">adnuite o! timidis, mitissima numina, votis.</l><l n="52">praesentis aliquid prosit habere deos.</l><l n="53">Caesaris adventu tuta <note xml:id="note.358.1">tota; tuto Owen</note> gladiator harena</l><l n="54">exit, et auxilium non leve vultus habet.</l><l n="55"> nos quoque vestra iuvat <note xml:id="note.358.2">iuvet</note> quod, qua licet, ora videmus,</l><l n="56">intrata est superis quod domus una tribus,</l><l n="57">felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,</l><l n="58">quique deum coram corpora vera vident,</l><l n="59">quod quoniam nobis invidit inutile fatum,</l><l n="60">quos dedit ars, vultus effigiemque colo.</l><l n="61">sic homines novere deos, quos arduus aether</l><l n="62">occulit, et colitur pro Iove forma Iovis,</l><l n="63">denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete,</l><l n="64">ne sit in inviso vestra figura loco.</l><l n="65"> nam caput e nostra citius cervice recedet,</l><l n="66">et patiar fossis lumen abire genis,</l><l n="67">quam caream raptis, o publica numina, vobis:</l><l n="68">vos eritis nostrae portus et ara fugae.</l><pb xml:id="p.360"/><l n="69">vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,</l><l n="70">utque meas aquilas, ut mea <note xml:id="note.360.1"><app><lem>ut mea</lem></app> tutaque vel vos mea vel signa ego vestra, etc. corr. Korn</note> signa sequar, </l><l n="71">aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor,</l><l n="72">aut spes exilii commodioris adest.</l><l n="73">nam minus et minus est facies in imagine tristis,</l><l n="74">visaque sunt dictis adnuere ora meis.</l><l n="75">vera precor fiant timidae praesagia mentis,</l><l n="76">iustaque quamvis est, sit minor ira dei.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="9"><l n="1">Regia progenies, cui nobilitatis origo</l><l n="2">nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, </l><l n="3">fama loquax vestras si iam pervenit ad auris,</l><l n="4">me tibi finitimi parte iacere soli,</l><l n="5">supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,</l><l n="6">quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.</l><l n="7">me fortuna tibi—de qua quod non queror, <note xml:id="note.360.2">querar</note> hoc est—</l><l n="8">tradidit, hoc uno non inimica mihi.</l><l n="9">excipe naufragium non duro litore nostrum,</l><l n="10">ne fuerit terra tutior unda tua.</l><l n="11">regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,</l><l n="12">convenit et tanto, quantus es ipse, viro.</l><l n="13">fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,</l><l n="14">esse potest animo vix tamen aequa tuo.</l><l n="15"> conspicitur numquam meliore potentia causa,</l><l n="16">quam quotiens vanas non sinit esse preces,</l><l n="17">hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est</l><l n="18">a superis ortae nobilitatis opus.</l><l n="19">hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, <note xml:id="note.360.3"><app><lem>generis . . auctor</lem></app> opus hoc tibi suadet erato</note>
                  </l><l n="20">et prior Eumolpo suadet Erichthonius.</l><pb xml:id="p.362"/><l n="21">hoc tecum commune deo est, <note xml:id="note.362.1">deos (deis vel dei): deo est Riese</note> quod uterque rogati</l><l n="22">supplicibus vestris ferre soletis opem.</l><l n="23">numquid <note xml:id="note.362.2">namquid</note> erit, quare solito dignemur honore</l><l n="24">numina, si demas velle iuvare deos?</l><l n="25">Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,</l><l n="26">victima pro templo cur cadat icta Iovis?</l><l n="27">si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,</l><l n="28">irrita Neptuno cur ego tura feram?</l><l n="29">vana laborantis si fallat vota coloni,</l><l n="30">accipiat gravidae cur suis exta Ceres?</l><l n="31">nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,</l><l n="32">musta sub adducto si pede nulla fluent.</l><l n="33">Caesar ut imperii moderetur frena precamur,</l><l n="34">tam bene quod patriae consulit ille suae.</l><l n="35">utilitas igitur magnos hominesque deosque</l><l n="36">efficit, auxiliis quoque favente suis.</l><l n="37">tu quoque fac prosis intra <note xml:id="note.362.3">profugus intra</note> tua castra iacenti,</l><l n="38">o Coty, progenies digna parente tuo.</l><l n="39">conveniens homini est hominem servare voluptas,</l><l n="40">et melius nulla quaeritur arte favor.</l><l n="41">quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis</l><l n="42">munifici mores improbat Alcinoi?</l><l n="43">non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, <note xml:id="note.362.4">genitorve (gentisque) caphereus (caphareus)</note>
                  </l><l n="44">quive repertorem torruit arte sua:</l><l n="45">sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,</l><l n="46">tam numquam, facta pace, cruoris amans, </l><l n="47">adde quod ingenuas didicisse fideliter artes</l><l n="48">emollit mores nec sinit esse feros, </l><l n="49">nec regum quisquam magis est instructus ab illis,</l><l n="50">mitibus aut studiis tempora plura dedit.</l><pb xml:id="p.364"/><l n="51">carmina testantur, quae, si tua nomina demas,</l><l n="52">Threicium iuvenem composuisse negem; </l><l n="53">neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,</l><l n="54">Bistonis ingenio terra superba tuo est.</l><l n="55">utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma</l><l n="56">sumere et hostili tingere caede manum,</l><l n="57">atque ut es excusso iaculum torquere lacerto</l><l n="58">collaque velocis flectere doctus equi,</l><l n="59">tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,</l><l n="60"> atque suis numeris <note xml:id="note.364.1">humeris corr. Heinsius</note> forte quievit opus,</l><l n="61">ne tua marcescant per inertis otia somnos,</l><l n="62">lucida Plena tendis in astra via.</l><l n="63">haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:</l><l n="64">eiusdem sacri cultor uterque sumus.</l><l n="65"> ad vatem vates orantia brachia tendo,</l><l n="66">terra sit exiliis ut tua fida meis.</l><l n="67">non ego caede nocens in Ponti litora veni,</l><l n="68">mixtave sunt nostra dira venena manu:</l><l n="69">nec mea subiecta convicta est gemma tabella</l><l n="70"> mendacem linis imposuisse notam.</l><l n="71">nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:</l><l n="72">est tamen his gravior noxa fatenda mihi.</l><l n="73">neve roges, quae sit, stultam conscripsimus <note xml:id="note.364.2">quae (quam) scripsimus</note> Artem;</l><l n="74">innocuas nobis haec vetat esse manus.</l><l n="75"> ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,</l><l n="76">ut lateat <note xml:id="note.364.3">pateat corr. <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>
                     </note> sola culpa sub Arte mea. </l><l n="77">quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,</l><l n="78">qui nisi natalem nil mihi dempsit humum,</l><l n="79">hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,</l><l n="80">inviso possim tutus ut esse loco.</l><pb xml:id="p.366"/></div><div type="textpart" subtype="poem" n="10"><l n="1">Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae</l><l n="2">haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?</l><l n="3">auctorisque sui si non est anulus index,</l><l n="4">cognitane est nostra littera facta manu?</l><l n="5"> an tibi notitiam mora temporis eripit horum,</l><l n="6">nec repetunt oculi signa vetusta tui?</l><l n="7">sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,</l><l n="8">exciderit tantum ne tibi cura mei.</l><l n="9">quam tu vel longi debes convictibus aevi,</l><l n="10">vel mea quod coniunx non aliena tibi est, <note xml:id="note.366.1">est om</note>
                  </l><l n="11">vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,</l><l n="12">utque decet, nulla factus es Arte nocens.</l><l n="13">tu canis aeterno quicquid restabat Homero,</l><l n="14">ne careant summa Troica bella manu.</l><l n="15">Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,</l><l n="16">doctrinae pretium triste magister habet,</l><l n="17">sunt tamen inter se communia sacra poetis,</l><l n="18">diversum quamvis quisque sequamur <note xml:id="note.366.2">queramur vel sequatur</note> iter : </l><l n="19">quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse</l><l n="20">suspicor, et casus velle levare meos.</l><l n="21">te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:</l><l n="22">Trinacris est oculis te duce visa <note xml:id="note.366.3">nota</note> meis.</l><l n="23">vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,</l><l n="24">subpositus monti quam vomit ore Gigans,</l><l n="25">Hennaeosque lacus et olentis <note xml:id="note.366.4">olentia corr. Zinzerling</note> stagna Palici, </l><l n="26">quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.</l><l n="27">nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,</l><l n="28">tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.</l><pb xml:id="p.368"/><l n="29">hic mihi labentis pars anni magna peracta est.</l><l n="30"> eheu, quam dispar est locus ille Getis!</l><l n="31">et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo</l><l n="32">te mihi iucundas efficiente vias!</l><l n="33">seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,</l><l n="34">esseda nos agili sive tulere rota,</l><l n="35"> saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi,</l><l n="36">pluraque, si numeres, verba fuere gradu,</l><l n="37">saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum</l><l n="38">tarda per aestivos defuit hora dies.</l><l n="39">est aliquid casus pariter timuisse marinos,</l><l n="40">iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.</l><l n="41">et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,</l><l n="42">quorum non pudeat, posse referre iocos,</l><l n="43">haec tibi cum subeant, absim licet, <note xml:id="note.368.1">ipsum licet vel hic sim licet</note> omnibus annis</l><l n="44">ante tuos oculos, ut modo visus, ero.</l><l n="45"> ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi,</l><l n="46">qui semper liquidis altior extat aquis,</l><l n="47">te tamen intueor quo solo pectore possum,</l><l n="48">et tecum gelido saepe sub axe loquor,</l><l n="49">hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens,</l><l n="50">inque Getas media iussus ab urbe venis.</l><l n="51">redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est,</l><l n="52">istic me memori pectore semper habe.</l></div><div type="textpart" subtype="poem" n="11"><l n="1">Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit</l><l n="2">Naso, parum faustae conditor Artis, opus,</l><l n="3">ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,</l><l n="4">scire tamen possis nos meminisse tui.</l><pb xml:id="p.370"/><l n="5"> nominis ante mei venient oblivia nobis,</l><l n="6">pectore quam pietas sit tua pulsa meo:</l><l n="7">et prius hanc animam vacuas reddemus in auras,</l><l n="8">quam fiat meriti gratia vana tui.</l><l n="9">grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas</l><l n="10">cum mea concreto sicca dolore forent: </l><l n="11">grande voco meritum maestae solacia mentis,</l><l n="12">cum pariter nobis illa tibique dares,</l><l n="13">sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,</l><l n="14">admonitu melior fit tamen illa tuo.</l><l n="15"> namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,</l><l n="16">hoc ego te laetor coniugis esse meae.</l><l n="17">quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat,</l><l n="18">seque tui vita sanguinis esse probat,</l><l n="19">ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis,</l><l n="20">plenius auctorem te quoque nancta facit,</l><l n="21">acer et ad palmae per se cursurus honores,</l><l n="22">si tamen horteris, fortius ibit equus,</l><l n="23">adde quod absentis cura mandata fideli</l><l n="24">perficis, et nullum ferre gravaris onus.</l><l n="25"> o, referant grates, quoniam non possumus ipsi,</l><l n="26">di tibi! qui referent, si pia facta vident;</l><l n="27">sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,</l><l n="28">maxima Fundani gloria, Rufe, soli.</l></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>