GetPassage urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.perseus-lat2:1-30 urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.perseus-lat2:1-30
Legerat huius Amor titulum nomenque libelli:'Bella mihi, video, bella parantur' ait.'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido,Tradita qui toties te duce signa tuli.Non ego Tydides, a quo tua saucia materIn liquidum rediit aethera Martis equis.Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi,Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo.Quin etiam docui, qua posses arte parari,Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit.Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes,Nec nova praeteritum Musa retexit opus.Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardensGaudeat, et vento naviget ille suo.At siquis male fert indignae regna puellae,Ne pereat, nostrae sentiat artis opem.Cur aliquis laqueo collum nodatus amatorA trabe sublimi triste pependit onus?Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro?Invidiam caedis, pacis amator, habes.Qui, nisi desierit, misero periturus amore est,Desinat; et nulli funeris auctor eris.Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet:Lude; decent annos mollia regna tuos.Nam poteras uti nudis ad bella sagittis:Sed tua mortifero sanguine tela carent.Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta,Et victor multa caede cruentus eat:Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes,Et quarum vitio nulla fit orba parens.