De Bello Gallico, C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII; Caesar, Julius; Hirtius, Aulus; Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.
hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur.
Victi tamen perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur),
cum interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.