GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi002.perseus-lat2 urn:cts:latinLit:phi0893.phi002.perseus-lat2 Carmen SaeculareQ. Horatius Flaccus (Horace)Paul ShoreyPerseus Project, Tufts UniversityGregory CranePrepared under the supervision ofBridget AlmasLisa CerratoRashmi SinghalThe Mellon FoundationTrustees of Tufts UniversityMedford, MAPerseus Project2011-04-14Q. Horatius Flaccus (Horace)Horace Odes and EpodesPaul ShoreyBostonBenj. H. Sanborn & Co.1898

This pointer pattern extracts book and line

LatinGreekbumped URNCTS and EpiDoc conversion
Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidum caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro, Quo Sibyllini monuere versusVirgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idemNasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius ! Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocariSeu Genitalis: Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super iugandis Feminis prolisque novae feraci Lege marita,Certus undenos deciens per annos Orbis ut cantus referatque ludos Ter die claro totiensque grata Nocte frequentes. Vosque veraces cecinisse, Parcae,Quod semel dictumst stabilisque rerum Terminus servet, bona iam peractis Iungite fata. Fertilis frugum pecorisque tellus Spicea donet Cererem corona;Nutriant fetus et aquae salubres Et Iovis aurae. Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo; Siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas: Roma si vestrumst opus, Iliaeque Litus Etruscum tenuere turmae, Iussa pars mutare Lares et urbem Sospite cursu,Cui per ardentem sine fraude Troiam Castus Aeneas patriae superstes Liberum munivit iter, daturus Plura relictis: Di, probos mores docili iuventae,Di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque Et decus omne. Quaeque vos bobus veneratur albis Clarus Anchisae Venerisque sanguis, Impetret, bellante prior, iacentem Lenis in hostem. iam mari terraque manus potentes Medus Albanasque timet secures, Iam Scythae responsa petunt superbiNuper, et Indi. Iam Fides et Pax et Honor Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, adparetque beata pleno Copia cornu.Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos Corporis artus, Si Palatinas videt aequus arces,Remque Romanam Latiumque felix Alterum in lustrum meliusque semper Prorogat aevum. Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorumCurat et votis puerorum amicas Adplicat aures. Haec Iovem sentire deosque cunctos Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus et DianaeDicere laudes.