GetPassage urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.perseus-lat2:1.1-1.30 urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.perseus-lat2:1.1-1.30
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab orisItaliam, fato profugus, Laviniaque venitlitora, multum ille et terris iactatus et altovi superum saevae memorem Iunonis ob iram;multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,inferretque deos Latio, genus unde Latinum,Albanique patres, atque altae moenia Romae.Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,quidve dolens, regina deum tot volvere casusinsignem pietate virum, tot adire laboresimpulerit. Tantaene animis caelestibus irae?Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,Karthago, Italiam contra Tiberinaque longeostia, dives opum studiisque asperrima belli;quam Iuno fertur terris magis omnibus unamposthabita coluisse Samo; hic illius arma,hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.Progeniem sed enim Troiano a sanguine duciaudierat, Tyrias olim quae verteret arces;hinc populum late regem belloque superbumventurum excidio Libyae: sic volvere Parcas.Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis—necdum etiam causae irarum saevique doloresexciderant animo: manet alta mente repostumiudicium Paridis spretaeque iniuria formae,et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.His accensa super, iactatos aequore totoTroas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,