De Bello Gallico, C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII; Caesar, Julius; Hirtius, Aulus; Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.
5.48
Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines.
Ibi ex captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit.
Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem epistolam deferat.
Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur.
Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat.