<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:6-10</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:6-10</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><milestone unit="para"/><reg>causa</reg> quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi<note>ipsi <hi rend="italic">scripsi</hi>: illi <hi rend="italic">H</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> considerate. <reg>primum</reg> mihi
				videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse
				dicendum. <reg>genus</reg> est eius belli<note>est eius belli <hi rend="italic">H</hi>: est enim belli huius (eius <hi rend="italic">E</hi>) modi <hi rend="italic">EWt</hi>: est enim eius (huius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) modi <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>
                  </note> quod maxime
				vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium<note>ad... studium
						<hi rend="italic">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>
                  </note> debeat. <reg>in</reg> quo agitur
				populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus<note>omnibus
					rebus <hi rend="italic">HE</hi>: rebus omnibus <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum
				atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et<note>magna et <hi rend="italic">ante</hi> multa <hi rend="italic">hab. t</hi>
                  </note> gravia
					bella<note>bella et gravia <hi rend="italic">H</hi>
                  </note> gesserunt; aguntur
				certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et
				subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a
						vobis<note><app><lem>a vobis</lem></app> nobis <hi rend="italic">H</hi>
                  </note> et
				ipsorum causa et rei<note>et ipsorum causa et rei p. <hi rend="italic">H</hi>:
					ipsorum et rei p. causa <hi rend="italic">Et</hi>: ab ipsa re p. <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: imperatoribus rei p. <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>
                  </note> publicae consulendum. <milestone n="3" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>et</reg> quoniam semper appetentes gloriae
				praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est<note>est vobis
						<hi rend="italic">Eb1</hi>
                  </note> illa macula Mithridatico bello superiore
					concepta<note>concepta <hi rend="italic">HE</hi>: suscepta <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> quae penitus iam<note>iam <hi rend="italic">om.
					H</hi>
                  </note> insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is qui
				uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una
					significatione<note>significatione <hi rend="italic">H</hi>: significatione
					litterarum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
                  <add>omnis</add>
                  <note>omnis <hi rend="italic">scripsi</hi>: <hi rend="italic">om.
						codd.</hi> (<hi rend="italic">post</hi> -one) curavit <hi rend="italic">HE</hi>: denotavit <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> civis Romanos
				necandos trucidandosque curavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam
					scelere<note>scelere dignam <hi rend="italic">H</hi>
                  </note> suscepit sed ab
				illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat<note>et ita regnat <hi rend="italic">om. t<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note>, et ita
				regnat ut se non Ponti<note>Ponti <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: Ponto <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> neque
				Cappadociae latebris occultare velit sed emergere ex<note>ex <hi rend="italic">Ht</hi>: et <hi rend="italic">E</hi>: e <foreign xml:lang="grc">δπ</foreign>
                  </note> patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in
				Asiae luce, versari. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>etenim</reg> adhuc ita
				nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo insignia victoriae, non
				victoriam reportarent. <reg>triumphavit</reg>
                  <expan><abbr>L.</abbr><ex>ucius</ex></expan> Sulla, triumphavit
						<expan><abbr>L.</abbr><ex>ucius</ex></expan> Murena de Mithridate, duo
				fortissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut ille pulsus
				superatusque regnaret. <reg>verum</reg> tamen illis imperatoribus laus est tribuenda
				quod egerunt<note>egerunt triumphum <hi rend="italic">H</hi>: egerunt tanta <hi rend="italic">olim conieci</hi>: regem fregerunt <hi rend="italic">coni.
						Müller</hi>
                  </note>, venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello
				Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit. </p></div><milestone n="4" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><milestone unit="para"/>Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli sed ad
				comparationem novi contulit. <reg>qui</reg> postea, cum<note>postea cum <hi rend="italic">Benecke</hi>: postea quam (postquam <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> maximas aedificasset
				ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset
					comparasset<note>comparavisset <hi rend="italic">H</hi>
                  </note> et se<note>et se
						<hi rend="italic">HE</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>
				Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac
						litteras<note><app><lem>ac litteras</lem></app> electanis <foreign xml:lang="grc">σψ1</foreign>: electos viros <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>
                     </hi>: Ecbatanis <hi rend="italic">Naugerius</hi>
					(2)</note> misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in
				locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis<note>a binis <hi rend="italic">E2t<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: binis <hi rend="italic">H</hi>: ab unis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> hostium
				copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione
					districti<note>districti <hi rend="italic">W<foreign xml:lang="grc">δπ</foreign>
                     </hi>: destricti <hi rend="italic">Et</hi>: distincti <hi rend="italic">H</hi>
                  </note> de imperio dimicaretis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>sed</reg> tamen alterius partis periculum, Sertorianae
				atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaei</ex></expan> Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum
				est; in altera parte ita res ab<note>ab <hi rend="italic">H</hi>: a <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
                  <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa
				rerum gestarum<note>rerum gestarum <hi rend="italic">HE<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: gestarum rerum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper
				acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. <reg>sed</reg> de
				Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta
				oratione mea neque falsa adficta<note>afficta <foreign xml:lang="grc">π</foreign>,
						<hi rend="italic">Naugerius</hi>: ac ficta <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> esse videatur; </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>