Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
'etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium?'[*]aurum K etiam; nam ista ipsa contemnit. primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam disputent[*]disputarent H disputent ex -em] G1 ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versari[*]non versari V3 et b ut X conversari V1 in oculorum ulla iucunditate,[*]iocunditate HVb ut ea, quae gustemus[*]gestemus V1 olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur. in oculis tale nil[*]nihil tale Hς fit; animus accipit, quae videmus. animo autem multis modis variisque
p.454
delectari[*]dilectari GV1 licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.
etenim[*]etenim est enim V1 si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat?[*]iam ... 454, 5 adimat H nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem[*]id quidem Sey. (sed cf. exempla ap. Kühner-Stegmann II, 118, 8. absurda sent. in v. 7 nominativus est). paulo obscenius, sed[*]sed si V non absurda sententia est; cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, "quid agitis?" inquit, "an vobis nulla[*]ulla KR videtur voluptas esse nocturna?" Appium quidem veterem illum, qui caecus annos multos[*]multos annos KVb fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu[*]casu add. Kc nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi[*]G. Drusi ς V b [*]Gatrusi GRV Gratusi KH domum compleri a consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem.[*]Appium ... 15 ducem pueris nobis Cn. Aufidius[*]GN. autfidius X (G.N. G) Gn. Aufifidius ςVb praetorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat historiam et videbat in litteris.