GetPassage urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.alpheios-text-lat1:9.661-9.690 urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.alpheios-text-lat1:9.661-9.690
utve sub adventu spirantis lene favonisole remollescit, quae frigore constitit, unda,sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblisvertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illisnomen habet dominae nigraque sub ilice manat.Fama novi centum Cretaeas forsitan urbesimplesset monstri, si non miracula nuperIphide mutata Crete propiora tulisset.Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regnoprogenuit tellus ignotum nomine Ligdum,ingenua de plebe virum. Nec census in illonobilitate sua maior, sed vita fidesqueinculpata fuit. Gravidae qui coniugis auresvocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:“Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore,utque marem parias; onerosior altera sors est,et vires fortuna negat. Quod abominor, ergoedita forte tuo fuerit si femina partu,(invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.”Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis,tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritumsollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendovix erat illa gravem maturo pondere ventrem,cum medio noctis spatio sub imagine somniInachis ante torum, pompa comitata sacrorum,aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronticornua cum spicis nitido flaventibus auroet regale decus. Cum qua latrator Anubis