De Bello Gallico, C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII; Caesar, Julius; Hirtius, Aulus; Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.
5.1
L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat.
Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.
Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat.
Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet.
Ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat.