De Bello Gallico, C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII; Caesar, Julius; Hirtius, Aulus; Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.
ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse;
ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant.
His initis consiliis oppida muniunt,
frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum
constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.