GetPassage urn:cts:latinLit:phi0959.phi010.perseus-lat2:1-30 urn:cts:latinLit:phi0959.phi010.perseus-lat2:1-30
Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis , Omne fuit Musae carmen inerme meae; Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extatLittera Nasonis sanguinolenta legi: Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque tacebo — Cogit inassuetas sumere tela manus . Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo ; Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat , Iactat et in toto nomina nostra foro ; Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti Non patitur vivi funera flere viri. Cumque ego quassa meae complectar membra carinae , Naufragii tabulas pugnat habere mei: Et qui debuerat subitas extinguere flammas, Hic praedam medio raptor ab igne petit. Nititur , ut profugae desint alimenta senectae . Heu ! quanto est nostris dignior ipse malis ! Di melius ; quorum longe mihi maximus ille est, Qui nostras inopes noluit esse vias. Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit, Pro tam mansueto pectore semper agam . Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem, Terra sit ut propior testificanda mihi. At tibi , calcasti qui me , violente , iacentem , Qua licet ei ! misero , debitus hostis ero .